Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

1 - de Acanthide

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  ACANTHIDE  AVICULA,  QUAM
Gaza spinum et ligurinum vocat.

A.

Acanthidem et carduelem plerique nostro seculo pro eadem ave accipiunt, quod utrique a spinis sive carduis nomen sit: diligentiores discernunt. Acanthylis avis est quae et acanthis dicitur: spinus et ligurinus a Theodoro, alia omnino ab argathyli, distat etiam a carduele, quae thraupis vocatur Aristoteli, Hermolaus. Gaza quidem thraupin carduelem vertit. haec, ut omnes norunt, voce et colore floridis commendatur. acanthides vero Aristoteli et vita et colore ignobiles sunt, sed valent vocis amoenitate. Hinc facile constat vulgo hodie dictam carduelem, quum variis floridisque coloribus placeat, ab acanthide diversam esse. Est autem acanthis, cuius figuram dedimus, colore viridi, sed obscuro non splendido: (viridem sane colorem in chlorione etiam ave Aristoteles damnat: Vireo, inquit, totus viridis est, et mox, nec grati est coloris,) vertex nigri coloris est, et similiter alarum pennae, viridi tamen eas distinguente, quamobrem aliqui (ut Gybertus Longolius) chlorin putaverunt: quam ego potius aliam aviculam totam [GR], hoc est viridem, existimo, unde et nomen ei apud Germanos. Grapaldus grammaticus non indoctus, recte acanthida aliam a carduele credit: carduelem vero passerem solitarium esse non recte. Nostra igitur, Gazae et Hermolai acanthis, Siculis legora dicitur. Italis lugaro, et lugarino, vel legorin et luganello: unde etiam Gaza ligurinum transtulit. Vocis origo forsan Graeca fuerit, [GR], a vocis argutie. Niphus Italus leucarum vulgo dici scribit. Gallis, ut audio, appellatur sceniele, alibi serin vel cerisin, alibi cinit. Germanis [GO], vel [GO], vel [GO], vel [GO]. Lovaniensibus [GO], Frisiis [GO]. Polonis, czizek. Illiris czisz. Turcis utlugan. Albertus ex Avicennae nimirum interprete ubi acanthis apud Aristotelem legitur, corruptissimas voces habet, ut fataliz, afflavados, amastorochoz. Acanthidis seu ligurini duo sunt genera, minus quod non valde dissimile cardueli colorem ex albo nigroque mixtum habet, non etiam [GO] vocamus. Maius fringillam duplo excedit, caetera fere simile, [GO] (potius [GO]) et [GO]. colore utrumque ignobile, amoenitate vocis commendatur, Ebertus et Peucerus. Ligurinus communia quaedam habet cum cardueli avicula per excellentiam dicta, quod et colorum elegantia et vocis amoenitate caeteris in hoc genere praeferatur, item cum fringilla et miliaria sive linora: quas omnes, ceu unius generis carduelium species quatuor diversas Albertus enumerat. Turnerus acanthidem facit aviculam cui a viriditate nomen apud nos, [GO] vel [GO], de qua nos inter chlorides dicemus. nostram vero acanthidem, chlorin putat propter colorem viridem, etsi Gaza luteolam transtulit. Luteola (inquit Turnerus acanthida nostram intelligens) Anglis vocatur a fiskin, Germanis [GO], quibusdam [GO] (chloreo) multo minor est, et colore ad viriditatem magis tendente, pectore luteo, et rostro longiusculo, tenui et acuto, aurivittis simili, duas habet maculas nigras: alteram in fronte, alteram sub mento, cantillat non insuaviter. Rara apud Anglos haec est, nec uspiam fere alibi quam in caveis cernitur. Semel tamen in Cantabrigianis agris vidisse recordor. Huius generis sunt quas Anglia aves Canarias vocat. Haec ille. Sylvaticus acalanthida (voces apud ipsum corruptae sunt, acardelentes et acalantia) carduelem exponit.

B.

Spini magnitudine est culicilega avicula, Aristot. De colore eius {praecedeti} <praecedenti> capite dictum est, Acanthis avis minima est, Plinius. Foemella cinerea est et varia, imo ventris pallida, Eberus et Peucerus.

C.

Capiuntur ligurini in Helvetia non passim, sed in montibus praecipue, iisque nemorosis, in quibus etiam per aestatem nidificare ac degere solent. Carduelium genera omnia gregatim volant, Albertus. Idem in carduelim genere praecipue musicam esse scribit illam, quae hoc nomen per excellentiam sibi vulgo vendicavit: ab ea ziselam, id est ligurinum. Ligurini et vita et colore ignobiles sunt, sed valent vocis amoenitate, Aristot. Spinus splendide canorus est, Aelian. Littoraque alcyonem resonant, et acanthida dumi, Vergilius. [GR], Theocritus. In spinis vivit, Plinius: inde nomen, Aelianus. In spinis habitare acanthidem Aristoteles et Alexander scribunt, Caelius. Acanthofaga neque vermen neque ullum animal attingunt, Aristot. Haec sunt apud nos (inquit Albertus) genera vinconum, sicut aves ceycos ([GO] potius) dictae apud nos, et vinco cardui (id est carduelis, et vinco rubens pectore, et avis [GO] dicta,) Haec ille. Sed vinconem simpliciter appellamus fringillam, quae quidem vermibus pascitur. Spinus, carduelis et aurivittis, dormiunt et pascuntur eodem in loco. vermen aut quodvis animal edere aspernantur, Aristot. Acanthis est avis minima, sed foecunda. nam duodenos simul parit pullos, Plinius. Herbarum pabulo reficitur; et ob hoc odio habet equos, etc. Author libri de naturis rerum, achantidem cum floro (sic transfert Gaza [GR] Graece dictum) confundens. Aucupes nostri nihil certi de acanthidis nostrae pullorum numero et nido referre potuerunt, quos haec avicula non apud nos, sed in altis montium sylvis nidificet. Aves parvae, ut philomena, alauda et sciscendula, (ligurinum intelligere videtur,) et huiusmodi, semel anno pariunt quatuor aut quinque ova, Albertus. Spini aves in posterum longissime providentes, hominibus ad rerum futurarum coniecturam sapientiores sunt. Etenim hyemen futuram praesentiunt, et nivem praenoscunt, et multa cautione observant, ne iis opprimantur: itaque earum acerbitatem metuentes, tanquam ad perfugia, sic ad loca nemoribus frequantia confugiunt, Aelianus.

D.

Spinus, florus et aegithus (quem salum voco) odium inter se exercent, et nimirum sanguinem aegithi et flori misceri non posse dicitur, Aristot. Gillius ex Aeliano eundem locum transferens, spini et sali sanguinem, si quis in eodem vase permisceat, coire et commisceri negat. deinde, Hunc (inquit, spinumne an salum intelligens nescio) sacrum esse aiunt geniis, qui praesunt hominibus itinera ingredientibus. Plinius etiam lib. 10. Acanthis (inquit) in tantum odit avem aegithum, ut non coire credant sanguinem eorum. Spinus et asinus inimici inter se sunt, victus enim spino a vepribus, quas asinus tenellas adhuc pascit, Aristot. et Plinius. Corydalis, id est alauda odit acanthylidem, Aelianus et Philes.

E.

[GR] sunt vascula parva testacea, ut aurificum [GR], et potistrides, id est potoria vascula omnium avium acanthidum. Tzetzes: in caveis scilicet inclusarum. Genera carduelium omnia cornu suspensum, rostro trahunt ut bibant, sed a potu temere delabi sinunt, Albertus. Eadem omnia quomodo capiantur in Carduele scribam ex Alberto.

H.

a. Acanthis avis eadem quae acanthyllis, (malim [GR] per λ, simplex:) et apud Lacones [GR], Hesychius et Varinus. [GR], genus passeris, Iidem. [GR], apud Theocriti Scholiasten legitur, per iota in penultima, ego per υ malim. Acalanthis, [GR], avis nomen est, Varinus: Videtur autem haec vox per metathesin facta pro acanthylis. Resonant et acanthida dumi, Vergilius lib. 3. Georg. sunt qui legant, Resonant acalanthida dumi. Aristophanes in Avibus Dianae acalanthidis nomen fingit in avium honorem, nam acalanthis nomen est avis ut interpres admonet: item canis, [GR], id est ab adulando fortassis. quod familiaribus aduletur, peregrinos allatret. Rursus idem poeta in Pace, obscurum quoddam et fictum oraculum referens, [GR] (obstrepera, clamosa) [GR]. ubi Scholiastes, de solo cane memoratur in proverbio, quod festinans caecos pariat, itaque acalanthis videtur hic canis alicuius insignis nomen esse. quanquam et aves [GR] (id est regiae) vulgo dictae acalanthides nominentur. Achantis avis est, quam alii lusciniam, alii carduelem esse volunt, Grammaticus quidam. [GR], Varinus. Locus est apud Aristotelem historiae anim. 9. 13. de acanthyli, ubi Plinius 10. 33. et Gaza melius argathylim legerunt. Est autem argathylis avis diversa, quae lino intexit nidum, in ripariarum genere.

Est et apud Graecos spinus vel spinnus dicta avis, et Pollux [GR] aviculas nominat. [GR], Hoc est fascem e septenis spinnis connexam obolo vendit. Aristophanes: ubi interpres nihil aliud quam spinnum genus avis interpretatur, et ex eo Varinus. Idem Aristophanes in Pace [GR] penultima brevi dixit, Scholiastes [GR] facit. [GR] ab Oppiano in Ixeuticis numerantur inter aves quae visco fallantur. Idem paulo post spinos et

turtures sub arboribus capi scribit, ave sui generis demonstrata. [GR], Eubulus apud Athenaeum, est avem senarius iambicus, penultima in spino correpta. Idem, citante rursus Athenaeo inter alias aviculas [GR] et [GR] nominat. Hic spinus Graecorum an idem sit acanthidi, quam voce Latina Gaza spinum vertit, non facile dixerim, sed diversus videtur, et per onomatopoeiam sic dictus, [GR], Hesych. Gelenius spinum Illyrice vocat pienicze, Germanice [GO]. sed haec curruca est ut ego iudico, et docti fere consentiunt. [GR] per onomatopoeiam dicitur, (ut et verbum [GR] apud Aratum), Varinus in [GR]. Sed Aratus primam corripit, et acuit, [GR]. id est, Et spinus in aurora sibilans, inter signa imminentis tempestatis. Videtur autem prima semper acui debere, non circunflecti, tanquam brevis. nam Aristophanes cum producere vellet, n. literam duplicavit. Avienus ex Arato pro spino fringillam reddidit, hoc versu: Si matutino fringilla resultat ab ore. [GR],. Caeterum [GR] penanflexum, nomen est lapidis Aristoteli in Mirabilibus. Avis spinae, id est avis tragumlitides, obscurus quidam, Sylvaticus si bene memini.

Acanthis picta, apud Textorem in epithetis. Sed apparet hoc epitheton acanthidi adscriptum a recentiore aliquo qui eandem carduelem putavit, ut etiam ipse Textor.

Acanthidem superat cornix, ab Erasmo inter proverbia memoratur. Astyle credibile est, si vincat acanthida cornix, Vocalem superet si turpis aedona bubo, Calphurnius.

Avicula quaedam rubente capitis vertice insignis ex parorum sive aegithalorum genere, vulgo [GO], id est parulus abietum, (volitat enim in sylvis circa abietes,) appellatus, a nonnullis etiam [GO], id est acanthis sylvatica nominatur, figuram eius inter paros requires.

Pontani solertiam mirari licet, qui in libro de aspiratione lenam Acanthida Propertio de loquacitate nuncupatam et aurium offensaculis, prodere sibi permisit. nisi quod apud Theocriti interpretem observatum est, dici acanthida avem colore variam, voce [GR], id est stridulam (argutam potius, quod laudatur, stridulum non item) quam ex varietatis ratione poecilida item nuncupent, Caelius. nos de poecilide in pica dicemus. ista quidem Theocriti Scholiastae poecilis, omnino carduelis vulgo etiamnum dicta videtur, non ligurinus. sed nimirum veteres etiam, in diversis regionibus praesertim et temporibus, haec nomina confuderunt. Quod si acalanthis avis eadem quae acanthis est, acalanthis autem [GR], id est tinnula, obstrepera, loquax ab Aristophane cognominatur, ut supra citavi, non inepte dixerit Pontanus.

1 - de Acanthide