Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

18 - de Aquila anataria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AQUILA ANATARIA QUAM ET
clangam seu plangam, et morphnum appellant.

ALTERUM (a pygargo) genus aquilae, magnitudine et viribus secundum, planga aut clanga nomine, saltis et convalles, et lacus incolere solitum, cognomine anataria, et morphna (a macula pennae, quasi naeviam dixeris) cuius Homerus etiam meminerat in exitu Priami, Aristoteles: parenthesi inclusa Theodorus interpres de suo adiecit.  Theodorus aquilae genus a clangore clangam interpretatur. Plangum habet Plinius, vetusti codices clangum, Hermolaus. facile quidem fuit pro [GR] legere [GR]. vocant autem Graeci etiam clangorem [GR], qui de aquilarum voce proprie dicitur, ut supra in Aquila C. docuimus: et paulo ante in versibus Homeri de aegypiis apparet. sunt autem aquilae quaedam prae caeteris clamosae et querulae: melanaeetus hoc vitio caret. est enim [GR].  Percnon et morphnon Hermolaus in Plinium annotans 10. 3. pro eodem colore interpretatur. Vide in Lepore B. [GR] (lego [GR]) [GR], Varinus  Vide supra in Capite de accipitribus diversis.  Caeterum quod ad magnitudinem anatariae aquilae, cum Aristoteles eam magnitudine et viribus proxime pygargum sequi doceat, intelligendum est, eodem authore, in aquilarum genere minimum esse melanaeetum, gnesion, id est germanam aquilam maximam, anatariam, pygargum, percnopterum et ossifragam, mediae magnitudinis, ita ut una quaeque maior sit praecedente et minor sequente. itaque anataria omnium praeter melanaeetum minima fuerit. Haliaeeti vero magnitudo non exprimitur.  Sunt qui apud Plinium pro planco planunta legant, quasi errantem, homines imperiti, et ab Hermolao etiam reprehensi, quod et authorem illi non habeant, et Aristoteles [GR] vocarit  Morphnos est aquila (inquit Plinius) quam Homerus et percnon vocat aliqui et plancum et anatariam, secunda (a melanaeeto, quam Plinius primo loco numerat) magnitudine et vi: huicque vita circa lacus. Phemonoe Apollinis dicta filia, dentes ei esse prodidit, mutae alias carentique lingua, Plin.  Nos in avium genere nullas dentatas novimus praeter anate quasdam aut mergos quosdam maiores: cuius generis etiam catarractae esse videntur, quas aves accipitre minores esse dicunt, aliqui aquilae similes, et longissimo tempore sub aqua manere. de quibus Plinius, Diomedeas aves (inquit) Iuba catarractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore tradit, caetero candidis.  (Vide plura infra in Catarractae historia de avibus dentatis.) Sed morphnos nigro colore non candido est, ut nomen ipsum ostendit.  [GR], Homerus. [GR] quoque nigrum interpretantur, et unam nigram [GR] dicunt. sed ea nigredo non sine quodam coeruleo colore est, qualem fere indicum dicunt. [GR] vero simpliciter pro nigro aut fusco dixerim.  Sunt qui [GR] exponant non a colore, sed a caede quasi [GR] per syncopen, tanquam avicidam: hoc est caedis aliarum avium authorem, [GR]. alii [GR], id est formosum. alii rapacem, [GR], unde praeteritum [GR], alpha in o. breve converso, et ni abundante,

Eustathius et Varinus. Phemonoe morphnon aquilarum nigerrimam esse prodidit, (hic color melanaeeto potius aut aeque conveniret,) prominentiore cauda. consensit et Boethus. Ingenium est ei, testudines raptas frangere e sublimi faciendo: quae fors interemit poetam Aeschylum, praedictam fatis (ut ferunt) eius diei ruinam, secura coeli fide caventem, Plinius. Vide supra in Testudine terrestri D.  [GR], Hesychius. Aquila illa (inquit Plinius) quam tertiam fecimus, circa stagna aquaticas aves appetit, mergentes sese subinde, donec sopitas lassatasque rapiat, (donec vel strangulet in humore vel per summa corripiat, Aristot. qui haec de haliaeeto refert, Plinius ad morphnum transtulit. et nimirum utraeque circa venatum avium aquaticarum, quibus victitant, eodem ingenio utuntur.)  Spectanda dimicatio, ave ad perfugia littorum tendente, maxime si condensa harundo sit: aquila inde ictu abigente alae, et cum appetit in lacus cadente, umbramque suam nanti sub aqua a littore ostendentem: rursus ave in diversa, et ubi minime se credat expectari, emergente. Haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non infestantur, respersu pinnarum hostem

obcaecantes. Saepe et aquilae ipsae non tolerantes pondus appensum, una merguntur. Haec Plinium. Vide supra in Aquila D. Anates contra aquilam simpliciter, quomodo se defendant, vide in Anate D. ¶ Iliados ω.cum Priamus Iovi supplicaret, Iupiter ei aquilam misit, [GR]: cuius alae tantum patebant, quantum ianua (valvae ianuae) thalami divitis alicuius viri. Hac ad dexteram volantem per urbem plurimum laetati sunt Troiani. Ubi Eustathius interpres, Morphnos, inquit scribitur cum acuto in penultima, [GR] vero ultimam acuit, quanquam Aristarchus hanc quoque vocem barytonam scripserit. Porro auspicium (inquit) veteres sic interpretantur, tanquam avis nigro colore clam adeundum esse Achillem Priamo indicarit, et spem petitionis ratae futurae ei fecerit quod esset [GR], id est venationis et capturae studiosa. Praeterea quia praedam nullam tenebat, Achillem quoque (qui tanquam vir regius per alitem regiam designetur) placidum et mitem ipsi futurum, et quae desyderet perfecturum, Haec Eustathius ex quo Etymologus etiam et Varinus transcripserunt.  [GR], genus aquilae, Varinus in [GR], voce (ut apparet) corrupta pro [GR]: ut et [GR] pro [GR] ibidem.  Diversum a percno aquilae genus est percnopterum, de quo infra.  [GR] aquila eadem mihi videtur quae morphnus, vel potius morphni epitheton. legimus enim in Aspide Hesiodi, [GR], ubi Grammatici exponunt, [GR]. ut habet Varinus: quasi phlegyam substantivum faciant, morphnum adiectivum, cum mihi contra faciendum videatur. Plura de voce phlegyas vide supra in Aquila a. Scribit autem Hesiodus Herculem sagittas habuisse, quae pennis aquilae morphni alatae fuerint. Ex haliaeetis ossifragae nascuntur, ex his vero percni et vultures, Aristoteles in Mirabilibus.  Morphni et aliae quaedam aquilae nidis inaedificant aetiten lapidem, ut refert Plinius, de quo plura scripsimus in aquila C. et G. Anataria aquila Avicennae interpreti dibachi nominant. ¶ Morphnos matri deorum sacer est, Gil.

¶ Omnia (inquit Turnerus) quae Aristoteles et Plinius percno hactenus tribuerunt, Anglorum balbushardo (bushardum enim buteonem accipitrem vocant) conveniunt, si solam magnitudinem exceperis, quae si alia adfuerint, hic fortassis non oberit. est autem illa, quam anatariam esse coniicio, buteone maior et longior, naevo albo in capite, colore fusco proximo, ad ripas fluminum, stagnorum et paludium semper degens. vivit ex venatu anatum et gallinarum nigrarum, quas Angli coutas nominant. Venationem hanc, cuius meminit Plinius, inter aquilam istam (si aquila dicenda sit) et aves aquaticas, non solum ego saepissime vidi, sed infiniti apud Anglos quotidie vident. Si qua terrae portiuncula super aquas inter arundineta emineat, in hac solet nidum facere, ut quoniam volatu non admodum valet, a praeda non procul absit. Aves subito adoritur, et sic capit. Cuniculos ista interdum etiam dilaniat. Nunc an ista anataria sit, nec ne, doctis viris iudicandum propono, Haec Turnerus. Est autem eadem avis quae a nostris nominatur [GO] (quod tamen nomen puto aliquos etiam buteonibus tribuere) hoc est milvus palustris: quod circa paludes et lacus anates aliasque aves palustres venetur. ab aliis [GO], id est piscator, quod pisces etiam captet quandoque fertur enim a nostris recta in aquam se praecipitare ad piscium capturam (ut haliaeetus quoque apud veteres) quare hoc nomine etiam alias aves appellant quae similiter piscantur. In lacubus et vivariis voracitate sua admodum noxius est: ita ut in quibusdam locis homini qui hanc avem ceperit aut occiderit tres drachmae donentur e publico. Circa Acronium sive Constantiensem lacum [GO] ab anatum caede nuncupatur. persequitur enim ut audio anates volantes, et si quae in aquam inciderit, rapit: vel gregatim sive volantes sive natantes, tandiu persequitur, donec fatigatam aliquam rapiat. solent autem illae fugientes in gregem colligere.  Gallice, ni fallor, appellatur huard, in quibusdam locis.  Turcis schahau: Italis aquilastro, ut coniicio. aiunt enim hoc nomine avem piscibus vivere. Aquila truncalis etiam vulgo dicta, cinerei coloris, anates rapit, vide infra circa finem historiae Melanaeeti. ¶ Haec scripseram quum a viro quodam Acronii lacus accola, audivi avem circa lacum illum [GO], id est anaticidam dictam, unguibus esse aduncis, milvo colore et rostro similem, maiorem: quae anates rapiat, in quas toties praeceps feratur, donec defatigatas tandem capiat: quod aliquando ad duos aut tres horae quadrantes in anate una capienda differtur. ¶ Graeci harpen describunt avem aquilae similem, quae facile in quem voluerit locum recto impetu devolet, [GR], Varinus. haec autem vel milvo, vel aquilae anatariae nostra cognata fuerit.

DE ANOPAEA HOMERI.

ANOPAEA apud Homerum Odiss. α. de Minerva ([GR]) genus avis exponitur de genere aquilarum, ossifragae similis. alii vocem [GR] interpretantur pro [GR], quod est invisibilis: vel pro [GR], quod est sursum evecta, ut Empedocles de igne scribit, [GR], id est, celeriter vero sursum. et sic Herodianus apud Homerum accipit, [GR] penanflexum scribens, neutrum plurale loco adverbii, ut [GR] pro [GR]. Alii [GR] interpretantur, [GR], id est per foramen in medio tecti, quod [GR] et [GR] infumibulum nominant. [GR]. Sunt postremo qui [GR] scribant, et hirundinem intelligant: quod Panope civitas in Phocide sit. finguntur autem in Aulide Phocidis contigisse quae poetae fabulantur de Tereo, Varinus ex Eustathio. Est et montis nomen Anopaea Herodoto, et viae iuxta Locridem.

DE AQUILA ALBA SIVE CYGNEA.

AQUILAS cygneas (ut vocant) albedine cygno plane similes, in Sipylo circa paludem Tantali, ut nominant, videre memini, Pausanias in Arcadicis.  Album genus aquilae rarum est, invenitur tamen aliquando in alpibus et rupibus circa Rhenum, ut saepe experti sumus.  Est autem haec aquila tota alba nivei candoris, magnitudine ferme herodii, id est aquilae germanae, ignobilior tamen minus velox.  Vivit venatu leporum, cuniculorum, et huiusmodi parvorum animalium. nam aliquando catulos, vulpeculas, et porcellos rapit: et quandoque pisces in summa aqua natantes, Albert.

18 - de Aquila anataria