Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

60 - de Meleagride

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MELEAGRIDE.

A. et B.

circa Meleagridis historiam nec veteres fere scriptores, neque recentiores consentiunt. quamobrem veterum de iis scripta primo loco adferre placuit, deinde recentiorum seorsim. Graece scribitur Μελεαγρίς oxytonum, foeminino genere. Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae, (gibbosae, ut Beroaldus exponit) quas Meleagridas appellant Graeci. hae novissimae in triclinium ganearium introierunt e culina propter fastidium hominum. V{a}eneunt propter penuriam magno, Varro. Simili modo (ut Memnonides circa Memnonis sepulchrum in Ilio) pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum (alias gilberium, Volaterranus gilbarum legit) variis sparsum plumis: quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae, propter

ingratum virus. Verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit, Plinius. Columella distinguit: Africana gallina est (inquit) quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride coerulea, Columella. Tranquillus etiam cum Columella sentiens, separat Meleagridas a Numidicis (seu Africanis. nam Varro, et Plinius quoque ut videtur non discernunt) Volaterranus et Niphus. Meleagrides, et Numidicae et Gutterae, aves sunt quae et Afrae dicuntur, Ge. Alexandrinus. apparet autem illum pro gibberis apud Varronem gutteras legisse: et conijciat aliquis gutteras forte cognominari posse quod plumis variis quasi guttis distinguantur, ut Plinius et Athenaeus testantur de Meleagride. Et picta perdix, Numidicaeque guttatae, Martialis. sed cum gutterum pro guttato alius nemo, quod sciam, dixerit, non temere quicquam mutarim. In eo etiam quod galeam Meleagridi rutilam esse Columella scribit, ut et cristam, mendum mihi subesse videtur: et paleam legendum. vocant autem paleam vel paleas, quae veluti barbae a gallinarum rostro dependent, ut in Gallo B. docuimus, quanquam, ut author est Clytus apud Athenaeum, barbam seu paleas proprie dictas non habet, sed eius loco carnem oblongam, et magis quam in gallinis rubentem.

Meleagrides fert ultima Syriae regio, ut Diodorus Siculus scribit. Mnesias Africae locum (lacum) Sycionem appellatum tradit, et Cratin amnem in Oceanum effluentem e lacu, in quo aves quas Meleagridas et penelopas vocat vivere, Plinius. Meleagrides aves pascebantur in Acropoli, Suidas et Varinus. Meleagrides primi feruntur habuisse Aetoli, Athenaeus. Strabo libro 16. circa Arabiam alicubi, in fronte portus magni (sic dicti) tres insulas esse scribit, quarum una Meleagrides multas habeat.

Clytus Milesius Aristotelis discipulus libro 1. de Mileto, Circa templum Virginis, inquit, in Olero (codex Graecus habet ἀέρῳ. Gillius vertit ad templum aereum: et idem scribit, Histrum in Olero tradere Meleagridas a nullis avibus quae unguibus sint uncis violari. Volaterranus ex Aeliano legit, Meleagrides in Lero insula esse, est autem Leros insula in Icario mari. ego in Olero legerim, quae urbs est Cretae in alto loco sita, a qua Minerva [quam et Virginem, Παρθένον, per excellentiam vocant] Oleria dicta, et festum eius Olerium, apud Stephanum. conijcio autem has alites Minervae sacras fuisse, cum Athenis etiam in Acropoli educari solitae fuerint olim) Meleagrides aves sunt. locus ubi aluntur palustris est. pullos suos nullo amoris affectu haec ales prosequitur, et teneros adhuc negligit. quare a sacerdotibus curam eorum generi oportet. Magnitudo ei gallinae generosae. caput pro corporis magnitudine parvum, et glabrum, (ψιλόν) in quo apex (crista, λόφος) carneus durus et rotundus spectatur, clavi vel paxilli instar eminens, (in Graeco additur, καὶ τὸ σῶμα ξυλοειδές, pro quibus verbis Gillius nihil aliud posuit, quam paxillum quem diximus ligneum eminere. Vvottonus rostrum ligneum vertit. ego pro σῶμα, forte χρῶμα legendum conijcio. nam de totius corporis colore posterius agit. et apicis illius colorem hoc in loco lector desiderare poterat. itaque ξυλοειδές tanquam coloris nomen accipio, etsi Columella Meleagridi tum cristam tum galeam rutilam tribuit. Haec scripseram cum Hermolaum quoque in Corollario nobiscum facere observavi. Gyb. Longolius ad totius corporis colorem refert.) Ad malas ab ore (στόματος, non σώματος, ut recte etiam Hermolaus et Vvottonus legunt) orta caruncula longa barbae loco dependet, rubicundior quam in genere gallinaceo. quod autem in gallinis rostro adhaeret, πώγονα vocant Graeci quidam (Latini paleam mentumve) non habet. Rostrum acutius et maius quam gallinae. Cervix nigra crassior breviorque quam gallinae. Corpus totum varium est, nigrum videlicet maculis (πτίλοις, forte σπίλοις) plumarum candidis, frequentibus, lente maioribus, distinctum. sunt autem orbiculi isti in rhombis nigris. unde ipsi etiam rhombi varietatem exhibent, (in Graeco additur, τοῦ μὲν μέλανος ἔχοντος λευκότερον τὸ χρῶμα, τοῦ δὲ λευκοῦ μελάντερον) Alae etiam maculis notantur albis, specie serrata per versus parallelos (spatia aequidistantia) digestis. Crura sine calcaribus, caetero similia gallinaceis. Foeminae maribus adeo similes sunt, ut vix dignosci sexus queat, Athenaeus. Gallinae rusticae similes facie sunt, non his villaticis gallinis nostris, sed Africanis aspectu ac facie incontaminata, Varro. facit autem easdem Africanas et Meleagrides.

Verbum κακκάζειν in usu esse de Meleagridum voce docet Pollux, Hesychius hoc verbum Atticis usitatum esse scribit de gallinarum voce circa partum: cui simile est apud nos gaggsen. Meleagrides, ut et attagae, suum ipsae nomen voce sua imitantur, Aelianus. Meleagridum et phasianorum ova punctis distinguuntur, Aristot. (et Plinius) de hist. anim. 6. 2. ubi Albertus cum primum recte nominasset meleagridem avem, mox iterum de eadem, Et ova (inquit) cathailar, quae Latine theagridi (inepte pro meleagride) vocatur. Quorum tenuior est res familiaris in celebribus Isidis conventibus anseres atque aves meleagrides immolant, Pausanias.

Meleagri qui filius Oenei regis Calydoniae fuit, historiam leges apud grammaticos, Eustathium (in nonum Iliados et alibi) et alios, unde nos etiam aliquando eam in Onimasticon propriorum nominum retulimus. Meleagri sorores aliqui in Meleagrides aves mutatas ferunt. alii familiares (virgines) Iocallidis virginis in Lerna, cui divinos honores praestant, Suidas et Varinus. Aelianus scribit Meleagridas in Lero insula esse, quas fabula vult Meleagri Oenei filii natas fuisse, luctu patris in aves conversas, quare et lamentabili carmine cantus earum exaudiri, Volaterranus. Μελεάγρια et μελέαγρα radices quaedam dicuntur, ut Suidas scribit, qui hac innominati authoris verba

recitat: Ῥίζαις αὐτῶν μελεαγρίων καὶ καρδίαις καλάμων ἐδεξιοῦτο. Videntur autem herbae alicuius sylvestris radices esse, adeo dulces ut mel sylvestre dici meruerint, quales videntur illae quas Itali vulgo dulcichinos vocant.

DE MELEAGRIDE RECENTIORUM OPINIONES.

recentiores quidam indocti gallos uros vulgo dictos (Orhanen) Meleagrides esse crediderunt: sed et alia non conveniunt, ut in Galli uri historia apparebit, et quod hic captus animum despondet, cibumque (non) nisi longo post tempore assumit. Meleagrides vero confestim ut captae sunt, escas non recusant. Has nobis quandoque Aegyptii pro gallinis Hierosolymitanis magno mendacio vendiderunt, et in Syria captas affirmarunt, certe praeter colorem et paleas uris nostris plane similes, Gyb. Longolius.

Raph. Volaterranus suo tempore Meleagrides duas secundum Plinii descriptionem Romae in hortis Cardinalis S. Clementis visas scribit. Augustinus Niphus Meleagrides vulgo Tunes appellari tradit, nimirum ab urbe Africae {Tuneto} <Tunete>. Eliota Anglus Meleagrides Anglice interpretatur, hennes of Genny: Quidam Hispanice gallinam moriscam. Petrus Bellonius gallinas Indiae vulgo dictas: ut et ante ipsum Guil. Turnerus. Qui in suo de Avibus libro, Columellae (inquit) Meleagrides, videntur illae esse aves quas nonnulli pavones Indicos appellant, nam illas paleis et cristis coeruleis esse in confesso est. Horum sententiae ipse etiam aliqua ex parte accedo, et gallinas Indicas vulgo dictas Meleagridum speciem esse iudico, quod cum Clyti Peripatetici descriptione a nobis recitata in pluribus quam ulla mihi cognita avis conveniant. etsi enim calcaribus non careant, neque eadem fortassis colorum varietate eodemque ordine digesta spectentur: habent tamen apicem illum paxilli instar a capite prominentem, et barbae vel palearum loco carnem dependentem rubram, caput glabrum, etc. Convenit et magnitudo generosae gallinae, quanquam et colore et magnitudine gallinas Indicas diversas reperiri audio. maximas esse et praeferri nigras, alias albicare, minimas corpore vario esse, maculis nigris corpus albicans distinguentibus. et fieri potest ut alia adhuc species inveniatur, quae etiam propius ad Clyti descriptionem accedat. Iam cum Columella Africanas cristae tantum paleaeque (vel eius quod pro palea est) colore a Meleagridibus differre scribat, utranque autem generali gallinae Indicae appellatione comprehendi licebit.

Gallinae {Aphricanae} <Africanae>, Graecis Meleagrides, nunc pharaonis aves dicuntur, Ge. Alexandrinus. Aves Pharaonis dictas, quae ex Oriente deferri soleant, in regno Senegae Nigritarum plurimum abundare Aloysius Cadamustus scribit.

60 - de Meleagride