Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

56 - de Galbula

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS, QUARUM NOMINE INITIALIS LITERA EST G.

DE GALBULA VEL GALGULO.

DE Galbula galgulove ave, (unam enim utroque nomine appellari arbitror, ut postea docebo,)

quoniam recentiores non parum dissentiunt: primum quae apud vetere tradita invenio, seorsim conscribam. Avis icterus vocatur a colore, quae si spectetur, sanari id malum tradunt, et avem mori. hanc puto Latine vocari galgulum, Plinius. Et alibi cum pici meminisset illius, qui in surculo arboris nidum suspendit cyathi modo, subdit: Galgulos quidem ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperant, (nos alias etiam aves, caveis inclusas hoc facere vidimus, ut thraupides, non tamen perpetuo:) unde apparet galgulum Plinii aliam esse avem quam genus illud pici quod nidum suspendit, cum recentiores quidam confundant. Galbula decipitur calamis et retibus ales, Turget adhuc viridi cum rudis uva mero, Martialis lib. 13. Idem separatim eodem libro de ficedula scribit, unde erroris convincuntur illi qui galbulam cum ficedula confundunt.

Gaza ex Aristotele alias celeon, galgulum vertit, de quo supra scripsi in Avium nominibus quae a C. incipiunt. videtur autem gallinaginis aquaticae genus. alias [GR], quem omnino picum viridem vulgo dictum existimo, de quo inter picos agemus. Sed nominum similitudo illum, ut coniicio, decepit.

Sunt qui oriolum avem ut barbari nominant, id est videvallum Germanorum, galgulum esse putent. sed videvallus pici genus est, nidos a surculis arborum suspendens, quod Plinius, ut paulo ante scripsi, a galgulo separat. Galgulum quidam a galbula differre putant, ut galbula vel galbulus sit icterus, Eberus et Peucerus. Ego sane differre non puto. nam quae vulgo regalbulus hodie Italis dicitur, quod nomen a galbula factum est, galguli etiam sive icteri colorem pallidum et luridum refert. Plinius enim luridum hanc alitem vocat. Icterias gemma (inquit) aliti lurido similis, ideo existimatur salubris contra regios morbos. facit autem huius gemmae genera quatuor. Luridum grammatici interpretantur quod supra modum pallidum est, quasi loridum et loro percussum. Lurida praeterea fiunt, quaecunque tuentur Arquati, Lucretius lib. 4. Sunt qui icterum morbum non ab ave ictero nominatum velint, (quam aliqui charadrium interpretantur, mihi quidem non placet: vide supra in Charadrio A.) sed a quadrupedibus feris quas Graeci ictidas (Latini viverras vel martes, ut interpres addit) appellant, Aretaeus. [GR] a multis oxytonum scribi reperio, sed Oppiani codex noster in Ixeuticis proparoxitonum facit. Icterus (inquit) avis quaedam a colore nominatur, quam si quis huius nominis morbo detentus inspexerit, mox integre a morbo liberabitur.

Charadrium galbulam aliqui Germanice interpretantur [GO] quo nomine avem coloris fere lutei de genere passerum, spermologum, ([GO) aut similem appellari puto, ut illam quae [GO] dicitur alibi: Geor. Agricola [GO] appellat, et galgulum interpretatur. Quidam nuper avem, quam mihi loxian appellare placuit, veterum galgulum esse coniiciebat.

Ego omnino galgulum galbulamve nullam ex hactenus dictis avibus, sed peregrinam Germaniae avem esse dixerim, quae Italice circa Bergomum galber (galberius, authore Calepino) vocatur: Venetiis etiam becquefigo a quibusdam, sed improprie, ut et oriolus avis pici genus, (cui similis est:) cum ficedula tantum lusciniae similis proprie sic appelletur: (sed quidam etiam Latine, ut dixi, galbulam cum ficedula confundunt: et Graecos hodie galbulam [GR] nominare audio. nam ficubus etiam vescitur, non vermibus tantum et muscis.) alibi rigey et reigalbulo, vel reigalbero, ut circa Bononiam. alibi galbedro. circa Ferrariam galbedro, vel melesiozallo,. Galbula quam Bononiae vidi circa initium Augusti mensis, magnitudine erat turturis fere, aut turdi et forma simili, colore partim luteo per dorsum, partim luteo cum viridi mixto constabat, praesertim circa caudae initium. alae superius nonnihil obscurae, inferius fuscae et nigricantes. pedes fusci. idem color in collo prono, et pectore. venter albicans lineis per medium nigris distinguebatur. pennae sub alis minores, luteae, maiores inferioresque fusca erant. cauda quatuor aut quinque digitos longa. Hanc foeminam fuisse puto. vidi enim postea alias colore elegantiore magisque luteo, qui mari convenit. Rursus alias cum viderem galbulum, videbatur mihi oriolo pico similis, sed minus flavus, et colore potius mixto ex viridi, fusco flavoque constare. Niphus Italus galgulum apud Aristotelem ex interpretatione Gazae, a rusticis vulgo grallum vocari docet. sed alibi meropem quoque grallum vocari scribit. Caeterum de Graeco apud veteres galguli nomine non satis mihi constat. coniicio tamen chlorionem esse, cum et color et turturis magnitudo conveniant. Sit ne aliqua naturae affinitas inter galgulum et oriolum picum, ac forte etiam meropem, ut coniicio, consyderandum aliis relinquo.

Avium quaedam trimestres sunt (id est tres menses tantum nobiscum manent) ut turtures, et quae cum foetum eduxere abeunt, ut galguli, Plinius. Galgulum ([GR]) crex impugnat. nocet enim tum ipsi tum pullis, Aristot.

C. Iulii Caesaris futura caedes evidentibus prodigiis denunciata est. Pridie Martias idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem, volucres varii generis ex proximo nemore persecutae, ibidem discerpserunt, Suetonius. Regaliolus avis est, quam Plinius scribit appellari regem avium in Italia. alii putant galgulum, quae avis Graece dicitur icteros a colore, Calepinus. ego apud Suetonium pro regulo potius acceperim, ut in Caesarem ac regem avis etiam regiae omen magis conveniat. et forte regalioli nomen vulgus fecit, ceu diminutivum a regulo, quod rursus a rege diminutivum est. avicula enim omnium minima tale nomen meretur. Qui galbulum putant, coniecturam fecere nimirum a vulgari hodie apud Italos nomine, quo hanc avem hodie

aliqui regalbulo vocant. Gerardus Cremonensis quidem in Kiranide pro charadrio transfert regulum, avem enim regiam charadrium esse Kiranides scribit, nimirum quod a regibus ad huius morbi curationem requireretur. Sed certe galgulus non est charadrius Aristotelis. vide in Charadrio A.

Frisii aviculam fringilla minorem, pectore luteo, cauda oblonga, iuxta aquas degentem sua lingua nominant [GO], hoc est fringillam luteam. hanc Christo oculos in cruce eruisse nugantur aniculae.

56 - de Galbula