Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

95 - de Passere

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PASSERE.

A.

PASSERIS nomen etiamsi ad omnes fere minores aves extenditur, (vide infra in H. a.) privatim tamen speciem certam significat, de qua praecipue hic scribimus. Zippor Hebraice, [HE], secundum aliquos est generale vocabulum avium, tametsi translatio nostra saepe vertat passerem: et invenitur in utroque genere. Kimhi dicit quod aliquando capiatur pro certa avium specie, nempe Psalmo 84. pro ave parva quae mane ad ascensum aurorae incipit cantare, Munsterus. Zipor Deuter. 14. dicitur de omnibus avibus mundis. Chaldaeus eo in loco habet zipar, Arabs taer, [HE]. Persa gongescheck, [HE]. nominantur autem aves omnes ab unguibus (ziparen unguis est) ziparim, ut a volatu ophim, Levitici 14. ubi de mundatione leprosi agitur, Chaldaeus pro passere habet zepara, [HE]. Arabs, azbur, [HE]. Persa etiam retinet generale vocabulum gongeschek. LXX. [GR] ponunt, Hieronymus passerem. Agur etia Hebraicam vocem aliqui passerem interpretantur: vide in Grue supra. Albassafir, id est passerum, Andr. Bellonensis. Stupion (Struthion legerim) passer, Sylvaticus. Lesan albassafir (alias alasafir) id est lingua passerum, de fructu fraxini vel orneoglossi arboris apud Arabicos medicos. Babelot est avis quaedam omnium calidissima, Venerem stimulans, mihi ignota, Sylvaticus. videtur autem esse passer.

[GR], omnes aviculae: sed [GR] proprie qui [GR] dicitur, Varinus. [GR] ex Aristotelis descriptione avis illa videtur, quae vulgo [GR] dicitur, specialiter accipiendo. nam alioqui generale nomen est, Eustathius si bene memini. Xuthros, aliis struthos, vel pyrgites, alii trogliten vocant, Kiranides. Passerculus in Creta vulgo sporguitis appellatur, Bellonius. sunt qui [GR] vel [GR] vulgo vocari mihi retulerit. videntur autem haec nomina corrupta a prisca voce [GR]: quod hoc genus avium circa turres versari soleat. [GR], id est passeres turricolae, Galeno de sanitate tuenda libro 6. cap. 16. dicuntur, qui in turribus quae in locis excelsis sunt nidulantur. Alaudae cristatae aves sunt similes passerculis, ut inquit Galenus, qui pyrgitae ac troglitae nominantur in oppidorum muris ac turribus frequentes, extra quam galero quo illi carent, Hermolaus. nos idem legimus apud Aetium 9. 31. Troglitae quidem dicti mihi videntur domestici passeres, quod passim in aedium troglis, id est cavis versari ac nidulari soleant: (ut et troglodytae ab his diversi in cavis terrae circa saepes praecipue) et iidem quoque pyrgitae, nisi quod circa turres et loca excelliora degunt, quare etiam salubriores habentur. In parvorum passerum (ad differentiam nimirum [GR], hoc est struthocamelorum) numero [GR] etiam sunt, Galenus lib. 3. de alimentis. Cypselos Psellus in libro de victus ratione trogletas nuncupat, quia in foraminibus et cavis fere latitent, Caelius.. Laudat quidem Psellus in cibo passeres et troglatas (ut Ge. Valla transfert) quae hirundinibus similes, pedibus curtis, foraminibus turrium solum se committunt. Ego vero haec verba, hirundinibus similes, pedibus curtis, a Valla imperite adiecta existimo, ut sic quas ipse aves troglatas esse putaret interpretaretur. illas sane hirundinibus similes aves apodes et cypselos appellant Graeci, quas in cibum troglitis et pyrgitis sensisse dixerim. nam et alibi inter attenuantes cibos cum

perdicibus et aviculis montanis trogletas nominat. Ego non trogletam neque troglatam, sed troglitam per iota in penultima scribendum censeo. Vulturem odit [GR], Philes. Est et fimi [GR] mentio apud recentiorem quendam Graecum, qui de morbis accipitrum scripsit.

Italice passara, vel celega, vel passara cazarenga. Passerculum pullatum vulgus cilegam dicit modo, uti coniecto, quasi spicilegam, sive frugilegam: quod genus spermologon nuncupant Graeci, Caelius ex Hermol. Hispanice gorrion vel paxaro. Gallice moineau, moucet, passe, passereau, passerat, passereau. Germanice [GO]. Saxonibus [GO].

Alexander Myndius duo passerum genera esse dicit, alterum mansuetum, alterum ferum, Athenaeus. Struthocameli quoque passeres feri, [GR] dicuntur, Eustathio teste. Passer duorum est generum, unum griseum (cinereum aut fuscum,) quod in tectis degit et nidificat: et alterum minus, rubeum in vertice, in cavis arborum nidificans, Albertus.

B.

Passer est avis parva, cinerea, Albert. Foeminae ubique sunt coloris cinerei, Idem. Color [GR], id est testaceus, passeri est et plerique pulveratricibus, G. Longolius. Passeris pennae quoties frigora urgent acriora interdum in albas transeunt, Aristot. qui alibi etiam passerem quandoque album conspectum memorat: audio et nostra memoria eodem colore visum. Nigrities quae est in rostro vel mento aestate incipit, cum veris initio nondum spectetur: vide infra in C. de vita passerum. Passeri, ut aviculis omnibus, non gula nec ingluvies, sed ventriculus longior est, Aristot. Ad imum intestinum appendices paucas habet, sed perexigue, Idem. Passeribus aliis ventri, aliis intestino fel iungitur, Idem. Mares guttulis nigris et albis distinguuntur, Albertus. Mas nigredinem habet circa os, foemina vero albedinem, Obscurus. Alexander Myndius foeminas dicit rostro esse colore magis (quam in maribus) corneo, facie vero nec admodum alba neque nigra, Athenaeus. Domestici sylvestribus corpore paulo maiores sunt, et capite pro corporis portione satis magno, Longolius.

C.

Passer vocem sibi peculiarem habet, sicut et turtur, Obscurus Aristotelem citans: apud quem nihil eiusmodi extare puto. Pessimus at passer tristia flendo pipit, Author Philomelae. Pipire pullos gallinaceos Columella dixit, pipare gallinas Varro. Sed circunsiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam usque pipilabat, Catullus de passere Lesbiae. [GR] verbum fictum est ad imitationem vocis avium, Suidas et Varinus. videtur autem passeribus praecipue convenire. Titos palumbes dici interpretor ex passerum salacitate, qui solent [GR], Caelius. Et rursus, Passerculi creduntur [GR], id est titissare: ex quo titis corrivatur, ut scribit Ael. Dionysius, aviculae species, aut etiam avis quaelibet minutior. Draco devorat passerculos [GR], Iliad. [GR].  alioqui [GR] verbum proprium est voci vespertilionum. Qui stridunt potius quam canant, [GR] Graece dicuntur, quod Latine enunciare licet struthissare: ex passerum voce qui struthi vocatur verbo deflexo, Caelius. Passer vermiculis vescitur, Aristoteles et Albert. Muscas venari fertur, Obscurus. Hordeum prae caeteris in cibo amat, et corticem celeriter a grano separat: et si quando nimium avide paleam cum grano devoraverit, suffocatur, Albertus. Vescitur et acinorum quorundam granis, ut sambuci, Tragus. Mox digerit quicquid devorarit, unde corpus eius cibo non pinguescit, sed sustentatur tantum, Author de nat. rerum. Avicula est naturae perquam calidae, (omnibus avibus calidior, Author de nat. rerum.) libidinosa et multi motus, quas ob causas non obesatur, Albertus et alii. Stercus eius calidissimum est quando emittitur, sed mox refrigeratur, Author de nat. rerum. Passer tum lavare, tum pulverare solet, Aristot. Aves quaedam saliunt, ut passeres, merulae, Plin. Passer gregatim ad pastum volat, Author de nat. rerum. In tectis habitat et in altis locis, in petrae foramine nidificat, Obscurus. Pyrgitae passerculi nominant quod circa turres versari soleant. Passeres domestici in aedium et turrium caverniculis, quinetiam capsulis pensilibus nidum collocant, G. Longolius. Passer griseus in tectis degit et nidificat: alterum vero genus in cavis arborum nidum struit, Albertus. Conscientia vel suae infirmitatis, vel sui corpusculi exiguitatis, passeres in ramorum cacuminibus, modo ab iis sustineri queant, nidos contexunt, saepeque numero ea machinatione sibi factas a venatoribus insidias declinant: eo sane ii propter rami tenuitatem ascendere non queunt, Aelianus: passerum nomen forte communius pro aviculis quibusuis parvis usurpans. Passer supra modum libidinosus est, Author de nat. rerum. hinc illud, Passere salacior, Erasmus proverbii specie usurpare posse ait. Passer animal est libidinosum et foecundum. quare Terpsicles eos etiam qui passeribus in cibo utuntur, ad res venereas ait procliviores fieri. Perdices mares, ut passeres, genituram emittunt, non solum conspectis foeminis, sed etiam voce earum audita, Eustathius ex Athenaeo. Passer pyrgites immodica ira et copia seminis ductus ([GR] forte [GR]) septies in hora foeminam init, copiosum confertimque semen effundens, Orus. Passer adeo salax est, ut in una hora forte vigesies coeat, Albertus. Aliqui eum trecenties die coire aiunt, Ursinus. Sunt qui passerum etiam mares anno diutius durare non posse arbitrentur, argumento quod veris initio nulli mentum habere nigrum spectentur, sed postea, tanquam nullus anni superioris servetur, foeminas vero hoc in genere esse vivaciores

volunt. capi enim has cum novellis, cognoscique labrorum callo (duritie quadam) asseverant. Aristot. de hist. anim. Et in libro de longitudine vitae, Mares (inquit) si salaces fuerint, brevioris vitae sunt quam foeminae, ut in genere passerum. Passeri minimum vitae, cui salacitas par (ut columbis et turturibus) mares negantur anno diutius durare, argumento quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab aestate incipit. foeminis longiusculum spatium, Plin. Aristoteles scribit pass. marem uno anno tantum vivere, quod de passeribus Orientis credimus. nam et illa nigredo de qua dicit quod sit in collo (mento) masculi, non est in eis qui sunt apud nos, scilicet in Europa, Author de nat. rerum. Aetas passeris apparet in rostro, quia iuvenis habet illud cinereum, et circa fauces croceum, senex vero durum et nigrum, Idem. Mares parum vivunt propter coitum et nimium motum, quae exiccant in eis humidum vitale, Albertus. Alexander Myndius ait foeminas maribus infirmiores esse, Athenaeus. Mares hyeme perire, foeminas vero durare Aristoteles putat, probabiliter ex colore hoc coniiciens immutato, Idem. Albertus passerum vitam computat a tempore coitus. dicit enim nullum passerem vivere a tempore coitus plus uno anno. Ephesius fortasse magis ad verba Aristotelis attendens, computat annum a tempore nativitatis, asserens nullum passerem vivere a tempore suae nativitatis plus uno anno, Niphus. Passer bis anno vel ter parit, in singulas vices septena ut plurimum, ut minimum quatena ova, Albertus. Parit ad summum octona, Athenaeus Aristotelem citans. Aves nonnullae imperfectos et caecos pariunt pullos, videlicet quae cum parvae corpore sint, multos progenerant, ut passer, hirundo, Aristot. Cuculi ova passeris in nido reperta devorant et sua subiiciunt: hic post illa suscepta fovet et nutrit, Isidorus. Passer comitialem morbum, imo et lepram pati creditur, Iac. Olivarius absque authore: quanquam Author de nat. rerum, In quibusdam regionibus (inquit) morbum caducum haec avis patitur: nimirum quia semine hyoscyami pascitur, ut Aristoteles credit. Ego nihil huiusmodi apud Aristotelem. Plinius vero de coturnice, elleboro eam vesci, et solam praeter hominem comitiali obnoxiam esse tradit.

D.

Passer est avicula valde circunspecta, Obscurus. Passeris pulli cum evolare debent, vicini passeres cum eorum parentibus coronatus ipsorum evolantium comitantur, ut imbecilles si necesse sit plurium constipatione adiuventur, Author de nat. rerum. In furorem cito concitantur, sed nulla mora discordiae, Idem. Passer dum aucupum venatione petitur, ad noctuam accurrit, a qua mox opprimitur, Orus. Apud nos pica aliquando devorat passerem iuvenem, Albertus. Hirundines et passeres interimunt se mutuo cum conveniunt in una domo, Avicenna. vide in Capite de Hirundinibus Sylvestribus. Vulturem timet troglites, Philes.

E.

Passeres sylvestres facilius capiuntur, domestici difficulter. Struthi (id est aviculae in genere) diversi visco capiuntur: et ramis duobus myrti colligatis annexo funiculo, etc. ut scribit Oppianus de aucupio 3. 3. Capiuntur visco passeres et caeterae aves parvae vel magnae, et si virgulae inviscatae ponantur in loci ubi pasci vel morari consueverunt, Crescentiensis. Et rursus, Capiuntur passeres praecipue iuvenes minus sagaces cum faxa seu brechoello, quae est quaedam cavea ex iuncis constructa, de qua exire non possunt, cum ad passerum pullos impositos ingressi fuerint. Coturnices, perdices, et passeres, quam sint libidinosae aves, et quomodo libidinis earum tempore speculo proposito capiantur, recitavimus in Coturnice C. Pantheron retis genus, quo Galli ad passeres, sturnos, et grues utuntur, Budaeus describit in Annotationibus in Pandectas. Accipitres capiunt passeres, et alias aves diversas, Crescentiensis. E nidis quos in parietibus habent mustelis aut viverris cicuribus immissis extrahuntur. Aves etiam quas nos lanios appellavimus pueri cicures alunt, ut passeres, e nidis captent.

In Media (aliquando) adeo ingens passerum inolevit copia, iacta absumentium semina, ut homines malo acti ad alia migrarint loca, Diodorus Sic. lib. 4. de fabulosis ant. gestis. Passer clamans mane tempestatem significat, Gratarolus.

F.

Passeres et turdi in deliciis habentur prae caeteris cibis, Suidas. Aviculae (omnes scilicet minores, ut praecipue passeres) et cuzardi (alaudae) improbantur. nam si parum de ossibus eorum deglutiatur, gula et intestina aliquando exulcerantur. Quod si de pullis harum avium fiat frosa (edulium) cum ovis et cepis, promovent coitum. Iura earum ventrem solvunt, carnes astringunt, maxime si macrae sint. Deteriores ex eis sunt, quae saginantur in domibus, Elluchasem. Caro passerum calida est usque ad tertium gradum, et sicca fere in eodem, difficilis concoctu, corporibus temperatis insalubris. aliarum quoque avicularum carnes declinant ad caliditatem, sed magis ad siccitatem. quamobrem de caeteris (aviculis, non passeribus) praeferuntur pingues. harum enim caro laudabilis est, et boni nutrimenti, facilis concoctu, et convalescentibus salubris, Michael Savonarola. Parvorum passerum, inter quos et pyrgitae sunt, caro durior est quam gallinarum, perdicum et similium, Galenus. Psellus trogletas laudat et attenuare scribit. Trallianus tympanicis concedit ex minutis passerculis illos qui pingues non fuerint.

Ex avibus laudantur perdices cum montanis omnibus passeribus, deinde gallinae, phasiani, etc. Galenus de ingenio sanitatis capite 2. quo in loco Conciliator per passeres se intelligere scribit

aves minutas, et non passeres proprie dictos, qui (inquit) calidissimi sunt, (teste etiam Rasi) et libidinem incitant. Passerum ac palumbium caro dura et difficilis concoctionis est, malique nutrimenti, sanguinem calidum et siccum generans, Haliabbas S. Theoricae, cap. 22. Et paulo post, Omnino vitandi sunt passeres domi nutriti. procreant enim sanguinem pessimum. Passeres avium calidissimi sunt, et prae caeteris aviculis astringunt, et sanguinem accendunt, Isaac. Et alibi, Calidi et sicci sunt, stomachum corrumpunt. quamobrem raro sunt admittendi. calfaciunt enim, et facile in nidorosos vapores et bilem rubeam convertuntur, praecipue sylvestres et macri. concoctioni sua siccitate obsistunt, et ventrem astringunt. Passeres omnes calidi et sicci sunt in fine caloris, Averrois. Haec omnia ex recitatione Antonii Gazii.

Passeres omnes mali sunt, Avicenna. Passeres et ipsi salaces sunt, et vescentes eis procliviores in Venerem fieri Terpsicles prodidit, Athenaeus. Vide etiam in G. et de cerebellis passerum ad eundem usum parandis, ibidem. Pastillus a passerculis: Cape bubulam aut vitulinam, et adipem vituli incisum minutatim, et caseum optimum, aromata et crocum, Coquus Gallicus.

Omnia quidem ova, sed praecipue passerum, rem Veneream promovent, Avicenna. Venerem conciliant ova passerum in cibo, Plinius et Marcellus. Passerum ova caeteris calidiora sunt, et sanguinem fervidiorem generant, Ant. Gazius.

G.

Passer assus in cibo sumptus delectationem facit et movet Venerem, Kiranides. Passeres in cibo Venerem conciliant, Plinius et Marcellus. In libro Secretorum qui Galeno attribuitur, compositio quaedam praescribitur ad coitum promovendum: qua cum (inquit author) passeres quandoque decoquuntur. A salacioribus inventum est passeres pinguiusculos commanducare, Alexander Benedictus. Vide etiam in F. Cinis passerum sarmentis crematorum cochlearibus duobus in aqua mulsa (potus) morbo regio resistit, Plinius. Similiter crematorum passeris pullorum cinerem ex aceto adversus dentium dolorem utiliter infricari tradunt, Idem. Passeris adeps ponitur in emplastro Nic. Myrepsi ad tofos seu poros, numero 70. Cibarium factum ex capitibus passerum, et maxime masculorum, adiuvat coitum, R. Moses. Cerebella animalium quomodo reponi debeant, docetur ex Bulcasi in vulgari et barbara aeditione Nic. Praepositi lib. 1. cap. 13. Peculiariter vero cerebella avium (inquit Bulcasis) quorum ad remedia usus est, accipi debent de aviculis quae nidificant in domibus, tempore autumni aut veris. quibus decollatis exempta cerebella ponatur in vase mundo, et purgentur a ventriculis (membranis) ambientibus. pro singulis vero cerebellis decem, vitellum ovi recentis nati ex gallina a gallo compressa addes: et mixta siccabis in patella super cinere calido: deinde insolabis ut amplius desiccentur, aut iterum ad ignem pones. Sunt qui sine vitellis hoc medicamen faciant, aliqui cerebellis mox recentibus utuntur. alii cerebellis et ovis parum mellis admiscent, et ad ignem coagulata reponunt. Cerebella passerum vere occisorum lavantur, purgantur. Ex his decem cum vitello ovi subacta, parum igni friguntur, deinde Sole vel igne siccantur: adiecto, si libet, pauco melle, ad Venerem incitandam parantur, alii ut adipes et medullas parant, Sylvius. Passeris fel pondere davic solutum in zambacelaeo pondere aurei, virgae testibus et inguinibus inungitur, ut vim ad Venerem confirmet, Rasis. Passeris fimus a lentigine purgat faciem: quod si sputo hominis varices illinantur, extirpat eas, Hali. Dolorem dentium statim abire tradunt fimo passerum cum oleo calefacto, et proximae auriculae infuso. pruritum quidem intolerabilem facit, Plinius. Stomacho exoluto et nauseabundo passerum stercus aridum velut polentam, sive aquam biberint, sive vinum, inspergito, Archigenes apud Galenum de compos. medic. sec. loc. Passeris stercus cum vino potum erectionem facit magnam: cum adipe vero porcino inunctum alopeciam sanat et explet, et carbunculos frangit, Kiranides. Remediis contra accipitrum et falconum lumbricos aliqui passeris (alias passeris Indici, vel solitarii: vel, si is desit, communis) stercus admiscent. Troglitae fimum vel carnem cum vino aut melle accipitri contra morbum quendam dari iubet incertus author Graecus recentior: [GR]. Ova passerum in cibo sumpta Venerem augent, Hali et alii. vide in F.

H.

a. Passer dubii generis nomen, in masc. gen. usurpari solet. unde diminutivum passerculus apud Plautum, Ciceronem, et Varronem. Passeres sunt minuta volatilia a parvitate vocata. Verbum [GR] non modo passerem aut struthionem significat, sed et aves alias: quod et nos (Latini) quandoque sequimur: ut Cicero cum dixit, omnibus passeribus insitam a natura voluptatem. hodieque aves ipsas in commune passeres vocant Hispaniarum vernaculi, Hermolaus. Passeres dici possunt omnes aves minutae, Sylvaticus. [GR] oxytonum est, (secundum canonem Eustathio relatum,) Attice vero penanflectitur Herodiano, ut scribit Aristophanis Scholiastes in Aves. Generis est communis, Eustathius. [GR] nomen aliis etiam avibus commune est. sed placet magis [GR] vocari ut plurimum aves illas Homericae strutho (quarum scilicet Iliados secundo ille meminit) congeneres, Idem. [GR] dicuntur omnes minimae aviculae: [GR] vero proprie qui (vulgo) [GR] dicitur, Varin. Reperitur et [GR] pro passerculo. [GR] dicitur ab eo quod cum furore quodam in libidinem feratur, [GR] ([GR].) Eustathius. Nicander inter remedia contra aconitum [GR] pro gallina dixit, et contra fungos [GR] pro fimo gallinae.

nam et [GR] per excellentiam pro gallina ponitur. [GR], Varin. Legitur et [GR] pro struthione vel struthiocamelo, ut [GR], citante Eustathio. [GR] Attici simpliciter pro struthiocamelo dicunt, Hesych. Alias vero [GR], et [GR] dicuntur. Ubi de historia plantarum quarto Theophrastus [GR] dixit, ac Theodorus struthorum alas reddidit, avium transferre maluit Plinius: tanquam struthos Graecis quandoque de avitio dicatur, sicuti Latine passer, Caelius. sed Theophrastus de struthocamelis sensit, non de passeribus. nam Indicas quasdam arbores describens, sic inquit: [GR], Hesychius. Elei passeres vocant [GR], ut Nicander Colophonius ait, Athenaeus. [GR], passeres, Hesychius: Varinus penanflectit. Invenio et [GR] pro passeribus apud eosdem. item [GR], Macedonum lingua. [GR] (Hesychius habet [GR]) passeres et hinnuli, [GR], et catuli serpentis, Hesych. et Varin. [GR] passer mas, Iidem. [GR], Iidem. hinc [GR], qui passeres vendunt.

Epitheta. Arguto passere vernat ager, Martialis. Levis passerculus, Varro apud Nonium. Passer saltitans, cantillans, solivagus, apud Textorem. [GR], Hesychius et Varinus.

Passer Catullianus allegoricos, ut arbitror, obscoeniorem quempiam caelat intellectum, quem salva verecundia nequimus enunciare. Quod ut credam, Martialis epigrammate illo persuadet, cuius hi sunt extremi versiculi: Da mi basia, sed Catullana, Quae si tot fuerint, quot ille dixit, Donabo tibi passerem Catulli, Politianus. Strutheum Latine, ut est apud Festum, a salacitate passeris, membrum virile significat, praecipue in mimis: ut passerem in Martialis et Catulli versibus aliter accipiunt, nihil mihi dixisse videantur: ne quis in ea re Politianum, quia sine authore loquitur, somniasse cavilletur, Hermolaus in Corollario. Dic igitur me tuum passerculum, gallinam, coturnicem, etc. Plautus in Asin. [GR], homo salax et libidinosus, Hesych. [GR], Suidas. [GR], Aristophanes in Vespis. ubi Scholiastes senem, inquit, quia saltat, famulus passerem fieri ait. Idem in Avibus Philocratem [GR] (inquit), si quae avis occiderit, talentum accipiet. ubi Scholia, [GR]. In eadem fabula Cleocritus quidam traducitur [GR], (a struthocameli pedibus fortassis: vel a passerinis per antiphrasin: [GR], Scholiastes. Ego struthopoda eum dixerim cui pedes et crura exigua fuerint, ut nostri [GO]: Sic et Plinius: Eudoxus (inquit) author est, in meridianis Indiae viris plantas esse cubitales: foeminis adeo parvas, ut Struthopodes appellentur. Plautus cruscula todila dixit, citante Festo, cui todus est genus avis parvae. Monstrosi partus in utero fiunt, vel parte aliqua magnitudine excedente, [GR] (scilicet [GR]) vel deficiente, [GR], Author Definitionum medicinalium quae Galeno attribuuntur. habet autem et struthiocamelus quoque caput proportione exiguum. [GR] verbum a nomine [GR], quod est passer, derivatur, et cantum vilem aedere significat, [GR] (alias [GR], quod placet) [GR], Eustathius. Quae stridunt potius quam canant, [GR] Graece dicuntur, ex passerum voce, Caelius, [GR], Suidas. Poculum quoddam Persicum [GR] dictum Athenaeo, a quibusnam struthis (passeribus) denominatum sit non constat, Eustathius. Struthio herbae folium oleae est, quod a medicis aureum poculum vocatur. ab hac similitudine potorium quoddam vasculum fortasse struthion appellatum sit, Hermolaus. Strutheum, in mimis praecipue, vocant obscoenam partem virilem, a salacitate videlicet et passeris, (etiamsi anseris in codicibus plerisque scriptum est, Hermolaus) quae Graece [GR] dicitur, Festus.

Passer marinus, quem vocat vulgus struthiocamelum, Festus. Graeci [GR] cognominant. Est et passer marinus piscis, Graecorum [GR].

Stirpes. Struthium a nostris (ut Plinio) radicula vocatur: spinosa herba, non tamen acanacea. Flos spectabilis aestatibus, sine odore, caule lanuginoso, semen nullum, radix magna, quae conciditur purgandis lanis, mirum quantum conferens candore mollitiaque, etc. Smyrnaea mulier Galena florem hunc non struthion, sed strythion vocavit, Hermolaus. [GR], radix herbae lanis eluendis apta, Hesychius. [GR] Graecis dicuntur struthio herba repurgata (vellera,) Caelius. Dioscorides ad oesypum laudat lanas [GR], hoc est illotas et radicula non curatas. Medicis hodie et orbi nostro, in quo provenire etiam non puto, struthium ignoratur. Serebatur olim passim. Sponte vero nascitur in Asia Syriaque, et trans Euphratem. Hippocrates commendat nascens in Andri insulae littoribus. Alterum sylvestris papaveris genus heraclion vocatur, ab aliis aphron, foliis (si procul intuearis) speciem passerum praesentantibus, semine spumeo. Ex hoc lina splendorem trahunt aestate, Plinius 20. 19. Dioscorides huic papaveri folia tribuit [GR]: id est, minima vel brevissima, struthio similia, herbae videlicet, non passeribus. tribuunt autem quidam struthio herbae folium oleae: ut lapsus videatur Plinius. nam Theophrastus quoque de historia plant. 9. 13. (unde et Dioscoridem et Plinium mutuatos apparet,) Papaver Herculanum (inquit, interprete Gaza) folio constat struthi, quo splendorem linteis tribuunt. [GR]. Mala struthia, [GR], e cotoneum genere, minori amplitudine, et serotino

proventu, odoratius vibrant. Aetius vero struthia vocat, quae magna sint et suaviora, minorique placeant acerbitate. Nominat struthium etiam Macrobius inter malorum genera 3. 19. Et Callistruthis, roseo quae semine ridet, Columella ficuum genera enumerans. codex noster habet Challistruthis. Errant qui passerinam vulgo dictam florem candidum ferentem, anagallida existiment, Hermolaus. Passarina inter leucoii nomenclaturas apud Dioscoridem. Ticedillo, id est herba passerina, quam ignoro, Sylvaticus. Centummodia, lingua passerina, Idem. Lingua passerina, ut quidam vocant, genus minus lithospermi, quod in arvis reperitur, radice mutili, Tragus. Avicenna 2. 435. lasan alasafir, vel lesan alhassafir, (linguam avis interpretatur, Bellunensis linguam passerum) arborem quandam vocat, quae Graecis recentioribus orneoglosson est. videtur autem fraxinus vel fraxini species, in cuius siliquis medulla inest linguae avis similis, etc. Sylvaticus cap. 703. usnen herbam interpretatur stercus passerum, vel herbam kali, etc. albam esse aiunt, et pannos ea lavari ac dealbari. quaerent diligentiores struthione an papaveri spumoso descriptio eius conveniat. mihi ad struthium potius accedere videtur.

Icones. Aegyptii hominem qui ad proprium patronum confugiat, nec eius sublevetur auxilio, monstrare cupientes, passerem et noctuam pingunt. hic enim dum aucupum venatione petitur, ad noctuam accurrit, a qua mox opprimitur, Orus. Iidem hominem semine abundantem volentes designare, passerculum pyrgiten pingunt, Idem.

Propria. M. Petronius Passer nominatur apud Varronem de re rust. 3. 2. [GR], Struthas, satrapae regii nomen est apud Xenophontem rerum Graecarum lib. 4. Passer, nomen loci, cuius meminit Martialis: Non mollis Sinuessa, fervidique Fluctus Passeris, aut superbus Anxur.

b. Ilia passeris, Horatius 2. Serm. [GR] aviculam passeri similem esse tradunt Hesychius et Varinus: item [GR]. Corydalus passerculus est, similis passerculis quos pyrgitas a turribus, et troglitas ab antris et cavernis appellant, sed maior et cristatus, Aetius. Sirenes superne specie sunt [GR], id est passerum, Gyraldus. [GR], Distichon Iuliani. Passerem quadrupedem circa paludes Liberdae oppidi in Lusatia captum, Ge. Fabricius nobis significavit.

c. [GR], Comicus quidam apud Eustathium. videtur autem significare quandam alicui assentatam ore non compresso, sed pleno et hiante, ut hiare solent aviculae. In Domino confido. quomodo dicitis animae meae, avola (de) monte vestro (sicut) passer? Psalmo 10. Et passer quolibet vadens, Proverb. 26. Factus sum sicut passer solitarius in tecto, Psalmo 102. Aristophanes passerum nubem dixit, [GR]. Illic (in arboribus) passeres (ziparim, aves, Munsterus) nidificabunt, Psalmo 103. in translatione Hieronymi. Passer invenit sibi domum, Psalmo 83. a.

d. Passer aliquo strepitum magnum faciens volat, ne laqueo venantium capiatur: unde inquit, Anima nostra sicut passer, etc. Glossa in Psalm. 124. [GR], Suidas in Nycticorax.

Passeres duo nonne asse vaeneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Matthaei 10. Passeres quinque nonne vaeneunt dipodio? Lucae 12. [GR]; Eubulus apud Athenaeum. Pestem a milio atque panico sturnorum passerumve agmina scio abigi herba, cuius nomen est ignotum, in quatuor angulis segetis defossa; mirum dictu, ut omnino nulla avis intret, Plinius. Multi ad milii remedia, rubetam noctuarvo circumferri iubent, priusquam sarriatur, defodique in medio inclusam vase fictili: ita nec passerem, nec vermem nocere; sed eruendam priusquam metatur, alioqui amarum fieri, Idem.

h. [GR], Porphyrius lib. 4. de abstinendo ab animatis.

Apollonius cum Ephesios doceret, oportere eos sese mutuo nutrire atque nutriri, passeres forte in arbore quadam taciti considebant: unus autem ex ipsis tanquam alicuius rei nuncius vocem emisit, qua visus est aliquid caeteris praedicere. Eo audito caeteri clamorem tollentes post ipsum volarunt. Tunc aliquandiu tacuit Apollonius, sciens quidem quam ob causam passeres volitassent, nondum tamen auditoribus id enarrans. Ubi vero omnes in se conversos, et quasi portentum aliquod admirantes aspexit, tunc rupto silentio sic est locutus: Puer quidam effusum frumentum in arcam manibus demittens, cum negligenter illud collegisset, abiit, multa grana passim in angiporto sparsa relinquens: quae cum passer ille invenisset, caeteris (ut vidistis) nuncians, inventum cibum communicavit. His verbis permulti commoti, ad hoc videndum cucurrere. ipse vero his qui manserunt, coeptum sermonem de communi societate servanda prosecutus est. Postquam vero qui visum ierant cum clamore atque admiratione summa reversi sunt: Videris (inquit Apollonius) quo pacto passeres mutuam de se curam habeant, quantumque communi gaudeant societate, nos autem homines eam colere dedignamur, etc. Philostratus lib. 2. de vita Apoll. Draco quidam terribilis octo pullos passeris una cum matre devorat, et mox a Iove in lapidem convertitur, Iliados secundo: quod prodigium Calchas interpretatur, fore ut Graeci circa Ilium novem annis pugnent, (ut draco passeres novem devorarat,) et decimo demum obtineant. Ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est Calchas, Cicero 1. de divinat. Et rursus, Cur autem de passerculis coniecturam facit, in

quibus nullum erat monstrum? Sic Apollonius apud Philostratum (lib. 1. de vita Apollonii) ex Ieaena capta, in cuius ventre caeso octo catuli reperti erant, annuam et mensium octo futuram praedixit, etc. [GR], Senarius onirocriticus apud Suidam, id est, Passerem fugientem si comprehenderis, damnum expecta. Passer avicula parva est, Veneri sacra, tum propter foecunditatem eius in tantillo corpore, tum quod libidinosa sit avicula, Eustathius. Passeribus Venerem subvehi Sappho cecinit, Caelius. Qui purificant, offerat duos passeres vivos, Levit. 14.

Proverbio celebratur apud Italos passerem vetulum non illaqueari. Passaro vecchio non tra se in gaio vel gaiola: ut apud Latinos Annosa vulpes non capitur laqueo, et Simia non capitur laqueo, in eum qui longa aetate, multaque rerum experientia est callidior quem ut dolis capi possit, Scoppa.

DE PASSERE SYLVESTRI PARVO, SIVE TORQUATO.

PASSERES quidam in arborum truncis, qui longo situ foraminosi sunt, nidificant, vitae quam domestici diuturnioris, corporeque multo minores. horum colla plumae candidae, veluti torques aliqua, circundant. unde et apud nostrates nomen invenere, ([GO]:) qui per hyemem fere omnes avolare consuevere, G. Longolius. Passer torquatus non solum torque albo a communi passere differt, sed et voce et modo nidificandi. Hoc genus in Germania frequens est, sed apud Anglos privatim scribemus, torque albo insigniri aiunt. Hieronymus Tragus passerem quendam sylvestrem vocat [GO], id est passerem sylvaticum. Est et alius sylvestris passer maior, quem mox describemus.

DE PASSERIBUS DIVERSIS, QUORUM
scriptores Graeci meminerunt.

ACANTHYLLIS, genus est passeris, Hesychius.

HIPPOCAMPTUS, passerculus quidam, Idem et Varinus.

PITYLUS, [GR], avicula quaedam sylvestris, [GR], Iidem.

SPARASION, [GR], avis passeri similis, [GR], Iidem.

SPERGULUS, [GR], avicula sylvestris, Hesychius et Varin. Ab hac voce corruptum videtur [GR], quod iidem interpretantur [GR].

PASSERES pyrgitae et troglitae a Graecis cognominati, nihil opinor a passeribus domesticis differunt. solent enim domestici passeres vel circa domos in cavis se abdere et nidificare, unde troglitae dicuntur: vel altius circa turres, unde pyrgitae dicti. vide supra in Passere A.

PSARIS, [GR], genus est passeris, Hesychius et Varinus.

DE PASSERE SYLVESTRI MAGNO.

PASSERIS sylvestris (magni, non superioris qui parvus est) caro neque redundans, neque concoctu difficilis est, sed si quae alia boni succi. Testatur autem Tragon medicus cerebellum eius proprietate quadam comitialibus auxiliari. Est autem passer (hic) magnus, terrestris: neque in arboribus neque domibus habitat: verum in summis fruticum surculis desidet, voce nimis quam garriens, ([GR]) pascitur autem in triticum hordeumque ferentibus agris, et nidum in terra collocat. colore et magnitudine alaudae similis. hyeme non visitur. capitur vero maxime noctua, Actuarius lib. 2. Regalium sermonum, ut Gyb. Longolius citat enumeratis etiam verbis Graecis. Passerem magnum Actuarii variis de causis Anglorum buntingam, et Germanorum [GO] esse suspicor, Turnerus in libro de Avibus. in margine etiam adiicit huic passeri mollicipitis apud Aristotelem descriptionem magna ex parte convenire. Passer magnus solitarius est, paulo minor merula, Germanis [GO], Eberus et Peucerus.

DE TETRACE PARVA.

TETRACEM avem magnam in Gallinaceo genere descripsi. sed alia tetrax est avicula, passerum generis, ut mihi videtur, quoniam mentio eius apud authores cum spermologo fit et passere.. magnitudo enim his tribus, ni fallor, fere eandem, et victus similis, e granis ut plurimum: neque cantu nobiles sunt, ut eo nomine a passerum vilium avicularum genere eximi debeant. Tetrax avicula est a voce dicta, quam ova pariens emittit, ([GR]. ego [GR] verbum per onomatopoeiam accipio, nec probo illum qui vocem quadruplicem ab hac ave cum peperit aedi reddidit.) Plumis color macularum sorde varius, perpetuisque ([GR], lineis magnis) lineis, magnitudine spermologi, Hermolaus ex Athenaeo: qui colorem tetracis [GR] esse ait, id est ruffum qualis est lateris vel testae coctae, figlinum dixeris. et carpophagon esse addit, id est frugibus vesci, ex Alexandro Myndio. Athenaeus ipse aviculam minimam esse ait. Epicharmus apud Athenaeum, [GR] ubi epitheton

[GR] ad alaudas an galeritas referri debeat, dubitari potest: et an [GR] pro ave sui generis accipiendum, an tanquam epitheton tetragum: utrunque enim fieri potest. Et rursus, [GR]. [GR], id est avicula quaedam, Hesych. et Varinus. Apud Aristotelem [GR] scribitur, Gaza Graecam vocem reliquit. Alauda et tetrix condenso frutice prolem muniunt, Aristot. Niphus hanc avem esse coniicit quae vulgo calandrella vocetur, congenerem alaudae, magnitudine etiam et colore similem, absque apice. Aristoteles quidem alibi genus alaudae non cristatum describens, nullum ei peculiare nomen tribuit. sed calandrella alterum alaudae non cristatae genus est.

DE SPERMOLOGO PARVO.

SPERMOLOGUS nomine avis alia maior est, de genere graculi vel cornicis, de qua superius scripsi inter cornices. alia vero avicula exigua, quam ad passerum genus referre volui, propter causas iam proxime in Tetrace parvo assignatas, cui magnitudine confertur ab Alexandro Myndio. Epicharmus pro spermologo spermatologum dixit, ut citavi in Tetrace. [GR], Aristophanes in Avibus, Scholiastes spermologos aviculas dictas ait [GR], Suidas) hoc est, ab eo quod semina in agris eruat et devoret. Frugilega vermiculos petit, Aristot. Spermologum nos spicilegam sive frugilegam vocare possumus: quanquam frugilega ([GR] nimirum) nomen generis est, ita victum quaerentis apud Aristotelem. Rura (Italiae) ipsum passerculum vocant spicilegam, detrita modo priore syllaba, Hermolaus. Nuper quidam spermologum avem specie simili monedulae esse scripsit, magnitudine tetraci aequalem: sed is aves diversas pro eadem accepit. Quaerendum an spermologus sit genus illud passeris, quod vulgo nostri emmerizam vocant, cuius iconem paulo post ponemus. Eberus et Peucerus picam glandariam nostram, garrulum ipsi vocant, Graecorum spermologum esse putant, a quibus ego longe dissentio. Gruem Graeci geranon vocant quasi [GR], ab eo quod terrae semina scrutetur: et aliter [GR], id est frugilegam, quod frugum semina quae humo non obruta furerint, ab agricolis depascatur, Varinus. ego spermologum, potius epitheton gruis esse dixerim, quam ipsam gruem.

[GR], Hesychius et Varinus. videtur autem [GR] haec avis dicta quasi hordearia, (ut miliariam dicimus.) [GR] enim et [GR], hordeum interpretatur. quod hac fruge pasci gaudeat. [GR], Iidem. Aristophanes in Avibus, avium quaedam genera a victu cognominat [GR]. Spermologus avis est quae frugibus nocet, quae et [GR] dicitur. ab ea spermologos vocabant Attici homines (inopes) circa emporia et fora commorantes, et ea quae de mercibus forte deciderent ([GR]) colligentes. Per tropum etiam spermologi dicuntur homines nullius pretii, (nullius solidae doctrinae) qui ex collectitia quadam et passim emendicata consutaque eruditione gloriam sibi aucupantur. unde et verbum [], Eustathius. [GR], Clemens lib. 10. [GR].

DE PASSERE TROGLODYTE.

AETIUS libro XI. cap. XI: quod communia remedia adversus vesicae et renum calculos continet: Passer troglodytes (inquit) est passerculus minimus, iuxta saepes et muros victum quaeritas, estque hoc animalculum omnium avicularum minimum, ea excepta quae regulus appellatur. similis est autem regulos in multis, praeterquam quod in fronte auricolores pennas non habet. eodem paulo maior est, et nigrior, caudamque semper subrectam, et albo colore retro interpunctam habet. magis item garrulus quam regulus est: et sane iuxta summum alae lineamentum cinerei amplius coloris, ([GR],id est magis varii coloris, Vuottonus.) breves item volatus facit. Naturalem autem vim omnino admiratione dignam habet. Itaque sale conditus et crudus in cibo acceptus, morbum perfecte sanat: et novi adeo quosdam ob eius usum nunquam amplius ab affectione vexatos. Conditur autem optime pennis evulsis, atque inde largo sale adobrutus, et postquam fuerit arefactus comeditur, et affectionem perfecte sedat. Melius autem est etiam edere si plures contigerint, coctos nimirum, eius praesertim generis quod per hyemem ubique apparet. Exhibetur autem et alio modo. Passerculus non deplumis in ollulam coniicitur, ac deinde operculo addito uritur, animadversione assidua habita,

ne fallaris, quum in cinerem sit redactus, et (ne) in aerem exhalans per exustionem totus confirmatur, consuevit enim hoc conungere tum ipsi, tum aliis quae uruntur. quapropter praestat ollae operculum non oblinire, ut per intervalla quaedam operculo adempto ustionis modum intueamur. Exhibendus est autem semel omnis unius passerculi usti cinis per se, aut modico phyllo et pipere admixto ([GR], Aegineta) quo saporis iucunditate ori commendetur. Ustus itaque passerculus peregre proficiscentibus commodus est, licetque melle cocto exceptum in promptu habere. Melior autem videtur condiendi modus, atque adhuc dictis praestantior, si quis praevulsis pennis vivum passerculum sale adobruat, quod et ego facio, inquit Philagrius. Arbitror enim et sanguinis naturam quiddam in se complecti, quod minime vulgariter prosit: cui amplius stercoris efficacia accedit, quam exustione debiliorem reddi abiiciant. Eadem vero brevius scribit Paulus Aegineta libro 3. cap. 45. Troglodytes (inquit) paulo maior est regulo, et colore illi similis inter cinereum et viridem, rostro tenui, etc. mihi hic inter cinereum et viridem color non troglodytae, sed regulo tantum convenire videtur.

Nihil est in Aetii descriptione quod non ad amussim aviculae conveniat, quam Angli sepiarum, Colonienses aucupes koelmushum nominant. Vocatur apud Anglos an edge sparrow, hoc est passer sepiarius, et a dike smouler. hoc est, in sepibus delitescens. Vulgus Coloniense hunc passerem [GO] (nostri curucam vel atricapillam hoc vocabulo nominant) appellat. verum peritiores quique aucupes [GO], (nostri parum minorem capite atro, alii maiore [GO] vel [GO] appellant,) hoc est passerem in foraminibus vel cavernis degentem, nuncupant. Hic Germanos monitos volo, quum duae sint aves, grasmuschi sua lingua vocatae, illam solam esse troglodyten, quae per totum annum regulo similis cernitur: et non illam quae circa fauces plumosa ineunte statim hyeme discedit. Nidum huius passeris semel humi factum inter urticas vidi: et pullos antequam volare possunt, relicto nido, inter herbas fruticesque reptitantes, saepius observavi. Vermibus pascitur, et paulo ante vesperum solet impensius strepere, et omnium fere avium postrema ad somnum se recipit, Turnerus. Currucam in cuius nido cuculus parit, coniicimus esse Anglice dictum passerem saepium, an hedge sparowe, Eliota.

Troglodyten esse credo hunc quem Germanorum vulgus regulum vocat, saepibus obvolantem crebro, unde et [GO] cognomento appellant. Siquidem huic ipsi descriptio Aetii perbelle congruit: et doctissimus Transtetterus Collimitius remedium ex troglodyte ad hunc modum, quem Aetius praescripsit, comperit er expertus est in aliquot calculosis, efficacissimum, Io. Agricola Ammonius. Audivi et ipse a fide digno homine, qui nonnullos feliciter remedio ex hac avicula usos mihi asserebat. Quomodo autem quaevis avis aut aliud quodvis animal recte ad medicinam uri debeat, scripsimus in Alauda G. Recentiores quidam medici, et Arabes, vel eorum interpretes potius, pro troglodytae passere caudatremulam inepte interpretantur, et nomine corrupto tanquam Arabico tragulidunten appellant. Avicenna safarahun, alii safurion: et remedium adversus calculum ex caudatremula parant, ut copiosus in Motacilla scripsi. Troglodites avis, [GR], nomen habet a subeundis troglis, id est cavernis, ut et Troglodytae populi. trogites vero, vulgo apud recentiores Graecos dictus, passer communis domesticus est. Et quoniam passe troglodytes avicularum minima est, ac regulo similis, multi populi regulum appellarunt. Itali reatin, riatino: circa Verbanum lacum aryotin. circa Florentiam florrancio, id est flos calendulae (nisi hic forte verus regulus est, qui aurei calendulae floris colore maculis utrinque in vertice refert.) Scoppa Grammaticus Italus regaliolum interpretatur reillo, et scricciola, quae nomina ad troglodytem pertinere puto. vide in Regulo. Perchia chagia Siculis est avicula minor passere, saepes perforans, inde nomen, non alia puto quam troglodytes. Gallis roy. alibi beurichon, alibi farfonte. Normannis rebetre, quasi roybetre. Sabaudis roy des oiseaux, roytolat, rezeto, redoyell: et alibi conta fasona, quod saltitando videatur numerare fasciculos. Germanis [GO], in Saxonia [GO]. circa Rostochium [GO]. alicubi [GO], et [GO], id est pollicaris, a parvitate. Flandrice [GO]. Anglis wren. Polonis krolik. Turcis bilbil. Eberus et Peucerus trochilum interpretantur, [GO], qui troglodytes noster est, (sed trochilus idem qui regulus est, a troglodyte diversus.) Passerem vero troglodyten passerculi genus faciunt, qui Germanice nominetur [GO], vel [GO], id est passerculus arborum vel palustris. in arborum (inquiunt) cavitatibus nidificat, superne fuscus, sed varius et transversis albis lineis distinctus, inferne caesius, vertice purpureo, sub collo nigris candidisque maculis eleganter variatus.

Passerculus troglodytes noster iuxta parietes domuum et saepes nidulum e musco struit, plumis etiam impositis. Vide infra in Reguli nidificatione ex Turnero. Araneas venatur. Mira eius in cantu suavitas, sed ali non potest. Maio praecipue cantillat, ut ferunt. Regulus bis in anno parit, circiter novem ova uno tempore, Albertus. videtur autem reguli nomine passerem troglodytem intelligere.

Antidotus ad difficultatem et stillicidium urinae mirifica: Passerculum quem troglodyten

nominant (Graece [GR] scribitur, voce haud dubie barbara. intelligit autem passerem troglodyten, Fuchsius. vide an Graecum nomen corruptum sit pro [GR], quod nomen motacillam significat, quam recentiores ad idem remedium pro troglodyte accipiunt) integrum cremato, et sumpto cinere ac tenuiter contrito bibendum ex mero dato, quantitate cochlearii, (minoris, quod pendet drachmam unam, Fuchsius.) Si autem volueris admisceto etiam farinae praedictarum cicadarum quartam cochlearii partem, et ieiuno ex vino praebeto, Nicolaus Myrepsis antidoto 60. Aetius cum praescripsisset remedium efficax ciendae Veneri, nempe ut passer troglodytes dictus in cibo acciperetur, subdit: Verum his qui frequentius et supra quam convenit inde coeunt, urinam caprae bibendam praebe. Cerebellum passerum in antidotum diasatyrion alteram, numero 66. apud Nic. Myrepsum recipitur: et rursus in aliam numero 68. cerebellum simul et ova. haec quidem apud Aeginetam lib. 7. etiam in unguentum entaticon immiscentur.

Narrant quidam (ex Italis) de hac avicula, deplumatam quoque ligno (veruculo) infixam ad ignem, paulatim aliquoties per se converti. Albertus hoc de regulo scribit. Galli fabulantur troglodyten in festo trium magorum, omnes quos eo anno educaverit pullos congregare, et cum eis cantillare. addunt, regem esse avium, quoniam cum convenisset inter aves ut rex esset quae altissime volasset, haec aquilae tergo clam insidens, cum illa iam defessa altius volare non posset, paulo sublimius evolarit, regno quod viribus nequibat arte sibi comparato. Hoc alii de regulo scribunt, ut infra recitabo. [GR] verbum cavernas subire significat. Angli hanc aviculam (troglodyten) vulgo aiunt esse foemina, et marem eius rubeculam esse, quod falsum est. Utraque imminentem pluviam voce praedicit. Troglodytae Herodoto populi sunt Aethiopiae.

DE PASSERIBUS QUIBUSDAM, ILLIS PRAESERTIM
quorum nomina Germanica tantum nobis cognita sunt.
Et primum de passere harundinario.

SCHOENICLOS avis Aristoteli est, (quam Gaza iunconem vertit,) quae ad ripas lacuum et fluminum victitat, et caudam frequenter motitat, turdo minor. Turnerus, Ego (inquit) quum nullam aliam avem noverim iuncis et harundinibus insidentem, (atqui hoc Aristot. non scribit, sed ex etymologia probabile est, praeter Anglorum passerem harundinarium, (Anglice a rede sparrow,) illum iunconem esse iudico. Avis est parva, passere paulo minor, cauda longiuscula, et capite nigro, caetera fusca, Haec ille. nominat autem Germanice etiam alio nomine [GO]. quem parum palustrem esse coniicio, de quo supra privatim scripsi. De iuncone supra post ispidae historiam egimus. Passer aquaticus in harundinetis nidificat domestico caetera similis, nisi quod collum albus cingit torques, [GO], Eberus et Peucerus. nos de passere torquato supra privatim scripsimus. Avis [GO] etiam Hier. Tragus meminit. Vocatur et a nostris [GO], minor passere, ventre fusco, torque albo, etc. Circa Argentoratum aliud passeris genus [GO], vel [GO] dicitur, in quo (ut pictura loquitur) venter albus est, pectus cinereum, mentum nigrum, ut et vertex et pars circa oculos, sed non contigua. haec enim figlini coloris est, ut alae etiam, sed nigris maculis variantibus. longiores earum pennae prorsus nigrae sunt. dorsum fuscum, partim cinereum. cauda partim nigricat, partim obscure testacei coloris est. crura rosea. retro oculos et in parte colli albus est color. nostri aucupes vocant [GO], id est passerem salicum. autumno in frutetis reperitur. Calamodyten avem cedri folium perdit, Aelianus. apparet autem ex etymologia hoc quoque nomen passeris esse vel alterius avis inter arundines degentis.

DE PRUNELLA.

PRUNELLAS aucupes nostri vocant aviculas a colore qui obscure ruffus est, vel figlinus saturatus. quidam linariis eas comparant, alii passeribus, quibus minores sint, colore simili fere. canoras esse audio, et cantillare instar troglodytae passerculi, nunquam avolare. ali a quibusdam in caveis propter cantum. Crura rosea sunt, color circa collum et pectus ad coeruleum inclinans, im ventre dilutior. retro oculos macula figlina. rostrum nigrum.

DE EMBERIZA FLAVA ET ALBA.

Icon haec Emberizae flavae est.

DE passere spermologo paulo ante scripsi: idem vero aliquando mihi visum est hoc genus, quod nostri [GO], vel [GO] appellant, alii [GO], vel [GO]. Circa Ristochium [GO]. In Brabantia [GO], a colore flavo, qui Gallis est iaune. Alibi [GO], ut in Brisgoia Helvetiae [GO], vel [GO], ab eodem colore. Circa Glaronam [GO], ab eo quod granis frumenti pascitur. Alicubi [GO], (in Germania inferiore puto.) Galgulum aliqui esse putant Germanorum [GO], (ut Ge. Agricola, qui cum aspiratione scribit [GO]:) alii [GO], Eberus et Peucerus. Iidem lagopodem interpretantur [GO]. Ego eandem avem ab aliis Germanis [GO], ab aliis [GO] appellari existimo. Gyb Longolius chloreum interpretatur [GO]. Turnerus avem [GO], Anglice vocari scribit a yelowham, a yowlring: et eandem Aristotelis chloreum vel luteum luteamve esse suspicatur. Italica nomina varia esse audio, nempe cia, megliarina, verzetot, paierizo: et circa Bellinzonam spaiarda. Gallica bruyan, verdun, verdrier, verdereule, verdere. Illyrii, ni fallor, strnad appellant.

Gelgorsta avicula Turnero passere paulo maior est. maris pectus et venter lutea sunt. foeminae vero pectus luteum, et venter pallidus est. in capite, dorso, et alis, pennis fuscis luteae intermiscentur. Rostrum utrique firmum et breve, in quo tuberculum quoddam dentem mentiens, reperias, praeter vermes, hordeo et avena libenter vescitur. Cauda huius aviculae longiuscula est, et frequenter motitans, Haec Turnerus. convenit autem haec descriptio emmerizae nostrae: quam alii etiam [GO] vocant, quasi aureolam dicas, a colore. Hyeme hanc avem in stercoribus equinis alimentum quaerere audio. Turmatim volitant, ut passeres, circa villas, horrea et stabula. vescitur enim granis, hordei, tritici, pane, etc. Includitur a quibusdam caveis ad cantum. Apud nos plerunque inveniuntur cuculi in nidis avicularum, grasemuschae (id est curucae:) et citrinae cuiusdam avis quam alii gursam, alii ameringam vocant, Albertus. Hinc natum est proverbium de homine beneficiis ingrato, [GO], (alii scribunt, [GO]:] Eam mihi mercedem reddis quam cuculus ameringae nutrici. Genera vinconum (carduelium) et avis [GO] dicta, animal nullum attingunt: edunt semina spinarum albarum et rosarum, et herbarum, et maxime semen papaveris et lappae, et huiusmodi, Albertus.

Eberus et Peucerus avem Germanice dictam [GO], eandem alio nomine [GO] appellant, alii [GO] scribunt, alii [GO]. quo nomine missa ad me Argentorato effigies a nostra emmeriza vel emmerlinga differre videtur. est enim rostro, colore, et reliqua specie dissimili. natura vero, ut coniicio, simili. volat enim catervatim, avenae et aliarum frugum seminibus pascitur. nidificat inter fruteta, et terna vel quaterna ova parit. Tota pars supina flavet, superior nigricat, per alas medias et dorsum medium ruffa est.

DE EMBERIZA ALBA.

EMBERIZA alba quae mihi demonstrata est media hyeme apud nos capta, ([GO].) maior est superiore, rostro brevi, latiusculo, flavi nihil habet, colore similis alaudae, alioqui dissimilis, ventre albicante, a quo etiam albam cognominavimus. In superiore rostri parte retro mucronem tuberculum intus conspicitur. Digiti fusci sunt, crura album et puniceum colores mixtos prae se ferunt. Italis cia montanina vocatur, ut audio. Quaerendum an hic sit passer magnus, de quo supra scripsimus.

DE EMBERIZA PRATENSI.

EMBERIZAM pratensem voco, quam aucupes nostri [GO] a pratis in quibus versari solet, appellant. haec, ut pictura indicat, colore est testaceo seu figlino, cruribus, pectore, ventre, alis, et cauda media: utrinque enim in ea nigrae sunt pennae. Dorsum quoque nigricat. et in alis superius maculae nigrae sunt subrotundae: inferius vero margines pennarum secundum longitudinem nigricant. rostrum fuscum, vertex niger. infra quem utrinque macula albicans retrorsum tendit: tum rursus aliae duae nigrae et albicantes per intervalla sequuntur. Hanc avem circa lacum Verbanum ceppa vocant.

DE MUSCATO.

India mittit muscatum passerem, quem qui volantem viderit, tum ob celeritatem, tum ob parvitatem, crabronem aut vespam iure existimet. pennis aureis viridibusque, aliisque versicoloribus ornatur. magnitudo ape paulo maior. rostro velut acus est tenuissima, totus cum nido grana tritici

XXIIII. vix pondere aequat. hunc e cotto conficit. audax est, et nidum petentibus oculos invadit, celeritate et parvitate tutior. Constat itaque avem hanc tenuissimae esse substantiae, calidamque, ob id et audacem. nam cum rostrum, pedes, linguam, alas, viscera, plumam, ungulas, cerebrumque habeat, tum alia multa, subtilem substantiam illius, ac bene elaboratam esse oportuit, atque ut reor haec est avium omnium minima, Cardanus. Coniecerim ego muscatum dictum, quod instar muscae fere sit, paulo maior scilicet ape.

DE PASSERE STULTO.

AVIUM solertissima in India habitat, quam stultum vocant passerem, contrario sensu. Nigra est avis, intermicantibus pennis albis in collo, turdi magnitudine. quae adversus caudatas simias, quarum ibi numerus est incredibilis, hoc modo se munit, ut nec homo tot commoda adversus periculum invenire queat. Eligit primo arborem excelsam, ac spinis obsitam, ut metu terreatur ob altitudinem, et a spinis arceant ob incommodum. Ramis huius arboris maxime aculeatis suspendit nidum praedurum, ne frangi ab inimico possit: instruit aditum angustum, ut hostis arceatur, ipsa sola possit ingredi: latum in imo, ut commode cum pullis degere possit, tum maxime quod in eodem excrementa illorum colligere cogitur, nullo exitu patente alio quam per quem in suprema parte est ingressus. Verum quia hostem uti novit manu non secus quam hominem, nidi longitudinem ad quatuor palmos extendit, ut cum manum immiserit etiam procul absit ab imo, atque ea ratione ova vel pullos qui intus latent tueatur, Cardanus.

DE ALIIS PASSERIBUS QUIBUSDAM,
praesertim quorum Italica tenemus nomina, de antiquis Latinis
aut Graecis dubitamus.

De passere solitario, supra post merulum scripsimus. Italis vulgo passara solitaria dicitur. Remediis contra lumbricos accipitrum et falconum, aliqui passerum stercus admiscent: alii PASSERIS Indici vel solitarii, vel si is desit, communis.

TYRANNUM aviculam Avicenna et Albertus inter passeres numerant. nos (Itali) vulgo vessivillum nuncupamus, Niphus.

PASSARINUM Italice vocant passerculum capite coloris ruffi vel spadicei. idem forte est, qui alibi passorono dicitur. Est et passara montanina, id est montanus passer quidam apud Italos dictus: et passara valina, a vallibus nisi fallor.

BOARINA vel buorino apud Italos avis est aequalis regulo, ut audio, dorso eodem colore quo rubecula.

PAGOLINO apud eosdem vocatur avicula mirabilis, magnitudine et colore passeris, nisi quod caput eius magis inclinat ad colorem quem Itali pavonaceum vocant. et rostrum eius est instar nervi subtilis, qui tracus extenditur, remissus contrahitur, ut ligulae e corio subtiles et molles, res ferme incredibilis, cuius etiam Aluigus Pulcius meminit in libro Morgante inscripto Italice.

95 - de Passere