Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

24 - de Falcinello

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE FALCINELLO.

AVIUM rostra alia recta sunt: alia adunca ut accipitrum: alia falcata, idque vel sursum, ut avosettae dictae apud Italos, vel deorsum ut arquatae et falcinelli similiter Italice dictarum avium, quod arcus aut falcis speciem rostro imitentur. Libuit avem falcinellum ardeis statim subiicere, quod et magnitudine fere et tota corporis specie ardeam referat, rostro tantum excepto. Hanc vivam aestate aliquando Ferrariae in Italia vidi. Corpus ei maius columba, eleganti colore viridi fere, alicubi etiam puniceo admixto, ut in vanello ave, variante scilicet colore pro diversa ad lucem obversione. capite et collo fusco: sed superior pars colli anterius albicat maculis nigris intervenientibus. rostrum oblungum, tenue et anterius falcatum sicut arquatae (cuius figura paulo post subiungimus) et corvo sylvatico. Crura oblonga, pedes fissi. Aliqui ardeam nigram Italice, ayron negro, vocitant. Sed haec quam vidi non erat adulta, maiorem fieri aiunt: et forsitan in colore etiam aliquid mutat per aetatem. Inter omnes quidem quas mihi videre contigit aves, nulla magis ad ibidem mihi accedere videtur. sed color obstat, quo minus ibis existimari possit.

ARGATHYLIS ex ripariarum genere inter hirundines dicetur.

24 - de Falcinello