Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

109 - de Psittaco et de Pyralide

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PSITTACO.

Psittaci genus caetera sequenti simile coloribus, nisi quod per medium alarum plurimum flavi coloris
 habet, nonnihil etiam in cauda, quare ERYTROXANTHUM nominabimus, nam coerulei
 multo minus habet quam sequens.

A.

PSITACUS avis humanam vocem reddit. hanc mittit India, et sitacem vocat, viridem toto corpore, etc. Plinius. Hermolaus legendum coniicit hoc in loco psitacen, ex Aristotele, ut ait. qui item non masculino (inquit) sed foeminino genere pronunciat hanc alitem. Caeterum in Indica historia, quam Arriano sunt qui tribuant, sittacen per [GR]. non per [GR]. legimus initio vocatam. Est Aristoteli avis sitta, sed omnino alia, Haec Hermolaus. Ego psittace ([GR]) apud Aristotelem in nostris codicibus per [GR]. duplex scribi invenio, ut et apud alios Graecos authores

Aliud genus Psittaci parte supina rubet, alis superius in flavo viridibus, caetero coeru=
leis, cauda partim rubra partim coerulea, ut pictura ad nos missa indicat, in qua pars prona
non apparet, caput etiam cum collo undique rubet, nisi quod color candidus circa oculos est.
Nos eum a praecipuis coloribus ERYTHROCYANUM cognominabimus.

omnes semper t. duplex, sive psittacus, sive psittace, sive sittacus ab illis scribatur. Arrianus quidem in Indicis (ut nostri codices habent) [GR] scribit, sittacum, non ut Hermolaus citat sittacen. [GR] et [GR] oxytona sunt et masculina: [GR] foemininum paroxytonum. Latini quidam, praesertim recentiores (Gaza, Volaterranus, Grapaldus) psittacum per t. simplex scribunt, quod non placet. poetae primam semper producunt. Sittas, [GR], avis quaedam. aliqui psittacum interpretantur, Hesychius et Varin. Sitta avis gen. foem. supra inter picos nobis descripta est. Sittas masculinum fuerit, sed pro eadem, ut coniicio, ave accipiendum. ¶ Hastaialga (vocabulum ut coniicio Persicum, quanquam Albertus Graecum esse ait, vir Graecae linguae imperitus) est avis parva de genere psittaci, etc. Albertus in Aristotelis de hist. anim. 8. 12.ubi Aristoteles psittaci simpliciter meminit. ¶ Graece vulgo [GR] hodie vocatur. ¶ Italice papagallo. ¶ Hispanice papagaio. ¶ Gallice papegay; vel perroquet. Sed aliqui genus quoddam maius et coerulei coloris privatim perroquet nominant.

¶ Germanice[GO]. ¶ Anglice a popinlay, vel a popingey. Illirice pappaussek. Polonice papuga. Turcice dudi. ¶ Plurimis quidem linguis papagalli nomen commune est. Psittacus, qui vulgo papiagabio, id est principalis seu nobilis gabio dicitur, Obscurus.

¶ Ultima Syriae fert psittacos, Diodorus. Apportantur ad nos ex regionibus sub aequinoctiali ad Orientem et Meridiem sitis, Nicephorus Callistus. Inveniuntur in Thebaide Aegypti, et in India, Kiranides. Plinius ait insulam esse Gagaudem in Aethiopia, inde primum visos esse psittacos a Neronis exploratoribus. Sola India mittit psittacum, Plinius et Pausanias. Regio quaedam Lusitanis in Indiam navigantibus reperta, abundat psittacis multiiugi coloris, tantaeque proceritatis, ut cum gallinis magnitudine contendant, Aloisius Cadamustus. Est varietas psittacorum in coloribus magna, unde pulcherrimi etiam apud Indos existimantur. nam praeter colorum aptam varietatem illam, splendor etiam quidam affulget, Cardanus. Circa Pego urbem Indiae psittacos vocaliores habent quam usquam alibi offenderim, eosdemque pulchriores, Ludovicus Romanus. In regione circa Tarnasari Indiae urbem, psittaci omnium pulcherrimi spectantur, albicantes septeno colore praesertim distincti, Ludovicus Patricius. Hispanae insulae psittaci, alii coloris prasini, alii fulvi sunt, alii vero Indis non absimiles, id est torque miniato, Christophorus Columbus. Hispani (ex Hispaniola insula et vicinis) psittacos, quorum alii virides erant, alii flavi toto corpore, alii similes Indicis torquati minio, ut Plinius ait, quadraginta tulerunt, coloribus vivacissimis et laetis maximopere, Pet. Martyr. In regno Senegae apud Nigritas tota regio scatet psittacis, qui triplici colore distinguuntur, subcinericeo, viridi ac veneto, Aloisius Cadamustus. In Calechut reperiuntur alii prasini coloris, alii scutulati, alii purpurei, Ludovicus Romanus. Supra Caput Bonae Spei Lebegio vecti vento Lusitani, nacti sunt novam tellurem quam appellarunt Psittacorum. quoniam inibi inveniuntur alites huiusmodi incredibilis proceritatis, utpote qui brachium et dimidium longitudine excedant, multiiugi coloris, ut scribit quidam in Novi orbis historia. Psittacos nunc ex Lusitania insulisque vicinis Aethiopicis praestantissimos adduci videmus, varioque colore discriminatos, Volaterranus. Gracchana Novi orbis insula fert psittacos phasiani multo maiores, nec aliis similes. nam alas habent versicolores, caetera rubei, Christophorus Columbus. Provincia Abasiae psittacos habet, Paulus Venetus. Psittacorum genus peculiare audio a Gallis Parroquet vel perroquet vocari, viridibus maius, rostro magis adunco, vocalius, maiorisque pretii. ¶ Psittacis e Brasilia, quem pictum habeo, collum, alae et dorsum viridis fere coloris sunt: sed dorsum ad coeruleum inclinat, cauda similiter, in qua longiores pennae rubent: longiores in alis nigrae sunt. in viridibus earundem maculae quaedam vel puncta rubent. caput cinereum est, venter coloris flavi. ¶ Cinereum quoque vel subcoeruleum toto corpore, pictum habeo, in cauda tantum rubentibus pennis, parte circa oculos candida, hunc ex Mina civitate divi Georgii adferri aiunt.

B.

Quibus in regionibus reperiantur iam supra dictum est. ¶ India (sola, Solinus) mittit psittacum avem, viridem toto corpore, torque tantum miniato, (puniceo, Solinus,) in cervice distinctam. Magnitudine et coloribus diversi reperiuntur, ut in A. ostendimus: prisci viride genus tantum agnovisse videntur. In India liviae columbae virides pennas habent, ut is primo aspectu, qui sit rudis in scientia avium, psittacum non columbam dicat, Aelianus. Psitacus Indiae avis est. instar illi minimo minus quam columbarum, sed ne colorum (non colores) columbarum. Non enim lacteus ille, vel lividus, vel utrunque (utcunque) subluteus, aut sparsus est: sed color psitaco viridis, et intimis plumulis et extimis palmulis, nisi quod sola cervice distinguitur. Enimvero cervicula eius circulo mineo, (minii colore,) velut aurea torqui, pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur, Apuleius Florid. 2. Viredo in toto corpore psittaci lutea, praeter collum miniato distinctum torque, Eberus et Peucerus. Avis est tota viridis, sed rostro et pedibus rubet, Kiranides. Similis est aliquantulum obelo (vox videtur corrupta) et falconi: virides habet plumas, pectus rotundum, rostrum aduncum, tantae fortitudinis ut caveae suae virgas ferreas vi frangat, Obscurus. Rostro vel ferrum rumpit, Kiranides. Capitis ossa durissima psittacis, Plinius. Capiti psittaci duritia eadem quae rostro, Idem. quare cum discit sermonem hominis, radio verberatur ferreo: et cum devolat, rostro se excipit, propter pedum infirmitatem, ut in C. dicetur. ¶ Omnes aves uncae brevi sunt collo, et lingua lata, aptaeque ad imitandum. nam et psittaca avis Indica talis est, Aristot. Lingua ei lata, multoque latior quam caeteris avibus: unde perficitur ut articulata verba penitus eloquatur, Solinus et Apuleius. Hinc est quod [GR] dicunt, quasi humanam linguam referentem, Vuottonus. ¶ Inter nobiles et plebeios discretionem digitorum facit numerus. qui praestant, quinos in pede habent digitos: caeteri ternos, Solinus et Apuleius. Sed Plinius lib 10. cap. 42. de picarum genere hoc scribit, non de psittacis, nempe facilius discere sermonem humanum illas quibus quini sunt digiti in pedibus. Habent psittaci digitos ante, et totidem retro, ut picorum genera.

C.

Cnici vel cneci, ut vocant semine vescuntur psittaci; et saccharo delectantur. In Calechut tanta harum avium copia est, ut exhibendi sint custodes servandae oryzae in arvis, ne eam depascantur, Ludovicus Romanus. Pede seipsos pascunt et ori admovent escas, ut manu homo, Author de

nat. rerum. ¶ Dum bibit, pedibus suspensus caudam in altum, et caput deorsum ad aquam extendit. caudam enim diligenter custodit, et saepe rostro componit, Albert. ¶ Quemadmodum pueri erudiuntur, sic psittaci ex tribus Indiae generibus omnes humanae vocis usum addiscunt. In sylvis inconditam vocem, cuiusmodi aves indoctae edere solent, mittunt: non autem expressum os et explanatum habent, Aelianus. Vox eius naturalis est valde sonora, Albertus. Imitatur voces hominum omniumque animalium, Kiranides. Avium quaecunque linguam consimilem (humanae) habent, et maxillarum dispositionem (avibus pro maxillis rostrum est) humanarum aptae sunt imitari sermonem, ut psittaci, picae, et similes, Suidas. Psittacen avem [GR] dicunt, quasi humanam linguam referentem, Vuottonus. De lingua eius vide supra in B. Psittacus a vobis aliorum nomina dicam: Hoc didici per me dicere, Caesar ave, Martialis. Psittacus humanas depromit voce loquelas, Atque suo domino [GR] valeque sonat, Author Philomelae. Articulata verba penitus eloquitur. quod ingenium ita Romanae deliciae mirata sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint, Solinus. Omnes aves uncae brevi sunt collo, et lingua lata, aptaeque ad imitandum. nam et Indica avis psittace, quam loqui aiunt, talis est, et loquacior ([GR]) cum biberit vinum redditur, Aristot. Plinius vocem [GR] vertit lascivior. recentiores quidam ad libidinem referunt. mihi quidem Aristoteles hoc vocabulo intemperantiam linguae maxime significasse videtur. Super omnia humanas voces reddit psittacus, et quidem sermocinatur. imperatores salutat, et quae accipit verba pronunciat, in vino praecipue lasciva. Capiti eius duritia eadem quae rostro. Haec cum loqui discit, ferreo verberatur radio, (ferrea clavicula Solinus et Apuleius,) non sentit aliter ictus, Plinius. Dum pullus est atque adeo intra alterum aetatis suae annum, quae monstrata sunt et citius discit, et tenacius retinet. Maior paulo segnior est, et obliviosus et indocilis, Solinus et Apuleius. sed Plinius hoc est de pica, non de psittaco scribit lib. 10. cap. 42. Ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui vescitur: et cuius in pedibus, ut hominis, quini digituli numerantur. non enim omnibus id insigne, Apuleius. sed hoc quoque apud Plinium eodem in loco ad picas non ad psittacos pertinet. Id quod dicit psittacus, ita similiter nobis canit vel potius eloquitur, ut vocem si audias, hominem putes. Nam quidem si videas idem conari non eloqui. Verum enimvero et corvus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronunciant. Si convivia docueris conviciabitur, diebus ac noctibus perstrepens maledictis, Apuleius. Augustus Caesar picam a qua salutatus erat, item psittacum emi iussit, Macrobius Satur, 2. 4. Non silebo parte hac miraculum insigne nostris visum temporibus: Psittacus hic fuit Ascanii Cardinalis Romae, aureis centum comparatus nummis, qui articulatissime continuatis perpetuo verbis Christianae veritatis symbolum integre pronunciabat, perinde ac vir peritus enunciaret, Caelius. Sturni corvique et psittaci, quoniam loqui discunt, et vocis spiritum tam sequacem, tam aemulum, pensandum formandumque docentibus praebent, ea ipsa docilitate adesse patrocinarique caeteri animalibus videntur, et tantum non voce testari, etiam caeteris omnibus proferendi sermonis, et vocis articulandae vim natura concessam, Plutarchus. ¶ Cum devolat, rostro se excepit, illi innititur, levioremque se ita pedum infirmitati facit, Plinius. Rostri tanta durities est, ut cum e sublimi praecipitatur (praecipitat, Apuleius) in saxum, nisu se oris excipiat, et quodam quasi praesidio utatur extraordinariae firmitatis, Solinus. rostro se velut anchora excipit, Apuleius. Qui memoria nostra terras antiquis ignotas peragrarunt, (ut Antonius Cadamustus, apud quem haec similiter leguntur) mirifica animi solertia in costruendo nido psittacos esse affirmant. Etenim procerissimam investigant arborem, tenuibus ramis, et intolerabilibus ad quidvis grave sustinendum: ad quorum cacumina pensilem surculum alligant, ex quo nidum affabre et callidissimo artificio factum suspendunt, pilae modo rotundum, sanequam exiguo ad aditum et exitum relicto foramine. Quod quidem ipsum eos moliri asserunt, ut serpentium insidiis viam obstruant. non enim ex tam subtilibus ramis pensilem nidum serpentium natio corpore gravis invadere audet, Gillius. Est et oriolus dictus picorum generis, qui nidum a ramis suspendit, (vel potius alligat,) et passer stultus in India occidentali. ¶ Psittacus aquas alias quocunque modo patitur, sed pluvia moritur. idcirco in montibus Gelboe nidificare fertur, in quibus raro vel nunquam pluit, Albert. Multa humiditate in cuti eius abundante moritur, Obscurus.

D.

Psittacus inter aves ingenio sagacitateque praestat, quod grandi sit capite, atque in India coelo syncero nascatur: unde etiam didicit non solum loqui, sed meditari. meditantur ob studium gloriae. participes enim sunt et huius et amoris: unde memoria non vulgaris illis, Cardanus. Amat haec avis loqui cum pueris, a quibus etiam caeterae aves facilius loqui addiscunt, Albertus. Caudam suam summo studio custodit, pennasque rostro suo frequentius extergit, Author de nat. rerum. Mirae etiam calliditatis est in excitando risum. Homines quoque osculari domesticos consuevit. Admoto speculo propria forma deluditur, et nunc gaudenti nunc dolenti similis efficitur. Aspectu virgineo multum delectatur, et vino inebriatur, Obscurus. In vino praecipue lascivus est, Plinius. Vidi ego psittacum mire amantem pueros imberbes. Gaudent sane hae aves conservatione puerorum, et sermonem humanum coram eis exprimere. Nuper etiam quidam fide dignus mihi asseruit, novisse se hominem adeo amatum a psittaco, ut ob discessum eius semper lugeret avis, et aemulatione erga alios psittacos duceretur, Avicenna. ¶ Psittacus et lupus simul pascuntur. semper enim viridem hanc

avem amant lupi, Oppianus 2. de venat. Turturibus amici sunt, Plinius et Ovidius. vide in Turture D.

E.

Caveis inclusi aluntur psittaci, ut tum aspectu suo colorisque gratia et formae raritate, tum sermonis humani imitatione oblectent. Gallinae rusticae in ornatibus publicis solent poni cum psittacis ac merulis albis, Varro. Servare eos non in ligneis sed ferreis caveis ([GR]) oportet, Oppianus. ¶ In regno Senegae apud Nigritas tota regio scatet psittacis, quos Nigritae plurimum oderunt: quoniam totam plagam fere circunvolitantes, fruges et praesertim legumina devastant, Aloisius Cadamustus. In Calechut tanta eorum copia est, ut collocandi sint custodes servandae oryzae in arvis, ne eam depascantur. Vocales sunt admodum, ac vili pretio, utpote gemino denario, id est media solidi parte singuli vaeneunt, Ludovicus Romanus.

F.

Gracchana insula psittacis mire abundat. incolae eos saginant et in cibatu gratissimos habent, Christophorus Columbus. ¶ Phoenicopteri apparatum ex Apicio supra scripsimus, idem autem facies (inquit) et in psittaco.

G.

Psittacus potest quaecunque et anser, Kiranides. In cibo iuvat quosvis ictericos, et phthisicos sanat, Idem.

H.

a. Sittacum et psittacum veteres dixerunt. nam [GR]. et [GR]. inter se permutantur quandoque. sic et [GR] et [GR] effertur, quae acclamatio pastorum est ad boves, capras aut sues. Sitta avis diversa memoratur Aristoteli 9. 1. ubi Albertus, Camulgum (inquit) Latine dicunt vocari, psittacum Graece. sed et psittacus avis alia est, (licet apud Hesychium legatur, [GR] avis est, quam nonnulli psittacum faciunt,) et camulgus Latina vox non est. ¶ Viridis avis, id est psittacus, per antonomasiam vel periphrasin. Semper et a viridi turtur amatu ave, Ovidius. Et si qua loquendi Gnara, coloratis viridis defertur ab Indis, Claudianus in Eutropium.

¶ Epitheta. Psittaci epitheta apud Textorem sunt, Ales, Canorus, Dux volucrum, Garrulus, Imitator, Loquax, Viridis. Psittacum [GR] dicunt, quasi humanam linguam referentem, Vuottonus. [GR], Philippo in Epigrammate.

¶ [GR], genus calciamenti muliebris, Hesych. et Varinus. Psittacion emplastrum numero 24. describitur apud Nicolaum Myrepsum.

¶ Propria. Psittacum Alcaeus [GR], id est ventri deditum vocat, Pollux ut nostri codices habent. sed Pittacum legendum coniicio. ¶ Terra psittacorum alicubi in Novo orbe nominatur, ubi maximi psittaci variorum colorum reperiuntur. ¶ Psittacene, [GR], regio Persidis, Aristoteli in Mirabilibus. ¶ Psittace, [GR], urbs est iuxta Tigrin, ubi Psittacia fructus (quos alii pistacia vocant) nascuntur. hinc Psittacius et Psittacenus, Stephanus. Psittaces Persicae Aelianus alicubi meminit in Historia animalium.

¶ b. Tu poteras virides pennis hebetare smaragdos, Tincta gerens rubro punica rostra croco, Ovidius in psittacum.

¶ c. Vide quaedam in h. [GR], Athenaeus. malim, [GR], etc. Apsephas rex Libyae fertur instruxisse psittacos, ut per aerem volantes sonarent [GR]: ut quidam annotavit in margine ad orationem Dionis Chrysostomi de regno: ubi Dion scribit hominem improbum non posse esse verum regem et dominum, neque sui nec aliorum, etiamsi non solum homines eum admirentur, eique obediant: sed etiam aves volantes et ferae in montibus. Nuper amicus quidam recitavit nobis iucundam de psittaco historiam: quem aiebat Londini in Anglia e palatio regis Henrici octavi in praeter labentem fluvium Thamesin decidisse, et voce consueta iis qui quantocunque pretio (ut in periculo aliquo constituti, aut alii etiam ioco) portitorem ex opposita ripa vocant, a bott for twentye pownd: quod est, Cymba cymba vel pro viginti libris, quam saepissime enunciari audierat, et tum commodissime meminerat, ex exclamasse. Ea excitatum portitorem quendam, propere adnavigasse et sustulisse avem, et regi (ad quem pertinere agnoscebat) reddidisse, tantum mercedis sperantem, quantum avis promiserat. Rex pactus est ut quam avis interrogata denuo mercedem dixisset, acciperet. Placuit. Respondit avis, Gibe the knabe a grotti: id est, Da nebuloni solidum.

¶ e. At tibi quanta domus rutila testudine fulgens? Connexusque ebori virgarum argenteus ordo? Argutumque tuo stridentia limina cornu? Et querulae iam sponte fores? vacat ille beatus Carcer, et angusti nusquam convivia recti, Statius 2. Sylvarum de cavea psittaci mortui. ¶ Rostrum psittaci gestarum daemones abigit, Kiranides.

¶ f. Heliogabalus exhibuit palatinis ingentes dapes refertas capitibus psittacorum et fasianorum, etc. Lampridius. Psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia, Idem. In hortis Indiae regiis psittaci aluntur, et sursum deorsum ultro citroque circum regem versantur: nec psittacum idcirco Indorum quisquam, etsi eorum magna illic multitudo sit, edit, quod eos sacros putent, et Brachmanes

quidem ex avibus plurimi hunc existiment: ut qui solus humana verba vocis conformatione consequatur, Aelianus.

¶ g. Rostrum psittaci gestarum, omnem rigorem febrium curat, Kiranides.

¶ h. Antologii lib. 1. elegans Philippi in psittacum epigramma legimus, quod recitare libuit.

[GR]            [GR]
[GR]            [GR]
[GR]            [GR].

¶ Ovidius Elegiarum 2. 6. in mortem psittaci his caminibus lusit:

Psittacus eois ales mihi missus ab Indis
Occidit, exequias ferte frequenter aves
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
Tu tamen ante alias turtur amice dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,
Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Non fuit in terris vocum simulantior ales,
Reddebas blaeso tam bene verba sono.
Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore
In multos poteras ora vocare cibos.
Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,
Pellebatque sitim simplicis humor aquae, etc.

¶ Extat et Statii Epicedion in psittacum Melioris Atedii Sylv. 2.

Psittace lux volucrum, domini facunda voluptas,
Humanae solers imitator psittace linguae, etc.
Occidit aeriae celeberrima gloria gentis,
Psittacum ille plagae viridis regnator eoae:
Quem non gemmata volucris Iunonia cauda
Vinceret aspectu: gelidi non phasidis ales.
Ille salutator regum, nomenque loquutus
Caesareum, et queruli quondam vice functus amici, etc.

Legimus etiam in psittacum vocalem carmen T. Vespasiani Strozae lib. 6. Eroticon. ¶ Psittacos in India sacros existimari, et idcirco non venire in mensas, paulo ante in f. ex Aeliano recitavi.

¶ PROVERBIA. Alia voce psittacus, alia coturnix loquitur. vide supra in Coturnice h. ¶ Erasmus Rot. in adagio Senis mutare linguam: Nec hoc quidem (inquit) praetermittendum, quanquam vulgo iactatum: Senex psittacus negligit ferulam. Et mox recenset Apuleii verba ex secundo Floridorum de psittaco, cui sermonem nostrum addiscenti ferrea clavicula (loco ferulae) caput a magistro tundatur. Discit autem (inquit Apuleius) statim pullus usque ad duos aetatis suae annos. senex autem captus et indocilis est et obliviosus. Quae posteriora verba (quod pullus usque ad biennium facile discat, senex indocilis sit) Apuleius, ut video, a Solino mutuatus est: hic a Plinio. et quanquam Plinius haec de pica non de psittaco scribat, possunt tamen fortassis huic etiam convenire. sin minus, ratio saltem proverbii non impeditu. ¶ Usitatum est apud Germanos quosdam proverbium, Arbitrium (libertas) auro praeferendum est, aiebat psittacus caveae inclusus. [GO]. Tale est et illud, in cavea minus bene canit luscinia.

¶ PTEREUGOTYRANNUS, [GR], (malim Pterygotyrannus, ut ordo etiam literarum scribi postulat apud Hesychium,) avis est quaedam in India Alexandro data, Varinus. Quaerendum an haec esse possit avis paradisi dicta, vel apud Indica: quae cum pedibus careat, et alis pennisque suis perpetuo in sublimi vehatur, non immerito Pterygotyrannus appellabitur: tanquam principatum inter aves obtinens quod ad remigium alarum.

DE PYRALIDE.

PYRALIS; [GR], avis nominatur apud Aristot. historiae anim. 9. 1. ubi Gaza ignariam vertit. Pyralidem (inquit) turtur impugnat. locus enim pascendi victusque idem eorum est. nec alibi usquam eius meminit. Turtur et pyralis dissident, Plinius. Quod si Callimacho fides est adhibenda, palumbus, pyrallis, ([GR] per duplex [GR].) columba et turtur, nihil habent inter se simile, Aelianus in Variis. [GR] (per duplex rho et lambda simplex) avis quaedam, Hesychius et Varinus. Pyralis avis est quaedam, quae etiam rustice sic vocatur, Niphus Italus. ¶ Est et pyrrhulas avis, Gaza rubicillam vertit, de qua in R. elemento scribemus. Item PYRIS, [GR], secundum aliquos apud Aristophanem. vide supra in Ceblepyri.

¶ Oppianus de aucupio lib. 3. cap. 10. cum merularum capturam praescripsisset, subdit: Eodem etiam modo capiuntur PYRRHIAE aves, [GR] (forte [GR]) [GR]. Pyrrhiae vocabantur servi qui in comoediis introducebantur, Eustathius.

109 - de Psittaco et de Pyralide