Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

101 - de Phoenicoptero

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PHOENICOPTERO.

PHOENICOPTERUS, [GR], avis est palustris a puniceo colore dicta in Avibus Aristophanis. Avis quam Galli vulgo picam marinam vocant, corporis mole similis est avi ab eisdem vocatae aigrette, alas habet ut larus, et corpulentiam avis quam Galli vocant un flambant, Latini phoenicopterum, Bellonius in Observationibus Gallicis 1. 11. Audio avem flambant (vel flamman) vulgo dictam in mediterraneo mari Gallico non procul a litore gregatim natare, magnitudine ciconiae vel paulo maiorem, rostro sesquialtera fere longitudine ad ciconiae rostrum, colore rubro instar sanguinis, superius crasso et tuberculis quibusdam aspero, cruribus rubris, ea proceritate qua in ciconia sunt, vel procerioribus: palmipedem. pennis albis parte prona: rubentibus per collum, pectus, ventrem, et alas. piscivorum esse, in cibum venire. Haec mihi amicus quidam, quantum meminisse poterat narravit. Ego Gallicum nomen a rubro et flammeo rostri, crurum, pennarumque in aliquibus partibus colore inditum coniecerim: vel potius quoniam ex Flandria hyeme ad Narbonensis provinciae maritima volat. nam Flandrum Galli Flammain appellant. Rursus alius quidam retulit avem (un flamming) non procul a Monte Pessulano capi, similem ciconiae, sed rostro recurvo, breviore dimidio: totam albam, praeter illas inalis partes rubras quae nigrae sunt ciconiis. Dat mihi penna rubens nomen, sed lingua gulosis Nostra sapit. quid si garrula lingua foret? Martialis. Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse Apicius docuit nepotum omnium altissimus gurges, Plinius. Nomenque dedit quae rubentis pennis, Martialis lib. 3. Solis animal est phoenicopteros, habens alas puniceas, Kiranides 1. 7. Avis est Nili, Heliodorus lib. 6. Phoenicopterum ingentem Iuvenalis nominat Sat. 11. inter cibos lautiores. Avem quam Itali vulgo coturnicem appellant, aliam esse a phoenicoptero ex pennis rubentibus nomen adepto, certo certius est, Grapaldus.

F. Philostratus in vita Apollonii lib. 8. phoeniceam avem ([GR]) (videtur autem phoenicopterum intelligere) inter delicias numerat. Heliogabalus exhibuit palatinis ingentes dapes extis illorum refertas, et cerebellis phoenicopterorum, etc. Lampridius. Phoenicopterum elixas, lavas, ornas: includis in cacabum. adiicies aquam, salem, anethum, et aceti modicum, dimidia coctura alligas fasciculum porri et coriandri ut coquatur: prope cocturam defrutum mittis, coloras: adiicies in mortarium piper, cuminum, coriandrum, laseris radicem, mentham, rutam, fricabis: suffundis acetum: adiicies caryotam: ius de suo sibi perfundis; reexinanies in eundem cacabum, amylo

obligas, ius perfundis, et inferes. Idem facies et in psittaco. Aliter. Assas avem: teres piper, ligusticum, apii semen, sesamum defrictum, petroselinum, mentham, cepam siccam, caryotam: melle, vino, liquamine, aceto, oleo et defruto temperabis, Apicius

[GR] Cratinus nominat. Phoenicopteron inter phoenicis herbae nomenclaturas apud Dioscoridem legimus. C. Caligula eo vesaniae processisse traditur, ut sibi tanquam numini sacro phasianos, phoenicopteros, et pavones, mactari iusserit, Gyrald. Idem pridie quam periret sacrificans, respersus est phoenicopteri sanguine, Svetonius. Phoenicopterus avis circa lacus et paludes victitat, visu pulchra, et colore decora purpureo. Videtur autem insigni esse magnitudine, ex Svetonio in Caligula. Hostiae erant (inquit) phoenicopteri, pavones, erythrotaones. non tamen inter maximas aves numerandus, sed inter mediocres magnitudine potius videtur ex Cor. Celso, Vuottonus. Omnis grandis avis valentis materiae est, et plurimi alimenti, Celsus. Et mox, aves omnes a minimis ad phoenicopterum, mediae materiae seu mediocris alimenti sunt.

PHRYGILUS, [GR], genus est avis Scholiastae Aristophanis. Comicus quidem Bacchum ioco sic vocat, quod a Phrygibus coleretur.

101 - de Phoenicoptero