Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

97 - de Pelecano

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PELECANO.

A.

Pelecanus ut vulgo a pictoribus effingitur.

PELECANUS avis a nobis nominabit, per l. simplex, et e. breve in utrisque prioribus syllabis, declinatione secunda, quoniam a Graecis quoque [GR] dicitur, quam recentiores quidam pelicanum dixerunt, ut Eucherius: alii pellicanum (per l. duplex) ut Albertus: et eruditi quidam pelecanem a recto pelecan, imitatione Graecorum ut Hermolaus. Pelicanus sive pelicanis, ut ab Aristotele in 8. (lib. hist. anim. cap. 12. ubi tamen [GR] legimus, ut etiam lib. 9. cap. 10. Gaza plateas vertit Plinium imitatus) appellatur: a Plinio (10. 40.) platea dicitur, a Cicerone in secundo de nat. deorum platalea, Volaterran. Cicero non plateam, sed plataleam tradit hanc vocari, ut in ipso forte Ciceronis codice sit error, Hermol. Oppianus de aucupio 2. 7.

Pelecani seu plateae nostrae figura.

non pelecanum, sed pelecinum ([GR]) hanc avem nominat. Aristophanes vero in Avibus pelecanum et pelecinum simul nominat, tanquam aves diversas. Et rursus in eadem fabula tetracis avis cum porphyrione et pelecino meminit. Hebraicum nomen kaath, [HE], Setptuaginta Levit. 11. pelecana vertunt, et Psalmo. 102. Dominus ponet Niniven sicut desertum, et pernoctabunt in superliminaribus eius cuculus (kaath) atque noctua, Sophoniae 2. Munstero interprete, qui tamen Esaiae 34. kaath interpretatur pelecanum. Pelicanus (inquit propheta) et ulula, noctua, et corvus, habitabunt in ea. loquitur autem de sylvestribus et solitariis avibus, ut kaath etiam talis sit, non aquatica. Plura de nomine kaath scripsi in Mergo in genere, et in Onocrotalo. Chasida quoque Hebraicam vocem, aliqui pelecanum, alii onocrotalum, alii aliter interpretantur. vide in Ciconia.

Alberti ex Aristotele translatio alicubi falakines, alibi kalakanez pro pelecanes habet. Avicenna autem (inquit) appellat balazub. Ramphius avis est quae dicitur pelecanus, Kiranides: nimirum a magnitudine rostri, quod Graeci rhamphos nominant. Sunt et [GR] aves quaedam Hesychio et Varino. Pleraeque gentes pelicani nomen tanquam peregrinae et incognitae avis, quam pro arbitrio pictores hactenus finxerunt, adunco ut videtur rostro pectus sauciantem, et effluentem sub ea sanguinem hiante ore excipientibus pullis: cum nulla talis, opinor, in rerum natura avis sit, nisi quis Aegyptios de vulture hoc vere tradere putet, quod Orus literis mandavit, eum ne fame pulli pereant, femori suo vulnus infligere, et emanantem sanguinem ab illis exorberi. Verum pelecanum, cuius iconem posuimus, Itali quidam hodie appellant becquaroveglia. Galli pale, truble, poche, a palae vel cochlearis figura, quam rostri latitudine refert, vox poche Burgundis cochlear magnum magnificat. Germani [GO]: hoc est cochleariam, vel anserem cochlearium, circa Coloniam [GO] proferunt. Frisii [GO]. Angli a schofler, vel shouelard, nostri proferrent [GO]. palam enim vel batillum [GO] appellamus. Sigif. Gelenius pelicanum Germanice [GO] interpretatur, nomine mihi ignoto: Illyrice bucacz. sed haec ardea stellaris nostra est, non onocrotalus.

Videtur sane mihi pelecanus noster ardearum generi adnumerandus, a quo tam alio insigni quam rostri latitudine differt, quanquam Aristoteles etiam ardeae albae rostrum latum et porrectum tribuit. ego albardeolas in Italia vidi rostro non lato, sed caeteris simili. Albardeolam si non vidissem in Italia, Anglorum shouelardam albardeolam esse iudicassem, Turnerus. Albertus etiam avem quam cochleariam vocamus, ardeam albam esse putavit. haec ardea (inquit) tota alba est, et figura similis cinereae, sed melius pennata, collo longiore, et rostro anterius rotundo, tanquam circulo uno super alterum imposito.

Aves quas Aristoteles pelecanos, Plinius onocrotalos appellat, Bellonius. vide supra in Onocrotalo A. Duo dicuntur esse pelecanorum genera: unum aquaticum, quod piscibus: alterum terrestre, quod serpentibus et vermibus vivit, et dicitur delectari lacte crocodilorum, quod crocodilus spargit super lutum paludum: unde fit ut pelecanus crocodilum sequatur, Albertus. Quidam ex D. Hieronymo recitant pelicani duo esse genera, unum volatile, alterum aquaticum. Pelicanus avis est parva quae solitudine delectatur. Est et aliud pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quod paulo maiores sunt. quidam ita onocrotalos vocant, Eucherius. Oppianus quoque pelecanum (ipse pelecinum appellat) ab onocrotalo non videtur distinguere. cum sinum ei ante pectus dependere scribat, [GR]. Nos cum de onocrotalo abunde scripserimus supra: in praesentia de illa ave scribemus cuius iconem posuimus, et quam veterum pelecana vel plateam esse non dubitamus. Pelecanum aliqui cum porphyrione confundunt, ut in Porphyrione ostendam.

B.

Pelecanus avis secus Nilum et in paludibus Aegypti moratur, Kiranid. Avis est Aegyptiaca, habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit. nam canopos Aegyptus dicitur, Isidorus. In tabulis quibusdam quae orbis terrarum descriptionem continent, pelicanum avem totam albam in Africa circa Aegyptum degere invenio. Rostrum (rhamphos) habet magnum, Scholiastes Aristophanis. hinc scilicet etiam rhamphius a Kiranide nominatur: et a rostri latitudine platea vel platalea a Graecis, a nostris cochlearia, a Gallis pala. Oppianus pelecino suo collum ulnae (orgyiae) proceritate tribuit, et sinum ante pectus propendentem: quae ad onocrotalum, non pelecanum nostrum pertinent. Aristoteles pelecanis ingluviem tribuere videtur, [GR] nominans, hist. anim. 9. 10. Pellicanus dicitur quasi pellem habens canam, id est plumas albas, (ridicula etymologia, quanquam res vera est.) haec avis semper macie afficitur: et quicquid glutit, cito digerit. quia venter eius nullum habet diverticulum, quo cibum retineat. solum enim visceris (intestinorum) habet ductum, qui ab introitu oris usque ad secreta naturae pertingit, Author de nat. rerum. Nos nostrae plateae intestina multis anfractibus involuta reperimus. Raro apud nos capitur, frequentius (ut audio) in Bohemia, et apud Anglos in littore maris. Capta apud nos platea prope urbem in ripa lacus, circa finem Septembris, ad me allata est, candida pennis omnibus, praeterquam ultimis et maximis alarum, quae ex parte inferiore nigricant. pedes et crura nigra sunt. magnitudo parum infra anserem. lingua brevissima, vel signum potius et initium linguae, collum digitos longum circiter decem. oculi glauci. cauda brevis, quinque aut sex digitos longa. crurum altitudo paulo infra duos dodrantes. inter digitos pedum aliquid membranae est, idque amplius inter duos maiores. ungues breves, nigri, acuti. Obesa admodum erat, multa circa cutim pinguedine undiquaque. intestina admodum involuta, praepinguia. fel viride. In ventriculo herbas quasdam aquaticas virides reperiebam, et ramenta quaedam radicum geniculata, harundinum puto. In aquam immissa natabat, et quaerebat aliquid immerso rostro in fundo. Irascens adeuntibus rostro aperto collisoque sonitum aedebat. Pediculis quibusdam latis infestabatur.

C.

Platea nostra, ut audio, circa mare praecipue degit, et innatat quoque: raro circa dulces aquas, Aristot. tamen historiae anim. 9. 10. pelecanes fluviatiles memorat. Capitur in Anglia in littore maris:

et cicurata piscibus vescitur, intestinisque gallinarum et aliis culinae reiectamentis. Sunt qui ranis quoque et serpentibus eam vesci referant. Pelicanus lacte crocodili vivit, quod utique bestia prae nimia mammillarum abundantia in aliquo palustri loco copiose fundit: unde et crocodilum libenter pelicanus sequitur, Author de nat. rerum, et Albertus. Pelecani fluviatiles ([GR]) conchas maiusculas laevesque fodiendo erutas devorant: et quum iam multas ingesserint, ingluvieque sua coxerint, evomunt, ut hiantibus iam testis carnes lectas devorent, Aristot. in historia animalium et in Mirabilibus narrationibus, et Aelianus, et Cicero 2. de nat. deorum. Platea (alias Platalea) nominatur advolans ad eas quae se in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec capturam extorqueat. Eadem cum devoratis se implevit conchis, calore ventris coctas evomit, atque ita ex iis esculenta legit testas excernens, Plinius et Cicero. Ut conchas pelecanus quas devorarit, ventris calore discuneatas revomit, et pulpam a testis seligit: sic herodius (ardea) ostrea testis obducta vorat, et ingluvie concalefaciens tandiu custodit, quoad calore stomachi discluduntur. postquam vero iam diductas senserit testas, eas evomit, et carnem ad sustentandum se retinet, Aelianus, Plutarchus et Philes. Oppianus quanquam pelecini nomine onocrotalum, ut dixi, intelligat, eadem tamen de eo scribit. Pelecini (inquit) non minus quam lari voraces, non toto tamen corpore merguntur, sed ut solent qui se in caput praecipites volvunt ([GR],) colla quibus ulnae ([GR]) proceritas est, subinde demittunt, dorsis interim supra mare prominentibus. piscem obvium quenque amplissimis faucibus exceptum devorant. Sinus quidam ante pectus dependet, in quem cibum omnem tuburcinantes aliquantisper recondunt: et ne testa quidem intectis abstinent: sed una cum testis primum quod se obtulerit deglutiunt: deinde mortua in os revocant, et reiectis testis pulpam vorant. Nam quae dum viverent occlusae erant, vita spoliatae aperiuntur ac dehiscunt, Haec ille. Cum ut aliae aves in locis a terra altis pelecanus nidum construere possit, tamen imprudentia quadam in scrobe, quem in terra facit ova ex sese parit, Orus. Pelecanes etiam migrant, et de Strymone amne ad Istrum advolant, prolemque ibi faciunt. abeunt universae, ac priores expectant posteriores, propterea quod ubi montem superarint, videri priores a posterioribus nequeant, Aristot.

D.

In Anglia plateas cicures ali audio: ego Ferrariae in Italia mansuefactam vidi, quae culinae reliquis vescebatur. Conchas integras a pelecano devorari, et testis calore dehiscentibus revomi ut pulpam seligat, superius in C. perscripsimus. Ciconias et pelecanos postquam consenuerunt pulli proprii alunt, et ingressum volatumque eorum promovent, Io. Tzetzes. Herodios et pelecanos similiter ut ciconias in pullis enutriendis, singulari benevolentia uti audio: nempe ut cum aliunde cibus non suppetit, esculenta quae prius ederant, evomant, et in educandos foetus convertant: et ad volandum pullis imperitis duces sint, Aelianus. Pullos suos tantopere amat, ut dum ignem circa nidum ab aucupibus excitatum extinguere alis ventilando conatur, illas sibi adurat, ut in E. referemus. Pelicani cum suos a serpente filios occisos inveniunt, lugent, seque et sua latera percutiunt, et sanguine excusso, corpora mortuorum sic reviviscunt, Hieronymus in epistolis. Pulli pelecanorum ubi parum adoleverint, mox parentes suos percutiunt in faciem: cuius illi iniuriae impatientes pullos colaphizant (caedunt ceu colaphis rostrorum) et interficiunt. deinde miserti eorum lugent (per triduum, secundum aliquos obscuros.) Eadem (Tertia, secundum alios) vero die mater sua latera dilanians aperit: et sanguinem super filios suos mortuos effundens vivificat eos. resurgunt autem quodam naturali modo, Kiranides, Isidorus, Physiologus, Author de nat. rerum, et Albert. Post sanguinis vero effusionem adeo debilitatur, ut exire de nido non valeat, et pulli pro sua ac matris cibatione evolare cogantur. Sed horum quidam propter ignaviam vel impietatem in matrem exire nolunt, (et pereunt. quidam autem seipsos quidem pascunt, sed matrem penitus negligunt. Mater ubi convaluerit pios filios nutrit: impios vero abiicit et contemnit, Author de nat. rerum) hos cum voluerit (valuerit) abiicit, et providentes sibi se sequi permittit. Sed haec a quibusdam literis prodita, nullo affirmari experimento possunt, Albertus. Aegyptii etiam vulturem ardentissime suos pullos amare aiunt, et per centum ac viginti dies in terra commorando ita ut nusquam humo tollatur, sic in alendam prolem incumbere, ut non se ex pullorum loco commoveat: ac si quando nutrimenti facultas desit, ne fame pulli pereant femori suo vulnus infligere, et effluentem sanguinem eis exorbendum dare. Pelecanus de coturnicis exitio acerbe et crudeliter cogitat. rursus coturnix ab ea vehementer dissentit, Aelianus et Philes. Pugnam ciconiarum et pelicanorum adversus cornices, corvos, vultures aliasque carnivoras aves descripsimus in Ciconia C. ex Kiranide.

E.

Pelicanus nidificat in scrobe in terra: quod non ignorantes aucupes, bubulo stercore locum circumlinunt, ignemque succedunt. ea vero fumum aspiciens, aggreditur ignem alis restinguere. veruntamen ei tantum abest ad extinguendum astutia, ut magis magisque sua tanquam ventilatione incendat, idcircoque alis exustis capiatur, Orus. Fel pelicani argentum obscurum splendidum reddit, Kiranides.

F.

In Cotyis Thracum regis convivio apud Athenaeum nominatur inter caeteras aves pelecan. Ibis, porphyrio et pelecan prohibentur mensis (in vetere testamento) eo quod aves sint voraces

piscium, quorum rapinae inhiant, Procopius. Aegyptiorum sacerdotes pelecanum, quod pro liberis in discrimen se coniiciat, (dum ignem circa nidum accensum alis ventilando extinguere conatur, ut in E. retuli) non edunt. Multi tamen ex Aegyptiis eo vescuntur, ut qui eum dicant non iudicio ac prudentia quadam ut vulpanseres, sed benevolentia duntaxat et mira in sobolem pietate certamen hoc suscipere, Orus. Platea nostra aliquando mihi gustanti grata, et anseri non dissimilis visa est. apud Anglos in deliciis haberi audio.

G.

Fel pelecani cum nitro mixtum, nigros alphos sanat: et cicatrices nigras eiusdem coloris cum reliqua carne facit: et argentum obscurum splendidum reddit. omnem denique nigredinem pellit et abstergit, Kiranides.

H.

[GR] oxytonum: [GR], penultima in obliquis circunflexa, (etsi Grammatici quidam acuant, nisi librariorum is error est,) lingua communi dicitur, (ut apud Aristotelem, Aelianum, Orum,) [GR] Attica (apud Aristophanem in Avibus.) [GR], Dorica, Suidas, Varinus, et Aristophanis Scholiastes. Idem Scholiastes dubitat utrum casus rectus penultimam potius acuere debeat, ut [GR] scribatur sicut [GR]. [GR] (malim [GR] participium) [GR], Aristoph. in Avibus. [GR], ut pulchre iocatus sit poeta, et vocabuli allusione, et rerum quoque similitudine. habet enim haec avis rostrum magnum latumque, et instar [GR] seu dolabrae aptum dolationi. Est quando pelecan, non avem de qua scribimus, sed picum significet, iuxta Grammaticos. nam apud authores nusquam sic usurpari puto. [GR], Suidas et Hesychius. [GR], Varin. Sunt et ex anatum genere sylvestres lato admodum rostro, quas Galli et Angli pochardas, id est cochlearias appellant, quemadmodum ab eadem rostri figura plateae nomen et illi et nostri indiderunt. Fr. Alunnus Italus pelicanum etiam piscis nomen facit, sine authore, et eadem quae alii pelicano avi attribuit. [GR], pelecan, Hesych. [GR], pelecanes, Idem et Varinus.

Pelecinus apud medicos Graecos genus est herbae, cuius semen [GR], id est securis speciem refert. est enim in siliquis cornutis latiusculum e parte altera crassiore versus alteram paulatim tenuius. Inter cepe genus condimentarium Graeci gethyon, nostri pallacanam vocant, Plinius. [GR], genus poculi lignei, vel pelvis lignea, [GR], Hesych. et Varinus: inde dictum quod non torno, sed dolabra factum sit. dolare enim Graecis est [GR], Scholia in Iliad [GR]. Pelicanum chirurgi vocant organum quo dentes apprehensi extrahuntur: et chymistae genus vasis utrinque canalibus in orbem tanquam ansis extensis. [GR], Hesychius. Aegyptii pelecano picto amentem ac imprudentem significant, Orus. non enim in alto nidum struit, sed in scrobe in terra parit: et ignem ab aucupibus circa nidum excitatum dum alis extinguere conatur, seipsum amburit. Atilium Pelicanum loquacem magis quam eloquentem fuisse legimus, Caelius. Pelecanis nomen est loci inter Cephisum et Melanam, Theophrastus de hist. plant. 4. 12. dicti forte a pelecanis avibus, nam et lacum illic esse meminit.

PELORIS, [GR], genus est avis a magnitudine dictae. nam [GR] Graeci magnum vocant, Varinus. Cum vero aliorum nemo peloridem avem memoret, facile coniicio non [GR]. sed [GR] legendum: hoc est genus conchae. peloridem enim concham apud bonos authores legimus.

97 - de Pelecano