Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

8 - de Alcyone

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  ALCYONE

A.

Alcyon avis est marina, quanquam et amnes subit, Aristotele teste. nomen ei [GR], quod in mari pariat, ut Scholiastes, Theocriti et Varinus scribunt, qua ratione aspirari debebat: et sane cum veteres quidam Latini, ut Varro in opere de lingua Latina, et Servius in primum Georgicorum Vergilii, huic avis nomini ab initio aspirant, tum ex recentioribus eruditi quidam. Non recipere flatilem in prima verbum alcyonas, auctor Eustathius est, etiam canone subiecto: quoniam A. ante L. si sequatur K. flatilem non admittat, Caelius. Halcyonem cum aspiratione scribendum, ex Theocrito apparet, [GR]. nam si non aspiraretur, non opus fuisset cappa, id est primam literam coniunctionis [GR] in χ. densam mutari, Io. Tortellius. Alcyon (inquit Io. Iovianus Pontanus lib. I. de aspiratione) pro ave Graeci non aspirant, licet fiat ab eo quod est [GR]. illi enim ut grammaticis placet, nunquam aspirant a. ante l. sequente cappa. Choerobosci grammatici, qui Graece de aspirandis vocalibus scripsit, verba haec sunt: Alcyon vero etsi ab eo quod est [GR] derivatur, tamen quia sequitur cappa, tenuatur: et similiter praeteritum [GR], licet fiat a verbo [GR] (et [GR] ab eodem verbo: Vide Etymologum.) Nam a. ante l. sequente consonante semper tenuatur, nisi fortasse statim sequatur liquida. Nihilominus (inquit Pontanus) apud Theocritum est videre Graecos veteres huic nomini aspirasse: ac licet ipse viderim in vetustissimis codicibus nostris huic nomini aspirationem esse praenotatam, hodie tamen aspirat nemo, et similiter dictionibus alcedo, alcedonia, (de quibus plura suo loco,) Haec ille. Varro quidem etiam halcedinem cum aspiratione dixit: vide infra in a.  Est autem alcedo Latinis, eadem quae Graecis alcyon avis. Alcyon Arabice secundum Avicennam vocatur cheren, Albertus. Alicubi tamen ubi apud Aristotelem alcyon legitur, Avicennae translatio (quod Albertus fatetur) habet alchorab, quae vox corvum significat. res ipsa quidem, hoc est per hyemem quatuordecim diebus operam dare (nido et) excludendis ovis, ad alcyonem pertinet, non ad corvum. Et mox, Alcyon (inquit Albertus) est avis nigra, non admodum magna: et forte hanc vocavit Avicenna corvum marinum propter coloris similitudinem. sed nigram esse alcyonem, falso et sine authore scribit. Et rursus eodem capite, Alcyon est eadem cum alchorab marino, et secundum Ovidium et Homerus avis est Diomedis, raro apparens, etc. Sed de avibus Diomedeis toto genere diversis, nos suo loco privatim agemus. Alcyonem ignoravit Albertus dicens eam corvum marinum esse, Niphus. Apus Avicennae interpretem alcyonis ceu Graecum nomen in publicatis codicibus absurdissime legitur. Albertus cum alcyonis scripsisset historiam ex Aristotele vel Avicenna, mox subiungit: Alia autem avis est, quae vocatur Graece favorath, quae est picus marinus et agrestis, maior aliquantulum passere, etc. cum et haec et quae sequuntur omnia non minus quam quae prius de alcyone expresse scripserat, alcyoni soli conveniant, et eadem ferme repetantur. Idem Aristotelis de alcyone verba recitans, cum cinnamomo ave eam confundit. Fui ego aliquando in ea opinione, ut avem quae a barbaris ispida nominatur, alcyonem esse coniicerem. quam sententiam meam etiam doctissimus vir Guil. Turnerus Anglus tunc approbatam in suo de avibus libro publicavit, et illum nuper secuti Georg. Agricola, Eberus et Peucerus, idem tradiderunt, sed cum distinctione, ac si haec avis alcyon fluviatilis esset, non autem marina: cum veteres huius differentiae non meminerint. nam Aristoteles scribit alcyonem avem marinam fluvios etiam subire: non autem diversam fluviatilem a marina esse. Verum haec scribo non ut coniecturam, cuius author ipse fui, refutem:

neque ut viris longe doctissimis adverser: sed ut diligentius inquirendi occasionem harum rerum studiosis excitem. Haec iam scripseram cum Petrum Bellonium etiam diligentissimum virum in Graecia nuper aliisque remotissimis regionibus peregrinatum, similiter ispidam, quam ipse vocat martinet pecheur, id est apodem piscatricem, pro alcyone accipere cognovi. Idem iyngem avem in Atho monte Graeciae vulgo alcion nominari scribit. Alcyonem habemus in inferiori Germania in littoribus maris, et ad Havelam flumen, ubi ab incolis vulgo improprie [GO] dicitur, et aliquo modo proprie [GO], quia glaciosa hyeme nidificat et excludit pullos. illo tamen nomine dicitur et alia avis, nempe quae ispida est, Christophorus Encelius. Aristoteles de hist. animalium 8: 3. aves quasdam degere scribit circa fluvios et lacus, alios circa mare. Ex parydris et iuxta aquas dulces degentibus praeter caeteras numerat etiam [GR], ut in exemplaribus nostris habetur, Gaza et Niphus vertunt alcedonum, cum Graeci luscinias [GR] vocent: sed illae non degunt iuxta aquas, quare cum vox corrupta sit, apparet illos divinasse legendum [GR]. Albertus ex Avicenna hoc in loco habet seorahon, corruptissimam vocem. Sed quid si legamus [GR] ? id est hirundinum. nam et haec vox magis ad [GR] accedit: et aquis eas gaudere certum: et quae ibidem subiicit Aristoteles, hirundinibus (ni fallor) magis quam alcyonibus conveniunt. nempe duarum eas generum esse. unam arundinibus insidentem vocalem, (alibi etiam vel iam avem parvam, [GR], ex arundinibus paludes spectare, et voce proba esse ait) alteram mutam et maiorem, dorsum utrique coeruleum. Alcyonum sane hoc loco non recte legi etiam quae proxime sequuntur philosophi verba indicant: Circa mare vero versantur (inquit) alcyon (Gaza de suo inserit, quoque nimirum ad excusandum quod proxime etiam alcedones inter [GR] nominarit) et carulus, (sic Gaza [GR] reddit.) Absurdum autem foret cum prius alcyones nominasset inter eas quae degunt circa dulces aquas: mox easdem primas nominat inter maritimas. quanquam enim (ut diximus) fluvios quoque subeat alcyon, primum tamen et praecipue maritima est, et a veteribus omnibus maritima nominatur. Kiranides eam in littoribus maris degere scribit. Suidas in voce [GR] inter aves maritimas numerat, his verbis: [GR], etc. ubi rursus mireris, quomodo aedon maritima sit, cum in Aristotelis codice circa aquas dulces degentibus (ut iam dictum est) adnumeretur. Obiiciat aliquis Plinium quoque lib. 10. cap. 32. ubi et reliquam alcyonis historiam ex Aristotele transfert, haec verba interserere, sed forsan Plinii quoque codex corruptus fuerit. Quod si quis ispidam recentiorum pleraque cum alcyone paria facere, vel omnino speciem quandam alcyonis esse contenderit, hoc equidem illi concessero. Sig. Gelenius alcyonem avem in mari, eiusdem generis esse putat cuius est avis circa aquas dulces vulgo [GO] dicta, de qua in Vanello dicemus. Caelius Calcagninus avem quae a nautico vulgo (circa Italiam) hodie hirundo marina dicatur, alcyonem esse coniicit: passere (inquit) haud multo ampliorem, colore tum coeruleo, tum viridi, tum etiam leniter purpureo insignem, eoque non partiliter ita distincto, sed ex indiscreto varie toto corpore et alis et collo refulgentem, rostro subviridi et longo et gracili, querula admodum voce pervolantem maria, et in praeruptis scopulorum nidificantem, cui praeterea pisces in cibo sunt, Haec ille. Nostri ab hac diversam hirundinem marinam vocant [GR], quam ego meropem aut meropi congenerem esse puto, ut in illius historia dicam. Sed veram alcyonem paucissimis, praesertim mediterraneis, notam esse, mirum non est: quoniam (ut Aristoteles scribit) omnium rarissimum vidisse alcyonem est: fere enim circa Vergiliarum occasum brumamque ipsam apparet: et ubi primum per portum non plus quam navem circunvolarit, statim abit, ut nusquam praeterea videatur. quomodo Stesichorum quoque eius meminisse notum est. Chaerephon etiam apud Lucianum alcyonis cantum tanquam inauditum sibi hactenus et peregrinae avis miratur. Audio tamen in Graecia hodieque agnosci alcyonem, vulgari nomine [GR].

Cerylus, [GR], non alia est avis quam alcyon mas, ut Antigonus, citante Varino, scribit, et alii authores: qui et ceyx appellabatur. Vide infra in a. Theocriti interpres tradit ab Antigono proditum senescentes alcyonas vocari cerylos, Caelius: sed perperam. dicendum enim, alcyones mares vocari cerylos, eosdemque in senecta a foeminis gestari. [GR], avis est foemina, libidini dedita: aliqui alcyonem interpretantur, Hesychius. Alcedo apud mare versatur, et carulus, Aristoteles de hist. anim. 8. 3. non quod aliter quam sexu has aves differre existimaret, sed ut nomina vulgo usitata non omitteret: sic in eodem capite ficedulam et atricapillam pariter nominat, et alibi erithacum et phoenicurum, cum istas aves non specie sed affectione tantum aliqua (colore) differre fateatur. Albertus eo in loco ex Avicenna corruptissimis nominibus pro alcyone habet tharaglyon, pro cerylo kydeloz. Niphus carulum putat esse avem, quae rustice apud Italos ciurlus appelletur, quae autem qualisque illa sit, non explicat. Petrus Bellonius carulum Gallice caniard interpretatur, nec aliud addit, nisi quod delphini venationem sequantur, et pisces devorent, qui fugientes delphinum supra mare exiliunt. Sed Galli vulgo anatem marem canard nominant. Carulum marem alcyonem esse Aelianus quoque agnoscit: quanquam alibi alcedonem et carulum mutuo inter se amore teneri scribit: ubi diversarum specie avium amicitias et discordias mutuas recenset.

B.

Alcedo non multo amplior passere est, colore tum coeruleo, tum viridi, tum etiam leviter

purpureo insignis, videlicet non particulatim colore ita distincta, sed ex indiscreto varie refulgens corpore toto, et alis, et collo. rostrum subviride, longum et tenue. Talis species eius est, Aristot. Quod ad colorem, illum pro diverso ad lucem aut Solem conversione variare coniicio, et iridis colores quodammodo imitari, sicut serici genus ab ista colorum variatione apud nos denominatum. Similem colorem in vanello ave et corvo sylvatico observavi, et aliis quibusdam. Agnoscit autem hunc in alcyone colorem, quae vulgo Italis quibusdam nautis hirundo marina dicatur, Caelius Calcagninus quoque ut in A. recitavi. quamobrem miror ab eo defendi Plinium, quem Aristotelis sensum hac parte non assequutum, ex ipsius (quae hic subiicimus) verbis apparet. Alcyon (inquit) avis paulo amplior passere, colore cyaneo ex parte maiore, tantum purpureis et candidis admixtis pennis, collo (rostro, Aristot. quod magis placet) gracili et procero. Et mox, Alterum genus earum magnitudine distinguitur, minores in harundinetis canunt: ( de quibus verbis sententiam meam explicavi in A.) Calcagninus sentit codices nostros minus quam Plinii emendatos esse, potius credendum quam Plinium male transtulisse: Ego vero contra sentio, iudicabunt eruditi. albertus quidem ea quae ad colorem et rostrum alcyonis pertinent, non ut Plinius, sed ut codices nostri habent, ex interprete Avicennae repetit. Plenumque querelae Ora dedere sonum tenui crepitantia rostro, Ovidius II. Metam. [GR], id est fulvae alcyones a colore in Epigrammatis cognominantur. sed poetae non raro colorum nominibus improprie utuntur. Kiranides alcyonem avem valde speciosam esse scribit, subcoeruleam vel viridem, variam colore. Caetera leguntur supra in A.

C.

Alcyon avis est marina, Suidas et alii, (ut supra in A. dictum est,) maris adeo amans, ut prope fluctus nidificet, pectus aquis aspergat, caudam in terra sicca imponat, Oppianus in Ixeut. Athenaeus lib. 8. Clearchum authorem adfert, piscem adonidem sive exocoetum in littus aliquando una cum fluctu extra aquam se recipere, atque inibi super saxis quiescere, et si vigilet aves [GR]; cavere, ne ab eis devoretur. sic autem vocat [GR], hoc est aves illas quae sereno et tranquillo coelo iuxta littus pascuntur, ut cerylum, trochilum, et creci similem elorium. Vivit ex venatione piscium maris, Albertus. subit in amnes, Plinius: in amnes longius ascendit, Aristot. Iupiter alcyones noctu pasci voluit, et circa stagnorum fluviorumque maxime solitarias partes, ne hominibus molestae essent, Oppianus. [GR], Lycophron. [GR], In Epigrammatis. Iupiter Ceyci et Alcyonae eius uxori iratus, mutavit eos in aves singularem et disiunctam vitam degentes, [GR], Varinus. Halcyonem videre rarissimum est (ut in A. etiam retuli ex Aristotele) nec nisi Vergiliarum occasu, (cum occasu heliaco occidunt Pleiades, hoc est a quarto nonas Aprilis vere, Albertus) et circa solstitia brumave, nave aliquando circunvolata statim in latebras abeuntem, Plinius. Piscibus (pisciculis parvis) vivit, Aristoteles et Kiranides. Ex alto in mare se immittit, Oppianus recta nimirum ut catarrhactes et aliae quaedam piscivora aves. Carulum quidem devorare pisces et [GR] esse, paulo ante ex Athenaeo repetii. Scimus musicas esse alcedines, Aelianus. Aves quae suavius quam alcyones cantillent, nemo ullas dixerit, Oppianus. Chaerephon apud Lucianum suavem alcyonis vocem admiratur. Littoraque halcyonem resonant, et acanthida dumi, Vergilius in Geor. Lugubrem revera sonum ab ea aedi testatur Chaerephon apud Luc. Alcedines a maritorum obitu multo tempore lugent et se disperdunt. desiturae canere, ceyx ceyx aliquoties repetunt, atque ita cessant. Porro ceycis (maris alcyonis) vocem nunquam vel mihi vel aliis audiendam optarim, curas enim et mortes, et infortunia significat. quamobrem Iupiter eas nocte pasci voluit, et locis circa aquas maxime desertis ne quid hominibus molestae forent, Oppianus. Alcyonum genus unum vocale est, alterum mutum, ut ex Aristotele Gaza transtulit: vide supra in A. Cerylum aliqui avem masculum et libidinosum, alii alcyonem interpretantur, Hesychius. Ceryli, id est alcyones mares in coitu immoriuntur, Aristophanis Scholiastes: iam senes in coitu extinguuntur, Isacius Tzetzes. Foetificat alcedo toto suae aetatis tempore. parere nata menses quatuor incipit, Aristot. Coniugis amans adeo est, ut non uno quopiam sed quolibet anni tempore cohaereat, congressusque huius admittat, non per libidinem, quippe quae alteri nulli prorsus miscetur, sed benevolentiae quae nuptam decet et amicitiae studio, Plutarchus.

Nidificatio. Nidus (inquit Aristot.) marinae similis pilae, et iis quae a flore maris halosachne dicantur, (de halosachne dicemus infra in G.) sed colore leviter ruffo, figura proxima cucurbitis medicinalibus iis, quibus collum porrectius est. magnitudo maximis amplior quam spongiae, (hoc est, ut ego interpretor, maximus alcyonis nidus maximam spongiam excedit.) sunt enim alii maiores, alii minores. conseptus, stipatusque undique est, et crebro tum inani, tum solido constat. renititur ferramento acuto, ut vix possit discindi. Sed si una et ferro tundis, et manu collidis, facile perinde ut flos aridus maris (halosachnam dico) confrangitur. Os eius angustum, quoad sit exiguus aditus, ut tiam si vertatur mare, influere nequeat. habet sua inania proxima cavis spongiarum. Ambigitur ex quanam materia componatur. Videtur tamen e spinis potius acus piscis constitui. piscibus enim alcedo vivit, Haec ille. Nidi eius figura adsimilatur figura pineali, aut ventosae quae habet collum longum, Albertus. Et rursus, Propter artificiosam compositionem materiae, non facile ferro

secatur, ut nux pinea, quae ex lignis invicem consertis componitur, quae facilius manu disiunguntur, quam ferro scindantur. Sed Aristoteles aliter sentit, nempe nidum hunc si simul ferro caedatur, et manu atteratur et confrietur, ([GR] enim et [GR] dicit,) facile dissipari. Caeterum mare non intrat in nidum alcyonis (inquit Albertus) quoniam introitus fit e materia per aquam intumescente instar spongiae, et tumore suo claudente viam ne aqua ingredi possit: quae tamen materia ab ave ingressura comprimitur, et aquam exudans aditum illi praebet. Et rursus, Nidum facit cavum instar cannae, ex materie simili ossi sepiae (halosachnae, Aristot.) praedura, quae facile friabilis est, difficulter vero secabilis aut fissilis. Nidi alcyonum (inquit Plinius) admirationem habent, pilae figura (nos pilam vel ballam ut vulgo vocant marinam vidimus, orbiculatam, et veluti ex festucis coalitam) paulum eminenti ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine. ferro intercidi non queunt, frangunturque ictu valido ut spuma arida maris. nec unde confingantur invenitur. putant ex spinis aculeatis, (lego aculeati, id est acus vel belonae piscis.) piscibus enim vivunt, Haec ille. Rostro suo, nec alio instrumento, nidum fingit alcedo, imo navis instar fabricat, opus everti mergique fluctibus nescium. componit quippe devincitque conferens invicem acus pisciculi spinas, ac rectis akliis ceu stamini, transversas alias veluti subtegmen implicat, mox consertum recurvat, et in orbem reducit: ac sic coaptat denique, ut opus navigii specie turbinatum, ac qualo ([GR]) propemodum piscatorio oblongiusculo simile evadat. perfectum littori quo fluctus extremi pertingunt applicat. hic unda molliter feriens, nondum firma satis hiantiaque procellarum verbere deprehensa, farcire docet: solida vero et iam cohaerentia constringit figitque adeo, ut nec saxo nec ferro dissolvi diffringive facile queant. Qua quidem in re magna comprimis admiratione dignum ostiolum est, sic modificatum figuratumque, ut hanc unam subeuntem recipiat, caecum caeteris et abditum, ac aliud prorsus nihil admittens, ne undarum quidem. Equidem arbitror nidum huius neminem non vidisse, mihi certe quoties vidi tetigive, (vidi autem persaepe) istuc in animum subit dicere canereque: Tale quondam oculis Phoebea vidimus arce Deli, corneam illam aram, inter septem, quae vocant, mundi miracula celebratam: quae quidem citra glutinum omne vinculumque dextris tantum cornibus coaptata ac commissa fuit, Plutarchus in libro Utra animalium prudentiora, et Aelianus: Et eadem ferme rursus Plutarchus in libro de amore in prolem: et post caetera, Nidi orificium (inquit) ea commoderatione ad alcyonis magnitudine factum est, ut aliud nullum animal neque maius neque minus id subire possit, sed aqua etiam (ut ferunt) ne minima quidem admittatur. Iam nido suo perfecto, circunlata in eo undis, pullos nutrit, Gillius ex Aeliano. dum nido vehitur, foetificat, Volterranus ex eodem. At non est verisimile nidum alcyonis in mari huc illuc iactari: quin potius saxo alicui proxime aquam (ita ut aquae [GR] videatur) agglutinari. Incubat alcyone pendentibus aequore nidis, Ovidius. Alcyones supra aquam marinam ova sua in ipso mari ([GR]) posita incubant et fovent. alii vero dicunt in extremo margine maris, in arena ova ab eis foveri, Scholiastes Aristophanis in Ranas. De alcyonio medicamento quod ex nidis alcyonum et ceycum peti quidam existimarunt, dicemus infra in G. Nidos ut sibi struant alcyones, non ut caeterae aves festucas e terra colligunt, sed marinas aliquot herbas, quales sunt fuci, algae, ampelides, bostryches, otacides et aliae, Oppianus. Halcyon in littoribus foetus suos aedere solet. nam in arenis ova sua deponit, medio fere hyemis, Ambrosius.

Parit alcyon circiter quinque ova, Aristot. Et alibi, Partus huic ovis maxime quinque consumitur. Pariunt ova quina, Plinius.

Alcyonei dies. Alcyon (inquit Aristot.) circa brumam parere solita est, quamobrem quoties bruma serena existit, dies alcyonei appellantur, septem ante brumam, et septem a bruma, ut Simonides quoque suo carmine tradidit, ut: Cum per mensem hybernum Iupiter bis septem molitur dies teporis. clementiam hanc temporis, nutricem sacram variae, et pictae alcyonis mortales dixere. tranquillum vero tantisper tempus efficitur, si ita evenerit, ut bruma austrina vergiliis aquiloniis ([GR]) fiat. Septem primis diebus nidum conficere avem hanc fertur, reliquis septem parere, educareque pullos. Dies alcyoneos fieri circa brumam, non semper nostris locis contingit: at in Siculo mari pene semper id evenit, Haec ille. Sed libet etiam Graeca Simonidis verba adscribere: [GR] (temperat, castigat, [GR]) [GR]. Solstitio (brumali) maxime sunt insignes halcyones. dies earum partus maria quique navigant novere, Plinius. Et rursus, Foetificant bruma, qui dies halcyonides vocatur, placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime. In reliquis partibus est quidem mitius pelagus, Siculum utique tractabile. Faciunt autem septem ante brumam diebus nidos, et totidem sequentibus pariunt. Fovent ova septem diebus, tunc pullos educunt quos aliis septem diebus enutriunt, Ambrosius. Ante brumam septem diebus totidemque postea, sternitur mare halcyonum foeturae, unde nomen hi dies traxere, Plinius. Et rursus, Circa brumam plerisque bis septem diebus alcyonum foetura ventorum quiete mollius coelum: sed et in his et in aliis omnibus ex eventu significationum intelligi sydera debebunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempestatum vadimonia, Plinius. Sunt et sui in naturae historiis felices in mari dies, a ventis qui consilescunt omnino alcyonides nuncupati, de quorum numero mira inter Graecos disceptatio cooritur, quinque modo eos statuente Simonide, cui calculum adiicit Aristoteles, (sic apud

Varinum quidem legitur, et Eustathium quoque, sed falso. idem locus apud Suidam corruptus est, qui Simonidem in Pentathlis, et Aristotelem in libro de animalibus, hos dies undecim facere scribit. Sed Aristoteles ipse quatuordecim facit, et Simonides totidem ut supra recitavimus, et recte a Plinio conversum est:) Samio vero Demagora septem, novem autem Philochoro: aliis denique quatuordecim. Nec me fallit esse inter classicos (de Columella puto intelligit, cuius verba inferius recitabo) qui tradant, octavo calendas Martias esse alcyonios dies, quibus in Atlantico quidem mari summa notetur tranquillitas, Caelius. [GR], Suidas. Iovem dicunt quindecim dies, vel (ut aliis placet) quatuordecim, tranquillos fecisse, ut alcyoni iuxta littora pariendi opportunitas esset: Vel alcyonides dies vocantur, septem ante huius avis partum et septem illum sequentes, Varinus. [GR], Aristoph. in Avibus: hoc est, et perpetuo alcyonis dies ageretis, ac totam hyemem placidam, non septem solum, ut nunc quidam esse dicunt, dies brumales tranquillos, Scholiastes. Alcyones pariunt septem ordine diebus, et educant foetum. Fertur aut<em> beneficium hoc (ut mare eis parientibus tranquilletur) Nereides in eas contulisse, propter insignem in maritum pietatem, (de qua dicemus in a.) Oppianus in Ixeut. Alcyone pariente circa solstitia mare totum tranquillum placidumque sternitur, ita ut septem perpetuos dies ac noctes totidem media hyeme libere navigetur, omni tum per maria profectione longe quam per continentem tutiore, Plutarchus. De hac maris admirabili per hoc tempus tranquillitate, si cui otium suppetit, Alcyonem etiam Luciani dialogum perlegat, quanquam nihil fere quod non ex aliis authoribus hic a nobis perscriptum sit ab illo tradatur. [GR] (inquit illic Socrates ad Chaerephontem{(}<)>.[GR] ([GR]) [GR]; Similia de huius temporis tranquillitate Aelianus prodit. Halcyonei dies sunt a Virgiliarum occasu circa solstitia brumamve. Octavo calendas Martii Sagitta crepusculo incipit oriri, variae tempestates, halcyonei dies vocantur, Columella lib. XI. Varro hebdomadon I. Dies deinde illos, quibus halcyones hyeme in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dixit, Non. Marcellus. Vide infra in H. h. proverbium Alcyonii dies. Albertus cur alcyones bruma nidificent, causam adfert raritatem corporis earum quod vehementer terreum sit, et aestate vehementer exiccetur, adeo ut semen habere non possit. in maximo vero frigore clausis undique poris humidum induci ait: et non esse credibile alcyonem vivere posse in regione quae excedat latitudinem quinti climatis propter nimium frigus.

D.

Plutarchus alcyonem sapientissimum divinissimumque marinorum omnium animal appellat. Quas enim luscinias (inquit) circa musicae studium, quas hirundines circa indulgentiam ([GR], nisi quis malit [GR], ut proxime de columbis [GR] potius quam [GR]) quas columbas circa mariti amorem, quas apes summae alcyonum industriae conferemus? Miram earum circa nidificandum solertiam in C. exposuimus. Mariti amans est adeo, ut non uno quodam, sed quolibet anni tempore cohaereat congressusque huius admittat, non per libidinem, ut quae alteri nulli prorsus miscetur, sed benevolentiae coniugalis et amicitiae studio: Eundem gravem iam annis et aegre sequentem, suscepta cura fert fovetque senem, ([GR],) nusquam destituens, nusquam post se relinquens. Nam et humeris impositum ([GR], in dorso gestantes, Gillius ex Aeliano. [GR], Isiacus Tzetzes, id est alis ferentes. sed melius dorso aut humeris ne alarum motus impediatur) circunfert ubilibet curatque, et adest in mortem usque, Plutharcus. Theocriti interpres tradit ab Antigono proditum senescentes alcyones vocari cerylos, Caelius: sed inepte, dicendum enim, alcyones mares vocari cerylos, eosdemque in senecta a foeminis gestari, ut ex Antigono citatur in Scholiis in Aves Aristophanis, et Varinus etiam scribit ex authoritate Pausaniae. Si maritus obierit, foeminae cibo ac potu omni abstinentes, multo tempore lugent et se disperdunt, etc. ut in C. relatum est.

E.

Alcedines a morte mariti lugubriter canunt, et desiturae canere, ceyx ceyx, aliquoties repetunt, atque ita cessant. Porro ceycis vocem nunquam vel mihi vel aliis audiendam optarim. curas enim et mortes et infortunia significat, Oppianus in Ixeut. an vero ceycis, id est alcyonis maris vocem infaustam esse dicat, aut foeminae luctuosum illum cantum quo ceyx ceyx aliquoties repetit, dubitari potest.

G.

Alcyonii (inquit Dioscorides) quinque cognoscuntur genera, primum quod densum, sapore acerbo, spongiosumque aspectu est: virosum itidem, ponderosum, piscoso (piscium putrium, Galenus) odore, quod copiosum in littoribus invenitur. Secundum (oblongius, Galenus) concreti in hominis oculo unguis (sic vertit Marcellus Verg. [GR], Galenus omittit,) aut spongiae figuram habet, sine pondere, fistulosum, odore pene algoso. Tertium vermiculorum speciem ostendit, colore magis purpureo, (consistentia molle, Galen.) quod quidam Milesium dicunt. Quartum succidis lanis simile, fistulosum, nec ponderosum est. Quintum fungorum figuram habet, sine odore et aspersum: intus pumicis similitudinem aliquam, foris laevorem habet et acre est: quod plurimum in Bembico (Besbico, habet Graecus codex, et Stephanus) Propontidis insula nascitur, et gentis eius

vocabulo maris spuma ([GR]) appellatur. Primi et secundi ad smegmata muliebria (ad exterendum et inducendum laevorem, Marcellus,) usus est, contra lentigines, impetigines, (scabies, Galen.) lepras, vitiligines, nigredines, vultusque et reliqui corporis maculas omnes. Utile tertium urinae angustiis est, et concrescentibus in vesica arenis: praeterea nephriticis, cutem sebeuntibus aquis et lieni. Idem ustum ex vino (fulvo et tenui, Galenus) utiliter cataplasmatis modo contra capilli defluvia, quas alopecias dicunt imponitur, eas explens. Ultimum dentifriciis accommodatum candorem dentibus affert. Miscetur et ad alia smegmata et psilothra addito sale. Si cremare aliquod eorum volucris, cum sale in crudum fictile coniicito: lutoque circunlito ore eius, in fornacem ponito: cumque coctum fictile penitus fuerit, ablatum ex fictili alcyonum reponito et utere. Lavatur autem cadmiae modo, Hucusque Dioscorides. Avicenna lib. 2. cap. 613. spumam maris nominat, Arabice zebd albhar. Calfacit (inquit) et siccat abscessu tertio: abstergit et adurit. Duo spongiosa adhibentur ad abluendum (abstergendum) et inter remedia bothor lactei et panni, et vestigiorum (macularum) in facie: caetera in psilothris. Planum (quod fungi speciem refert) medetur abscessibus qui clavis similes sunt; purpureum scrophulis, et podagrae cum cera et oleo rosaceo, etc. ut Dioscorides. Galenus lib. XI. de simplicibus medic. alcyonia ([GR]) omnia abstergere et discutere scribit, acri et calida facultate praedita. Tertium prae caeteris tenuissimarum esse partium: quartum simile illi facultate sed non paulo imbecillius. quintum calidissimum omnium, ita ut pilos deurere, et cutim ulcerare possit. Hoc Dioscorides (ut retuli) in Propontide Halos achne (inquit) ceu spuma quaedam est salis efflorescens, multo quam sal tenuiorum partium. itaque et attenuare et discutere eo multo validius potest. reliqua vero eius substantia ita ut sal astringere non potest. (Hae propemodum vires sunt salis petrae hodie dicti, ut in locum eius recte substitui posse videatur.) Interpretes Latini salis spumam transferunt: non florem maris, ut Gaza, ubi Aristoteles ei alcyonis nidum comparat: nec maris spumam, ut hodie quidam. etsi ????? etiam Graeci quidam grammatici maris spumam interpretentur. Alioqui haec vox significat minimas festucas (quas nostri similiter vocant [GO]) quisquilias, sordes, aceres, [GR]. et metaphorice minimas guttulas roris aut vini, inde apud poetas [GR], et [GR] legimus, guttas scilicet dispersas minutatim: et [GR] apud Homerum, tenuissimam fluctuum partem, sive spumam, sive conspersionem guttarum. Et quoniam mare salsum est, quod ex aqua marina ad scopulos conspersa spumeo aspectu in eis concrescit, [GR] vocatur, maris asperginem dixeris. Spumosa maris (salis) lanugo halosachne est (inquit Dioscorid. lib. 5. [GR].) invenitur in saxis. easdem sali vires habet. Videtur autem haec tum viribus tum descriptione diversa a quinto alcyono, quod Dioscorides non ubique, sed in Propontide tantum ab indigenis halosachnen vocari scribit. id enim corpus solidum est fungorum figura. proprie vero dicta halosachne spumam et asperginem referre debet, consistentia nimirum nitrosae illi parietum lanugini quam vulgo salem petrae vocamus, similis. [GR], Odyss. ε. Fit in mari et halcyoneum appellatum (inquit Plinius) ex nidis, ut aliqui existimant, halcyonum et ceycum: ut alii e sordibus spumarum crassescentibus: alii e limo vel quadam maris lanugine. Quatuor eius genera: Cinereum spissum, odoris asperi: alteri molle, lenius, odore fere algae. Tertium candidioris vermiculi. Quartum pumicosius, spongiaeque putri simile, pene purpureum. Quod optimum, id est Milesium vocatur. Quo candidius autem, hoc minus probabile est. Vis eorum, ut exulcerent, purgent. Usus tostis et sine oleo, mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino, et sulphuris duobus obolis. Halcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices, Haec ille. Apud Galenum in opere medicamentorum compositione sec. loc. diversos alcyonii usus a me observatos, hic subiiciam. Alcyonium inter abstergentia pharmaca quibus attenuantur pili censetur, lib. I. cap. 5. Idem miscetur remediis quae ad alopecias faciunt. praestat autem (inquit) in hunc usum quod durius et asperius est: et rursus, ustum non usto praestantius fuerit. Ibidem Soranus alcyonium medicamento ad alopeciam composito adiiciens, id aqua coctum una cum siccis laevigari iubet. Crito etiam duobus ad achoras medicamentis hoc addit: et aliis ad lichenes inscriptis tum simpliciter tum ustum. Alcyonium tum simpliciter tum torrefactum (in eodem opere 4. 7.) medicamentis liquidis ocularibus Asclepiadae ad ficosas eminentias ac omnem exuberantiam carnis seu callum admiscetur. Ad dentium dolores ex causa frigida: Suffito canis mortui dentem ita ut fumus inde progressus ore excipiatur. post vero ipsum dentem ustum et modico aceto tritum, calidum ore retinendum praebe, et dolore libererit poteris et alcyonium suffire, Aetius 8. 28. Celsus alcyonio rodendi et exedendi vires adscribit.

Nonnulli pharmacopolae (inquit Antonius Musa Brasavolus) pro spongia re quadam utuntur intus lanosa, quam aliqui maris spumam arbitrantur, quoniam apud Dioscoridem halos achne, id est maris spuma, spumosa maris lanugo dicatur. At revera non est maris spuma quam pro illa sumunt. Suspicatus sum aliquando urticam marinam esse, quoniam si aperiatur internae partes manum urunt veluti in urtica herba, quod in vetustiore obscurius, in recenti vehementius fit, sicut et in herba urtica. Facile est autem spumam maris vocatis, spongiae figuram habens praedurae, aut pumicosum, veterum alcyonium esse. Habent vero aliqui primam speciem spongiae similem: alii quintam, quae pumicosa est. debebant autem seorsim haberi propter vires diversas, Serapio cap. 388.

alcyonium zebethalbahar nominat, interpres spumam maris reddidit: unde forsitan factum ut vulgo etiam a pharmacopolis sic nominaretur: revera quidem ex spumae collisu fit. Caeterum salis spuma aut maris spuma, et alcyonum, quanquam res sunt diversae, tamen ab eodem principio nasci, et viribus quodammodo convenire certum est, Haec ille. Alcyonium omne hodie spumam maris appellant, excepto subrotundo (primo genere) quod ex figura pilam marinam solemus nominare, (de qua nos plura inferius.) Theophrastus alcyonium pumicem nominat, Georg. Agricola. Dioscorides quidem quinto generi intus pumicis similitudinem aliquam esse refert. Lanuginosam illam pilam (inquit Caelius Calcagninus epistolarum lib. 12. in epistola ad Vincentium Caprilem) quam ad me misisti, plane video non esse opus halcyonum, esse tamen halcyonaeum (sic ille scribit per ae. diphth. in penultima) tecum sentio: vel quod ex eo halcyones nidum struant: vel, quod magis reor, quoniam eadem sit utriusque materia, et prope par opificium, sed hoc naturae sponte concretum. Nam quomodo in hoc nidulari possint halcyones? cui neque aditus sit, neque conceptaculum in quo pulli aedantur, vel aediti alantur: praesertim quum Plinius, et ante Plinium Aristoteles, nidis halcyonum os paulum eminentius, sed perquam angustum tribuat. abest praeterea huic durities ferro impenetrabilis, abest rigor ille a spinis belones sive acus, ex quibus constant, contractus. Ad haec nihil habet simile medicorum cucurbitulis quibus est collum porrectius. Ergo hoc halcyonaeum existimabimus, non illud avicularum opera confectum, sed quod intra fornacem excoctu deliciis foeminarum paratur, de quo lepidus poeta meminit, Ore fugant maculas, halcyonea vocant, ([GR] per ?. diphth. in penult.) Haec Calcagninus. Vidi ego frustum illius quam seplasiarii spumam maris appellant, et eruditi alcyonium esse coniiciunt. id erat mali magnitudine (puto autem multo maiora reperiri) rarum, spongiosum, leve, friabile, tenui quadam crusta albicante, qua integrum erat, obductum: colore intus ad ruffum et fuscum declinante, gustu subsalsum, mandenti arenosum. Inerant intus corpuscula quaedam oblonga, paulo solidiora, albicantia. accensum non ardet, sed pessime olet. Videtur autem hoc primum esse alcyonii genus cum alias tum foetoris ratione. quanquam Georg. Agricola pisam marinam vulgo dictam, ut supra recitavi, primum alcyonii genus faciat, subrotundum id esse scribens, quod veteres non exprimunt, nisi quis Dioscoridis verba [GR], id est aspectu spongiosum, ita accipiat: praesertim quum Galenus genus alterum oblongius esse scribat. Sed demus esse rotundum, non tamen satis erit figura ad convincendum quod res eadem fit. Ballae (sic vulgo pilas nominant Itali e Germani) sive pilae potius marinae, exiccant, et eundem fere usum, quem spongiae, praestant. Mentionem earum apud antiquos non reperi. (atqui Aristoteles, ut supra citavimus in C. alcyonum nidos sphaeris, id est pilis marinis comparat.) Ego in spongiarum genere eas repono, quamvis zoophyta non sint, id est plantanimalia ut spongiae. Nam ex maris spuma ad littora collisa et cuiusdam herbae minutissimae festucis fiunt. Nonnulli ex fractis spongiis et spuma, alii arte faciunt ex glutino et taurinis pilis, ignaros pharmacopolas decipientes. Cum aestus et impetus maris herbam in minimas festucas divisam ad littora detrudit: conglobantur illae immixta spuma, et ob motum supra littus ex fluctu collidente in gyrum tendunt et pilae formam, Brasavolus. Idem vero alcyonii primam et ultimam speciem apud pharmacopolas reperiri ait, ut recitavimus, spumae maris nomine. Pila marina, quam inter scribendum manibus tractabam, ex mediterraneo mari Gallico mihi allatam, magnitudine malum aequabat, mole laxa et rara, exilibus pilorum instar et brevibus festucis (nescio cuius marinae herbae) mutuo intricatis confercta, omnibus fere unius generis, fuscis, inodora, aut suo potius quodam odore non ingrato, insipidis fere. festucae illae dentibus facile franguntur aut scinduntur, ut hac et aliis notis facile discernere sit a pilis animantium. nullum intus cavum, omnia undique sibi similia, nec spumam nec aliam praeter festucas illas substantiam reperi. Quod si aliae quaedam praeter has pilae marinae reperiantur, quas ipse nondum viderim (quamvis alias reperiri non puto) de illis mihi sermo non est. Nicolaus Myrepsus unguento 78. contra lumbricos inscripto, admiscet pilam marinam ustam, ubi Graece scribitur [GR]. reperitur autem (inquit) in mari rotunda, ut lana congesta. Et rursus in unguento sequente, maris lanam rotundam eam vocari ait, ubi Leonhartus Fuchsius scholiastes: In hodiernam usque diem (inquit) depravata voce ballam marinam vocant pro pila marina. sic enim vocat Galenus lib. I. de compos. medic. localium cap. 2. inquiens, [GR], ubi Cornarius quid sphaera marina esset ignorare se fassus, spongiam transtulit. miscetur autem cum aliis quibusdam in unguento Critonis ad capillorum defluvia. Sed locum obscurum apud Dioscoridem fere praeterieram. Alcyonium secundum (inquit) [GR], etc. ubi Marcellus vertit, concreti in oculo unguis (ut et vetus interpres apud Serapionem, Galenus haec verba prorsus omisit) aut spongiae figuram habere, id quod mihi ridiculum videtur. quid enim spongiae vel alcyonio cum ungue oculorum vitio, quem Graeci pterygion vocant? Ego quanquam authorem non habeo, tamen re ipsa admonitus pterygion ophthalmicum hic penicillum ocularem interpretor. nam et spongiae genus mollissimum, e quo fiunt penicilli, ut docent grammatici, penicillus dicitur. Penicillus igitur ocularis sive ex spongia, sive ex alia materia mollissima fuerit, aptus erit ad gramias et lippitudines abstergendas: in quem usum etiam leporis pilo vel cauda utebantur, ut docui in Lepore E. Quin et penicilla fiebant ex linteolis concerptis, vel medulla sambuci, vel spongia, vulneribus inserenda ne clauderentur, etc. Alcyonio nomen alcyones marinae aves fecerunt, haud

sane quia ex earum nidis alcyonium mari innatet, sed quia ex eo mari innatanti et fluitanti halcyones nidos sibi ad foeturam faciant, Marcellus Vergilius. Alcyonium igitur aut mari innatat, aut in littoribus eiectum reperitur, ut de primo genere Dioscorides exprimit: quemadmodum et pila marina. alcyonum vero nidi, ut diximus, saxis adhaerent. Grammatici Graeci quidam, ut Hesychius et Varinus, alcyonium inepte herbam quandam esse scribunt, ut etiam adarcen. Est autem adarce, ut Dioscorides prodit, veluti palustre quoddam alcyonium: nempe materia quaedam concreta et subsalsa, in palustribus locis arundinibus et plantis quibusdam ([GR]) circunadnascens, dum paludes resiccantur, Asii lapidis flori colore similis, tota vero specie alcyonio molli et inani. Acre est admodum, et calidum abscessu quarto, viribus etiam alcyonio praecipue quinto respondens. Quinta alcyonei species, cuius Dioscorides meminit, in littoribus maris eiecta reperitur, quam incolae Samothraciae, Imbri et Lemni vulgo arkeilli nominant, abundat in Besbico Propontidis insula non procul sub Marmara, adeo ut naves inde onerari possent. venditur tamen satis magno pretio, propter mercatores et seplasiarios coementes: a quibus iam veteri nomine relicto propter levitatem et similitudinem spumae, vulgo spuma maris appellatur, Petrus Bellonius.

H.

a. Cum de muliere dicimus, haec Halcyone (vide inferius in propriis) facit: cum de avibus, hic et haec halcyon, hi et hae halcyones, Servius. Alcyon avis, alcyone vero cognomen Cleopatrae, Eustathius. sed Ovidius alcyone in recto singulari etiam de ave dixit. Incubat alcyone pendentibus aequore nidis. Alcyonum meminit Seneca in Agamennone. [GR], Isacius Tzetzes dixit. [GR] diminutivum est pro parva alcedine, Varinus. Halcyonis ritu littus pervolgans furor, (forte, feror,) Pacuvius. haec enim avis nunc Graece dicitur [GR], a nostris halcedo, Varro. Et alibi, Halcedo quod ea (Graece) halcyone. Alcedo dicebatur ab antiquis pro halcyone, Festus. Alcedonas nostri vocant quasi algedonas ab algore, Hermolaus. Grammaticis quibusdam alcedo dicta videtur quasi algedo quod frigidissimis temporibus nidificet: sed longe probabilius est a Graecorum alcyone descendisse hanc vocem. Sed absurdissime author libri de nat. rerum, alcyon (inquit) quasi ales oceani: eo quod hyeme in stagnis Oceani nidos facit et pullos educat. Nos Graecam originem [GR] retulimus in A. Alcyoneus, id est vespertilio, Sylvaticus et obscurus quidam barbarus in Synonymis nescio qua ratione. [GR], id est avis lugubris, Varinus: videtur autem vox esse corrupta pro [GR]. Cerylus, id est alcyon mas, penultima correpta, per ypsilon in medio scribitur, accentus autem variat. Apud Comicum Aristophanem [GR] paroxytonum scribitur, et per lambda simplex in plerisque exemplaribus, Pausanias proparoxytonum facit et lambda duplicat, Eustathius et Varinus. [GR] paroxytonum per [GR]. in prima syllaba Doricum est: per [GR]. vero diphthongum in prima et proparoxytonum, Atticum, ut ait Euphronius (in scholiis in Avem Aristophanis) sed verius est Acolicum esse hoc secundo modo scriptum: priore vero Doricam, Atticam et communem linguam pariter uti, Isacius Tzetzes in Lycophronem. Didymus quidem putat (ut ibidem refert Scholiastes Aristophanis) nomen hoc secundum naturam (id est ex proprietate etymologiae) debere scribi [GR]. Iocatur autem poeta, et Sporgilum quendam tonsorem ( [GR] Graeci [GR] dicunt) [GR] cognominat. Euphronius ait dictum hoc apud Dores vulgatum esse, [GR]: quod et Suidas repetit: quo quid sibi voluerint non facile est coniicere: nisi forte idem quod per perditissimus ille poeta in ipsa libidine mortem sibi contingere optarint, ut quoniam semel moriendum esset, Epicuri de grege porci morte etiam Epicurea fruerentur. Cerylum enim, id est alcyonem marem in ipso coitu extingui in C. recitavimus [GR] proparoxyt. scribitur apud Athenaeum, et [GR] apud Varinum. [GR], oxytonum, apud Theocritum et Lycophronem. [GR] (in prima per iota,) piscis quidam, et genus avis, Hesychius. apud Varinum per rho duplex habetur [GR], quod minus placet. quamvis apud Hesychium quoque sic scribi ordo literarum postularet. [GR] avis quam aliqui [GR] (Varinus habet [GR]. ego [GR] legerim,) Hesychius. Vide etiam supra in A. [GR] avis est, accipiter vel alcyon, Hesychius. et Varin. Vide supra inter Accipitres diversos. Ceyx etiam, [GR], alcyon mas nominatur. lege infra ubi Alcyones in avem transformatione scribetur inter propria. Halcyoneum appellatum (inquit Plinius) in mari fit ex nidis, ut aliqui existimant, alcyonum et ceycum. Aliqui Caeyx per ae. diphtongum scribunt. Porro [GR] vel [GR] alia avis est, nempe larus vel cepphus. In halcyonum genere foemina nuncupatur [GR] , id est uxor, ut est apud Lycophronem et exposuit interpres, Caelius.

Epitheta. Alcyones, moestae, dilectae Thetidi, Ceycis (scilicet coniuges.) Nunc ego desertas alloquor alcyonas, Propertius. Ceyx, Trachinius, Oetaeus. [GR], (id est [GR],) Lycophroni. [GR], Luciano. [GR], in Epigrammatis. [GR], Simonidi apud Aristotelem: Gaza variam et pictam reddit. [GR], Homero Iliad. 9. [GR], Plutarchus de alcyone. [GR], Oppianus. [GR], Ibyco apud Athenaeum.

Derivata. Ab alcedine, alcedonia, id est dies alcedonios dicimus. [GR], parva alcedo est: item adiectivum foeminum. Graecis alcyonei dies [GR] dicuntur, ut Luciano: et [GR], ut Scholiastae Aristophanis in Ranas; et [GR] apud Suidam.

Propria. [GR] et [GR], mater Alcyonis, Suidas. Ceyx Trachiniorum rex Luciferi stellae filius, cum Alcyonem Aeoli filiam (vel Neptuni et Alcyones Pleiadis) uxorem duxisset, prae nimia superbia inter deos censeri, seque Iovem, illam vero Iunonem vocari voluit. Deinde cum ad Clarium oraculum de statu regni consulendum uxore prohibente navigaret, indignatus ei Iupiter, navim et ipsum in Aegeo mari perdidit. Tum Alcyone uxor viso mariti cadavere in littus eiecto, miserabiliter illum deflevit ([GR], alias [GR]:) Iupiter vero eam (sic lugentem, alii prae impatientia doloris in mare se submersisse addunt) miseratus in avem eiusdem nominis mutavit: et Ceycem quoque in eiusdem generis avem masculam quam cerylum nominant, alii adhuc Ceycem. Sunt qui scribant eos a Iove irato necdum miserto in aves mutatos: auctaque poena, ut hyeme tantum et circa littus maris parerent constituisse Iovem: demum vero cum fluctibus marinis ova sua confringi, nec ullam sobolis spem esse alcyon lugeret, tranquillos dies quatuordecim Iovis (Thetidis et Luciferi, Servius) commiseratione, quibus illa et nidi structurae et excludendis incubitu ovis operam daret institutos: qui hanc ob causam alcyonei dicantur, Haec Scholiastes Aristophanis in Ranas, Varinus in voce [GR] et rursus in [GR]: et in Ixeuticis Oppianus, et Scholiastes Homeri in nonum Iliados. Copiosus autem haec omnia describit Ovidius lib. XI. Metamorph. Vide Caeyx in Onomastico nostro. Sed alii aliter, ut subiiciemus. Probus grammaticus primum Georgicorum Vergilii interpretans, Varia est (inquit) opinio harum volucrum originis, itaque in altera sequitur Ovidius Nicandrum, in altera Theodorum. Putatur enim Ceyx Luciferi filius cum halcyone Aeoli filio mutatus in has volucres. Idem refert halcyonem Scironis filiam latronis Attici Polyphemonis filii, quum pater ei praeciperet ut quareret maritum, arbitratam permissum sibi ut concumberet cum quibus vellet, ab irato patre deiectam in mare mutatam in hanc volucrem. Iccirco autem dilectas Thetidi poeta dicit has aves, quod per septem dies quibus excludunt foetus, in mari tranquillitas est ut tuta sit navigatio, Haec ille. Fuisse Alcyonei gigantis filias Alcyones Pausanias prodit, ac est ab Apostolio in Ionia repetitum, Phthoniam, (alias Phosithoniam, [GR], Suidas in [GR].) Anthen, Methonen, Alcippam, Pallenen, Drimo, (alias Drymo,) Asterien: quae a patris obitu ex Pallenae (non Pellenae ut Suidas habet) promontorio Canastraeo (vel Canastro, apud Varinum non recte scribitur Caistro) quod etiamnum sic appellatur, in mare se praecipites dederint: verum ab Amphitrite in avitiam gentem sint cooptatae, ita ut mares ceryli dicantur, foeminae vero a patris nomine alcyones, Caelius: et Eustathius, et Suidas qui testem huius fabulae citat Hegesandrum. Alcyoneum ([GR], vel ut poeta habet [GR]) gigantem terribilem Hercules circa Isthmum Corinthi interemit, cum illac cum bubus ex Erythea abductis transiret, ut canit Pindarus in Nemeis Carmine 4. Hunc ipsum Alcyoneum septem Alcyonum patrem, et Porphyrionis gigantis fratrem ab Hercule telis confossum grammatici quidam tradunt. [GR], Theocritus Idyl. 19. Hercules occiso Cygno, Trachinem ad Ceycem venit, Cygni socerum, qui filiam suam Themistonomen ei locaverat, ut legimus in Periocha in Scutum Herculis Hesiodi.

Dialogus Luciani extat de metamorphosi alcyonis, Alcyon inscriptus. Apud Varinum in voce [GR], legitur Pausaniam condidisse Alcyones, huius inscriptionis librum. Procul Diadochus Alcyonem numerat inter septem Atlantis filias Pleiadas: et quum alias aliis sphaeris coelestibus attribuat, ut Celaeno Saturni, etc. Alcyonem ad Veneris sphaeram refert, Caelius. Alcyone una Pleiadum ex qua Neptunus Ira sustulit, Gyraldus. Glaucum daemonem marinum aliqui filium faciunt Anthedonis [GR], Athenaeus.

Fuit et Cleopatra Marpissae filia Alcyone cognominata a parentibus, ad memoriam luctus quo mater affecta fuit Idae mariti desiderio, cum ab Apolline rapta esset, ut meminit Homerus lib. 9. Iliados, ubi Marpissam Eveninen, id est Eveni filiam cognominat. [GR] de Cleopatra, quae [GR], id est binominis fuit, ut et Hectoris filius et alii duobus nominibus vocati, alterum quidem amicis tantum et intimis domi usurpantibus, alterum vero caeteris communiter, Varinus et Eustathius. [GR] genitivus Ionicus est pro [GR], a recto Idas: quod non animadverterunt indoctiors quidam, Ideum non Idam cum appellantes: quos Pontanus etiam vir alioqui doctus in libro de aspiratione secutus Idum Marpissae maritum non recte vocat, et Marpissam ipsam Alcyonem cognominatam fuisse non vere scribit: et an eadem fuerit Marpissa Eveni filia, Idaeque uxor dubitat, quum eandem fuisse omnino constet. Sed illis in quibus erravit Pontanus omissis, ea duntaxat quae recte ab eo prodita sunt recitemus: ita ut quae illi desunt ex aliis authoribus suppleamus. Evenus igitur Martis filius, Aetoliae rex, cum Marpissa eius filia propter formae raritatem a multis peteretur, hanc procis conditionem proposuit, ut curuli certamine inito praemium illa victori cederet, victus vero capite plecteretur, quod domus suae fastigio affixum penderet. Itaque pluribus interfectis Idas Neptuni filius, frater Lyncei, licet a multis Apharei filius haberetur, equis velocissimis a Neptuno patre acceptis puellam rapuit, conspicatus eam Dianae festo die cum aliis virginibus choreis indulgere, (et in Pleuronem abduxit, Plutarch.) Quo cognito Evenus dolore atque ira percitus, equos ascendit, Idam insequitur, quem ubi assequi posse desperat, equis confossis, in Lycorman se fluvium, qui post Evenus ab ipso appellatus est, deturbavit, cuius rei etiam Plutarchus meminit in libro de fluviis. Idam autem voti compotem non passus est Apollo, (ut refert Lycophron)

et ipse Marpissae forma captus, quam etiam rapere cogitasset, securum abire: sed obviam factus in itinere illum aggressus est. Sed nec Idas certamen detrectavit, sagittis eum impetere conatus, erat enim sagittandi peritissimus. Et cum diu pugnatum esset, (inquit Pontanus: ex Scholiaste Homeri, cum prius tamen alios secutus authores, Marpissam ab Apolline raptam abductamque et compressam fuisse scripsisset,) Iupiter aegre id ferens Mercurium misit qui praelium dirimeret, potestate facta Marpissae, ut eius optio esset utrum sequi ipsa vellet, quae rem hanc animo voluens reputansque sese mortalem esse, Apollinem vero deum, ac timens ne ubi vetula facta esset repudiaretur ab eo, decrevit potius Idam sequi mortalis mortalem. Et quonia<m> in magno luctu fuerat Ida marito suo charissimo formosissimoque privata, cum a Phoebo rapta esset, filiae postea supra legitimum nomen Cleopatrae, cognomen Alcyonae adiecit, luctus sui memoriam in filiae cognomine reponens, ab alcyone ave quae et ipsa maximo luctu propter Ceycis mariti calamitatem affecta fertur. Nupsit autem Alcyone postea Meleagro, etc. Haec fere Pontanus ex Scholiis in nonum Iliados, et alii. Quod autem Apollo olim Marpissae amore captus perhibetur, admirandae eius pulchritudinis significatio est, quasi forma heroidi isti solaris hoc est Sole digna et maxime spectabilis fuerit, Varinus in voce [GR]: ubi [GR] in medio per [GR]. scribitur, ut apud Plutarchum quoque sed perperam. debet enim per iota scribi cum heroinam significat: [GR] vero per [GR]. mons est Pari insulae quo lapides excinduntur, Stephano: unde Marpesiam cautem poeta dixit. Alcyon de ave dicitur, Alcyone de Cleopatra, Caelius et Varinus. Apud Athenaeum lib. 13. legimus Demo mulierem ab Antigono amatam esse, ex qua filium susceperit Alcyoneum, [GR]. [GR], vicus quidam, [GR], Hesychius. Pausanias in Corinthiacis scribit se (prope Lernam in Argivo vel Mycenaeo agro) vidisse Alcyoniam paludem: per quam (inquit) ut Argivi memorant, Bacchus Semelen ab inferis ducturus, descendit. Polymnus ei descensum hunc ostendit. Alcyonia infinitae est profunditatis: nec homo ullus reperitur qui ad fundum potuerit ulla machina penetrare. Unde et Nero multorum stadiorum funes connexuit, et plumbo appenso aliisque instrumentis paratis, demisit, fundum tamen invenire nullum potuit, etc. Transtulit hunc locum etiam Leonicenus in Varia historia. Mare ab Antirrhio (quod in Aetolorum Locrorumque finibus locatum est) adusque Isthmum, Alcyonium vocatur, Crissaei sinus portio, ab Isthmo ad Araxum stadia X X X. supra distans, Strabo lib. 8.

Vespasianus Augustus utebatur etiam versibus Graecis tempestive satis, ut de Cerulo liberto, qui dives admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci, ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperat efferre, [GR], Suetonius.

c. [GR], Aristoph. in Ranis. [GR], Chorus in Iphigenia Euripidis. [GR], Sibylla in Sardiniam insulam. [GR], Theocritus Idyllio 19. [GR], Hedylepoetria de muneribus quae Glaucus deus marinus Scyllae quam amabat attulerit.

e. Alcyonis caput vel pennam vel ventrem si piscator gestarit, non frustrabitur piscatione, Kiranides. Avis ipsa in domo posita, seditiones et litem avertit, Idem. Si quis gestarit eius oculos navigans in mari, non timebit tempestatem aut hyemem aut qualemcunque necessitatem. Gubernator quoque si gestarit eos, secure et absque hyemis afflictione gubernabit navim, Kiranides. Cor alcyonis gestantem gratiosum, amabilem, pacificum omnibus et formosum reddit: ita ut vel in medio hostium tutus sit, et neque tempestate neque fulmine laedatur. debet autem consui in pelle eiusdem avis et in thalamum aureum imponi, Idem.

g. Alcyon tota assa et comesta, daemoniacos sanat, Kiranides. Alcyonis oculos linteo inclusos si quis capiti nimium dormientis apponat, depellet ab eo somnum, Idem.

h. Hymnus in alcyonem sub Socratis persona a Luciano scriptus est in Alcyone dialogo.

Proverbium. Quod dixit in Cassina Plautus, Tranquillum est, Halcedonia sunt circa forum, proverbii speciem gerit, inquit Erasmus. significatur hac voce tranquillitas et silentium. Idem in Poenulo, Nisi mihi illam tam tranquillam facis,  Quam mare est olim, quum alcedo pullos educit suos. Extat etiam in Graecorum commentariis huiusmodi proverbium, [GR]. {id} id est, Halcyonios agis dies, de tranquillam et otiosam agentibus vitam. Aristophanes in Avibus, [GR]. Vergilius inter prognostica futurae tempestatis hoc quoque refert: Non tepidum ad Solem pennas in littore pandunt    Dilectae Thetidi alcyones. Meminit harum et Theocritus Idyllio 7.
[GR],          [GR].
[GR]           [GR].

Alcyonios dies discendentibus a se mari, aut eodem elemento reversuris coniugibus et amoribus suis, amicae et uxores praecabantur, apud antiquos Graecorum et Latinorum poetas, Marcellus Vergilius. Alcyonitides dies dicuntur, cum ova sua fovent alcyones, quod tempus ventorum undarumque tranquillitate celebratur, Scholia in Ranas Aristophanis. Perque dies placidos hyberno tempore septem  Incubat alcyone pendentibus aequore nidis:  Tum via tuta maris, ventos custodit, et arcet Aeolus egressu, praestatque nepotibus aequor, Ovidius Metam. XI. Alcedonia dicuntur ab alcedine, sicut ab halcyone halcyonides, hoc est tranquilli dies quibus nidificant halcyones,

Varro. Propertius tempestate vexatus lib. I. alcyones alloquitur et invocat. Halcedo hyeme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies halcyonios appellant, Varro. sed copiose de his diebus scriptum est supra in C.

Emblema Alciati, cuius lemma, Ex pace ubertas.
Grandibus ex piscis tenues contexe corollas,
Quas circum alterno palmite vitis eat.
His comptae halcyones tranquilli in marmoris unda
Nidificant, pullos involucresque fovent.
Laetus erit Cereri, Baccho quoque fertilis annus,
Aequorei si rex alitis instar erit.

8 - de Alcyone