Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

113 - de Salo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIT S. LITERA.

SALPINX avis, [GR], tubae sonitum imitatur, Aelianus. Hesychius orchilum aviculam vilem ab aliquibus [GR] dici meminit. [GR], Callimachus apud Scholiasten Aristophanis in Aves. [GR], avis quaedam, Varinus. Picus quidam niger est, magnitudine cornicis, qui infixo rostro intra cortices siccarum ac putrescentium arborum sonum aedit terribilem, sono tubae non dissimilem, Albert. Sic et ardea stellaris rostro in coenum aut foramen aliquod iuxta paludem inserto, tubam voce repraesentat, a qua diversa ei nomina Germani posuerunt.

DE SALO SIVE AEGITHO AVE.

AEGINTHUS nomen est avis apud Aristotelem, Gaza salum convertit, Plinius habet aegithus sine n. litera, ut et Aristot. hist. anim. 9. 1. [GR]. legimus in Ixeuticis Oppiani 1. 10. et rursus [GR]. 3. 11. Salus (Graece legitur [GR], malim [GR]) vitae commoditate et partus numero commendatur: sed alterius pedis clauditate cedit, Aristot. historiae anim. 9. 15. Graece legitur, [GR]. Alberti translatio habet, aegithum habere pedes citrinos, ut interpres

aliquis pro [GR] legerit [GR]. Plinius non hanc avem, sed circum scribit claudum esse altero pede. est autem circus de genere accipitrum: sicut aesalon quoque: et sane recentiores quidam, ut Albertus et alii salum aviculam cum aesalone accipitre confundunt. Ego Aristotelem hanc aviculam pedibus infirmis esse sensisse arbitror, non altero tantum, sed utroque. nam et cyano pedem magnum esse scribit, per synecdochem scilicet. Salo praelium cum asino est, propterea quod asinus spinetis sua ulcera scabendi causa atterat, (scabendi causa atterens nidos eius dissipat, Plin.) tum igitur ob eam rem, tum etiam quod si vocem rudentis audierit, ova abigat per abortum, pulli etiam metu labantur in terram. itaque ob eam iniuriam advolans, ulcera eius rostro excavat, Aristot. et Oppianus in Ixeuticis 1. 10. Acanthis in spinis vivit, idcirco asinos et ipsa (ut aegithus) odit flores spinae devorantes, Plinius. Aegithus, florus (anthus) et spinus, odium inter se exercent: et nimirum sanguinem aegithi et flori misceri non posse dicitur, Aristot. Aegithum anthus odit intantum, ut sanguinem eorum non credant coire, multisque ob id veneficiis infament, Plin. Spini et Sali sanguis in eodem vase non possunt misceri, ut Aristoteles ait. hunc sacrum esse aiunt geniis qui praesunt hominibus itinera ingredientibus, Aelianus. vide in Acanthide D. Aeginthus capitur cavea, ([GR],) cui alius pridem captus ad alliciendum voce includitur. Fores utrinque binae. esca nux ponitur, aut vermiculus, aut aliquid aliud, cui voce illecta avis advolet. Has quidem fores laqueus ([GR]) ambiat, ne ingressus aegithus iterum evolet, Oppianus in Ixeuticis.

Pro aegitho Alberti translatio alias simpliciter passerem habet, alias voces a Graeca corruptas, argicus, agyrthus, habynoz.

Salus avis parva est, ut quidam aiunt, magnitudine passeris, aliquantulum ruboris habens supra caput. haec enim est quae asino est hostis: quoniam eius rudore abortit ova, et pulli e nido excutiuntur, Niphus. Eberus et Peucerus salum interpretantu Germanice [GO], colore cinereo, magnitudine luteolae, vertice miniato. Haec nimirum est avicula superius nobis descripta Linariae rubrae nomine, quam nos [GO] nominamus. Gyb. Longolius aegithum aviculam eandem curucae facit, Germanis dictam [GO].

IN URBE Calechut sunt quaedam alites sarau nomine, psittacis nonnihil inferiores, si proceritatem respicias, concentu tamen longe suaviores amoenioresque, Ludovicus Romanus.

SARIN, [GR], genus avis simile sturno, Hesychius et Varinus.

IN SCYLLAE avis ventre chloriten gemmam herbacei coloris magi inveniri dicunt, Plin. De Scylla Nisi filia in avem, quam aliqui cirin vocant, mutata, abunde scripsimus supra in Accipitrum historia, mox post circum accipitrem.

SCIPS, [GR], videtur avis esse nomen. nam apud Varinum legitur sparasion avis esse passeri similis: secundum aliquos scips. Scnipes quidem vel cnipes, insecta quaedam volucria sunt, ut culices.

SELEUCIDES aves vocantur, quarum adventum ab Iove precibus impetrant Casii montis incolae, fruges eorum locustis vastantibus. Nec unde veniant, quove abeant, compertum, nunquam conspectis (conspectae) nisi cum praesidio earum indigetur, Plinius lib. 10. Seleucis, [GR], avis est locustis vescens, Hesych. et Varinus. Avis est ventriculi multum et facile concoquentis, insatiabilis, maligna vel astuta, ([GR]) et locustis devorandis maxime inhians, Suidas accipit autem [GR] active praeter consuetudinem. Voracissima avis est Seleucis, et agricolis maxime exoptata, cum fruges locustis infestantur. Has enim partim devorant, partim vel umbra sui enecant. Ingestas nullo negotio per alvum excernunt. Adventum sane ipsarum peregrinorum militum subsidio recte comparaverit aliquis. nisi tamen gratitudinis aliquod specimen in ipsas mutuo referatur, conservatas a se fruges populantur. Iam si quis mentis parum compos Seleucidem interfecerit, reliquae ad defendendas a locustarum iniuria fruges in regionem non revertuntur. Aviculae quas nostrates in Asia Seleucidas vocant, iugiter locustas edunt, easque celeriter excernunt, Galenus lib. 6. cap. 3. de locis affectis.

Seleucis genus est poculi a rege Seleuco dicti, Athenaeus, Hesychius et Varinus. item calciamentum muliebre, Hesych. et Varinus. Pocula quaedam unicum fundum habent: alia duplex, ut ooscyphia, cantharia, Seleucides, etc. illorum fundum vasis corpori continuum fabricatum est: in his praeterea alterum, quod e figura angustiore in ampliorem extenditur, cui poculum insistit, Athenaeus. Seleucia civitas est prima Syriae, vel Ciliciae Tracheae, quam Seleucus Nicanor condidit. item aliae urbes eiusdem nominis. Mesopotamia quoque alias Seleucia dicta est. vide Onomasticon nostrum.

SIALENDRIS, [GR], avis quaedam est apud Callimachum, Hesych. et Varinus.

SIALIS, [GR], avis nomen Athenaeo. Is enim lib. 9. cum de voce coturnicis scripsisset, subdit. Sialis quoque forsan a voce, ut Didymo placet, nominata fuerit, ut avium pleraeque. Est et [GR] piscis idem qui blennus apud Grammaticos.

TARTARIAE regio Camandu habet aves, quae sincolinae dicuntur, permisti coloris, albi scilicet et nigri, quarum pedes et rostra rubescunt, Paulus Venetus 1. 22.

113 - de Salo