Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 461

45 - Tragium alterum ~ 46 - Tragum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Tragii consideratio.] TRAGIUM, quod in Creta tantum nasci tradit Dioscorides, quodque in universum lentisco simile facit, Plinius libro XIII. capite XXI. ipsum fruticem therebintho similem reddidit, et libro XXVII, capite ultimo, idem iunipero assimilavit. Id quod dubio procul ostendit, Tragium hoc omnino illi fuisse ignotum, et quod tantum id de eo memoriae prodiderit, quod ab aliis autoribus non minus fortasse hac in re caecutietibus mutuatus est. Hoc aetate nostra non defertur, quod sciam, in Italiam. Quo fit, ut id mihi hactenus, sicut et caeteris herbarum studiosis, ut ferme suspicor, sit in Italia incognitum. Quod autem secundo loco a Dioscoride repraesentatum est, id potius herbam esse crediderim, quam arbusculam, cum eius radix tam cruda, quam cocta in cibum veniat, sitque sylvestri raphano proxima. Veruntamen nondum reperi qui plantam mihi demonstraret, foliis scolopendrio similibus, quae hirci virus oleant. Ex quo adducor, ut ab iis plane dissentiam, qui putant Tragium hoc eam esse plantam, quam quidam Pimpinellam, quidam vero ab odore Saxifragiam hircinam appellant. Quandoquidem huic scolopendrii folia non insunt, nullusque eius ad dysentericos usus, tametsi ad ciendam urinam, expediendosque viscerum infarctus plurimum praestet. [Pimpinellae genera, et vires.] Huius PIMPINELLAE duo habentur genera. Maior radice nititur longa: foliis circunquaque solo procumbentibus, dissectis, per ambitumque serratis: caule quadrangulari: floribus in umbellam cohaerentibus, tenuibus, albicantibusque. Minor caule exit rubenti: foliis minoribus, minus dissectis, minutiusque serratis. Utraque tamen hircum redolet. Radix, in qua vis tota consistit, excalfacit, siccatque ordine secundo completo, aut sane tertio incipiente. Praestat haec ad renum, et vesicae morbos, quorum calculus est causa. Ob id enim renes a calculis expedit, et urinam remoratam pellit. Prodest expressus e radicibus succus ex vino haustus, deleteriis medicamentis, et venenosorum animalium morsibus. Qua ratione non desunt, qui ad pestilentiam, radicem hanc miris laudibus efferant. [Pimpinellae vulgaris vires.] Est et alia Pimpinella, quae a nostris vulgo SOLBASTRELLA nominatur, nullis non cognita, utpote quae acetariis frequentissime inseratur. Verum haec ab antedictis longe distat viribus, etsi foliorum facie satis inter se conveniant. Siquidem ultima haec gustata non leniter adstringens percipitur, et lentoris copiam praebet. Unde facile coniicitur, eam esse adstrictoriae facultatis. Hinc itaque fit, ut muliebre profluvium efficacissime sistat: dysenteriam, et caeteros alvi fluxus cohibeat: quin et biliosas vomitiones reprimat. Herba ipsa vulnera, et ulcera sanat: misceturque unguentis, quae tum ad capitis vulnera, tum ad carcinomata parantur. Hanc Matthaeus Curtius clarissimus aetatis nostrae medicus, contagiosis, pestilentibusque febribus maxime commendavit. Sunt qui eam Elatinen esse putent. Sed ii, meo quidem iudicio, aberrant, ut supra etiam in sua mentione docuimus. [Tragii vires ex Galeno.] Tragii meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi haec de eius viribus tradit. Tragii, inquit, folia semen, et lacryma trahentis, digerentisque sunt facultatis. Est vero et tenuium partium, et facultate in principio tertii ordinis calida. Corpori infixa extrahit, lapides frangit, menses movet drachmae pondere potum. Porro in Creta sola nascitur tragion lentisco simile. Caeterum alterum Tragium hoc minus, cuius folia scolopendrio similia sunt, visitur quidem multis in locis: sed non parum habet facultatis adstringentis, ut et ad fluxionum affectus conveniat.

Cap. XLVI
Τράγος – TRAGUM

EST etiam herba tragos, quam aliqui scorpion, aut traganon vocant: maxime in maritimis nascens, palmum alta, aut amplior, fruticosa, humilis, oblonga, sine foliis: pusillis circa ramos acinis, rufis, multis, magnitudine tritici, acuto cacumine, gustu multum adstringente. Racemorum acini decem ex vino poti, coeliacis, et foeminis fluxione vulvae laborantibus, auxiliantur. Tunduntur a plerisque, et in pastillos digesti asservantur: quibus utuntur, cum opus est.

[Tragi consideratio.] TRAGUM aliquibus Scorpion vocari non modo tradidit Dioscorides; sed etiam Plinius libro XXVII. cap. ultimo, his verbis. Est et herba Tragos, quam aliqui Scorpion vocant, semipede alta, fruticosa, sine foliis: pusillis racemis, rubentibus, grano tritici, acuto cacumine, et ipsa in maritimis nascens. Et libro XXI. cap. XV. Spinosarum, inquit, multae species. In totum spinosa est asparagus, scorpio: nullum enim folium habet. Id quod ante ipsum posteritatis memoriae prodiderat Theophrastus libro VI. cap. primo de historia plantarum, cum inquit. Aculeatorum alia ex toto aculei sunt, ceu corruda, et scorpius: haec enim nullum praeter aculeum folium gerunt. Hinc itaque omnibus abunde constare arbitror, herbam, cuius hic effigiem damus, legitimum esse Tragum. Ea siquidem in maritimis nascitur (plurima enim in Tergestino litore provenit, et ad Argentarium

45 - Tragium alterum ~ 46 - Tragum