Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

40 - de livia Columba 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE LIVIA COLUMBA.

COLUMBACEI generis est livia ([GR], a livore dicta,) minor quam columba, et minus patiens mansuescere. livet etiam plumis et pene nigricat (Graece simpliciter, nigra est,) et pedibus rubidis scabrosisque est: quas ob res nullus id genus cellare alit, Aristot. Gaza interprete: ex quo etiam Athenaeus repetiit, et Aelianus in Variis lib. 1. Apparet sane [GR] (poetae etiam [GR] dicunt,) a colore livido dictam, quam Graeci [GR] et [GR] vocant. Vide in Columba H. a. ubi etiam ostendi [GR] Dorice et poetice simpliciter pro columba accipi. A [GR] fit [GR], ut a [GR], Etymologus. [GR] non simpliciter columba est, sed species columbae nigrioris, ut dictio ipsa subindicat, Eustathius in Homerum. [GR], genus columbae simile palumbi, Varinus. [GR], columbae nigrae, [GR], Hesych. legendum autem [GR], id est palumbes, quanquam palumbium genus diversum sit, et maius. Liviae discedunt et palumbes, nec hybernare apud nos patiuntur, Aristot.

Columbae cavernarum nigrae sunt aliquantulum, et in arboribus habitant, Albertus. Et rursus, Columbae belez (vox corrupta a Graeca [GR]) domesticis griseis (fuscis) similes sunt, minores: et vocantur apud nos columbae cavernarum ([GO] vulgo, [GO]: et alicubi, ut Turnerus scribit, [GO],) et insident arboribus, volant gregatim, nec cicurantur. et si retineantur, non pullificant. Nidificant non in lapidibus aut muris, sed potius in cavernis arborum, aut in arboribus. pedes eis asperi, valde rubei, Haec ille. Columbae sylvestres in turribus et montium ripis nidificant, domesticis minores, a nonnullis liviae quasi lividae dictae. harum fimus ad sinapismum requiritur, Monachi in Mesuen. Niphus Italice vulgo palumbellas dici scribit: et sane Latine etiam palumbus minor recte appellabitur. nam maior est qui simpliciter palumbus dicitur, vel ad minoris differentiam torquatur. A Gallis livia croiseau appellatur, Brabandis croisi. Anglice stocdove, ut Turnerus docet.

B.

Vidi ego apud nos livias captas cum alias tum Februario etiam et Augusto mensibus. Avis

ea columbae domesticae specie persimilis est, paulo minor. pedibus rubet. rostrum albicat, circa nares tamen purpurei parum habet. Plumae ubique cinereae, sed in cauda extrema pennae nigrescunt, mediae subruffum aliquid habent. Collum pronum et ad latera partim purpureas, partim subvirides plumas habet, pro diverso ad lucem positu hoc vel illo colore splendentes. Collum supinum ex cinereo purpureum est. Alarum pennae quatuor longiores nigricant cum aliquo subruffo colore: minimae cinereae sunt: mediae partim cinereae, partim ad extrema nigricant, et earundem ultimae dorsum versus subruffae sunt. Longitudo a rostro ad extremam caudam dodrans et digiti quinque fere,. Differt a palumbe quod e multo minor est, et Maculas albas circa collum et in alis ut illa non habet. In India liviae columbae virides pennas habent, ut primo aspectu, si quis in avium cognitione rudis sit, psittacum non columbam dicat. Rostrum illis et crura Graeciae perdicibus sunt similia, Aelianus.

C.

Columbae cavernales glandibus et granis vescuntur, Albert. Semper catervatim noctu prope pagos in aliquam arborem advolant, et eandem singulis noctibus repetunt, ut Brabandus quidam nobis narravit. Nidificant liviae in cavis aliquando arboribus et templorum muris, Turner. Perdicum vita amplius quam ad sedecim annos extenditur, Aristot. histor. anim. 6. 4. sed cum eo in loco de columbaceo genere agat, suspecta est dictio [GR]: et tradunt aliqui (ut Niphus annotavit) in verioribus codicibus legi [GR].

D.

Liviae, ut audio, cicurari non solent.

F.

Quod ad cibum attinet, liviis convenire videntur omnia fere quae in palumbe afferuntur. Aridior si te delectat forte columba Livia, turrita quae tibi arce cadit: Non sapiat torquata minus mihi cara palumbes, Si modo fert molles non diuturna (non annosa) dapes, Bapt. Fiera. Liviae apud nos, ut audio, palumbis, tanquam teneriores, in cibo praeferuntur.

[GR] columbae genus est imprimis timidum, quare et [GR] dicitur, Eustathius. Sed idem docet peleiada Doribus (ac poetis, qui et peleian efferunt) columbam simpliciter sonare, et [GR] commune esse epitheton columbarum omnium: quandoque etiam per antonomasian [GR] simpliciter pro columba usurpatur. Apud Homerum Odysseae 12. legitur supra Planctas petras marinas nullas aves transire posse, sed ne peleias quidem, quae Iovi patri ambrosiam afferant, quo nomine scilicet maior reverentia eis deberetur. Non modo (inquit Eustathius enarrator) poeta ne peleias quidem supra Planctas transire posse canit, propter pernicitatem harum avium in volatu: sed etiam ut impudentiam earum argueret, quae ne iis quidem avibus parcant, quae Iovi ambrosiam adferant, Eustathius. Alexander Paphius tradit Homerum Aegyptiis parentibus Dmasagora patre et Aethra matre natum, nutricem habuisse prophetin quandam, filiam Ori sacerdotis Isidis: ex cuius mamillis mel aliquando in os infantis manaverit, unde is noctu voces novem diversas aediderit, hirundinis, pavonis, columbae, cornicis, perdicis, porphyrionis, sturni, lusciniae et merulae: et puerum inventum esse cum novem columbis colludentem in lecto, et aliquando Sibyllam in convivio apud parentes pueri insania captam carmen effudisse, cuius initium, [GR.] in quo Dmasagoram etiam [GR] et [GR] appellarit, et templum novem Pegridarum, hoc est Musarum, condere iusserit. Hoc illum fecisse, et puero iam adulto rem omnem aperuisse. Itaque poetam in honorem avium quibus cum infans collusisset, finxisse eas ipsas Iovi ambrosiam advehentes, Idem. Et rursus, Poetae Pleiades sydus Peleiades nominant per epenthesin. nam Simonides eas [GR] (et Atlantis filias, Athenaeus) vocat, et [GR] cognominat: unde quidam decepti aves intellexerunt. Pindarus [GR] dicens, tanquam [GR], (id est volucres, ut vitaret homonymiam cum avibus, Athenaeus.) et Lamprocles, [GR] (pro [GR]) [GR]. Item Euripides, [GR]. et Theocritus (Idyl. 3.) [GR]. Homerus certe Pleiades inter stellas fixas tanquam celeberrimas agnovit: nam in Aspidopoeia ante caeteras earum meminit. De iisdem Moero Byzantia sic cecinit, [GR]. Convenit autem his quoque (non tantum [GR], id est liviis columbis proprie dictis) epitheton [GR], quod Orionem fugiant, ut in fabulis est, persequentem matrem ipsarum Pleionem, [GR], a qua secundum aliquos Pleiades denominantur, Haec omnia Eustathius ex undecimo Dipnosophistarum Athenaei mutuatus. Moero (alias Myro) etiam Byzantia (inquit Athenaeus) non peleiades, sed Pleiades, in poemate Mnemosyne, Iovi ambrosiam ferre canit. nec abs re id fingitur a poetis: quoniam hominibus quoque ortu occasuque partium anni discrimina et arationis messisque tempus (id est generationis frugum et perfectionis) significant: unde Hesiodus, [GR]. Et Aratus, Iupiter (inquit) Pleiadibus [GR]. Et sane multo angustius fuerit stellas Iovi ambrosiam ferre, quam columbas confingi. Caeterum figmentum Moerus, cuius etiam carmina recitat Athenaeus, huiusmodi est: Cum Iupiter in specu quodam Cretae nutriretur, Peleiades [GR] ambrosiam ei ex Oceano afferebant, nectar vero e saxo quodam rostro hauriens aquila. Has aves

postea Iupiter victo patre Saturno, ut gratiam referret, inter syderas collocavit, quae aquilam vocant et Pleiades. Author etiam astronomiae quae in Hesiodum refertur Peleiades semper pro sydere dicit. Itaque Homerum quoque verisimile est in Nestoris poculo sydus sic appellasse: quod cum aures sive ansas geminas haberet, utraque scilicet in binas partes versus poculum rursus coeuntes divisa, ut cum binae sint aures, et circa utranque ([GR]) binae Peleiades spectentur, et rursus aliae duae sub fundo poculi, in universum sex habeantur, quot scilicet in coelo etiam conspiciuntur. Sed cum poeta [GR] dixerit, geminae columbae circa unanquanque binarum aurium divisionem, quae quatuor sunt numero, non debent accipi: sic enim octo fierent. Potuit autem [GR] pro [GR] dicere, quoniam ad unum principium binae divisiones aurium rursus conveniunt. Sed praestat illum qui plura super hoc Nestoris poculo et allegorica eius ad coelum relatione, nosse voluerit, ad ipsa Athenaei verba remittere. Quod ad imaginem vel sculpturam attinet, potuerunt (inquit Athenaeus) Pleiades in illo vel avibus vel virginibus similes fuisse, sed stellis exornatae. Extat super eodem poculo elegans Alciati Emblema, Scyphus Nestoris inscriptum. [GR] (scilicet [GR]) [GR]. Iliad. λ ubi Scholiastes: Pascebantur, id est pascentibus et vivis similes erant columbae seu liviae columbae.

[GR] columbae epitheta, habes supra in Columba simpliciter. sunt enim fere communia, etc. [GR], Homerus Iliad ε. de Iunone et Minerva. id est, progressu suo similes columbis, quarum vestigia occulta ([GR]) esse scribunt antiqui, et non pro ratione magnitudinis discreta, Varinus. [GR], vide supra in Columba E. ab initio. [GR], Apollonius in Argonaut. Et alibi, [GR]. Idem lib. 2. Phineum fingit Argonautis suadere, ne per Symplegades petras navigent, nisi prius eminus emissa columba, [GR], ut si illam viderint incolumem evadere per ipsas, sequantur: sin minus, retrorsum navigent tanquam prohibentibus diis. ubi Scholiastes, Veteres (inquit) navigaturos usos esse columba (praemissa scilicet supra mare tanquam duce navigationis) Asclepiades etiam testatur in Tragodumenis. [GR], Theocritus in Epitaphio Bionis Idyl. 19. [GR], Q. Calaber lib. 1. auspicium hoc referens Priamo Iovem orante visum. [GR], id est Cyprus praestantissimas habet columbas, Antiphanes apud Athenaeum. Celebrantur sane hodieque a nostris etiam columbae Cypriae. [GR], Varinus citat ex poeta quopiam. Idem in voce [GR], Turdis (inquit) et columbis ([GR]) Homerus Odysseae χ. comparat ancillas Penelopes, turdis forte, a cichlismo, id est inconcinno et lascivo risu, quo utebantur ut se mutuo exhilararent. columbis vero propter libidinem, ad quam hae aves proclives sunt: [GR]. Cum Phineus ab Iasone consilium petente, deberetne cum Argonautis inter Symplegadas petras navim transmittere, navis eam quae columbae ([GR]) celeritatem esse audivisset, columbam praemitti iussit: quae si salva evaderet, ipsis etiam tutam fore eam navigationem. Praemissae igitur columbae postrema tantum caudae parte retenta, Argonautae illam sequuti sunt, et navis similiter Symplegadum concursu extremae tantum prorae confractae damnum passa est, Eustathius in Odysseae μ. Meminit etiam Ovidius in Ibin, ut retuli in Columba h.

40 - de livia Columba