Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555per ?

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

30 - de Bubone

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA A B. ELEMENTO INCIPIUNT.

DE BARITIS.

BARITAE, [GR], aves memorantur Oppiano lib. 3. de aucupio inter illas quae visco capiunt.

DE BETHYLO.

EST et avicula quae vocatur betylus, olim dicta detylus, Hermolaus. sed th. aspiratum scribi debet. [GR]. mutatur enim deleta in beta, ut Belphi pro Delphi, Etymologus et Varinos.

BITTACOS, [GR], aviculas Eubulus apud Athenaeum nominat.

DE BUBONE.

A.

BUBO avis est de genere noctuae, Albertus. videtur autem noctuam genus ad aves nocturnas facere, cum veteres id nomen tantum pro specie una posuerint. Kos, [HE], nomen avis Hebraicum alii aliter interpretantur: David Kimhi avem immundam ignotam nobis: vel avem quae locis desertis degat, et vocem aedat similem [HE] ploratui. Rabi Salomon, [HE], id est falconem. Hieronymus Psalmo 102. nycticoracem, ut et LXX. Munsterus bubonem. Idem in lexico linguae Hebraicae, Kos (inquit) est nomen volucris ululantis et clamantis de nocte, nycticorax, vulgo [HE], [GO], (sic Germani noctuam vocant: et sane Hebraica vox pulchre alludit: sed bubonem quoque et alias aves nocturnas noctuarum generis esse dici potest,) Haec ille. Verba Psalmi sunt, Similis factus sum pelicano (kaat) deserti, factus sum ut bubo (kos) qui est in solitudinibus, Aquila et Theodotion, et quinta aeditio nycticoracem reddunt: sexta aeditio noctuam. Symmachus upupam. R. Salomon Levitici 11. avem ait esse remotam ab hominum conspectu, (quidam sane Hebraice ab abscondendo dicta rentur) nocte vociferantem, cui similis alia sit quam vocant [HE], ibin: forte hibou. sic enim Galli bubonem vocant. et solet R. Salomon Hebraica nomina Gallice interpretari. Nominatur sane Levit. 11. kos avis inter impuras. ubi interpres Chaldaeus vertit [HE], kadia: Arabs [HE], kus: Persa [HE], hakus (quae voces magis etiam quam Hebraica kos ad Germanicam [GO], accedunt.) LXX. nycticorax, Hieronimus bubo. Et Deuter. 14. ubi LXX. et Hieronymus herodium vertunt. Psalmo 102. Chaldaeus habet [HE], kiphupha, (noctuam quidam interpretatur. accedit quidem haec vox ad nomen cicuma, quo Gaza nycticoracem reddit. Eustathius scopas ait esse aves quas Romani cucubas nominent:) Arabs [HE), azphur. Pagninus ex R: Salomone exponit noctuam, quae vernacula (Gallica) lingua civetta nominetur, ac noctu clamet. Mihi quidem inter tam diversas interpretationes animus magis ad bubonem inclinat. Schachaph, [HE] Levitici undecimo et Deuter. 14. exponitur bubo, a Munstero LXX. et Hieronymus larum aut fulicam interpretantur. Chaldaeus reddit schacheta: Persa etiam vocem eam retinet, Arabs [HE], schaph. David Kimhi interpretatur avem quae laboret morbo schachefet Hebraeis dicto, quo corpus attenuetur et deficiat (phthisi nimirum:) Sed Rabi Salomon sic vocat morbum in quo nascantur in carne ampullae instar pomorum, (bubones forte, sic dicta apostemata Graecis. translatio communis Deuter. 28. pro hoc morbo vertit febrim, egestatem.) Iudaei recentiores cuculum avem interpretantur. quod si bubonem significat, derivatum inde (vel Arabico schaph) videri poterit Germanicum bubonis nomen [GO], et noctuae generis [GO], et apud Graecos ascalaphi. Sed si avis est corpore macro et tenui, et tanquam phthisi consumpto, larum potius esse dicemus, quae avis admodum tenuis levisque et semper famelica est. Vicina huic apud Hebraeos vox est schanaph, [HE], quam interpretatur noctuam. [HE], apud Hebraeos aliqui bubonem intelligunt, Esaiae cap. 13. Septuaginta onocentauros verterunt, etc. Vide in Onocentauris inter Quadrupedes. Aduduc est nycticorax, et secundum alios est avis quae dicitur bubo, Vetus glossographus Avicennae. Et alibi, Hudubub, est avis quae clamat de nocte. Hudud est avis quae clamat nocte, Sylvaticus. Ex hisce nominibus quodnam rectius scribatur haud scio: primum quidem ad Sabaudicum accedit. vocant enim illi bubonem ung duc. Alharbe est animal venenosum, et est avis quae dicitur bubo, Vetus glossographus Avicennae. Et rursus, Harbe, id est bubere avis. Sed nos harbe Arabica voce chamaeleontem significari, in historia eius docuimus.

Bubo Graece [GR] appellatur, per onomatopoeiam scilicet, ut et apud Latinos. Gaza ex Aristotele pro bya bubonem reddere solet. Videtur autem nomen esse primae declinationis, quod alpha

in genitivo et dativo retineat. inde nominativus pluralis [GR]. nam in Lexico Varini [GR] (oxytonum, malim paroxytonum) [GR] legitur. In eodem solo [GR] reperio per [GR]. diphtongum, nec probo. Butalis, [GR] in Aesopi fabulis, non alia avis mihi quam bubo videtur. quod et noctu tantum canat, et similiter nomen (ut byas et bubo) a sono bu inditum habeat. Fingit autem eius cum vespertilione colloquium Aesopus, reddentis causam cur noctu tantum canat, quoniam interdiu aliquando canens capta fuerit. Sunt ex Graecis qui scopas bubones interpretentur, Caelius. Vide supra in Asione. Audio in Graecia hodie bubonem dici [GR]. Buffus apud Kiraniden lib. 3. nocturna avis. ut Gerardi Cremonensis translatio habet, bubo est. coniicio autem Graece [GR] scriptum fuisse. nam et apud Symeonem Sethi [GR] noctuae sunt: et in quibusdam Italiae locis bubo vulgari lingua lo bufo dicitur. Recentiores quidam nycticoracem, id est corvum nocturnum, eundem cum bubone faciunt. sed aves esse diversas, collatis utriusque historiis, facile deprehendetur.

Bubo Italice nominatur guo, vel guvo potius. hanc enim noctuarum maximam esse aiunt. Varinus scopas esse scribit aves, quas Romani [GR] (vel cucubas, ut Eustathius habet) appellent. In aliis Italiae locis bubonem duco vel dugo vocitant, avem scilicet cornutam, duorum generum, quae magnitudine distinguantur. Bubo avis, id est lo bufo, Sylvaticus. Bubo magnitudine est aquilae, et corrupte vulgo bufo dicitur, Niphus. Alibi vero barbaian, de maiori tantum bubone, in usu est nomen. quanquam Scoppa Grammaticus civettam, id est noctuam et barbaianum unam avem faciat, ut Arlunnus bubonem et civettam. Et quanquam vulgus nimirum in diversis regionibus haec nomina confundit, docti tamen distinguere debebant.

Bubo Hispanis buho est, Lusitanis bufo vel mocho. Gallis chat huant, chahuhan, hibou. Sabaudis ung duc, id est dux, quasi princeps avium: quod caeteris dominari videatur, ceu viribus superior, et cornibu in capite ceu corona insignis sit. et chassetont, id est venatricem, quia aucupes hanc avem adiutricem aucupii habent: et alibi (ni fallor) lucherant. Germanis Uhu, vel gro Huhu, ut Georg. Agricola interpretatur. [GO] (vel [GO],) [GO] (vel [GO],) [GO], ut Turnerus. sed ultimum nomen, noctuae magis convenit. Nominum [GO] et [GO] etymologia, ad Hebraeos referri potest, quod ad primam syllabam, qui bubonem schachaph, ut Arabes schaph, appellant. Aliis, ut in Saxonia, [GO]: in Carinthia, [GO]. Helvetiis [GO] vel [GO], quasi [GO], ([GO]) vel per onomatopoeiam a voce: aliquibus [GO]. Anglis, alyke foule, ut Turnerus exponit: vel a shriche oule, ut Eliota. Illyriis [GO]. Turcis ug.

Glauces, id est noctuae et nycticoraces nominantur Aristoteli historiae animalium 9. 34. ubi Albertus sic habet, Avis quae hein vocatur, et ea quae glauces, sunt genera bubonum, et aliae quaedam genera sunt noctuarum. Rursus eiusdem lib. cap. 22. Alberti translatio bubonem habet pro glauce, et alibi etiam similiter, ut pluribus dicetur in D. Item libri octavi cap. 12. ubi ab Aristotele nominatur otus, quem aliqui nycticoracem appellent, Avicennae interpres habet bubo et golochiz. Adeo avium nocturnarum praecipue nomina confunduntur.

Bubonis apud nos genus alterum reperiri puto, caetera quidem illi, cuius effigiem damus, simile, sed cruribus non aeque hirsutis. Buteonem aliqui apud nos vocant [GO], id est bubonem palustrem, quod corporis specie aliquatenus bubonem referat.

B.

Bubo apud nos aquilae magnitudinem habet, et grave canit: in Aegypto vero alius est, magnitudine graculi, et voce diversa, Strabo lib. 17. Byas magnitudine non minor quam aquila est, specie similis noctuae, Aristot. Bubonem semel Venetiis iusta aquilae magnitudine vidi, sed crura erant paulo breviora quam aquilae crura solent esse. caetera aquile similis erat, Turnerus. Otis (alias otus, quod magis placet) bubone minor est, noctuis maior, etc. Plin. Pennatorum animalium buboni tantum et oto, plumae velut aures, caeteris cavernae ad auditum, Idem. Byas unguibus aduncis est, Aristot. Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae, bubo, ululae, Plinius. Bubo est avis curvorum unguium, et acuti curvique rostri, sicut sunt ungues et rostra fere omnium avium rapacium. plumis varia est (sicut accipitres et aquilae quaedam) et magnitudine nocturnas omnes excedit, Albertus. Fulvas alas, caput magnum, grandia lumina, longos et aduncos ungues, buboni Ovidius in Metamorphosi tribuit. Nulli avium oculi maiores, Albertus. Zuetis (id est noctuis) et bubonibus collum (pro sua magnitudine) perbreve, Idem. Bubo (ut et genera picorum) binos digitos ante, et totidem retro habet. Flectit enim bubo digitum unum retro, et super binis utrinque digitis reliquum corporis eius quiescit, sicut quiescit serpens comprimendo se super ventrem et pectus suum. Ungues habet magnos, similes unguibus aquilae, Albertus. Atqui id genus bubonis quod nos hic pictu dedimus, digitos (ut pleraeque aves caeterae) anterius ternos habet, posterius unum. illud vero genus nocturnae avis, quod Germani vocant [GO], ululam esse puto, digitos utrinque binos gerit. Stomachi inferiorem partem amplam habent, bubo et anser agrestis secundum omne genus suum, Albertus: sed eo loco (lib. 2. cap. ultimo historiae anim.) ab Aristotele nominantur, capriceps, noctua, anser, anas, etc. aves, non bubo, mox tamen in fine eiusdem capitis ascalapho etiam, quem aliqui bubonem putant, talis gula tribuitur, ut et aliis nocturnis, noctuae, nycticoraci, Iocalo. Bubo quem ipse vidi, cuius icon adiecta est, magnitudine vincebat anserem, aut saltem aequabat reliquo corpore: alis vero magnis erat, et longis ad tres dodrantes, cum ab initio alarum ad finem usque maximae pennae ad eandem rectam lineam deflexae extendebatur. a supremo osse alarum ad infimam extremitatem recta, dodrans unus cum palmo erat. Caput tum forma tum magnitudine felinum referebat. pennae supra utranque aurem nigricantes subrigebantur, trium digitorum altitudine. oculi magni, plumae circa orrhopygium densae et mollissimae, digito extenso (palmo, si bene memini) longiores. Longitudo ab extremo rostro ad ultimos pedes, sive ultimam caudam quoque, tres dodrantes cum palmo aequabat. iris oculorum croceo colore splendebat. rostrum breve, nigrum et aduncum erat. pennis remotis aurium meatus magni et patentes apparebant. Utrinque ad nares pilibarbularum instar ex pennulis rigebant. pennis per totum corpus color varius, ex albicantibus maculis, nigricantibus et subruffis. Cruris longitudo, dodrans cum palmo. eius pars supra genu, perquam crassa et torosa erat. ungues nigri, adunci, acutissimi. pes ad extremos usque

digitos pilosus, plumis ex albicante colore subruffis.

C.

Byas avis est nocturna, Aristo. et Suidas. idem dicere videtur Albertus, cum inquit bubonem esse de genere noctuae. Bubo, ut et vespertilio, victum sibi noctu parat, Aristot. ut recentiores quidam citant. Buphum aiunt amare vigilias. nam interdiu non apparet, Kiranides. Hebetes buboni, ut et caeteris nocturnis, interdiu oculi, Plinius. Die minus quam noctuam videre aiunt. In cavernis locisque desertis commoratur, noctu volitat solus, Io. Ravisius. Interdiu antra quaerit tenebrosa, ut in causis arborum, aut in cavernis (petrosis) montium, aut umbraculis aedificiorum quae homines non frequentant. et si quandoque de die apparet, ab avibus in luce volantibus deplumatur, Albertus. Deserta incolit: nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, Plinius. Reperitur iuxta horrea aliquando propter mures, Albertus. In ecclesiis habitat, et oleum de lampadibus bibit, quas stercoribus defoedat, Author libri de nat. rerum. Germani quidam et Flandri non bubonem, sed ululam, ni fallor, [GO] appellant ab ecclesiis. Plinius cum meminisset remedii cuiusdam ex ovo bubonis, subdit: Quis quaeso ovum bubonis unquam videre potuit, cum tam avem ipsam vidisse prodigium sit? Byas carnibus vivit, Aristot. Bubo vivit praeda animalium nocte ambulantium, ut murium, et aliquando leporum et huiusmodi parvorum animalium, Albertus. Qui ad me allatus est bubo, anatem raptam devoraverat. Oleum de lampadibus in ecclesiis bibit, et ova columbarum exsorbet, Author libri de nat. rerum. Volucres pleraeque a suis vocibus nominantur, ut bubo, ulula, etc. Varro. Bubo nomen habet a vocis sono, Albertus et author libri de nat. rerum, Bubulat horrendum ferali carmine bubo, Author Philomelae. Non cantu aliquo, sed gemitu vocalis est, Plinius. Nocte emittit voces magnas, et boat, Kiranides. Bubo apud nos aquilae magnitudinem habet et grave canit: in Aegypto vero aliusmodi est, nempe graculi magnitudine et voce diversa, Strabo libro 17. Bubo debilis est ad volatum, Ravisius. Vixque movet natas per inertia brachia pennas, Ovidius de Ascalapho in bubonem mutato. Volat nunquam quo libuit, sed transversus aufertur, Plinius. Hylas tradit noctuam, bubonem etc. a cauda de ovo exire, quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri applicent, Plinius. De bubone Plinius scribit, licet probabile non sit, quod posterius ab ovo egrediatur. quod si verum est, causa eius esse non potest alia quam capitis gravitas, propter quam caput diu declinat et immobile manet: posterius (pars posterior) autem parvum est et breve, ac si avis ipsa sit decurtata, Albertus.

D.

Indoctiores quidam, ut qui ex Arabico sermone de animalibus scripta quaedam transtulerunt, quique illorum interpretationes sequuntur Albertus et alii, cum saepe bubonem pro noctua verterint, ut apparet conferenti cum scriptis Aristotelis (ex quo tanquam fonte pleraque hauserunt Arabes) multa buboni tribuunt quae noctuae sunt: ut inimicitias cum corvo. quanquam in hoc duplex error est. non enim cum corvo noctuam, sed cum cornice dissidere Aristoteles tradidit. Item cum Aristoteles scribat, caeteras aviculas omnes interdiu noctuam circumvolare, quod mirari vocetur, eamque percutere: quamobrem (inquit) aucupes ea constituta avicularum genera multa et varia capiunt: illi iisdem fere verbis de bubone agunt. Bubo (inquiunt) si quando de die apparet ab avibus in luce volantibus deplumatur: et ideo ab aucupibus ponitur iuxta retia, ut per eum aves caeterae capiantur. Sed hic error bene cecidit: nam bubo similiter ut noctua ab aviculis odio habetur, similisque eius ad aucupium usus est. Bubo cum ab illis avibus quae in luce habitant impugnatur, resupina pedum unguibus se defendit, Author libri de nat. rerum. Incedulae vero nomen nusquam legimus. Plinius semel incendiariae meminit, (quae suo tempore ignoretur) qua visa saepenumero urbs lustrata sit, ut et bubone viso.

E.

Bubonis ad aucupium idem qui noctuae usus est, ut iam in D. diximus: et Sabaudi hanc ob causam bubonem sua lingua venatorem appellant, chassetont. Aliquando ad me allatus est bubo, captus in fovea quales ad capiendos lupos parari solent. Buteo vastitatis est causa his locis quae intraverit, ut bubo, a quo etiam appellatur buteo, Festus.

F.

Bubonem maiorem sive montanum cum praepinguis est, a quibusdam edi audio. Sed in vetere testamento apparet hanc avem et nocturnas omnes impuras habitas.

G.

Ex bubone remedia quanquam omnia nobis aut vana et inutilia, aut superstitiosa, aut certe superflua videntur, referemus tamen ut proposito nostro satisfiat. Sanguis bubonis, aut ius, aut caro eius, asthmaticis utilissima sunt, Avicenna libro 2. in capite de sanguine. Sanguine pulli bubonis crispari capillum promittunt, Plinius. A lienis dolore liberat cinis e capite bubonis cum unguento, Plinius. Eundem cinerem alibi commendant contra nescio quod malum, cum lilii radice potum,

si Magis (inquit) credimus. Bubonis cerebrum cum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare, Plinius. Scabiem bubonis cerebrum cum aphronitro sedat, Idem. Bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur, Plinius. Idem inter phreniticorum remedia, Bubonis certe (inquit) oculorum cinerem, inter ea quibus prodigiose vitam ludificantur, acceperim. Bubonis pedes usti cum plumbagine (alias plantagine) contra serpentes auxiliantur, Plinius. Quartanis magi excrementa felis cum digito bubonis adalligari iubent, et ne recidant, non removeri septeno circuitu. Quis hoc quaeso invenire potuit? quaeve est ista mixtura? cur digitus bubonis potissimum electus est? Plinius. Catae stercus cum ungula bubonis in collo vel brachio suspensum, post septimam accensionem discutit quartanam, Sextus. Bubonis ovo ad capillos remedia demonstrant magi. Quis quaeso ovum bubonis unquam videre potuit, cum tam ipsam avem vidisse prodigium sit? quis utique experiri, et praecipue in capillo? Plinius.

H.

a. Bubo generis foeminini. Vergilius Aeneid. quarto, Seraque culminibus ferali carmine bubo. Genere masculino Agellius historiarum lib. 4. Et quod bubo in columna aedis Iovis sedens conspectus est, Nonius Marcellus. Solaque (alias Seraque, ut Nonius citat) culminibus ferali carmine bubo, Vergil. ubi Servius, Sola bubo contra genus posuit: referens ad avem. plerunque enim genus a generali sumimus relicta specialitate. Lucanus, Et laetae iurantur aves bubone sinistro. Grammatici quidam recentiores bubonem dictum coniiciunt a bovi quodam mugitu, quem non vocali cantu sed gemitu potius reddat. Sed nobis potius placet per onomatopoeiam quam a bove sic dictum.

Epitheta. Sinister, Lucano: infandus Ovidio: ignavus, dirum mortalibus omen, eidem Metam. 5. funereus Metam. 10. Stygius, Metam. 15. raucus, in Tristibus. Luctifer, Senecae in Hercule. Infestus, Claudiano in Eutrop. Commemorantur et haec Ioanni Ravisio, trepidus, foedus, profanus, damna canens, dirus, moestus, nocticanus, ater, feralis.

[GR], bubo, vocabulum Graecum est, quo et Latini utuntur, de abscessu, sive tumore simplici potius, circa inguen maxime. nam et inguina ipsa Graeci bubones vocant. vulgo quoque nostri collectiones et inflammationes (vel inflationes potius) eius partis, inguinarias appellant, Hermolaus Barb. nostri appellant [GO]. Huic tumori nihil commune cum ave eiusdem nominis quod Latinum est et a sono fictum, illud Graecum, a verbo [GR] et [GR] particula intendente. [GR]. nam articulus inguinis maxime necessarius est ad incessum, [GR]. Vel tumor ipse sic nominatur eo in loco, quoniam valde et in altum attollitur, aliqui [GR] nuncupant. [GR], Menander. hinc et verbum [GR] apud eundem, Etymologus. Aster (herba) ab aliquibus bubonium appellatur. quoniam inguinum praesentaneum remedium est, Plinius. Sedum maius, bubophthalmon aliter dici meminit, quod magis placet.

Buccones appellatos credunt (Pompeio Festo tradente) a buccarum magnitudine: sed alii, bubones scribere malunt, Caelius. Bubo, [GR], Lyciae oppidum est, a Bubone latrone conditum, Stephanus. Nascitur et in Lycia creta circa Bubonem, Plinius. Grammaticus quidam recentior, Lydiae oppidum esse scribit: sed omnino Lyciae legendum coniicio ex Plinio et Strabone. apud Ethymologum Lycaoniae civitatem esse legimus. unde [GR] gentile fiat, cum [GR] dici deberet.

e. Non omittam in bubone exemplum magicae vanitatis. quippe praeter reliqua portentosa mendacia, cor eius impositum mammae mulieris dormientis sinistrae, tradunt efficere ut omnia secreta {pronuciet.} <pronuntiet.> praeterea in pugnam ferentes idem, fortiores fieri, Plinius. Buphi ungula fortunata est, et non fallens, et phylacterium appensa homini, Kiranides.

h. Bubonem cum apparuit mali ominis esse, et bellum aut famem portendere vetus persuasio est, et ad nostrum usque seculum derivata. Bubo funebris (inquit Plinius) et maxime abominatus, publicis praecipue auspiciis. deserta incolit: nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum: nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. Itaque in urbibus, aut omnino in luce visus, dirum ostentum est. Privatorum dominibus insidentem plurimis scio non fuisse feralem. Capitolii cellam ipsam intravit Sex. Papellio Istro, L. Pedanio coss. propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno, Haec ille. Et rursus, L. Crasso, C. Mario coss. bubone viso urbs lustrata est. Et quod bubo in columna aedis Iovis sedens conspectus est, Agellius lib. 1. hist. apud Non. Marcellum. C. Claudio, M. Perpenna coss. bubo in aede Fortunae equestris comprehensus inter manus expiravit, Iul. Obsequens. Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, Ovidius Metam. 15. inter prodigia quae Caesaris mortem portenderint. Cum imperante Tiberio iuxta palatium Agrippa in vinculis ad arborem teneretur, insigni amictus veste, ut eius fortuna ferebat: Germanus augur qui in vinculis etiam tenebatur, cum supra Agrippae caput in arbore cui alligatu erat bubonem vidisset, ad colloquium eius admissus, affirmavit illum praesentem vinculorum iniuriam evasurum, ac Iudaeorum regno foeliciter potiturum: item liberos quibus regnum relinqueret procreaturum. sed si in posterum capiti suo iterum eiusmodi avem impendere vidisset, sciret morti se propinquum (intra quinque dies moriturum) fore. quae paulo post omnia, ut augur praedixerat, evenerunt, ut refert Baptista Fulgosus Memorabilium lib. 8. cap. 11. transcripsit autem ex Iosephi Antiquitatum Iudaicarum lib. 18. cap. 13. et rursus eiusdem operis lib. 19. cap. 7. Bubulat horrendum ferali carmine bubo, Humano generi

tristia fata ferens, Author Philomelae. Solaque (alias Seraque) culminibus (scilicet templi) ferali carmine bubo. Saepe queri, et longas in fletum ducere voces, Vergilius quarto Aeneid. inter portenta mortis Didus. Byas apparens calamitatem imminentem significat: unde apud historicos non raro legitur, [GR]. Dion sane in historiis Romanorum has aves visas inter portenta ([GR]) saepe numerare solet, Suidas et Varinus. Ignavus bubo, dirum mortalibus omen, Ovidius quinto Metam. Hinc infelicia epitheta, quae supra recensui, funereus, Stygius, infandus, dirus, ater, feralis, etc. Hic vultur, hic luctifer bubo gemit, Seneca de palude Cocyti. Aves nigrae, inauspicatae, ut cornix, corvus, bubo, Scoppa: qui hoc tanquam proverbiale recenset, Avibus nigri huc accessisti et ego candidis. Bubo cantans vel gemens potius per 12. signa, Luna in singulis existente, quid significet, Augustinus Niphus explicat lib. 1. de auguriis tabula sexta. Maxime vero abominatus est bubo, tristis et dira avis, voce funesta et gemitu: qui formidolosa, dirasque necessitates, et magnas moles instare portendit. ipsum tamen cantu et stridore querulo, dirum facere auspicium putant: tacens non semper malus fuit. quippe bubonis aspectus Agrippae captivo Iudaeorum regnum portendisse fertur, Alexander ab Alex. Die natali Ibidis, quod nomen inimici sui fingit Ovidius, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves aedidit ore sonos.

De Bubonis augurio historiam memoratu dignam refert Nicolaus Clemangius, Baiocensis ecclesiae in Gallia aliquando Archidiaconus, qui Pisani Concilii improbitate offensus, in quandam de Conciliis disputationem incidit. Agens autem de Concilio Romano, quod Ioannes XXIIII. Pontifex, in Esquilino monte aede D. Martini celebravit, tale narrat prodigium. Convocaverat (inquit) ante quatuor annos Romae Concilium, maxima quorundam impulsus contentione, Baltazar Cossa perfidissimus, nuper e Petri fede, quam turpissime foedabat, eiectus: in quo paucissimis extraneis praesentibus, ex aliquibus qui aderant Italicis (Italis) et aulicis suis, sessiones aliquot tenuit, de rebus supervacaneis, nihilque ad Ecclesiae utilitatem pertinentibus. Cum autem ante primam Concilii congressionem pro invocatione spiritus sancti, sacra de more fuissent facta, ut patres assederunt, et Baltazar sublimi in loco praesedit: ecce dirus ac feralis bubo, funeris aut alterius, ut ferunt, calamitatis semper nuncius, e latebris erumpens, voce illa sua horrifica continuo advolat, superque trabem templi mediam, oculis in Baltazarem intentis, astitit. Universis mirantibus, quod nocturna avis et lucifuga, in turbam diurna luce advenisset, malumque ex prodigio ominantibus, Baltazar in quem fixa acie oculos intendebat, angi, sudare, atque intra semetipsum aestuare coepit, et dimissis patribus ac soluto conventu, discessit. Aliqui prodigium in risum verterunt, dicentes, Specie bubonis in congregationem improborum spiritum santum advenisse. Secuta altera deinceps sessio, in quam eodem modo rursus bubo advenit, verso semper in Baltazarem contuitu, qui maiore pudore quam prius perturbatus, avem ominosam clamoribus abigi, et supplosione manuum terreri praecepit: Sed illa non prius amota fuit, quam fustium ictibus pulsata, in conspectu omnium exanimis decideret. In hanc sententiam Clemangius. Hic autem bubonis adventus, augurio suo non caruit. nam et Concilium cum dedecore Pontificis dissolutum, et Baltazar paulo post Constantiae exauctoratus est, et Monhemii in oppido principis Palatini in vinculis detentus. Suam autem fortunam in carcere his versibus, deploravit: qui quamvis ad hanc historiam nihil faciant, utilem tamen de fortunae mutabilitate admonitionem comprehendunt.

Qui modo summus eram laetatus nomine praesul,
Tristis et abiectus nunc mea fata gemo.
Excelsus solio nuper versabar in alto,
Cunctaque gens pedibus oscula prona dabat.
Nunc ego poenarum fundo devolvor in imo,
Vultum deformem, pallidaque ora gero.
Omnibus e terris aurum mihi sponte ferebant:
Sed nec gaza iuvat, nec quis amicus adest.
Sic varians fortuna vices, adversa secundis
Subdit, et ambiguo numine ludit atrox.
Cedat in exemplum cunctis, quos gloria tollit,
Vertice de summo mox ego Papa cado.

Accidit aliquando ut Changius Can imperator Tartarorum victus ab hostibus inter arbusta laeteret: inter quae cum forte bubo insideret, victores dum perquirunt victos passim occultatos, neminem latere putarunt, quasi ave minime illic mansura si hominum quisquam adesset. itaque factum est ut silentio noctis secutae imperator ad suos evaserit et salutis suae causam exposuerit. Ab hoc igitur tempore Tartari bubonem ceu avem felicem et sacram reverentur, et plumas eius ceu amuletum et prosperitatis causam in capitibus gestant, ac quicunque illas habere possunt se felices existimant, Haithonus in libro de Tartaris.

Ascalaphi in bubonem metamorphosis describitur ab Ovidio lib. 5. Metam. Ascalaphus (ut tradunt Grammatici) Acherontis et Orphnes (vel Stygis, secundum Servium in Georgica) infernalis nymphae filius fuit. Hunc aiunt rapta Proserpina a Plutone, cum quaereretur, num aliquid gustasset apud inferos, eam accusasse, atque dixisse, septem grana mali Punici ex viridario Ditis gustasse: ex quo factum est ut non in totum restitueretur Proserpina. Ob hanc causam Ceres irata eundem mutavit in bubonem. Alius fuit Ascalaphus Martis ex Astyocha filius, Ialmeni frater, cuius a Deiphobo occisi Homerus meminit Iliad. N. Eustathius in quartum Odysseae Ascalaphum virum dictum putat, quasi Acalaphum, pleonasmo litere sigma, per antiphrasin, eo quod minime mollis aut facilis tactu esset, [GR]: qua ratione etiam urtica Graecis [GR] dicatur, quod tactus earum minime [GR], id est lenis, tener, aut mollis sit. Idem ab eo scribitur

in Iliados [GR]. ubi, Ascalaphum (inquit) Martis filium, aiunt in Hebraeam (Iudaeam) translatum, in Samaria sepultum esse, unde et Samaria dicta sit, quod Mars illic filio sepulchrum fecerit, [GR]. (Ascalaphi Martis filii Iliad. iota etiam meminit Homerus.) Verum Etymologus et Scholiastes Homeri innominatus Iliad. [GR]. [GR] dictum interpretantur [GR]. Sed [GR] per e. potius quam per a. scribi debet, cum durum significatur, vide Varini Lexicon. nimirum a verbo [GR] quod est resicco, induro: et [GR]. litera intendente: vel, ut [GR]. privativum sit, rigidum et inflexile, quod [GR], id est crura flexusque non habet. Caeterum [GR] sive [GR], stellio est, quadrupes ovipara, [GR] sic dicta, hoc est a molli lenique ingressu. ASCALAPHUS, [GR], ad imum intestinum appendices paucas habet, Aristoteles in fine lib. 2. historiae anim. cum alibi nusquam hoc nomen reperiatur. itaque ascalaphum a bya (quem Gaza ex eo bubonem vertir) diversum facit. Niphus ascalaphum genus anseris esse putavit, deceptus fortassis quod anseris simpliciter et agrestis hoc in loco reddendo Albertus (ex Avicennae nimirum interprete) meminit. Ego omnino bubonem, aut similem et congenerem buboni avem esse dixerim. Hebraicam vocem schachaph [HE], Deuter. 14. aliqui bubonem verterunt. videri autem potest ab ea Graecis deductum esse ascalaphi nomen, ut supra in A. scripsimus. Qui animalium vaticinorum animas sibi asciscere volunt, praecipua aliqua eorum parte devorata, animas quos illorum praesentes habent, ut corde corvorum, [GR] et accipitrum, easque Dei instar futurorum praescias, Porphyrius lib. 2. de abstinendo animatis. Et quanquam scio [GR] Graecis talpam esse, et hoc ipsum de corde talpae a Plinio scribi, dubito tamen an [GR] melius legatur, hoc est bubonum. quoniam bubonibus, ut dictum est, praecipua fides in auguriis habetur: et bubones tanquam aves cum aliis avibus, ut corvis et accipitribus, aptius quam talpae numerantur. Iam cum talpae Graecis [GR] dicantur, facile factum est ut [GR] pro [GR] poneretur. Eadem nimirum fuerit etiam [GR] avis, quae alio nomine etiam [GR], enthyscus appellatur, Hesychio et Varino testibus.

Bubo canit lusciniae, inter proverbia recensetur ab Erasmo Rot. cum infans suadere conatur eloquenti, aut ineruditus docere doctissimum. Authorem citat Theocritum in Thyrside, ubi hic versus legitur, [GR], hoc est, ut ipse vertit, Buboque montanus philomenis occinat ipsis. Etsi vero scops alia avis quam bubo sit, licet recentiores quidam videantur confundere, quod ad sensum tamen proverbii nihil interest, cum vox utrique absurda sit. Et similiter Calphurnius etiam Aegloga sexta ex Theocrito vertisse videtur, hoc carmine, Vocalem superet si turpis aedona bubo, quod Erasmus citat in proverbio Acanthida vincit cornix.

Emblema Alciati, sub lemmate Senex puellam amans:

Dum Sophocles, quamvis affecta aetate, puellam
A quaestu Archippen ad sua vota trahit,
Allicit et precio, tulit aegre insana iuventus
Ob zelum, et tali carmine utrunque notat.
Noctua ut in tumulis, super utque cadavera bubo,
Talis apud Sophoclem nostra puella sedet.

DE BUDYTIS.

BUDITAE, [GR] aves imbecilles visco capiuntur, Oppianus Ixeuticorum tertio. videntur autem de passerum, id est parvarum avicularum genere esse, et ita dictae quod circa boves volitare, easque subire soleant. imbecillitas quidem parvitatis nota est. Coniecerim equidem has esse aviculas quae inter boves et armenta versari et caudas motitare solent, nostri vocant [GO], et [GO].

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIUNT A C. LITERA.

DE CACA.

CACA, [GR], Graecis nomen est avis, et idem quod [GR], id est malitia significat, Hesychius et Varinus. Videtur sane cuiuscunque avis hoc nomen est per onomatopoeiam ei impositum.

CALAMODYTES, quem cedri folio reperire Aelianus author est, ad passeres pertinere videtur. nam vulgo etiam passeris genus quod inter calamos degit, nostri [GO], id est arundinarium passerem nuncupant.

DE CALIDRI.

CALIDRIS, [GR] oxytonum, lacus et fluvios petit. color ei cinereus, distinctus varie, Aristot. Graece legitur, [GR], lib. 8. cap. 3. de hist. anim. Eberus et Peucerus calidrin interpretantur aviculam minimam, quae per arbores reptat picorum more, quam Germani vocant [GO], de qua inferius in Certhia copiosius scribam. sed cum avicula haec aquatica non sit, non placet calidrin appellare. quin potius inter gallinagines aquaticas eam collocarim, quarum quaedam cinereo colore inveniuntur, pleraque etiam [GR.], id est varie maculosae in eo genere sunt.

 

30 - de Bubone