Lessico
Nova Vulgata
CONSTITUTIO
  APOSTOLICA
  QUA
  NOVA VULGATA BIBLIORUM SACRORUM EDITIO
  TYPICA DECLARATUR ET PROMULGATUR
IOANNES
  PAULUS EPISCOPUS
  SERVUS SERVORUM DEI
  AD PERPETUAM REI MEMORIAM
| Scripturarum
          Thesaurus, quo salvificus nuntius
          a Deo hominibus datus continetur  ait enim recte s. Augustinus: 
          de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae
          sunt... quae nos hortantur ut bene vivamus  (Enarr. in ps. XC,
          s. 2,1: PL 37, 1159)  ab Ecclesia merito semper summo in
          honore est habitus singularique diligentia custoditus. Quae quidem ab
          ipsis initiis suis numquam desiit curare, ut populus christianus quam
          amplissima frueretur facultate Dei verbum percipiendi, praesertim in
          sacra Liturgia, in qua celebranda  maximum est sacrae Scripturae
          momentum  (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n. 24). Ecclesia
          ergo in partibus occidentalibus illam ceteris versionibus anteposuit,
          quae Vulgata solet appellari quaeque maximam partem a s. Hieronymo,
          doctore praeclaro, confecta,  tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia
          probata  est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl., n. 21).
          Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad
          criticam rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum
          altiorem doctrinam adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi
          in Urbe, a Pio XI, Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const.
          Apost. Inter praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp.
          85 ss.). Aetate
          autem nostra Concilium Vaticanum II, honorem confirmans editioni illi,
          quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei verbum, n. 22),
          atque eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset intellectus
          Psalterii, statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter inchoatum,
           quamprimum perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis
          christianae necnon totius traditionis Ecclesiae  (Const. Sacros.
          Conc., n. 91). His
          omnibus Paulus Vl, Decessor Noster rec. mem., motus est, ut antequam
          eidem Concilio finis imponeretur, id est die XXIX mensis Novembris
          anno MCMLXV, peculiarem Pontificiam Commissionem constitueret, cuius
          esset universalis eiusdem Synodi iussum perficere atque omnes Sacrae
          Scripturae libros recognoscere, ut Ecclesia praedita esset editione
          Latina, quam progredientia studia biblica postularent quaeque
          potissimum rei liturgicae inserviret. In
          qua recognitione efficienda  ad verbum ratio habita est veteris
          textus editionis Vulgatae, ubi videlicet primigenii textus accurate
          referuntur, quales in hodiernis editionibus, ad criticam rationem
          exactis, referuntur; prudenter vero ille est emendatus, ubi de iis
          deflectit vel minus recte eosdem interpretatur. Quam ob rem Latinitas
          biblica christiana est adhibita, ita ut aequa aestimatio traditionis
          cum iustis postulationibus artis criticae, his temporibus vigentis,
          temperaretur  (cfr. Alloc. Pauli VI, 23 Dec. 1966; A.A.S. LIX,
          1967, pp. 53 s.). Textus,
          ex hac ipsa recognitione exortus, quae quidem impensior fuit in
          quibusdam libris Veteris Testamenti, quibus s. Hieronymus manus non
          admovit, ab anno MCMLXIX ad annum MCMLXXVII seiunctis voluminibus est
          editus, nunc vero editione  typica , uno volumine comprehensa,
          proponitur. Haec Nova Vulgata editio etiam huiusmodi esse poterit, ut
          ad eam versiones vulgares referantur, quae usui liturgico et pastorali
          destinantur; atque, ut verbis utamur Pauli VI, Decessoris Nostri, 
          cogitare licet eam certum quoddam fundamentum esse, in quo studia
          biblica... innitantur, maxime ubi bibliothecae, specialibus
          disciplinis patentes, difficilius consuli possunt et congruentium
          studiorum diffusio est impeditior  (cfr. Alloc., 22 Dec. 1977; cfr.
          diarium L'Osservatore Romano, 23 Dec. 1977, p. 1). Praeteritis temporibus Ecclesia arbitrabatur veterem Vulgatam editionem sufficere atque ad verbum Dei populo christiano impertiendum affatim valere: quod quidem eo satius iam efficere poterit haec Nova Vulgata editio. Itaque
          opus, quod Paulus VI vehementer optavit neque ad finem absolutum
          potuit videre, quod Ioannes Paulus I studiosa voluntate est prosecutus,
          qui Pentateuchi libros, a praedicta Pontificia Commissione recognitos,
          sacrorum Antistitibus in urbem  Puebla  congressuris muneri
          mittere statuerat quodque Nosmet ipsi una cum multis ex orbe catholico
          valde exspectavimus, typis excusum Ecclesiae iam tradere gaudemus. Quae
          cum ita sint, Nos harum Litterarum vi Novam Vulgatam Bibliorum
          Sacrorum editionem  typicam  declaramus et promulgamus,
          praesertim in sacra Liturgia utendam, sed et aliis rebus, ut diximus,
          accommodatam. Volumus
          denique, ut haec Constitutio Nostra firma et efficax semper sit et ab
          omnibus, ad quos pertinet, religiose servetur, contrariis quibuslibet
          nihil obstantibus. Datum
          Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis APRILIS IOANNES
          PAULUS PP. II |