Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

32 - de Caprimulgo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE CAPRA.

CAPELLA, [GR] avis circa lacus et amnes versatur, Aristot. hist. anim. 8. 3. Bellonius in Singularibus 1. 10. avem quae vulgo vanellus dicatur Aristotelis aega esse coniicit, quod illa hodieque apud Graecos aex nominatur. de quo plura leges in Vanello. Audio circa Francfordiam ad Moenum avem quandam a vulgo [GO] appellari, id est coelestem capram. Hieronymus Tragus nescio quas aves (videtur autem de gallinaginum genere) Germanice [GO] vel [GO] vocitari scribit, quasi capellas avenae dicas, quod gallinulae sylvestres forte in agris avena consitis reperiantur, et vocem caprinae similem aedant.

DE CAPRICIPITE.

CAPRICEPS avis, [GR], liene omnino caret. gulae eius pars inferior paulo latior est, et eius iecori simul ac ventri fel iungitur, Aristot. Aegocephalo avi lienem non esse constat, Aristot. Avis cuius caput simile est caprino, vocatur Latine apud vulgus caper hirundinis, Albertus de animalibus 2. 2. 1.

DE CAPRIMULGO.

CAPRIMULGUS, [GR], avis montana est, magnitudine paulo maior quam merula, minor quam cuculus, moribus mollior, (audax est, Aelian) parit ova duo, aut tria cum plurima. fugit caprarum ubera advolans, unde nomen accepit. Cum suxerit, uber extingui, (resiccari Aelianus) capramque excaecari aiunt. Parum clare interdiu videt, sed noctu perspicax est, Aristot. et Aelian. Parvas aves aspernatur, et caprarum uberibus advolat ut exugat, [GR], Aelianus. Caprimulgi appellantur grandioris merulae aspectu, fures nocturni: interdiu enim visu carent. intrant pastorum stabula, caprarumque uberibus advolant, suctum propter lactis: qua iniuria uber emoritur, caprisque caecitas quas ita mulsere oboritur, Plinius. Vetus interpres Aristotelis, ut quidam citant, addit hanc avem interdiu inter lapides degere, et pro Graeca voce [GR] (Gaza vertit molior, Vuottonus segnior et mollior) reddidit moris (ingenii) astuti, quod non probo. nam [GR], ut grammatici docent, contrarium potius indicant, [GR]. nam qui [GR] interpretantur, errant. Sunt autem et aliae quaedam nocturnae aves, stolidae, ut otus et scops. Diversa ab hac avis aegithalus est, quam Latine parum dicimus. aliqui tamen nominis vicinitate decepti cum aegothela confundunt. nam Aristophanis scholiastes in Avibus, Aegithalus (inquit) accipitris species est, sic dicta [GR], quod capram suxerit.

  Caprimulgos aves Romae cognosci, et saepe a pastoribus deprehendi, Petrus Gillius Venetiis aliquando mihi narravit. Cum essem apud Helvetios (inquit Turnerus) senem quendam

conspicatus, capras pascentem in montibus, quos herbas quaerendi gratia ascenderam, rogabam num avem novisset merulae magnitudine, interdiu caecam, noctu perspicacem, quae caprarum ubera noctu sugere soleat, unde caprae postea caecae evadunt: qui respondit, se in Helvetiorum montibus ante quatuordecim annos, multos vidisse, et multas iniurias ab ipsis passum, ut qui semel sex capellas a caprimulgo occaecatas habuerat. caeterum nunc omnes ad unum ab Helvetiis usque ad inferiores Germanos, ubi hodie non solum capras lact privant et occaecant, sed et oves insuper occidunt, avolasse. Nomen avis quaerenti, paphum, id est, sacerdotem dici respondit. Sed vetulus ille mecum forte iocatus est. ego vero, sive iocatus fuerit, sive serio locutus, aliud Germanicum caprimulgi nomen quam quod me docuit iste, non teneo. Si qui sint, qui melius et aptius nomen in promptu habeant, proferant, Haec Turnerus in libro de avibus. Idem postea in literis ad me missis, caprimulgum se vidisse scribit prope Bonnam (Germaniae civitatem ad ripam Rheni, supra Coloniam) ubi a vulgo appelletur [GO], id est corvus nocturnus. Nos avis illius quae Argentinae vocatur [GO], corrupto forsan nomine, alibi [GO], effigiem infra ponremus cum historia nycticoracis. nam caprimulgum esse nondum ausim asserere, praesertim cum iuxta aquas et inter arundines eam versari audiam, ubi noctu clamet voce absona, et tanquam vomiturientis.

Isidorus et Albertus aegothelan (agothiles in eorum codicibus imperite scribitur) avem peregrinam faciunt, quae in Oriente reperiatur, magna, rostro lato: caetera vero addunt ex Aristotele aut Plinio. Aesalon vulgo caprimulgus vocatur, Niphus: cuius ego sententiam non probo.

Caprimulgus in Creta vulgo cognoscitur. is a Gallis, quoniam noctu per urbes volat, et clamorem perquam horribilem aedit, (un cry mouly effrayant,) fresaye vel effraye nominatur: ab aliis parum recte orfraye, quod nomen ossifrago convenit. Hic interdiu non videt, non magis quam noctua aut bubo. Colore et magnitudine ferme cuculum repraesentat. Nidificat in altis turribus et cavis templorum. in Creta vero inter rupes montium circa mare, ubi capras nocturno suctu infestat. neque enim stabulis noctu includuntur illic. Meminit harum avium etiam Ovidius striges appellans, his versibus. Carpere dicuntur lactentia viscera rostris. Est illis strigibus nomen: sed nominis huius Causa, quod horrenda stridere nocte solent, Bellonius. Normanni fresaiam avem dicunt volare pedibus ad coelum conversis: speciem esse bubonis, non maiorem ulula, fusci coloris.

32 - de Caprimulgo