Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

127 - Emendanda vel addenda

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

EMENDANDA VEL ADDENDA PASSIM
TOTO OPERE. PRIOR NUMERUS PAGINAM,
secundus versum denotat. L. id est, lege.

PAG. 3. in fine versus 13. adde,  Vide plura infra in Fringilla. Bellonius acanthidem Graecorum veterum, Gallis vulgo serin dictam, Graecis hodie spinidia vocari docet.  45. 60. L. Italice buzza vocatur: et forte etiam poyana, quasi pagana.  51. 40. L. maiorem et minorem, nimirum propter sexum magnitudine differentem. Aliqui, etc.  66. 30. L. dictus, Quidam.  76. 57. [GR], adde. sed haec dictio potius trogliten, id est passerem domesticum significare videtur.  85. 13. Sed quid si legamus, etc. usque ad dorsum utrique coeruleum. haec omnia tanquam supervacua inducantur.  95. 1. pappos, adde: de qua voce plura leges in Ansere A.   In eadem pagina anatis cicuris effigies poni debuerat, quam in Paralipomenis requires. huius autem avis quae hic non suo loco posita est, hoc est anatis ferae marinae, descriptionem reperies infra pag. 117. versu. 7. quae incipit, His aliam speciem, etc. 111. 45. in fine versus adde, Vide infra etiam in Anate muscaria.

115. 9. Haec verba, Georg. Fabricius aliam nobis, etc. usque ad finem illius historiae per sex versus, omnia delenda sunt.  117. 7. His aliam speciem, etc.. haec anas fera marina est, cuius figura superius loco anatis cicuris per errorem posita est.  117. 57. L. ad nos misit, quam inter Paralipomena habes, Vidi ego etc.  118 12. in fine versus adde, Hae forsan anates Indica fuerint, de quibus leges in Paralipomenis.  121. 14. peculiari proprietate adde, Fama est crudae aethyae (quidam transtulit fulicae) cor comesum comitialem morbum discutere. ipse quidem periculum non feci, Aretaeus.  124. 37. piscibus quidem vivit, adde, ni fallor.  129. 52. anseri similis, adde (unde nos merganserem appellavimus.  133. 52. pro chenalopeca L. hipparion.  160. 1. interpretantur, adde. Sed aliae sunt meropes aves quae [GR] quoque dicuntur teste Varino.  160. 58. [GO]. adde, sed hoc nomen puto rectius convenire iis quas Turnerus apodes minores nominat, [GO]. 161. 5. L. in Elemento H.  189. 37. astipulatur, adde, et Alianus, ut videtur. lege infra in Vulture H. a. inter derivata.  190. 28. L. seu plangam, et percnum, et morphnum.  199. 15. L. colore ex qui castaneae est nigricante.  200. versum 28. cuius initium, In India referunt, etc. cum quatuor sequentibus dele.  200. 41. in fine versus adde. Talem avem super trium arborum ramis nidificantem Olaus Magnus in Tabula Septentrionali depinxit: quam nos picturam in Paralipomenis posuimus.

205. 65. airon negro, adde (sic et falcinellum aliqui vocant.)  210. 17. aut fuser, delenda haec.  216. 56. L. pareudistas.  218. 8. L. Italicas vocant.  Ibidem L. vel zus, vel chio.  227. 40. cucubas nominent. adde, Plura de Chaldaica voce kiphupha leges in Upupa.)  229. 7. L. Alumnus.  Ibidem in fine versus 8. adde, Barbaianum alii nuncupant genus ululae quod flammeatum Germani cognominant.  230. 62. L. commendat ad nervorum dolores et nodos, cum lilii, etc.  234. 60. in fine versus, adde. Oppianus etiam lib. 3. de aucupio aegithalum pro caprimulgo accipit: cuius verba inferius in Paro h. quo modo capiatur a nobis recitata, hoc potius in loco recitari debuerant.  237. 57. L. alpina (quod nomen merulae alpinae suo loco describendae potius convenit.) sed, etc.  243. 34. G. cum duobus sequentibus versibus deleantur tanquam non huius loci.  244. 44. L. carduele.  Ibid. 46. L. Chloridis.  Ibid. 47. [GO]. adde (picum cinereum etiam Saxonice [GO] vocant.)  Ibid. in fine versus 44. adde, Vide ne potius dici debeat [GO], quod corticibus arborum adhaereat.  265. 36. L. forte, ubi si ossa cerasorum desint, seminibus cannabis ali potest. Nam nuper, etc.  279. 52. L. repere possit, Crescentiensis.  295. 7. medicis dicta, adde. Plura de Oenanthe ave leges infra in Elemento O.  296. inter versum 25. et 26. H. litera signum Philologiae notetur.

302. 38. L. Verg. Buc. Aliquando masc. Macrosque, etc.  310. 30. L. perfringere valeant, Plin. Imitantur, etc.  320. 16. L. appellat: nisi hoc genus gracculi potius est, rostro et pedibus rutilis. pyrrhocoraci enim rostrum luteum est.  336. 9. L. Cum vir opimus.  Ibid. versu 37. appellant, adde, et recentiores de porphyrione et auriphrygio.  338. 12. ut coniicio, adde, e gryllorum genere.  348. 36. L. P. Fagius. Quidam kore Hebraicum nomen interpretantur cuculum, vide in Perdice A.  349. Cuculi figura verior in Paralipomenis ponitur.  369. 38. in fine versus adde. Eleam seu veliam Eberus et Peucerus avem inquiunt esse parvam, colore pulchro, inferne croceo, valentem voce: quae aestate umbrosa, hyeme aprica loca petat. et Germanice interpretant [GO]. Scio Germanos aliquos linariam nostram [GO] vocare: cuius ego nullam speciem veliam esse, aut circa paludes versari arbitror.  370. 59. nomen debetur: ut et alias, et galbulam, etc.  Ibidem 60. et galbulae non multum, etc. usque ad finem paginae, dele.  371. 14. L. hanc potius erithaco cognatam quam fic.  378. 33. putavi cum ista scriberem, Italorum avem quam vocant galberio, galbedro, etc. aliam esse ab oriolo seu pico nidum suspendente. nunc dubito, vel potius eandem esse puto.  379. Gallinae figura pro gallinaceo hic posita est, ut contra gallinacei infra pro gallina.  380 23. Et primum, dele.  386. 13. omitte parenthesim, et L. similes brachii alae, tum procerissimae caudae duplici ordine, etc.  386. inter versum 47. et 48. insere versus circiter novem, qui habentur circa finem in Gallina E. infra, nempe de usu pennarum et echini in genere gallinaceo: et ne gallinae ad praesepia boum accedant: et prognosticum tempestatis.  395. versu 49. et 50. L. Pullinum (de gallinaceo genere

innere intelligo. vide infra in Gallina H. a.) sanguinem, etc.

409. 48. L. purissime (forte legendum purissimi, ut clarior sit interpretatio. albus enim color puritatem significat) favendum, Plutarchus in Symb. etc.  411. 58. vocaverim, adde. Atqui Martialis quoque caponem dixit.  434. Versus 23. cum octo sequentibus, referri debet ad Gallinaceum E.  pag. 386. ut supra monui.  463. 25. et fieri potest, etc. usque ad accedat, dele haec verba. nam vera Meleagris in Paralipomenis ponitur.  479. 46. L. sed non proprie aquatica dici posse videtur.  418. 15. in titulo, L. [GO]: vel de phaeopode duplici, quarum, etc.

503. 27. appellatur, adde, in Athesina regione [GO], id est cornix saxatilis.  516. 2. mutilus, adde, pro apta forte legendum aperta.)  521. 42. in nostro codice. adde, videtur [GR] legendum.  527. 3. L. advolat, victum ex piscibus quaerens, Athenaeus.  227. 17. in fine versus adde. Vide infra in Garrulo Bohemico post picas.  535. 54. L. ubi Fuchsius [GR], id est ventrem, quam [GR], id est nidum, legere mavult.  544. 8. In quodam Mauritaniae flumine, etc. haec verba delenda sunt, usque ad interprete Gillio. omnino enim hirudines, non hirundines legi debet, ex Strabone.  546. 34. expunge haec verba, alaudis (ni fallor) congenerem.  553. 44. [GR], adde, (forte [GR], id est mulcimentum.)  566. 22. L. quae forte alia quam, etc.  567. 51. Anglorum buntinga, adde (Germanorum gersthammera.)  568. 18. in fine versus, adscribe. Lege infra in Salo.  582.49. L. [GR]. in fine eiusdem versus adde, Extat hoc libro I. Anthologii, ubi etiam aliud Pauli Silentiarii eiusdem argumenti legitur.  594. 41. in fine versus adde, Figuram habes inter Paralipomena.  595. 27. in fine versus adscribe.Quaerendum an hic sit Schoeniclus, id est iunco Aristotelis: vel tryngas, cui turdi magnitudo tribuitur.  597. iconi exhibitae inscribendum, Noctua saxatilis, de qua leges praecedente pagina, versu 45.

602. 25. pro his verbis, mihi quidem sensus obscurus est, lege. hoc est, Et proverbio dicitur, et revera Phaedrus in arce noctuam consecraverat.  603. Addatur figurae inscriptio haec, Nycticorax, non veterum, sed vulgo sic dictus circa Argentinam, avis piscivora.  604. versu ultimo, audio. adde, Inter condensa fruticum degit, infrequens alioqui. ova fere ut curuca humi fovet.  651. 55. baccas, adde, (forte myrti baccas,)  668. 51. L. opificii.  670. 26. Caelius. adde, Apud Theophrastum 5. 3. de causis legitur [GR] et [GR]. Gaza exuperantiam vertit, malim varices.  682. 19. in fine versus, adde, Haec dum scriberem inspectus mihi picus viridis, mas an foemina nescio, huiusmodi erat. In vertice rubor cocei. Collum ac dorsum viride. Alae etiam virides: sed maiores in eis pennae fuscae, albis per intervalla distinguentibus maculis. latus earundem angustius, subviridi colore. Pectus et venter subviridi albicabant. Circa orrhopygium tantum croceus color. Cauda pennis denis condita fuscis: ex quibus quatuor mediae per intervalla maculosae erant, maculis minus fuscis: in fine in mucronem fere tendebant.  687. Porphyrionis figuram et descriptionem in Paralipomenis requires.  688. 10. digitos quinque, adde (quatuor, ut pictura nostra ostendit, sed aptos apprehensioni, cum bini ante ac totidem retro sint, ut in psittaco et picorum genere.)  691. 29. L. Psittaci.  696. 24. Angli wren, dele haec verba. nam wren Anglorum troglodytes est.  697. 2. regulum, adde, (legendum puto regalbulum. sic enim charadrium aliqui interpretantur.)  697. 50. per aestatem. adde, haec verba ex Nipho forte aut alio recentiores nobis descripta sunt. Gaza nusquam nominat sylviam, quod sciam, sed hist. anim. 8. 3. silviam [per i. scribens] cum rubecula nominat inter aves quae vermiculos petunt, ubi Graecus codex noster nomen quod silviae respondeat nullum habet.

729. 38. vocatur, adde, Albertus.

FINIS.

127 - Emendanda vel addenda