Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 460

43 - Coccum infectorium ~ 44 - Tragium ~ 45 - Tragium alterum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XLIII
Κόκκος βαφική – COCCUM INFECTORIUM

COCCUM, quo infectores utuntur, frutex est surculosus, parvus, cui grana ceu lentes adhaerent, quae electa congeruntur. Optimum gignitur in Galatia, et Armenia: deinde Asia, et {Cicilia} <Cilicia>: ultimum ex omnibus Hispanicum. Vis huic spissandi: vulneribus, nervisque praecisis, convenienter ex aceto tritum illinitur. Nascitur quoque in Cilicia e quercubus, cochlearum exilium similitudine, quod illius regionis mulieres ore legunt, et coccum vocitant.

[Cocci infectorii consid.] ETSI Coccum seu granum tinctorium seplasiariis, et infectoribus notissimum sit, quod et medicamentis admisceatur, et eo plurima tum sericea, tum lanea stamina infici soleant; nescio tamen an eius arbuscula in Italia proveniat. Nos autem eam, cuius picturam damus, vidimus ex Byzantio allatam. Porro Coccum tinctorium communis usus constat rotunda, inanisque bacca, quae nullam profecto lentis faciem refert, ut Dioscorides asserit. Ut hinc plane coniicere liceat, Coccum hoc diversorum esse generum, nostrumque facile illud esse, quod Plinius in Attica, et Aphrica provenire tradit, Scolecion ideo vocatum, quoniam ex eius medulla tenues exoriuntur vermiculi: argumento quod hoc inane intus deprehendatur. Huius pulvere non infeliciter utuntur mulieres Italicae ad prohibendum aborsum, ipsum gravidis in ovo sorbili propinantes pauco addito thure, vel mastiche. [Monachorum opin. explosa.] Caeterum contendunt Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, aliud esse Coccum, aliud vero Chermesinum vulgo vocatum, quo serica stamina roseo colore inficiuntur. Etenim asserunt ii legitimum chermesinum e quibusdam fieri granulis, quae ut plurimum vulgari Pimpinellae radicibus adhaerentia reperiuntur, vocarique haec proprie Mauritanis Chermes: et hinc isti deinde colligunt, minime credendum esse, quod Graecorum coccum vulgo grana tinctorum nuncupatum, sit Mauritanorum chermes: quandoquidem magna omnino inter colorem coccineum, et chermesinum intercedat differentia. Sed hos patres hallucinari (pace tamen eorum dixerim) ex eo equidem evidentissimum fieri arbitror, quod hactenus neminem Arabicae sectae invenerim, qui eorum adstipuletur sententiae. Siquidem Serapio per chermes nil aliud intelligit, quam coccum tinctorium a Graecis appellatum, cum de Chermes agens ea sane omnia in eius historia referat, quae Dioscorides suo cocco tribuit. Quapropter scirem libentissime qua ratione, quave authoritate nixi ii reverendi monachi in hanc vanam, et erroneam devenerint opinionem. Verum non ob id negaverim ego nostrum Chermesinum a cocco minime differre, quod certo sciam, aliud esse coccum, aliud chermesinum, unde et infectores differentiae causa coccum Granam nuncupant, Chermesinum vero, quod e pimpinellae radicibus decerpitur: sed negaverim quidem Mauritanorum Chermes nostri usus Chermesinum esse, quod nil aliud Chermes esse putem, quam Coccum, cuius hic meminit Dioscorides. Chermesinum novum iampridem convehitur in Italiam ex Hispaniis ab occidentali India importatum, quod cum copiosissimum afferatur, Chermesina stamina nunc vilescere coeperunt. [Grani tinctorii vires ex Galeno.] Cocci seu Grani infectorii vires descripsit Galenus lib. VII. simplic. medic. his verbis. Granum tinctorium adstringentem, simulque amaram facultatem possidet. Utraque sine morsu desiccat. proinde ad ingentia vulnera congruit, praesertimque nervorum. Sed tunc ipsum quidam cum aceto terunt, alii cum oxymelite.

Cap. XLIIII
Τράγιον – TRAGIUM

TRAGIUM nascitur in Creta tantum insula, lentisco semine, folio, et ramis simile, singulis tamen minoribus: succus ei lacteus, gummi non dissimilis. Semen, folia, lacrymaque illitu spicula e corpore eiiciunt: omnia quoque corpori impacta, evocant: pota stranguriae medentur, calculos vesicae frangunt, menses trahunt. modus in sumptione est, drachma una. Fama est sylvestres capras sagittis confossas, eius herbae pabulo spicula excutere.

Cap. XLV
Τράγιον ἕτερον – TRAGIUM ALTERUM

EST ET alterum Tragium, quod tragoceros aliqui vocant: folia scolopendrii habet, et radicem sylvestris raphani, tenuem, candidam. Quam crudam vel coctam esse dysentericis prodest. Folia autumno, hirci virus olent: exinde sibi tragii nomen adoptavit. Provenit in montibus, et praecipitiis.

43 - Coccum infectorium ~ 44 - Tragium ~ 45 - Tragium alterum