Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

37 - de Ciconia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  CICONIA.

A.

CICONIAM Hebraei vocant chasida, [HE], ut recentiores Iudaei fere interpretantur, et Munsterus in Levitico et Deuteron. et Iob. 8. et Hierem. 8. transtulit. accedit etymologia pietate et benignitate insignem avem indicans, qualis ciconia apprime est. quin etiam certo tempore abit reditque, quod Hieremias propheta illi tribuit. Quamobrem diversas interpretum opiniones miramur. nam David Kimhi ex magistrorum sententia vulturem album interpretatur: daiah lebana, id est milvum album, ut P. Fagius interpretatur. hunc vero aiunt (inquit) hasida dictum, quod faciat gratiam vel pietatem cum solidalibus suis, distribuendo eis cibos suos. R. Salomon Levitici 11. ea repetit quae D. Kimhi transcripsit: additque vulgo dici [HE], ciconia: idem sentit Abraham Efra. Aquila, Symmachus et Theodotion Zachariae quinto (ubi alas mulierum quas propheta per visionem vidit, alis comparat avis chasida, Munsterus milvum vertit) herodium verterunt. Hieremiae octavo Symmachus et Theodotion vocem Hebraicam posuerunt, Aquila herodium vertit. Rursus Septuaginta Levitici undecimo et Psalmo 104. herodium, Deuteronomii vero 14. pelecana, Zachariae quinto epopa, id est upupam: Hieremiae 8. Hebraicum relinquunt (Hieronymo teste) [GR] enim transtulerunt, ut et Iob. 39. Hieronymus in Levitico et Psalmo 104. herodium convertit, in Deuteron. onocrotalum, et Hieremiae 8. milvum pro casida, pro agur vero ([HE], de qua voce plura dicam in Grue A.) ibidem ciconiam. Symmachus et Sexta aeditio Psalmo 104. [GR], id est milvum. Rabi Salomon Zachariae 5. vulturem putat. Deuteronomii 14. Chaldaeus interpres pro chasida habet charadita [HE], persa Hebraicam vocem relinquit. Arnobius et Augustinus Psalmo 104. fulicam reddiderunt. Chasida (inquit Munsterus) avis est, quam translator noster vocat milvum et porphyrionem. Rabi vero David et Abraham, dicunt esse avem magnam quae nidificet in sublimioribus domibus et abietibus, ac per singulas hyemes et aestates locum mutet. Vires quas fimo ciconiae Dioscorides tribuit, Serapio illum locum transferens avis lacalit fimo adscribit. Albertus pro ciconia lalath habet, nimirum ex Avicenna, ubi transtulit locum ex Aristotelis historia animalium 9. 13. quanquam ipse ciconiam hac voce significari nescivit. Alibi etiam apud eundem (ex Aristotelis hist. animal. 9. 6.) ladach pro ciconia scriptum invenio. Sebastianus Munsterus in Lexico trilingui post Hebraicum ciconiae nomen chasida, haec etiam subiungit:

deiutha [HE]: chauaritha, [HE]: machuautha, et forte machuarta, [HE]: quae ego omnia Chaldaica esse puto. Alocolobri, id est ciconia, Sylvaticus.

Graecis [GR] dicitur, quod nomen etiam hodie servant. Italis cigogna vel zigognia. Hispanis ciguena. Gallis et Sabaudis cicogne vel cigogne. Germanis [GO] vel [GO]. Saxonice [GO], ut Turnerus refert. Rostochii et alibi in Germania [GO] vel [GO]. Flandris [GO]. Anglis a storke. Illyriis cziap. Polonis boczan. Turcis leglek.

B.

Ciconiae in Helvetia abundant, praesertim iis in locis a quibus paludes aut lacus non procul distant. Transpadana Italia iuxta alpes Larium locum appellat, amoenum arbusto agrum, ad quem ciconiae non permeant: sicuti nec octavum citra lapidem ab eo. Plinius. In Fidenate agro nec pullos nec nidum faciunt, Idem. In Germania avis est notissima, Britannis vero plerisque omnibus tam

ignota est, quam quae omnium ignotissima, nec mirum, cum nusquam in insula nostra nisi captiva ciconia videatur. Avis est mediae magnitudinis inter gruem et ardeam, pennis albis et nigris distincta: crura longa habet, rostrum gruinum, sed rubrum et crassum, Turnerus. Ciconia alas habet nigras, et caudam aliasque partes albas, Albertus. Sunt qui ciconiis non inesse linguas confirment, Plinius. Hoc et Germani in grypho quodam insinuant, [GO], etc. Ciconiae cur habeant rostrum magnum et collum oblongum, meminit Galenus lib. XI. de usu partium. Ciconia [GR] est, (id est collo praelongo.) Rostrum ei rubicolor, rectum, et orthogono acuto persimile. Linguam habet quidem, sed brevissimam. Pedes etiam ut rostrum rutilescunt. In pullis vero rostra simul ac pedes fusco colore cernuntur, Gaspar Heldelinus. Crura ei procera et excelsa, Idem.

C.

Glotorat immenso de turre ciconia rostro, Author Philomelae. Ciconias ferunt linguas non habere, verum sonum quo crepitant, oris potius quam vocis esse, Solinus. Ciconiae quasi cicaniae a sono quo crepitant dictae sunt, quem rostro quatiente faciunt, Isidorus. Idem de voce ciconiae clangere dixit. In Pythonos comae congregatae, inter se commurmurant, Plin. Extat Philostrati epistolium ad Epictetum huiusmodi: [GR] (forte [GR]) [GR] (scilicet [GR], aut lege [GR]) [GR]. Hoc est, Si plausu temerario delectaris, ciconias etiam cum praetereuntibus nobis applaudunt modestius Atheniensium populo id facere putabis, quod gratis et absque mercede plaudant. Ciconiae pulli vocem gaviis (vanellos puto intelligit) pressiorem parentum desyderio emittunt. Porro sono illo, qui sive arteriae interioris vehementiore impulsu, sive (quod magis videtur) modulata linguae rostrique complosione aeditur, certe vix est alius vel gratior, vel plausibilior. Hoc crepero sono ver praenunciat, coniugem salutat, gratias Deo factori eglottorat. Videtur autem hoc verbum (glottorare) [GR] factum, Gaspar Heldelinus.

Circa Thessaliam aiunt tantam serpentium vim provenire, ut nisi a ciconiis conficerentur, incolas pellerent, Aristot. in Mirabil. Circa Alexandriam in sinistra Nili parte, fertili et herbosa, aves aquaticae per hyemem collectae videntur, quarum copiis campi et prata albent, praesertim ciconiis, quas Aegyptii merito amant, cum propter ranas quas illic nimis abunde nascentes ciconiae consumunt, tum quia serpentes etiam integros devorant, Bellonius. Ciconia duo maxime loca victus quaerendi gratia infrequentat, stagna scilicet et prata. E stagnis lacubusque, adde etiam paludibus, varia quidem et multa animalcula, sed praecipue omnis generis ranas mira celeritate comprendit, comprensa statim iactu quopiam non fallente in fauces deiicit, deiectas stomacho recondit. Verum eas modo ranas infensius insectatur, quae regni fui (aquarum) terminos egrediuntur. Caeterum prata ea potissimum frequentare insuevit, quae in convallibus aut locis irriguis iacent, quod genus Graeci [GR] vocant: inde lacertas, chersydros aliosque serpentes, rana calamitas, aliasque pratorum pestes capit, maxime autem cicinias (caecilias, id est caecos serpentes) quibus unice delectatur, sectari solet, Gasp. Heldelinus. Serpente ciconia pullos Nutrit , et inventa per devia rura lacerta, Iuvenalis: qui arguens Romanos quorum liberi tales evadebant, quales a parentibus instituebantur memorat naturam ciconiae eiusque pullorum. hi enim a teneris assuefacti colubris vescuntur. Ciconia circa lacus et paludes degit, ranas, bufones, angues et pisces comedens, Turnerus. Multifariam serpentibus insidiatur, eosque devorat et alia venenata animalia, nec inde perit: bufonem vero non nisi in magna fame gustat, tanquam prae caeteris venenosum, Author libri de nat. rerum. Quaedam in ingressu ante se pedes iaciunt, ut ciconiae et grues, Plinius. Ciconia volans, tanquam gubernaculo nauta, cursum moderatur: porrectisque in caudam quae brevior illi contigit, pedibus, per magnum aera contendit, Gasp. Heldelinus. Cur grus, ciconia, et aliae quaedam aves dormientes uni tantum pedi innitantur, et caput humero alteri imponant, Hieron. Garimbertus quaerit quaestione 51. Neque enim hirundines et ciconiae, quae in Italia pariunt, in omnibus terris pariunt, Varro. Apud Germanos in summis tectis, aliquando in ipsis summis fumariis nidulantur, Turnerus. Nunquam nidos extruunt, quin lychniten dictum lapidem imponant, quasi facem adhibentes ut ova foetum producant, et serpentes nidis non appropinquent, ut aquilae aetiten, Philostratus in vita Apollonii. Turdi non ut advenae volucres faciunt pullos, ut in agro ciconiae, in tecto hirundines, etc. Varro. Ciconia primo protinus adventu veterem nidum repetit, quem si quidem salvum et incolumem invenit, collectis hyberno situ sordibus statim repurgat, instauratque: sin saeviore aliqua ventorum tempestate deiectum cernit, ramentis illico undique ex agris palustrique ulva comportatis, possessionem sedis novo nido occupat. Pomeria primum rotunda sciotherico (quod vulgus Mathematicorum concavum vocat) valde similia figit, mox aedificat, deinde constabilit. Postremo si quid distortius horret, admirabili quadam rostri industria in ordinem componit. Nidificat autem in aeditioribus aedium fastigiis, aut aridis proxime, idque rarius, arboribus, Gasparus Heldelinus. Veneri non alibi indulgent quam in nido. Ova triginta non amplius diebus foemina, quatuor, anserinorum tum magnitudine tum colore ponit: quae quamprimum, variatis quidem uterque vicibus, plumis fovent. Obit autem pater incubandi munus tantisper, dum illa sibi per otium cibum quaerat. Incubitum, nisi asperior tempestas impediat, spatio mensis, ut plurimum absolvunt, Gasp. Heldelinus.

Ciconiae quo nam e loco veniant, aut quo se referant, incompertum adhuc est. E longiquo venire non dubium, eodem quo grues modo: illas hyemis, has aestatis advenas. Abiturae congregantur in loco certo: comitataeque sic, ut nulla generis relinquatur, nisi captiva et serva, ceu lege praedicta die recedunt. Nemo vidit agmen discedentium, cum discessurum appareat: nec venire, sed venisse cernimus: utrunque nocturnis fit temporibus. Et quamvis ultra citrave pervolent, nunquam tamen advenisse usquam, nisi noctu existimantur. Pythonos comen vocant in Asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant, (ubi primo adventus sui tempore ciconiae advolant, Solinus:) eam quae novissimo advenit lacerant, atque ita abeunt. Notatum, post idus Augustas non temere visas ibi, Plinius. Simulatque ciconiolae in pennas integras excrevere, iamque alarum firmiore ope leniter spirante aura, nido se tollere, mox proxima nido tecta circumvolare audent: deinde libero etiam coelo sublimes ludere sustinent. Postremo cum finitimas ciconiarum aedes obvolitantes, ad alarum facienda pericula evocant: id quod idibus Iunii faciunt (eo enim tempore nidos primum egredientes deserunt, evolantque ac revolant. accedit quod e pratis ipsae quod fumant ductu instinctuque parentum venantur) tum, inquam, solertissima quadam ingenii perspicacitate profectionis tempus observant. est autem sub aestatis exitum circiter idus Augusti, (circiter diem ascensionis Mariae,) Gasp. Heldelinus. Et rursus, Idibus Augusti ciconiae iuvenesque senesque, collecto agmine pulcherrimo, iter laboriosum illud pernocte luna ingrediuntur. Priusquam vero mare traiiciunt, omnes quas quidem agri nostri emisere, Athesim Galliae flumen, non ita procul ab Sextinianis aquis, seu (ut aliis placet) Sestianis aris, nimirum ubi Marius Cimbros ferro fudit, congregantur. Illic habitis inter se publicis concionibus commurmurant, exercitum lustrant, cognitionibus diem unum aut alterum traducunt, iudicia graviter exercent: et si quam tardatior segnities morata est, aut adulterii crimen convicit eam communibus sententiis dispungunt occiduntque. Caeterum abiturae aquilonis secundum flatum prudenter expectant, qui simulatque pronior incidit, tum ceu lege praedicta die abitum maturant. Avium multa genera locum ita mutant, ut certum sit unde et quo se recipiant: ciconiae vero unde veniant, quo revertantur, non satis constat. Quidam ex Lycia volare aiunt, alii ex Aethiopia, quo loco inchoata exundatione Nili foecundatur Aegyptus, Oppianus in Ixeut. Ciconiae hyeme latent, Aristot. nidos eosdem repetunt, Plinius. Audio ciconias cum gruibus (non simul sed diversis temporibus) iniurias frigoris fugientes, mutatione coeli solum vertere, ac rursus hyberno tempore exacto, ad patriam sedem remigantes, cum illas, tum has, sicut homines domum, probe nidos suos recognoscere, Gillius ex Aeliano. Vulgus agreste et rapa post ciconiae discessum male seri putat: nos omnino post Vulcanalia, et praecocia cum panico, Plinius. Ciconiae a nobis prius recedunt quam hirundines, Albertus. In Helvetiam ad nos adventare solent circa octavum calendas Martii. Ciconiae quae aestate in Europa sunt, magna hyemis parte ut in Aegypto, sic etiam circa Antiochiam (iuxta Amanum montem) degunt, Bellonius. Et rursus, Cum circa Abydum essem vicesimo quarto die Augusti, ingentem ciconiarum vim conspexi, quae ad tria vel quatuor millia accedere videbatur. Volabant illae a Russia et Tartaria, et Hellespontum agmine decussato transversum traiiciebant. Et cum supra Tenedum insulam essent, longo per anfractus tractu se convertebant, donec in circulum omnes colligerentur. inde priusquam longius a faucibus Propontidis pergerent, in minores aliquot turmas supra viginti se distribuebant, et se invicem versus meridiem sequebantur. Haud equidem adfirmare ausim, quod quidam autores sunt hybernis in Africa ciconias diebus delitescere, perinde ut apud nos gavias (vanellos, ut coniicio, sic vocat) hirundinesque factitare ferunt: et cum has tum illas (id est gavias et hirundines) aspera hyemis tempestate, in cavas se ad mare stipites condere, foliis aridis muscoque obtectas velut demortuas latere vulgo aiunt. Sed hoc ne modo, an in longinquioribus Aphricae terrae montium recessibus ciconiae lateant, tanquam incompertum in medio relinquimus, Gasp. Heldelinus. Ciconias ex Africa usque ad nos proficisci, multorum non incerta opinio persuadet, Idem. Circiter X. calendas Martias ciconia mas adventare consuevit, Idem. Et rursus, Ciconia mas verno adventu coniugem suam ad summum decem dies antevertit. Tum nido, si forte violatum invenerit, reparato, coniugem solicitus expectat. ea alias prius, alias decima demum nocte, perluni scilicet, adventat. Huius ille adventui mire gratulatur et alis applaudit. Ubi autem nido etiam accepit, dii boni, quae dulcissima salutatio? quanta ob felicem adventu gratulatio? quos applausus? quos complexus? quam mellita cernas oscula? Atque interim lenes quoque susurri quidam audiuntur. Ciconiae adventus cum aliis omnibus gratissimus est, quod dura hyemis tempestate sint levati, tum maxime illis qui angusta contractaque paupertate premuntur. is certe qui primus ciconiam venisse advertit, in quemcunque incidit pleno ore Homeri illud decantat, [GR], Idem. Mox primo vere pelargi (id et ciconiae) simul gregatim pergunt: ut et aliae aves, anseres feri, anates, aliaeque: quae ab Aegypto, Libya et Siria advolant, et in Lyciam ad flumen Xanthum perveniunt. ubi praelium committunt cum corvis, cornicibus, colis ([GR], id est graculos intelligo) vulturibus et quibuscumque carnivoris. Nam hae quoque praesciunt tempus, et eodem adveniunt omnes. Tum pelecanorum (lego pelargorum, vel pelargorum et pelecanorum, ut inferius quoque legitur) exercitus in altera ripa fluminis aciem instruit: corvi autem et vultures aliaeque carnivorae in altera consident. Totum vero sextum (videtur locus corruptus) mensem in pugna expectant. sciunt enim dies in quibus aggressio futura est: qua

facta clamor ad coelum usque auditur, et in flumine sanguis vulneratarum avium apparet, ac pennae plurimae evulsae decidunt, quibus Lycii lectos suos farciunt. Finito conflictu dilaniatas reperiunt innumeras aves, cornices aliasque carnivoras, et ab altera parte non paucos pelargos et pelecanos. Quod si (pelargi et) pelecani vicerint, coniicitur inde tanquam ex certo signo, abundantiam omne genus frugum futuram: sin carnivorae, ovium et boum et aliarum quadrupedum foecundus proventus expectatur, Kiranides. Sed cornices ciconiis inimicas esse parum est verisimile, si vere ab aliis scribitur non aliter quam iisdem ducibus eas migrare, ut in D. referam.

Videtur ciconia caput perquam rheumaticum habere. nam de rostro eius aqua subinde extillat, et magis hyeme, Author libri de nat. rerum.

D.

In ciconia admiramur ingenium et prudentiam, iustitiam, gratitudinem, temperantiam, et naturale in alias quasdam aves odium. Primo igitur de ingenio ac prudentia ipsarum, de reliquis deinceps dicendum.

Quod certis temporibus uno in loco congregatae discedant ac revertantur ciconiae, utrunque clam et noctu, et alia quaedam ad ingenii earum admirationem pertinentia, in C. retulimus. Ambrosius et Magnus Basilius tradunt ciconias iamiam commigraturas non aliter quam collecto proficisci agmine: ac velut per tesserarios, militiae quadam imagine, tempore pronunciato, pariter moveri omnes, mire servatis ordinibus, ceu nec agminis coactor desit. Caeterum ducendi functionem cornices subire, quae illas et dirigant, et turmis quodammodo stipatricibus consectentur eatenus, uti vel adversus inimicas aves munimento haudquaquam contemnendo esse credantur, ac periculis subire propriis non suam bellandi aleam, Caelius. Cornices eas (ciconias) duces praecedunt, et ipsae quasi exercitus consequuntur, Isidorus. Ciconiae ceteraeque aves cum vulnus per pugnam acceperint, origanum (Gaza cunilam vertit) plagae imponunt, Aristot. Graece legitur, [GR]: atqui Aelianus non quasvis aves hoc facere scribit, sed praeter ciconias perdices tantum et palumbo: Plinius ciconiam tantum. Ciconiae in urbes vastatas non veniunt, ut in Philostrati epistolis legimus, his verbis: [GR]. Ciconias audio cum primum adveniunt nidum aliquoties lustrare et circunvolare antequam ingrediantur. Ciconiae nidos suos quotannis repetunt, et unum e foetibus suis domino loci, sub quo foetificant, deplumatum quasi tributum, ut fertur, deiiciunt: sed forte causa magis est taedium nutriendi. Quinimo, ut vulgo dicitur, pro decimis deiiciunt deo ius suum servantes. In cuius signum Thuringiam, ubi decimae non dantur, neque intrant neque inhabitant, ut experientia docet, Author libri de nat. rerum.

Magna cura ciconiae exacta aetate parentes alunt, etsi humanis hoc facere legibus nullis iubentur, sed sola bonitate naturae ad id impellantur. Iidem parentes amanter suos foetus curare dicuntur: Cuius rei hoc testimonium est, quod pullos qui per aetatem e nido nondum evolare queunt, cum aliunde ad eos alendos cibum comparare nequeunt, esculenta quae prius ederant, evomunt, atque in educandos foetus convertunt, et ad volandum pullis imperitis duces sunt. Herodios et pelecanos similiter facere audio, Aelianus. [GR] (inquit Erasmus Rot. in proverbiis) apud Graecos est mutuam officii vicem rependere, maxime nutricandi fovendique eos, a quibus aliquando fueris enutritus aut institutus: ut liberi parentes aetate fessos vicissim alant foveantque: aut si discipulus praeceptorem invicem erudiat. A ciconiae natura sumptum quae Graece pelargus dicitur. Ea inter aves una pietatis symbolum obtinet. Extat autem lex pietatis magistra, quae edicit, ut liberi parentes alant, aut vinciantur. ad id respexisse videtur Homerus Iliad. ?. cum ait, [GR]. id est, Nec nutricandi officium genitoribus unquam Persolvit charis, breve at illi contigit aevum. Animantium reliqua tantisper amant agnoscuntque parentes, dum egent illorum ad nutricationem opera. una ciconia parentes senecta defectos vicissim alit, et volandi impotentes humeris gestat. quorum posterius laudatur in Aenea, cui inde pii cognomen: alterum miris laudibus fertur in puella, quae matrem captivam complureis dies suis uberibus aluit. Hanc ob causam, ut author est Suidas, antiquitu in regum summo sceptro ciconiae figura ponebatur, in imo hippopotamus: ut ipso gestamine admonerentur, pietatem plurimi facere oportere, violentiam cohibere. nam Hippopotamus animal efferum est ac violentum, atque adeo impium, quippe quod interfecto patre matrem init, teste Plutarcho. Divus Basilius etiam ciconiarum nobis pietatis erga parentes exemplum proponit. Eodem allusit Crates Cynicus scribens Hipparchiae uxori de filio nato, cum pollicetur sibi curae futurum, ut illum matri ciconiam pro cane remittat in senecta, canes enim vocantur Cynicae sectae philosophi. Significat igitur puerum fore pium, qui parentem iam decrepitam mutuo foveat. De ciconiarum pietate meminit et Aristophanes in Avibus. [GR.] id est, Nobis quidem avibus pervetusta lex viget, Ciconiarum inscripta tabulis, ut simul Ciconia parens educaverit suos Ciconiadas, (pullos, imitatione Graeci vocabuli,) et iam volucres evaserint, Pulli vicissim nutriant patrem suum. Utitur eodem Plato in Alcibiade primo. Sed nemo profecto venustius, nemo felicius, quam Angelus Politianus in quodam epigrammate, [GR.]

id est, Si nos Latini olim Graecorum literis educati, nunc Graeciam velut anum atque effoetam vicissim suas doceamus literas. Porro huiusmodi officium quod liberi vicissim in parentes collocant, Graeci unico verbo dicunt, [GR] et [GR]. Extat in hanc sententiam huiusmodi senarius, [GR.] id est, Vivax eris, senes parentes confovens, Haec omnia Erasmus. Ciconias genitorum senectutem invicem educare invulgatum est, ([GR],) Aristot. unde apparet Aristophanis Scholiasten et Suidam non recte scribere, Aristotelem simpliciter hoc verum esse asserere. Genitricum senectam invicem educant, Plin. Eximia illis inest pietas. etenim quantum temporis impenderint foetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur. Ita enim impense nidos fovent, ut incubitus assiduitate plumas exuant, Solinus. Pelargici nomi ab Aristophane dicti sunt quasi ciconiariae leges, quibus liberi parentes alere iubentur. id quod in iure quoque cautum est. Ideo in sceptris regiis antiqui ciconiam sculpere solebant in summo, in infimo autem hippopotamum animal improbissimum, significare volentes iustitiae obnoxiam esse ([GR]) violentiam: cuius iustitiae symbolum est ciconia, quae parentes senio confectos alere, humerisque gestare in volatu creditur, Budaeus ex Aristophanis Scholiaste ut apparet. [GR], Suidas et Varinus. A ciconiae pietate ductum est verbum antipelargεῖn, hoc est promerentibus gratiam in tempore referre, et antipelargia, huiusmodi gratiarum relatio, Budaeus in Pandectas. Apud Aesopum pelargus ab agricola captus dimitti orans, Sum (inquit) pelargus avis pientissima, quae meis parentibus obsequi soleo, eosque non desero unquam. Quae causa est ut Aegyptii hieroglyphica litera pietatem scribentes, ciconiam pingerent. Petronio Arbitro pietaticultrix epitheto decoratur. Divus quoque Ambrosius avem piam appellat. Et verba eius Io. Baptista Pius e libro 5. Hexameron haec recitat: Aves non erubescunt reverendi senis membra portare. est enim vectura pietatis. quod eousque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis invenerit. nam Romanorum usu avis pia vocatur. Quodque vix uni imperatori consulto senatus delatum dicitur, istae hoc aves in commune meruerunt. pios enim filios patrum prius oportuit in iudicio praedicari. Habent etiam universorum suffragia. nam retributio beneficiorum [GR] nominatur. Pelargos enim ciconia dicitur. Virtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae vocabulo nuncupetur, Haec ex Ambrosio Bapt. Pius, qui idem [GR] Latine interpretatur redhostire. Aeneam pium a Virgilio appellari ideo scribit idem Baptista, quoniam patrem succollavit, ut ciconiae patrem seris annis involucrem succollare solent, Franc. Sylvius in epistolas Politiani. Parentes senes et ad volatum invalidos, filii suis alis huc illuc gestant ut nutriantur: et si caeci fuerint, cibum eis ingerunt, Kiranides. Ciconiae aves piae parentes senio affectos suis alis gestantes incedunt, ([GR,]) Scholiastes Aristophanis, Suidas et Varinus. Ciconiae a sua prole aluntur, et incessu volatuque ab eis iuvantur, Io. Tzetzes: vel si Graece mavis, [GR]. Ciconia dicitur avis pia. cum enim seniores pennis amissis victum sibi quaerere nequeunt, iuniores frigida genitorum membra refoventes cibum eis procurant, donec pennae validiores subnascantur, Author libri de nat. rerum. Parentes senes alunt et pastum educunt, Eberus et Peucerus. Ferunt autem lalath (id est ciconiam) parentes autumno nutrire, ut vere nutrita est ab eis. alii eos non prius quam senecta exhausti sint a prole nutriri sentiunt, Albertus. Merops eo iustior ciconiis existimanda est, quod non in senectutem parentes alere differt, sed statim ut per aetatem volare potest, hoc ipsum exequitur. iustitia enim et pietate omnibus avibus praestat, Aelianus. Aegyptiorum sapientes ut parentis amatorem significent, ciconiam pingunt. haec enim a parentibus enutrita non separatur ab illis, verum ad ultimam usque senectutem permanens parentibus victum sufficit, Orus. Quantum temporis ciconiae impederint foetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur, Paulus Fagius e commentariis Iudaeorum. Genitores pullos, si forte spurca tempestas, aut ingentibus procellis imber effundatur, explicatis alis, ceu fomentis quibusdam amicis, ne algeant, obtengunt. Simulac parens progeniem parvam revisens ad dulcem nidum appulit, ciconiolae suavi quodam sibilo adventum congratulantur, escamque rostulis, tanquam osculis eliciunt. atque interim etiam [GR] glotteraturiunt, colla porrigunt, hiant. tum parens quicquid immenso labore illo suo animalculorum venata est, torto retortoque gutture, e stomacho, quo viva omnia condiderat, egerit: egesta pulchro certoque ordine singulis suum dimensum dispensans, cuiusque in os velut praemansum inserit: eumque laborem pium tantisper sibi sumit, dum pulli per se cibum ore collatum capere possunt, Gasp. Heldelinus.

Gratam accepti beneficii memoriam (inquit Aelianus) ipsae etiam bestiae retinent. Tarentina mulier, nomine Heracleis, et caeteris in rebus ex maxime raro foeminarum genere fuit, et vero ab omni stupro integram castamque se marito conservavit: quippe quae ut viventem eum studiose et diligenter coluisset, sic posteaquam e vita excessisset, se fidissimam et ab omni libidine continentem humato coniugi praestans, urbanas commorationem, et domum, in qua mortuum vidisset maritum, adeo male odit, ut prae moerore ad sepulchri monumentum, ubi sepultura affectus ille esset, miserrime commoraretur. Haec igitur foemina cum aestivo anni tempore ciconiis pullorum suorum volatum experientibus, unus et infirmisissima aetate, et alarum debilitate delapsus, alterum crus fregisset, eiusmodi casum intuita, se cognito morbo, misericordem pullo praebuit. nam et vulnus

obligavit, et medicamentis et cibo potioneque adhibitis cicatricem obduxit, et ad incolumitatem perduxit, atque iam ad volatum confirmatum, e manibus dimisit. Hic admirabili quadam naturae intelligentia non ignorans se conservatae vitae praemium mulieri debere, anno post cum ad vernum solem forte apricantem eam, quae sibi benigne fecerat, perspexisset, demisso atque humili volatu proxime ad ipsam profecta, in eius sinum lapidem evomit, deinde in tecto subedit. Cuius facti admiratione commota Heracleis, dubitabat qui istuc esset. Cum igitur lapidem intus alicubi deposuisset, nocte insequenti somno soluta, eum fulgere, et radiatam domum tanquam immissis facibus ex eo splendere perspexit: ubi vero ciconiam comprehendisset, et vulneris cicatricem percepisset, hanc agnovit eam esse quam miseratione commota curavisset, Hactenus Aelianus. Eandem historiam brevius et paulo aliter Oppiani in Ixeuticis paraphrastes hoc modo expressit: Mirabilis omnino et solertis ingenii sunt, sive iniuria cavenda, sive gratitudinis aedendum aliquod signum fuerit. Nam et hoc accidisse fertur: Cum quidam ciconiae crus lapide confregisset, eaque in nidum transversa, ut poterat, se reciperet, a mulieribus quae claudicantem viderant, restituta est, et cum caeteris avolavit. Sequentis deinde anni vere cum rediisset ad eundem locum (agnoscebatur autem ex claudicationis signo) et mulieres conspectu sui, ceu quae libenter apud ipsas diverteret, exhilarasset: mox e rostro oblongo egregiam et pretiosam gemmam ad pedes mulierum evomuit, quod quidem illae gratitudini ergo fieri intellexerunt. Huic plane similis est historia, quam doctissimus vir Iustinus Goblerus I. C. ad nos perscripsit, his verbis: Praeter pietatis erga parentes laudem Gesnere, quam ciconiis et natura et historia ab antiquo tribuit, etiam re ipsa compertum est, hospitalitatis officium vicemque ciconias agnoscere beneficio suo, et compensare. Contigit enim non procul a patria mea (Sanctogoarinum vulgus appellat) in civitate quondam imperii libera Vuesalia superiore, quod saepe audivi avos et maiores meos mihi commemorare, ut ciconia nidum in cuiusdam civis tecto haberet, in quo per multos annos ex more ova excluderet, et pullos nutricaret. Tanto autem tempore eadem avis benigni hospitis clementiam experta, ut quae a nemine domesticorum (pio patrefamilias ita cavente) intestaretur, quotannis suo tempore et avolare et redire, eundemque nidum repetere solebat. Habuit autem in more praeter caeteras sui generis aves haec bestia, sive hospitis frugi et modesti humanitate ducta, sive commoditate loci aediumque, sive (quod verisimilius est) natura ad hoc ipsum invitante, ut bis quotannis, nimirum sub veris et autumni tempus pridie fere antequam avolaret, et postridie cum rediret circum limen ac porticum domus hospitis sui volitaret, et stridenti rostro se praesentem velut indicaret, semper laetabundo ac ceu applaudente gestu voceque a patrefamilias accepta ac rursus dimissa. Haec cum iam multis annis inter avem et hospitem consuetudo fuisset, tandem aliquando ex more sub autumnum avolatura ante ad porticum domus obstrepero impetu fertur, ac crepitanti rostro ceu hospiti valedictura insolentius aliquanto gestire visa est, cui bene precatus herus amico ore avem quasi alloquens iubet ut salva et incolumis redeat. Sub ver igitur postmodum reversa bestia ex more hospitem in foribus aedium rostri crepitu salutat, ac mox ante pedes viri radicem magnam recentis zinziberis e gutture exerens tanquam gratulabunda collocat, rostro ut plurimum obstrepero, in symbolum hospitalitatis. Admiratus hospes peregrinum et informe quodammodo munus accipit, et vicinis videndum praebet, certo cognoscentibus gustando veram ac viridem zinziberis esse radicem. Et quandoquidem hactenus apud multos dubium fuit, et quodammodo incompertum (inter quos etiam Plinius est) quonam e loco veniant, aut quo se referant ciconiae: vel ex hoc facto constabit, calidas eas terras et ultramarinas, ubi zinziber hodie nasci dicitur, cum a nobis avolant, petere. Verum et hoc exemplo qualicunque, si non aliud certe nos admoneri arbitrarer, inter homines etiam cum pietatem tum hospitalitatem plurimi fieri oportere.

Extat et aliud luculentum super ciconiarum mirifica gratitudine exemplum in Ixeuticis Oppiani: In Italia (inquit) ut fertur, cum serpens quidam ad nidum prorepens ciconiarum pullos devorasset, et alteram deinde sequentis anni foeturam similiter perdidisset, ciconiae tertio demum anno reversae, novam quandam avem et prius non visam, (quae brevior quidem ciconiis erat, sed rostrum magnum et acutum ensis instar a capite exerebat,) secum adduxere, indicata nimirum ei foetus calamitate sui, sive pollicitationibus ullis sive verbis ut opem ferret invitatam. Nam utrum aves et animantes aliae, suum inter se colloquium nobis ignotum misceant, in dubium vocari potest. Avis haec, nondum absoluto ciconiarum foetu, coniuncta eis non erat: pullis vero iam exclusis cum parentes ad comparandum pullis avique custodi victum longius avolarent, ipsa nidum non deseruit, ut serpenti obsisteret. Serpens igitur paulo post progressus e latibulo, pullos aggreditur: et licet ab ave custode rostro impeteretur, non statim recessit, sed erectus corpore, caudaeque innitens, se opponebat: et secundo iam ictus spiris involvere custodem frustra moliebatur, utcunque plurimis se flexibus insinuaret. nam facile evadebat avis in sublime se recipiens. Sic dum ille perdere, haec servare pullos annituntur, plurimis tandem ille vulneribus confossus iacuit: at non impune. avem enim in conflictu dentibus venenatis adeo laesit, ut omnes ei pennae defluerent. Cum vero revertendi tempus appetiisset, ac reliquae ciconiae iam avolassent, parentes cum pullis servatis, ut beneficii memores se declararent, tantisper mansere, donec novis ei pennis renatis simul avolarent, Haec Oppianus.

Ciconiae rivali invidia laborare fertur: Nam cum in Cranone Tessaliae eximia forma mulier,

cui nomen esset Alcinoe, a coniuge peregre profecto domi relicta, stupri consuetudinem cum servo quodam fecisset, hoc quidem ipsum ciconia intelligens, serviles iniurias in dominum non sustinuit, quo minus quam mox facto impetu cum sensu oculorum orbans, iniuriam in dominum illatam ulcisceretur, Aelianus. Ego hanc virtutem potius castitatis quam rivalem invidiam in hac ave appellarim. Nam, ut Author libri de nat. rerum scribit, non dubium est ciconias castitatis sectatrices esse, foedusque coniugii invicem servare. Fertur enim quod in eminentiori loco domus cuiusdam par ciconiarum habitarit: unde mare ad pastum recedente, frequenter alius mas adveniens foeminam adulterino coitu polluebat. At illa statim eminus in fonte se mergebat, sic scelus adulterii per aquae lavacrum delens, marem proprium deludebat. huiusmodi factum dominus habitationis frequenter advertit, et quadam die post adulterium eam a fonte ne lavetur prohibuit, nec mora, masculus a pastu rediens in foemina sua scelus adulterii deprehendit, et in praesentia dissimulans abiit. Reversusque secunda die maximam multitudinem secum adduxit, quae singulae adulteram aggressae miseram crudeli laniaverunt morte. Ciconia tempestatem praesentit, quae sicunde imminet, tum ante se medium in nidum ambobus pedibus (nam alternis alias insistens quiescit) confestim sistit, pennas tristior diffundit, rostrum in pectus condit, unde et plumas, ceu barbam promittit, vultum demissum eo obvertit, qua parte tempestas ventus aut imber ingruit. quod si in angulis aut marginibus nidi temere insisteret, facilius vi tempestatis praecipitaretur, Gasp. Heldelinus.

Ciconia et crex, aves sunt inimicae, Gillius ex Aeliano, nescio quam recte. nam Philes, qui sua omnia ex Aeliano mutuatur, sic scribit: [GR], (lego [GR,]) id est, Ciconiae et creces mergis admodum infensae sunt aves. Sed fieri potest ut eandem ob causam propter quam mergos oderunt, tanquam eodem victu piscibus scilicet, utentes (ut coniicio) ipsae etiam inter se inimicae sint. Ciconia aquilas etiam insequitur tempore quo pullos nutrit, et alias rapaces aves: quibus obsistere si sola non valeat, advocat alias, Albertus. Aquila et ciconia causam pugnae habent quod una comedit ova alterius, Idem. sed Aristoteles sittam scribit aquilae hostem esse, et eius ova frangere. Herodius (sic vocat aquilam germanam) altissime volat, ita ut aves omnes superet. nam si magnae aves, ut grues et ciconia, et sublimius ea volarent, rostrorum acie eam conficerent, Albertus. Ciconia non modo magno vespertilionis odio tenetur, sed haec etiam illius, Aelianus. Et rursus, Ciconiae ovis suis perniciem molientes, vespertiliones sapientissime vindicant. Cum hae itaque solo suo contactu ova ipsa sterilia efficiant, hoc remedio utuntur ciconiae: Platani folia in nidos suos inserunt, (quod et Zoroaster in Geoponicis confirmat) ad quae accedentes vespertiliones, torpore comprehensae, perniciem afferre non queunt. Ciconiae serpentum hostes sunt, Isidorus.

E.

Advenae aves sunt, quae certo anni tempore a nobis avolant, certo redeunt: quas cum in aviario amputatis pennis longioribus cludimus, inter mansuetas et domesticas vivere discunt, feritatemque exuunt, ut grues et ciconiae, Gyb. Longolius. Qui sibi metuit, noctu praesertim dormiens, a venenosis animalibus, nutriat circa se grues, pavones, cygnos, Avicenna: sed Bellunenis pro cygnis ciconia reponit, quod probo. Ciconia adventus sui testimonio veris initium denotat, D. Ambrosius. Ex ciconiarum cum carnivoris avibus conflictu in Lycia, si ciconiae cum suis vicerint, frugum fertilitas futura praesagitur: sin carnivorae, pecorum proventus abundans speratur, ut supra in C. ex Kiranides recitavimus.

F.

Ciconia in vetere Testamento aves mensis impuras censetur: quanquam illic Hebraicam vocem chasida alii aliter interpretantur, nos omnino ciconiam esse credimus, ut in A. docuimus. Cornelius Nepos scripsit ciconias magis placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse, Plinius. Ciconiae pullos apponere mensis instituit Rufus Praetorius, ut apud Porphyrionem legimus, Grapaldus. Ciconia etiam pietaticultrix Nequitiae nidum in caccabo fecit meo, Petronius Arbiter. Ciconiam pauci nunc velint tangere, nedum esse, ob pastum credo quem e serpentibus et luridis bestiolis colligunt. caro eius eadem fere quae gruis est, Platina. Idem hanc avem elixari iubet. Mihi aliquando ciconiae pullum gustanti caro mollis et humida visa est. Ibidem, ciconiam et gruem Baptista Fiera in coena sua, tanquam graves cibos improbat. Ibis (inquit) in antiquos redeatque ciconia luxus, etc. Remedii quidem causa ciconias aliqui esitabant, ut dicetur in G. Ciconiae in cibo non laudantur, Tragus.

G.

Ciconia assa elixave si semel anno edatur, vere incipiente antequam advolet (avolet) ad bellum, innocuum et illaesum servabit quod ad nervos et articulos eum qui comederit. Fugient enim ab eo podagra, chiragra, gonagra, ischias, arthritis, opisthotonus, et quaecunque nervorum passiones sunt et articulorum, Kiranides. Ciconiae pullum (elixatum, Marcell.) qui ederit, negatur annis (multis, Marcell.) continuis lippiturus, Plinius et Marcellus. Si pullum ciconiae in olla rudi clausa usseris, habebis cinerem illum pro collyrio ad nebulam oculorum, et lachrymarum epiphoram et trichiasin. Quod si collyrium liquidum malueris, mellis acapni quantum sufficit, ut inungi possit, addito, Kiranides. Pelagonius adversus omnes morbos (adversus pestem) efficacissimum pulverem

credit esse, si pullum ciconiae nondum adhuc, (volantem,) sed iam plumas habentem vivum in cacabum (ollam testaceam) mittas, et gypses (gypso illinas,) perustumque vapore furni, in pulverem redigas, et tritum vitreo vase custodias: (et cum opus fuerit) grande cumulatumque cochlearium cum vini sextario (cum vino) animalis faucibus infundas, donec recipiat sanitatem, Vegetius de art. Vet. 1. 17. et Hippiatrica Graeca cap. 4. In ventrem pulli ciconiae exenterati necdum volantis imponito unciam camphorae cum drachma ambrae optimae: et extillantem chymico artificio liquorem colliges, ita ut pro coloris mutatione vasa quibus liquor excipitur ter mutes. Hi faciem purgant et nitidam reddunt, sed postremus praecipue, Andreas Furnerius in Gallico libello de decoratione naturae humanae. Oleum ex ciconiis utilissimum ad inungenda membra paralytica, a Leonello Faventino his verbis describitur: Ciconia exenterata et deplumata in sufficiente modo olei communis discoquatur donec carnes ab ossibus separentur. Tum carnes per se contrita ac denuo in eodem oleo coctae exprimantur. hoc oleum adservato. habet enim eundem usum cum viperino oleo ad paralysin, Leonellus Faventinus. Aliud ad idem: Pullum ciconiae rostro sub alam inclinato suffocabis pulvino imposito: deinde (incisum nimirum minutatim) in alembico rosario stillatitium ex eo liquorem colliges. et primum membra paralytica decocto cancrorum absque sale ablue, deinde liquore e ciconia collecto inunges: atque hoc alternis facere aliquandiu perges. Aiunt quosdam omnino resolutos, contractos et claudos huius remedii vi egregie restitutos esse. nervos enim extendit et dirigit, Innominatus in libro manuscripto.

Ciconiae vivae nervos de pedibus, cruribus et alis aufer: qui podagricos et chiragricos, similes similibus alligati, sanant, Kiranides. Medicamentum naturale ad fistulam pedum, admodum celebre, et a multis comprobatum: Nervos onagri, et apri, et ciconiae sumito, ac plicatis inde chordis, dextros quidem nervos dextris aegrorum pedibus, sinistros autem sinistris alligato, ac statim dolorem levabis. Ubi autem dolor conquieverit, non amplius alligabis, sed ubi rursus dolorem senserit: ac miraberis, quod neque dolor, neque aliud quid periculosum subsequatur, quemadmodum multos attonitos fieri conspicimus, ubi pedes fluxionibus tentari desierint. Nonnulli vero ciconiae nervos aliis non complicant, verum retinent, mittuntque in phocae pellem, ac illigant chordis seorsim absque nervis ciconiae plicatis. pedibus aegri similiter illigant dextros dextris, sinistros sinistris, cum Luna est in occasu, vel in signo sterili, et Saturnum ingreditur, Trallianus lib 11.

Contra venena omnia ciconiarum ventriculus valet, Plinius. Echinus (id est interior membrana) de ventriculo ciconiae, lotus in vino et in umbra siccatus tritusque, bibitur cum vino diluto aqua marina adversus venena mortifera, Kiranid. Tradunt aliqui ventriculum ciconiae vel eius cerebrum cum vino diluto sumptum, additis duobus granis spicae nardi curare venenum cuiuscunque naturae, Ferdinandus Ponzettus. Nec caprae nec oves peste inficientur, si ex ciconiae ventriculo aqua intrito singulis cochleare unum infuderis, Quintilii Geop. Canem a pestilentia servat pulvis ventriculi ciconiae, solutus in aqua, inque canis os iniectus. idem facit ius elixi eiusdem ventriculi canis ori infusus, Blondus. Furunculis mederi dicitur ventriculus ciconiae ex vino decoctus (et impositus,) Plinius. Intestina eius in cibo sumpta colicos sanant et nephriticos, Kiranides. Fel inunctum visum acuit, Idem. Ciconiae fimum si ex aqua hauriatur, comitialibus prodesse credunt, Dioscor. Nonnulli ciconiarum fimum potum orthopnoicis auxiliari asserunt, Aegineta. Fugienda est materia omnis eiusmodi quae difficulter comparari potest. qua occasione complures validissimas vires talibus materiis testimonio adscribunt suo, ceu non facile redarguendi. velut qui ciconiarum stercus comitiali morbo mederi scriptitant. Verum quanquam hoc multis aliis quae scribunt, longe sit parabilius, curiosum tamen est, ut taceam falsum esse, quod de illo est proditum. Nam quidam iis qui talia memorant, credulus, epoto hoc stercore nihil adiutus est. Nam et antequam experiare promissorum pravitatem ac falsitatem ipsi qui talia scribunt, detegunt. Nam cum multis modis difficulter homines spirent, nec quod omnibus conferant adscribunt, nec quod his aut huic. Tametsi sunt inter eos qui talia scriptitant, qui non simpliciter dyspnoeae, hoc est difficilis spirationis, sed orthopnoeae talia esse remedia dicunt, nempe ciconiae stercus, noctuae sanguinem, urinam humanam et alia his absurdiora, etc. Galenus lib. 10. cap 27. de medic. facult. Unguentum multa experientia cognitum, inveteratae etiam podagrae accomodatum: Stercoris ciconiae quadrantem cum pari axungia tritam illinito. Utere, neque cuiquam patefacito. multos enim servavit, Aetius 12. 44. Idem a Nicolao Myrepso praescribitur, hisce verbis: Emplastrum ciconia omnino podagricos sanans, habet stercoris ciconiae, adipis suilli veteris, singulorum selibram. Fimum ciconiarum, sed de nido ipso dum ciconiae pullos habent, sumes, et cum axungia vetustissima permiscebis et conteres, atque emplastri modo pedibus appones, efficaciter podagram sanabis, Marcellus {empiricus} <Empiricus>. Ciconiae fimum cum hyoscyami foliis et lactucae sylvestris, podagrici prodest, Kiranides. Ova ciconiae cum vino soluta, denigrant capillos. oportet autem cum pasta (farina subacta) frontem et oculos operire, ne liquor defluens has partes tingat. Capilli iam tincti, ablui debent, et oleo irino inungi, aut omphacio in quo solutus sit adeps ursinus vel aprinus, Kiranides. Avicenna ova avis alhabari (tardam Bellunensis exponit) item ova alocloae (alias alochloch: ciconiam intelligo, quae alias lalath et lacalit dicitur Arabice) capillos denigrare scribit.

H.

a. Ciconiae quasi cicaniae a sono quo crepitant dictae sunt, Isidorus. [GR]. avis sic dicta memoratur in Lexico Varini, non alia nimirum quam ciconia Latinorum. Ciconias Germanis [GO] dictas, [GR], hoc est a mirabili illo affectu et amore quo parentes prolem prosequuntur, et proles illos vicissim, Gasp. Heldelinus pulchre divinat. Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contigit summam ripae partem. id genus mensurae ciconiam vocant rustici, Columella lib. 3. Telonem hortulani vocant lignum longum, quo hauriunt aquas (e puteis.) hoc instrumentum Hispani ciconiam vocant, eo quod imitetur eiusdem nominis avem, levantem ac deponentem rostrum dum clangit, Isidorus. Organon quo ex puteo hauritur aqua celonium invenio appellatum: ciconiam quidam Latine dicunt, Caelius. [GR], Suidas, cum ει. diphtongo in penultima, equum admissarium, [GR], interpretatur. Sed Hesychio [GR] admissarius est, [GR] simpliciter: Celonium vero tum per diphtongum, tum per iota simpliciter, lignum quo aqua hauritur, [GR], et [GR] quoque [GR]. Et sane videtur [GR] vox primitiva esse, [GR] diminutiva, ut melius per iota tantum scribatur. etsi Varinus cum diphthongo scribat, et antepenultimam per ο. breve, derivans a [GR], quod est lignum, et verbo [FR]. interim tamen geranium, id est instrumentum haustorium parvum interpretatur, quasi vocem diminutivam agnoscens. [GR] equum admissarium idem dictum ait [GR], quod est calidum, ego [GR] legerim, quod poetis fervidum significat, et ignis epitheton est. Eustathio [GR] asinus admissarius est, et per metaphoram etiam homo libidinosus, a verbo [GR] quod demulcere et delectare significat: et [GR] lupanar, a verbo [GR], cuius turpis significatio sit. Et forte tum [GR] pro libidinoso, proque admissario iumento, tum verbum [GR] pro [GR], (ut videtur,) metaphorice a sordida plebe sic dicta sunt, [GR], ut [GR] sit Graecis quod cevere Latinis. Nos lignum illud oblongum, quod alteri in terram infixo transversum imponitur, ut anteriore sui parte (cui funis cum urna appenditur) ceu rostro gruis ciconiaeve instar nutans, in puteum demittat, urnam, renuensque extrahat, vocamus [GO]. Aliqui simpliciter perticae oblongae absolutae, funem cum vase appendunt, et perticam manibus demittunt in puteum: quam ipsam quoque aliquis celonem vel celonium dixerit, ut et perticam illam qua per canalem in puteo inserta (instrumento quasi sentina navium exhauritur) aqua per eundem canalem regurgitat: Et forte hoc est quod Hesychius scribit, [GR]. Isidori verba qui hoc instrumentum telonem vocat, Sipontinus etiam repetit: Sed eruditi quidam tollonem potius vel tollenonem vocandum coniiciunt. Nam tolleno, genus est machinae, ut ait Festus, a tollendo dictum, quo trahitur aqua in alteram partem praegravante pondere, a tollendo dictum. Collectis rursus animis in arietes tollonibus libramenta plumbi aut saxorum, stipitesve robustos incutiebat, Livius 8. belli Maced. Vel tollenonum haustu rigandos, Plinius lib. 19. Heus sic tolloni gratia? cape hanc urnam tibi, Plautus Rud. Tolleno describitur a Vegetio 4. 21. [GR] ciconia Graecis dicitur, vocabulo composito ex contrariis. nam [GR] (oxytonum) nigrum seu lividum significat (ut et [GR], vel [GR]: unde [GR], livores, vibices, suggillata,) et [GR] album, Eustathius, Suidas, Etymologus, [GR], Suid. lego, [GR], ut et Eustathius habet in Iliad. λ. et Etymologus. [GR] pro [GR] poeticum est, rho litera omissa, Etymologus. [GR], ciconia, ut Gelenius in Lexico symphono scribit. ego hanc vocem nusquam reperio. Proxima quidem huic vox est cucupha, [GR] scribit autem in Hieroglyphicis Orus Aegyptios gratitudinem significantes, cucupham pingere. ubi Mercerus interpres in Observationibus suis cucupham, ciconiam esse coniicit. sed quaerendum an forte upupa sit, quae ipsa quoque a pietate in parentes celebratur, eoque nomine apud Aegyptios in honore est, ut Aelianus refert. Erodium avem, [GR] Suidas ciconiam esse putat, aut ciconiae similem: nos omnino ardeam esse suo loco ostendimus. Ybos vel ibis pro antho ave apud Albertum legitur: qui eam stulte eandem ciconiae facit. sed et recentiores quidam ibidem cum ciconia confundunt. Insula Heroum e regione Borysthenis fluvii sita vocatur etiam Leuce, ab avibus albis. nam [GR] aves albas Eustathius illic interpretatur. intelligit autem forte (inquit) laros albos, vel secundum alios ciconias.

Epitheta. Candida pennis ciconia, Ovidius 6. Metam. Glotorans, apud Textorem. Ciconia etiam grata peregrina hospita, Pietaticultrix, gracilipes, e tot Istria (Crinitus et alii legunt choralistria, quod placet,) Avis exul hyemis, titulus tepidi temporis, Nequitiae nidum in cacabo fecit meo, Petronius Arbiter. [GR], Philes. [GR], epitheton ciconiarum, Hesychius. sed videtur potius peculiare in aliqua lingua ciconiae hoc nomen substantivum esse. ad Germanicum sane [GO] alludit.

Derisuri aliquem digitis dextrae manus in unitatem collectis veluti ciconiae rostrum effingunt, et manum post tergum eius motitantes derident. Persius, O lane a tergo quem nulla ciconia pinsit. Unde paulo post posticam sannam appellat: Posticae occurrite sannae, hoc est derisioni quae post tergum fit, Perottus. A ciconia fit ciconinus, ut ciconinum rostrum, Idem.

[GR] Aristophani et Aeliano dicuntur, ciconiarum pulli: ut [GR] aquilarum, Suid.

Videtur autem forma patronymica. [GR] (malim [GR], cum rectum [GR] oxytonum fere semper ab eruditis scribi inveniam) [GR], Varinus in [GR]. [GR], genus vasis fictile, Hesychius: nimirum a figura rostri prominentis, unde et alembica vulgo dicta, hoc est vasa rostrata, in quibus vapore per halitum vi ignis evecti e vasis subiectis (cucurbitas vocant) in liquorem densantur, et cavo limbo excepti per rostrum destillant, non inepte pelargos aut ciconias nominaris. [GR], Hesychius: denotans forte eiusdem figurae vasis genus lapideum. Varinus nihil tale habet. [GR], id est ciconia montana inter aquilas dicta est. Pelargitis herba, [GR], ac si ciconiariam dicas, nominatur apud Galenum de compos. med. sec. locos lib. 9. cap. 2. sect. 3. inter remedia splenicorum ex Asclepiade. propinantur eius tritae cochlearia duo cum aceto mulso. Cornarius fatetur se ignorare quae herba sit: quod et ipse fateor, coniicio tamen geranium primum esse, quod inter nomenclaturas Dioscoridi adscriptas pelonitis etiam nominatur. quanquam nulla ei ad lienem vis attribuitur. Vasorum quidem quae semina includunt figura, ut gruis rostro confertur, unde gruinaria dicitur, ciconiae etiam rostro recte conferri potest. quare et a Germanis ab utriusque avis rostri similitudine appellatur, [GO]. [GR] apud Lycophronem dicuntur naves ciconiarum coloribus tinctae, hoc est atro et candido discretis, Eustathius et Varinus in [GR]. A Lycophrone naves ciconias appellari crediderim, quod ut hae superiore corporis parte albis, inferiore nigris sint pennis: ita naves albo velo urantur, caetera parte propter picem, qua oblinuntur, nigra, Gasp. Heldelinus. Pelargicae, id est ciconiariae leges, [GR,], ab Aristophane dicuntur, quae parentes a liberis nutriri, [GR], faciunt, Suidas: ut supra in D. recitavimus.

Icones. Ciconia super sceptris regum antiquitus sculpebatur, hippopotamus in imo, ut violentiam et impietatem iustitiae pietatique apud reges praesertim cedere et subiici debere innueretur: ut supra in D. docuimus. Apollonius Tyaneus olim cum ciconias marmoreas pinxisset, e Byzantio veras expulit, Io. Tzetzes 2. 60. Non ciconiam, ut Grammatici quidam putarunt, sed cornicem concordiae symbolum esse Politianus in Miscellaneis ostendit. vide in Cornice. Aegyptii ut parentis amatorem significent, ciconiam pingunt. haec enim a parentibus enutrita non separatur ab illis, verum ad ultimam usque senectutem permanens parentibus victum sufficit, Orus.

Propria. Ciconius nomen eius qui Brixiam condidit, ut quidam tradunt. Cicones Homero populi Thraciae sunt iuxta Hebrum. sed his nihil commune cum ciconia ave, cum eius appellatio haec Latina sit. Varus Pergaeus sophistes a phorma nasi Pelargus cognominabatur, id est ciconia, Caelius. Pelarga Potnei filia Pausaniae memoratur. [GR] apud Aristophanem in Avibus Neptuni cognomen est, pro Pelasgico, ut ad pelargum, id est ciconiam alluderetur, quemadmodum et Sunieracus ibidem pro Suniarato cognominatur, ut allusio fieret ad accipitrem, quoniam in avium rep. sermo est: vel pro pelagio, quoniam pelagi praeses est Neptunus, ut Scholiastes monet. In eadem fabula memoratur pelargicus murus, [GR], qui Athenis in arce fuit: cuius et Callimachus meminit, [GR]. vocat autem murum Tyrrhenum, quod a Tyrrhenis suffossus et dirutus sit: quos qui viderant pelargos nominabant, propter sindones quas gestabant, Etymologus. Erant nimirum sindones illae albo et atro coloribus distinctae, a quibus etiam monachorum et monialium nescio quae genera hodie pelargos et pelargas dicere possis. Didymus Pelargicum murum in petris situm fuisse scribit. Coniecerim ego ita dictum quod super eo forte ciconiae nidificarent: ut et Pelargicum collem album in Iovis Dodonaei luco, cuius mentionem facit Eustathius Iliad. π. ubi Iupiter Pelasgicus cognominatur: alia lectio Pelargicus habet, inquit Eustathius, a colle praedicto. [GR] fabula sic inscripta ab Aristophane citatur ab Athenaeo.

b. Ciconia candida pennis, Ovidius 6. Metam. Gracilipes, Petronius Arbiter. Avis quam Galli vulgo flambant vocant, Bellonius phoenicopterum interpretatur, ciconiae similis esse fertur, sed rostro recurvo, breviore, tota est alba: partes vero alarum rubent, quae in ciconiis nigrae sunt.

c. Ciconia (chasida) pro mansione sua habet abietes, Psalm. 103. interprete Munstero. Ciconia (chasida) in coelo cognovit tempus suum, Hieremiae 8. Choralistria, epitheton ciconiae apud Petronium Arbitrum a vocis aut soni potius crepitatione. quaerendum an legi possit crotalistria. est enim crotalum instrumentum quod manu pulsatur, laminis quibusdam ex aere rotundis, sonum ex collisione reddentibus. Avis exul hyemis, apud eundem. Quum Pompeius Magnus animi relevandi gratia ad aedes Luculli in Tusculano forte se contulisset, Lucullum culpavit, quod aedes magnis quidem aestatis caloribus adpositas, caeterum saeviente hyemis rigore incommodissimas eduxisset. Cui subridens Lucullus, prudenter, ut solitus, respondit: An vero, o Pompei, minus tibi nos quam ciconiae mentis habere videmur, ut non cum ipso pariter tempore sedem quoque permutemus?

e. Pelargi victoris cor in accipitris aut vulturis victi pelle ligetur, scribaturque in corde, Quoniam vici adversarios, hoc amuletum dextro brachio alligatum quicunque gestarit, invictus erit et admirabilis in bello et certaminibus omnibus, potieturque indubia victoria et magna, Kiranides.

h. Gaspar Heldelinus Lindaviensis ciconiae encomium doctissima declamatione nostra memoria condidit. Quis dedit ciconiae (chasida) pennas et plumas? Iob 39.

Circa Thessaliam aiunt tantam serpentium vim provenire, ut nisi a ciconiis conficerentur,

incolas pellerent. Quamobrem ciconias honore afficiunt, et ne quis occidat lege sanxerunt, eadem in eum qui occiderit poena decreta qua homicidas puniunt, Aristot. in Mirab. et Plinius. Noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime ubi serpentium immanis copia est: quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt, Solinus. Thessali ciconias colunt, eo quod serpentium magnam multitudinem in regione (aliquando) perdiderint, quare lege sanxerunt, ut exilio mulctetur quisquis ciconiam occiderit, Plutarchus in libro de Iside et Osiride. Ciconiae apud Aegyptios eo venerationem habent, quod senectute affectos parentes alunt, Aelianus. Ciconiam non ut grues prodigium facere dicunt: sed in auguriis haud dubiam ferre concordiae significationem, Alexander ab Alex. Anno a Christi nativitate 454. cum Attila Aquileiam obsideret, ciconias animadvertit quae in turribus civitatis nidificaverant, uno impetu ex urbe migrare atque foetus suos exportare: unde magnam in urbe famem esse coniecit, et milites hoc auspicio exhortatus tanquam urbem interitui proximam ciconiae desererent, urbem cepit. Aves hominibus deorum voluntatem nunciant, Iunonis ciconia, Minervae crex et noctua, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animatis. Si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis vulturios, ciconias, etc.? Arnobius lib. 7. contra gentes.

In Germania quidam, ut fertur, stultitiam simulans propter paupertatem, liberos suos in ciconiarum nidum imposuit tanquam ab illis alendos: quo animadverso annona a magistratu donatus est. Pallas apud Ovidium Metam. 6. cum Arachne contendens, in tela sua Antigonen pinxit ausam contendere quondam Cum magni consorte Iovis: quam regia Iuno In volucrem vertit: nec profuit Ilion illi, Laomedonue pater, sumptis quin candida pennis Ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro. Alexander Myndius ciconias scribit exacta aetate decursaque circum Oceanitidas insulas volantes, hoc praemium pro pietate, quam gesserint adversus parentes, assequi, ut ex avibus convertantur in homines: quod existimo confictum, ob pietatem et sanctitatem hominum illarum insularum, Aelianus. De ciconia rege dato ranis a Iove fabulam inter Aesopicas legimus, quam G. Heldelinus in Ciconiae encomio elegantissime describit.

Proverbium [GR], ac si reciconiare dicas, ut retaliare, explicatum est supra in D. O Iane a tergo cui (aliqui legunt, quem) nulla ciconia pinsit, Nec manus auriculas imitata est mobilis albas, Persus Sat. 1. id est, quem nemo digitis dextrae manus in unum collectis ad instar rostri ciconiarum ridet. Verbi pinsere (quod a Graeco [GR] factum videtur) nota est significatio, unde et pistillum et pistrinum dicimus ac pistorem. Pinsebatur enim in pilis olim fruges, pistillo subinde alternis immisso elevatorque. unde hordeum sic suis corticibus exutum ptissanam vocant, cum prius [GR], hoc est integrum nec decorticatum esset.

Alciati emblema, inscriptum, Gratiam referendam,

Aerio insignis pietate ciconia nido,
Investes pullos pignora grata fovet.
Taliaque expectat sibi munera mutua reddi,
Auxilio hoc quoties mater egebit anus.
Nec pia spem soboles fallit, sed fessa parentum
Corpora fert humeris, praestat et ore cibos.

DE AVIS CICONIAE SIMILIBUS.

TRINCOS avis nominatur Monspessuli in Gallia, ut audio, avis ciconiae persimilis, minor tantum: quae serpentibus similiter vescitur, sed regionem non mutat. Est et circa Oceanum Germanicum, ut in Dania, avis magna ciconiae, paucae carnis, quam ONSCHVAL Germanice vocitant. Oppianus in Ixeuticis meminit avis innominatae, quae ciconiis similis sit, sed minor, rostro magno et acuto ensis instar, serpentium hoste, etc. ut recitavimus supra in Ciconia D.

De ibide, quam aliqui fere colore tantum et rostri aduncitate a ciconiis differre putant, suo loco dicetur. Strabo eam magnitudine et figura ciconiae persimilem esse scribit: item de Phoenicoptero alibi.

DE CICONIA NIGRA.

INVENITUR etiam genus ciconiae dorso omnino nigrum, ventre subalbum, quod non in locis habitatis ab hominibus, sed in paludibus deserti nidificat, Albert. Idem ex Aristotele de historia anim. 9. 6. pro ichneumone (quanquam eam vocem ex Avicenna corrupte legit anschycomon et thyamon) ibidem interpretatur, quae sit avis Aegyptia, nempe ciconia tota nigra in dorso, et invenitur etiam fusca, (grisea,) inquit. Nos hanc ciconiam nigram appellamus, [GO]: quae saepe reperitur in montanis et sylvosis Helvetiae locis, ut circa Eremum D. Virginis, circa Lucernam oppidum, circa Tosam fluvium, et alibi. Forma et magnitudine a ciconiis proprie dictis non differt. Nidulatur in arboribus, praecipue abietibus. quod si rostrum aduncum haberet, ibidum generi adnumerassem. nunc cum id ei rectum sit, ciconiis subiungere placuit. Ciconia nigra quam ipse vidi Septembris initio captam cis Alpium montem non procul ab urbe nostra dissitum, huiusmodi erat: Dorsum colore eminus totum nigrum apparebat: sed si propius inspiceres vanelli vel corvi sylvatici colorem referebat, in quibus color niger, si

propius consideres, cum viridi vel sub coeruleo et pauco purpureo mixtus videtur. Ventri et lateribus sub alis color albus. Avis tota a principio rostri ad extremos pedes extensa, dodrantes quinque cum dimidio excedebat. Rostrum magnum et validum erat, colore puniceo, ut crura etiam ac pedes. Longitudo rostri superne a mucrone extremo modice deorsum inflexo, usque ad initium plumarum capitis, digiti octo. Oculos pellicula rubra ambiebat, orbicularis, nisi ante et retro in angulos desineret. Collum pedem fere vel digitos quatuordecim longum: Ala dodrantes quatuor, si ad finem longissimae pennae in rectum quoad fieri potest extensae mensura procedat: cauda dodrantem: et similiter cruris pars supra genu ad coxam: inferior vero pars a genu ad pedem paulo brevior erat. Corpus item inter collum et caudam dodrantale. Dorsum et pectus latiuscula, ut in ansere fere. Digiti pedum divisi, apparebat tamen initium quoddam membranae palmipedum, praesertim inter duos longiores digitos. digitus medius quinque digitos longitudine aequabat. Lingua brevissima. Pondus, librae medicinales septem cum dimidia. Longiores in alis pennae magis quam caeterae nigricabant. Qua parte alae iunguntur corpori, oblonga cavitas retrorsum extensa cernebatur. Anterior pars pennarum intra posteriores condebatur. Intestina erant involuta. In femore dissecto nervos quatuordecim inveni magnitudine differentes, quorum duo latissimi in genu partem cartilagineam se inserebant utrinque, sex alii minores erant. tres minimi. Postremo tres planiori parti incumbentes minimis aliquanto maiores. Fel viride erat. In ventre apparebant quisquiliae quaedam stercorosae ceu fimi bubuli, et inter eas reliquiae quaedam scarabeorum vel locustrarum, nempe capita et vaginae, quarum quaedam erant discretae ceu cortex in hippuri: Unde coniicio eam tum herbis tum crusta tectis insectis vesci. Sono eam crepitare aiunt similiter aliis ciconiis. In cibo ferini admodum odoris est, et fere piscosi. Videtur prius elixari debere, tum assari et aromatibus condiri. caro eius paulo minus rubet quam troctae vel salmonis. adeps etiam nonnihil rubet. Caro mihi gustanti sat bona et dulcis visa est. sed pellis tenacior est, et graviter olet, ut eam detrahi praestet. et forsan ea detracta, praecedente elixatione nihil opus fuerit. Pediculis infestatur.

37 - de Ciconia