Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

42 - de Turture 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE TURTURE.

A.

TURTUR plerunque masculini generis, raro foeminini reperitur. Hebraice dicitur tor, [HE] vel [HE], ut legitur Canticorum 2. in multitudinis numero torim, Levitici 1. Geneseos 15. Chaldaeus pro tor, habet [HE], saphnina, et similiter Arabs. Persa [HE], tetaru. Septuaginta [GR] et Hieronymus turturem transtulit. Apud Avicennam articulo praeposito alfafanin dicitur, interprete Andrea Bellunensi. Invenio et [HE], zuziltha, nescio cuius linguae vocabulum pro turture, in Lexico trilingui Seb. Munsteri. Duram, id est turtur avis, Sylvaticus. Sed Andreas Bellunensis apud Avicennam 2,. 221. vocem duraz (ipse duragi legit) interpretatur francolinum: qui nobis attagen videtur. certum est aliam a turture avem hoc nomine designari ex iis quae de ipsa scribuntur ab Avicenna. Guarascen, id est turtur vel palumbus sylvestris, Sylvaticus. sed omnino palumbem hoc nomine indicari in palumbe A. docuimus. In Alberti historia animalium semel et iterum targula legitur, ubi Graece apud Aristotelem habetur [GR]. quidam (inquit) dicunt targulam esse sturnum. Sed omnino turtur est. et alibi thagoren pro turture apud eundem. Graece [GR] vocatur, et hodie vulgo [GR] vel [GR]. Italice tortore, tortole, tortora, turtura. Hispanice tortola. Gallice tourte, tourterelle, tortorelle. Germanice [GO]. Angli et Saxones communi vocabulo [GO] nominant, Turnerus. Usurpatur et turtell nomen in Anglia. Illirice hrdlicze.

Alfuachet est genus turturum vel palumbium in Syria, colore camelino vel cinereo. Vide in Palumbe A. circa finem. Henrico Galliarum regi nostro tempore coronando, Turcarum Imperatorem inter caetera munera audio misisse par turturum rari cuiusdam et peculiaris generis.

B.

Turtures in Germania sunt multo frequentiores quam in Anglia, Turnerus. Turtur in columbaceo genere minima est, Aristot. colore cinereo, Eustathius, et Athenaeus Aristotelem citans. Cinerei coloris est, sed in dorso color rufus superinspergitur in superficie pennarum, Albert. Turtures albas saepe apparere audivimus, Aelianus. Menstrua foetura albae inter illas commendantur, Grapaldus. In Germania etiam albae in pretio et rarae sunt. Turtur ([GR]) inter omnes volucres

sola dentes ac mammas habet, Orus in Hieroglyphicis 2. 53. ego omnino vespertilionem (quae [GR] Graece dicitur) hoc loco pro turture reposuerim.

C.

Degunt aestate turtures locis frigidis, hyeme tepidis, Aristot. Loca fabulosa libenter frequentant, Platina. Turtur tum campestris tum monticola est, Aloisius Mundella. Semper in iugis montium et arborum verticibus commoratur, ut scribit Origenes Homilia 2. interprete Hieronymo: unde Vergilius aeriam cognominare videtur, Caelius. Loca tutissima et amoenissima incolit, Author libri de nat. rerum. In montium iugis, Sylvis et locis desertis commoratur. tecta enim hominum et conversationem fugit, Isidorus. Turtur frugibus vivit, Aristot. Glandes et grana edit: ut palumbi etiam et columbae cavernales dictae, Albert. Plura de cibo earum et saginatione scribemus in E. Columbacei generis et turturum proprium est, cum bibunt colla non resupinare, large bibere, iumentorum modo, Plinius. Vide in Columba C. A sono vocis turtur vocatur, Albertus et Isidorus. et gemit pro cantu, sicut et caetera genera columbarum, Albert. Graeci etiam eas [GR], id est gemere dicunt. Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo, Vergilius. Et castus turtur atque columba gemunt, Author Philomelae. [GR] dicitur a verbo [GR], quod proprium est voci turturum, ut [GR] (per iota) vespertilionum, Eustathius et Varinus. [GR] vocem exprimit asperiusculam, unde et inflectitur trygon, Caelius. Et rursus, [GR], hoc est tryssare ab Graecis dicitur de inani obstreperaque verborum multitudine, unde corrivatur etiam trygon, id est turtur. [GR], apud Pollucem legimus. Turturi et aliis nonnullis avium proprium est crepitus alvi. pars etiam novissima alvi earundem vehementer citatur cum vocem reddunt, Aristot. Turturem loquaciorem dicunt, quod non modo oris inexhausta assiduitate vocalis sit, verum etiam ex posterioribus sui partibus quam plurimum, ut ferunt, loquatur. Menander huius proverbii mentionem facit in comoedia quae inscribitur Plotius: atque eandem etiam Demetrius in Dramatico opere, quod Siciliam inscripsit, meminit postica corporis parte clamare, Aelianus. Turture loquacior, [GR], et proverbium in garrulos et impendio loquaces homines dici solitum, Erasmus. quoniam turtures non ore tantum, sed et posterioribus partibus loquuntur, Suidas. Scomma est in loquaces, Varin. Turturem loquacissimam agnoscit paroemia, quemadmodum et cercopen, ([GR], genus cicadae, aut simile cicadae animal,) Eustathius et Varinus. [GR], Athenaeus lib. 3. sed nimirum non alia re cercope turturi similis est quam obstrepera garrulitate. [GR], Clemens Stromat. 1. Theocritus in Syracusanis mulieres quasdam loquaculas turtures appellat. [GR]. Turtures et cursu et peregrinatione laetantur, Cicero 2. de Finibus. Multum valent volatu, et pedibus etiam, Albertus. Nidulantur et palumbes et turtures semper in locis eisdem, Aristot. Turtur in nido suo ponit folia squillae, ne lupus pullos eius infestet, Ambrosius. sed vulpem hoc facere, non turturem, Zoroastres tradit in Geopon. 15. Cuculos in Helice aiunt parituros non construere nidum, sed in palumbium aut turturum nidis parere, Aristot. in Mirabilibus. De coitu, uteri gestatione, partu, incubitu foetuque turturis, scripsimus non pauca in Palumbe C. quod ea cum palumbe communia habeat. Turtures oscula antequam procreandae soboli indulgeant, permiscent: idque inter eas quae provectiores aetate sunt, perpetuum est: iuniores non raro absque osculis id faciunt. quod si foemina desit, mares praeter communem avium legem se invicem conscendunt: et ova, sed infoecunda, progenerant, Oppianus lib. 1. de aucupio, sed legendum potius foeminas se invicem conscendere si mas desit. Aristoteles hoc columbis attribuit, et aliter. vide in Columba C.  Turtur bis anno parit. apud Aristotelem quidem historiae animalium 6. 1. Gaza interpres de suo adiecit, eam semel anno parere. Menstrua foetura albae inter turtures commendantur, Grapaldus.

Turtures non patiuntur apud nos hyemare, sed discedunt: nisi paucae locis apricis remanserint, Aristot. Turtures ac coturnices immani numero, suo tempore trans mare in Italiam advolant, et alio tempore revolant, Varro 3. 5. de re rust. Turtures peregrinatione laetantur, Cicero 2. de Finib. Hae in genere columbaceo apud nos primae avolant, deinde liviae a cavernis vulgo dictae, postremo palumbi torquati. Turtur aestate tantum apparet, hyeme se condit. latitat enim suo tempore, Aristot. Et rursus, Turturem hyeme latere maxime omnium constat. nemo enim prope dixerim vidisse per hyemem uspiam turturem dicitur. latere autem incipit praepinguis: et quanquam pennas in latebra dimittit, tamen pinguedinem servat. Vere turtur occultatur, pennasque amittit, Plinius et Platina. Sunt qui dicant eam hyeme deplumem iacere in concavis rimarum, (tota hyeme in concavis arboribus latere, vere demum prodire, Liber de nat. rerum.) et idem aiunt de caeteris avibus, quod nondum exploratum est. nam quod huius signum afferunt, aves latentes non inveniri pennas mutare, non satisfacit. aves enim duobus modis pennas mutant: quaedam scilicet uno eodemque tempore pennas omnes exuunt, sicut accipiter: quaedam paulatim, ut pica et corvus, Albert. Turtures multae terras calidas hyeme petunt, multae etiam remanent, si locum habeant Soli expositum et quieti aptum, Author libri de nat. rerum. Saepe manent, quum montem habuerint contra Boream, et ab altera parte locum liberum et patentem, in quo se Soli exponant, et regio temperata fuerit, Albertus. Turtures aliquando in angustis montium locis (aut in arboribus) latere consueverunt:

qua de causa verno tempore deplumes conspicitur, Geor. Agricola. Adventu suo vernum tempus praenunciant, Albert. Veniunt ad nostra loca cum iam fecerint prolem, Aristot. hist. animal. 8. 3. videntur enim mihi haec verba de turture et oenade tantum accipienda. Plinius turtures trimestres esse scribit (hoc est tribus mensibus nobiscum degere) columbas perennes. Volant gregatim tum palumbes tum turtures, cum accedunt, et cum suo tempore abeunt, Aristot. Columbae et turt. octonis annis vivunt, Plinius. vel ad annum octavum vivunt, scilicet quae excaecatae allectatrices aluntur, Aristot. Mares quidem foeminis minus vivaces videntur. Vide in Palumbe C. Columbae et turt. herba quae vocatur helxine annuum fastidium purgant, Plin. Aliquando ita debiles sunt ut manu capi possint, Liber de nat. rerum. Turtur et aliae quaedam aves, mali punici grano pereunt, Aelianus.

D.

Volant gregatim turtures et palumbes, cum accedunt, et cum suo tempore abeunt, Aristoteles. Turtur paulo plus lupo cicuratur, Albertus. Nulli avium est infesta, et ad omnium infestationes patientissima, Liber de nat. rerum, et Albertus. De coniugali castitate palumbium et turturum Aeliani verba recitavi in Columba D. Mare uno contenta et turtur et palumbes vivit, nec alterum recipit, Aristot. idem de columbis fertur. Post primum coniugem secundum nescit, ut fertur, Albertus. Mortuo vel capto marito solitaria siccis arborum ramis gemens ac tristis insidet, Liber de nat. rerum. Illud scitu et admiratione dignum est, quod traditur turturem amisso viduam marito, arborem viridem non petere: sed siccis ramalibus et truncis semper insidere, ac fluenta limpida ad potum turbidare, Grapaldus. Turtures gladiolum (irim, forte) nidis imponunt, tanquam fascinationis amuletum, et ad pullorum custodiam, Aelian. irim comedit, Philes. Turturem amat merula, Aristot. Cum turture amicitia columbae intercedit, Aelianus. Turtures et psittaci amici sunt, Plinius. Turtur cum pyralide (Gaza ignariam vertit) pugnat. locus enim pascendi victusque idem earum est, Aristot. et Plinius. Turtur odit pyrallidem ([GR],) Philes: nam quod apud eundem proxime ante legitur, Turtur odit pyrrham ([GR]) depravate legi apparet. Turtur et luteus (chloreus, id est chlorion) pugnant. occidit a luteo turtur, Aristot. Cum turture corvus et circus insitas inimicitias gerunt: et turtur vicissim hostili odio ab utroque dissidet, Aelianus. Magna est naturarum familiaritatis inter psittacum et turturem. nam hunc de omnibus amat ille: et contra. Quod mihi et item multis exploratum saepe fuit. Sed Ovidii testimonium huc adferre pulchrum erit, ex epistola Sapphus: Et variis albae iunguntur saepe columbae: Semper et a viridi turtur amatur ave, Ant. Mizaldus.

E.

Turtures aliquando ita debiles sunt naturaliter, ut manu capi possint, Liber de nat. rerum. Turtures etiam excaecatae allectatrices aluntur, Aristot. Ad hanc rationem aucupantur turtures, qui absolute perfecteque earum aucupium tenent, nec longissime ab experimento aberrant, ut saltent, valdeque suaviter praeclareque canant: quorum auditu hae delectantur, saltationisque conspectu permulcentur, acceduntque propius. aucupes sensim et pedetentim eo secedunt, ubi retium explicatorum positae sunt insidiae, in quas incidentes, capiuntur, captae primum saltatione et cantiunculis, Aelian. Turtur tibia ac saltatione capitur, Orus 2. 54. Turtures visco capiuntur: et sub arbore cuius ramis turturem alteram (allectatricem) insidere viderint, Oppianus lib. 3. de aucupio. Et rursus, Turtures capiuntur cum siticulosae ad fontem accesserint, prope quem venator arundinem erigit, pennis ad summum alligatis, quarum motus turtures admodum terret fugatque. Sed alia turtur iampridem capta, in propinquo ponitur, qua conspecta caeterae advolitant, et retis tractu obteguntur. Turtures columbae et aliae aves quomodo capiantur retibus, Crescentiensis docet lib. 10. cap. 21. et rursus cap. 26. quomodo intricentur laqueis e pilis caudae equinae et aliis quibusdam.

In septis villae affixis nutriri possunt turtures, etc. Varro. Et rursus Merula apud eundem lib. 3. cap. 8. Turturibus, inquit, locum constituendum proinde magnum ac multitudinem alere velis. Eumque item, ut de columbis dictum est, ut habeat ostium, ac fenestras, et aquam puram, ac parietes, ac cameras munitas tectorio. Sed pro columbariis in pariete mutulos, aut palos in ordine, supra quos tegeticulae canabinae sint impositae. Infimum ordinem oportet abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos dodrantes, a summo ad cameram ad semipedem, aeque late mutuli a pariete extare possunt, in quibus dies noctesque pascuntur. Cibatui quod sit, obiiciunt triticum siccum in centenos vicenos turtures fere semodium, quotidie everrentes eorum stabula, a stercore ne offendantur. Ad saginandum appositissimum tempus circiter messem. Etenim matres eorum tunc optimae sunt, cum pulli plurimi gignuntur, qui ad farturam meliores. Itaque eorum fructus id temporis maxime consistit, Haec ille. Turturum educatio supervacua est, quoniam id genus in ornithone nec parit, nec excludit. A volatura ita ut capitur, farturae destinatur: eaque leviore cura, quam caeterae aves saginatur. Verum non omnibus temporibus. Per hyemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter gliscit. Et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur. Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit: nihil enim aliud, quam obiicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescant, verum quod semine huius maxime delectantur. Hyeme tamen offae panis vino madefactae; sicut etiam palumbos, celerius opimant quam caeteri

cibi. Receptacula non tanquam columbis, loculamenta: vel cellulae cavatae efficiuntur, sed ad lineam mutuli per parietem defixi, tegeticulas cannabinas accipiunt, pratentis retibus, quibus prohibeantur volare, quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his autem assidue pascuntur milio, aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures. Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis praebetur. Tegeticulaeque mundentur, ne stercus urat pedes, quod tamen et id ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum, arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea, quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur, Columella. Columbarii cellae duo subiecta cubicula fiant. unum breve, et prope obscurum, quo turtures claudi possint, quos nutrire facillimum est. Nam nihil expetunt, nisi ut aestate, qua sola maxime pinguescunt, triticum, vel milium mulsa maceratum semper accipiant, Palladius. Turtures impinguantur tum milio tum panico, atque potu largiore, ut anates, oblectantur, Didymus. Aucupes Lombardiae, praecipue Cremonae, tota aestate turtures feras retibus capiunt, et in domunculam quae lumen habeat includunt: eis dant continue aquam puram, et milii quantum sumere voluerint: et fere usque ad hyemem vel partem (maiorem) autumni exactam servant. atque ita quingentas et mille quandoque congregant: quae mirifice impinguantur. sic saginatas optime vendunt, Crescentiensis.

Turturum quae domi saginantur stercus servatur ad agrum colendum, Varro.

Turtur adventu suo vernum tempus praenunciat, Albertus.

F.

Turtur pinguior in cibis probatur, Grapaldus. Dum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebit, Et cocleas tibi habe: perdere nolo famem, Martialis. Turtures autumno magis conveniunt in cibo, quod eo tempore solum reperiantur, Arnoldus Villanov. Edi debent postridie quam occisae fuerint, et antequam annum aetatis transegerint, Elluchasem. Comedi debent a nece ipsarum duodecim horis hyeme, ut scribit Avenzoar: vel potius horis 24. post, ut Isaac, Ant. Gazius. Turtur carnes habet siccas et calidas, Albertus. Caro eius calida est usque ad tertium (alias secundum) gradum, et sicca: licet habeat humiditatem quandam superfluam. veteres difficulter concoquuntur, et crassum ac melancholicum sanguinem generant, Mich. Savonarola. Turtures calidae sunt, et siccae admodum. quare non probantur nisi pulli, et qui iam prope sunt ut evolent, Elluchasem. Turtur bene alit et bonum succum generat, Arnoldus. Ex turture alimentum laudabile est, et neque tenuius quam par sit neque crassius, Galenus. Avicenna laudavit carnes turturum prae caeteris, sive quod respexit vim illam qua ingenium, confirmare creduntur: sive quia in regiones ipsius meliores quam alibi reperiuntur, Recentior quidam cuius nomen nobis excidit. Sed Avicenna haec scribit de ave duraz vel duragi, quam Francolinum vulgo dictum Bellunensis interpretatur, non turturem ut alii quidam indoctiores: a quibus et Fiera Mantuanus in poemate de alimentis ea tribuit turturi, quae avi duragi Avicenna adscripsit, ut intellectum confirmare, genituram augere. De turture quaedam quod ad nutrimenti rationem, ex Galeno et Elluchasem medicis recitavimus in Columba et Palumbe. Alexander Benedictus tempore pestilentiae turtures ac palumbes in cibo laudat. Psellus turturem damnat. Archigenes apud Galenum in libro de comp. sec. loc. inter cibos stomachicis utiles numerat. Arnoldus in lib. de conserv. sanit. iis quos haemorrhoides vexant interdicit. Turtur, ut docet Isaac in u. d. c. XVI. domi per aliquos dies ali et (modice) saginari debet, priusquam in cibum veniat, ut sic nimia eius siccitas temperetur: et sic tutius poterunt assari. si vero macrae fuerint, elixas edere praestabit, Ant. Gazius. Turtures et palumbes tympanicis apud Trallianum permittuntur: item colicis apud Aetium palumbi, et turtures altiles. In perdice et attagena et in turture (condimentum:) Piper, ligusticum, mentham, rutae semen, liquamen, merum et oleum calefacies, Apicius.

G.

Dysentericis in cibo turtures mire prodesse dicuntur, utpote ventrem sistentes: sed efficacior ad hoc ipsarum sanguis habetur Grapaldus. Columbarum, turturum, palumbium, perdicum sanguis oculis cruore suffusis eximie prodest, etc. Plinius. Vide plura in Columba G. cum de hoc remedio, tum ad sistendum sanguinem qui ex cerebri membranis erumpit. Sanguis turturis calidus destillatur super aurem contritam et dolentem, Avicenna. Turturis fimum albugines extenuat, Plinius. cum melle albulam curat, Kiranides. Ad summam levitatem tritum et cum melle Attico aut etiam alterius generis, dummodo optimo et despumato inunctus, leucomata oculorum potenter extenuat, Marcellus. Ex mulso coctum, et ceroti modo ventri ac renibus laborantis impositum, efficaciter prodest, Idem Difficulter mingentibus auxilium admodum probatum: Turturis stercoris drachmam tritam de ieiuno bibendam cum melle, tribus diebus. Nic. Myrepsus. Cum roseo solutum et inunctum matricem sanat, Kiranides. Turturis stercus ustum ex mulsa praebeto calculosis. lapides enim per urinam exturbat, Galenus Euporiston 3. 273. Idem usus ex columbae stercore a quibusdam mire praedicatur. Turturis fimum in mulso decoctum, vel ipsius decoctae ius prodest contra calculos et alias difficultates vesicae, Plinius. Stercus zezir, id est sturni (Latinus interpres male vertit turturis) oryza pasti impetigines abstergit, Serapio. Vide in Sturno.

H.

a. Turtur a voce nominatur, Isidorus. Albertus ubi ex Aristotele turdorum speciem tertiam memorat, turturis eam speciem esse scribit, cum turdi scribere debuisset. Sed Avicennae etiam interpres pro turdo turturem habet, ut citat Aggregator. [GR] Graecis etiam per onomatopoeiam [GR], a sono dicitur. Est autem [GR] secundum Grammaticos [GR], et proprie de voce turturum usurpatur, (metaphorice vero in iam dictis significationibus, Scholiastes Homeri:) Vide supra in C. [GR], hoc est tryssare ab Graecis dicitur de inani obstreperaque verborum multitudine: unde corrivatur etiam trygon, id est turtur, Caelius. Et rursus, [GR] vocem exprimit asperiusculam, unde inflectitur trygon, ex Eustathio. Caeterum [GR] piscis marinus radio in cauda venenato, quem pastinacam Latine dicimus, etsi recentiores quidam (ut Divus Ambrosius) turturem verterunt: non a voce, sed forsan [GR] dictus fuerit, quae verba [GR], hoc est nocere et affligere interpretantur. Apud authores semper foemininum invenio [GR], ut apud Etymologum etiam in verbo [GR], quamvis ibidem [GR] masculinum legitur, mendose ut iudico. [GR], (malim [GR] oxytonum,) [GR], Hesych. et Varinus. [GR], Hesychius. [GR], Hesychius et Varinus. [GR], Varinus: sed legendum [GR] ultima circunflexa, ut sit participium a verbo [GR], quod vindemiare significat. [GR] animal est simile cicadae et trygonio, ([GR],) Athenaeus lib. 3.

Epitheta. Turtur aeria Vergilio, sicut et palumbes eidem. Castus, Authori Philomelae.

[GR] piscis marinus aculeo venenato: [GR], Hesychius et Varinus. Turturem piscem Robertus Stephanus trutam (troctam) interpretatur, sed authorem non adfert. Turturis appellatione sanctus intelligitur spiritus, ubi de magnis et occultioribus mysteriis agitur, quae capere haud possunt multi, Origenes Homilia 2. interprete D. Hieronymo. [GR], Aristoph. [GR], Suidas.

Mulierem lactantem ac bene nutrientem pictura expressuri Aegyptii turturem pingebant, sola enim inter omnes volucres haec dentes ac mammas habet, Orus. sed hoc de vespertilione verum est, non de turture. Iidem hominem saltatione tibiarumque cantu gaudentem notantes, turturem pingunt. haec siquidem tibia et saltatione capitur, Idem.

Ladon relicta aede Erinnyos, ad dextram praeterfluit Aesculapii pueri templum, ubi monumentum extat Trygonis: quam nutricem Aesculapii fuisse perhibent, Pausanias in Arcadicis.

b. Scopes turturibus et palumbis similes sunt, Aelianus. Ortygometram Alexander Myndius ait magnitudine turturis esse, Gillius ex Athenaeo nimirum. Genae tuae sicut turturis, Cant. 1.

c. Vox turturis audita est, Cant. 2. [GR], Theocritus Idyl. 7. Et turtur nidum ubi ponat, Psalm. 83. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini, Hierem. 8.

f. Aegyptii (ut scribit Porphyrius lib. 4. de abstinendo ab animatis) multa curiose observabant, et inter caetera turture etiam abstinebant. [GR]. Itaque ne in talem (ab accipitre dimissum) turturem imprudentes inciderent, genus eorum universum in cibo vetuerunt.

h. Turtur aut columba in Vetere Testamento quomodo offerri iussae sint, vide in Columba h. Turtures quomodo offerendae Domino, Levitici 1. Si pauper est, olei sext. duosque turtures, Levit. 14. Qui patitur fluxum seminis, etc. die octavo offerat duos turt. Ibid. 15. Octava autem die offeret duos turtures, Num. 6. Turtur adhibita est foederi pangendo, Geneseos 15. Moloch fuit imago concava, habens septem conclavia. unum aperiebant similae offerendae, alterum turturibus, etc. Munsterus in Tophet. Auditum est albas turtures saepe apparere, easdemque cum Veneri et Cereri, tum vero Parcis et Furiis sacras esse, Aelianus. Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem Cogitat haeredem, cariturus turture magno, Mulorumque iubis, et captatore Macello, Iuvenalis Sat. 6. id est, non vult esse adulter et sine uxore, ut haereditatem eius alii donis ambiant.

Proverbium Turture loquacior, (cuius meminit Eustathius) iam supra expositum est in C. Turturem psallere, [GR], de iis usitata paroemia qui male et inepte canerent: [GR], (forte [GR].) nimirum a verbo [GR], quod de turturum voce in usu est, (et ad indecoram aut nimiam in homine loquacitatem transfertur,) ut in illo, [GR], Suidas. Erasmus huius proverbii non meminit.

CONTILUS, [GR], genus avis, vel coturnix: item serpentis nomen, Hesychius et Varinus. Si pro serpente accipias iaculum significare videtur, qui Graecis etiam acontias dicitur, quod iaculi instar in hominem se vibret. Est et [GR] avis, quae alias sycalis, id est ficedula dicitur. Apud Eustathium in Odysseae ρ. scribitur contylus per y. Colaphum (inquit) Attici condylum vocant, contylus vero genus est avis.

CORAPHOS, [GR], avis quaedam, Hesych. et Varinus.

CORCORA, avis (quaedam) Pergaeis sic dicta. [GR], Hesych. et Varinus.

CORINTA, (alias Cornica) avis maxima est in Oriente, quae fere ad magnitudinem pulmonis vaccae (pulmonem) habet mollem, et multo infusum sanguine, ideoque multo plus quam aliae aves

bibit, paucas et parvas habet plumas et pennas, Albertus Plinium citans, apud quem nihil tale invenitur.

42 - de Turture