Castigationes in translationem Jani Cornarii

Andrés de Laguna - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Libri XIV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Lib. XIIII.

De columbis. Cap. I.

Cor. Sed circa columbarii locum exerceantur. Graece [GR]. Quod est. Caeterum fame exerceantur. Nam quemadmodum canes et nisos assuefacimus ad domesticum pabulum, facimusque ut ad manum veniant, id quod esurientibus ipsis fit multo melius, sic et columbas, ut maneant in columbario, utque revertantur egressae, vult et exercendas fame (videlicet nunc interdicto, nunc exhibito nutrimento) et maxime assuefaciendas esse.

Capite eodem.

Cor. Haec enim saturatae revertuntur. Graece. [GR]. quod sonat. Ipsae enim, ubi famem expleverint, redeunt citius, pullis nutrimentum ferentes.

De columbario. Cap. VI.

Cor. Effodiatur autem in domo lavacrum quoddam amplius. Graece. [GR]. nempe. In ipsa autem domo latiorem pelvim expedit collocare. Nam ubi [GR] habetur Graece, quod verbum nihil

significat, [GR] legendum est.

Eodem cap.

Cor. Ego reptilium accessum prohibere volens, proprium locum deligo, qui non habeat domus propinquas, sed procul distantes. et columnas transfero, pro magnitudine extruendis operis, easque statuo non in rectum, sed circulariter, deinde supra columnas capita impono, postea super capita columnarum alias columnas ligneas valde praestantes impono, et super columnas in circuitu duas domunculas extruo altitudine cubitorum septem. Graece legimus. [GR]. Quod verti. Ego vero

accessui reptilium volens obsistere, ubi elegi locum selectum, remotumque a contubernio domorum, columnas transtulit illuc, pro ratione magnitudinis operis fabricandi. Quibus quidem, minime ad rectam lineam, sed ordine circulari dispositis, imponens capita, ac in ipsis postea capitibus, insidentibus dictis columnis, admodum generosas trabes confirmans, tandem supra columnas, in formam orbis, domunculas duas extruxi altitudine cubitorum septem. Cornarius itaque fallitur, credens supra illas primas erexisse authorem alias columnas: id quod fuisset opus ut laboriosum, ita inutile et supervacaneum. Siquidem per columnas illas lapideas (quales esse [GR] intelligit) calce, aut etiam obductas gypso, laevigatasque, nullum poterit serpentium genus obrepere, aut si obrepat, non progrediretur usque ad domunculas, sed resiliet, capitibus columnarum occursans, quae et excedunt eas latitudine, atque ob id reddunt columbarium tutissimum. Porro ut [GR] significat nobis columnam, et maiori ex parte lapideam, sic [GR] raro enunciat aliud quam trabem, quae transversim supra ipsas columnas firmatur. [GO] enim dicitur, quasi [GR]. Sed de his hactenus.

Cap. VII. De< >gallinis

Cor. Cibus obiiciatur ipsis ptisana cocta, milium, furfures, frumenti, etc. Nos autem cum Graeco exemplari sumus semper distinctione usi. Cibus illis est offerendus, elixum hordeum, aut milium, aut etiam frumenti furfura.

Eodem cap.

Cor. Foecunditatem enim ipsarum supprimunt. Graece. [GR]. Hoc est. Earum enim cohibet firmitudinem.

Paulo post, ibidem.

Cor. Aut hordei, et sem. lini cruda farina. Graece. [GR]: quod vertimus. aut hordei et seminis lini cum polenta hordeacea.

Ibidem.

Cor. Quidam panem frumentaceum bonum madefactum praebent. Graece. [GR], quod verti equidem. Quidam panem triticeum generoso vino imbuentes, porrigunt.

Ibidem.

Cor. Mane autem, vesperique emittantur, et

cibus obiiciatur. Graece. [GR], quae sonant. Recludere tamen ostium est opus. tum diluculo, tum crepusculo vespertino, illisque pro consuetudine offerre tum cibum, tum potum: ac postea rursus occludere. Non enim iubet ut emittantur gallinae foras, quas alioqui melius esset incubare perpetuo, si fieri posset, sed ut aditus patefiat ob nutriendi necessitatem. Praeterea mediam partem sententiae Cornarius reliquit nobis vertendam.

Cap. IX. De pullorum educatione.

Cor. Ordeum autem post sextum diem offeratur. Graece. [GR]. Hoc est. Hordeum autem exactis sex mensibus offeratur: quod suspicans mendosum et depravatum, [GR]. hoc est, exacto uno et altero mense esse legendum censui. Nam quod post sextum diem noluerit author hordeum administrari (quemadmodum vertit Cornarius) ex priori liquet sententia, ubi ait. Nutrimentum quo utuntur primis quindecim diebus est farina mista cardami semini, ac vino perfusa.

Postea vero.

In Graeco exemplari, Deum immortalem, quam depravate et praepostere statim post nonum caput de pullorum educatione sequebantur capita de phasianis, perdicibus, anseribus, anatibus, turturibus, necnon pusillis passeribus: ac dein tandem de gallinarum morbis, et pavonibus. Nos vero, caetera capita quae ad gallinaceum genus, atque etiam ad pavones spectant, consequenter in suum locum instaurari, atque restitui voluimus. Quandoquidem in capite de phasianis relegat nos ad ea quae in capite de pavonibus fuerunt exposita. Miror itaque Ianus Cornarius qui haec minime animadverterit.

De ratione inscribendorum ovorum.

Cor. Gallas et alumen cum aceto terito, donec atramenti spissitudinem habeant. Graece. [GR]. quod est. Gallas alumenque aceto conterens, donec mellis crassitudinem nanciscatur.

Cap. Ut gallinae magna ova pariant.

Cor. Non abortiunt autem si candidum ovi assatum, et uvae passae edulis tostae tantumdem

simul triveris, et apposueris: quod nos quidem longe aliter vertimus, idque proprium caput sequuti, ubi tantum de aborsu gallinae agens, hoc author differit modo. [GR]. Nempe. Gallina aborsum non faciet, si ovi luteum assatum uvae passae pari portione contundens, ante aliud nutrimentum porrexeris. Cornarius autem in Cap. de ratione faciendi ova grandiora, ubi per transennam, obiterque, de aborsu gallinae tangitur, sequutus locum depravatissimum (illic enim legitur [GR] pro [GR]) discedit a proprio capite, in quo errata priora illa restituuntur accuratissime. Taceo luteum ovi ad prohibendum aborsum longe magis praestare. Album quippe quanquam adstringit valde, insigni tamen sua frigiditate labefacit retentricem functionem, atque ob id potius immaturum partum precipitat.

Cap. Ne gallinae a catis laedantur.

Multa adfuit Cornarius ex suo, quae neutique reperiuntur in Graeco exemplari.

Cap. De gallis.

Cor. Optimi enim sunt galli contractare

corporis molem habentes. Graece. [GR] Quod verti. Sunt enim praestantissimi galli, qui mole corporis contorquentur.

Cap. De gallinarum medela.

Cor. Polentae manus plenae mensura. Graece. [GR]. Hoc est, Farinae quantum manu apprehendi possit. Est enim inter farinam atque polentam discrimen.

Cap. De pavonibus.

Cor. Iuniores, aut non edunt, aut non educant pullos. Graece. [GR]. quod est. Iuniores autem, aut excludunt, aut enutriunt pullos. Vult itaque pavones eas quibus parere per aetatem non licet, aliarum ova fovere, excludereque, aut etiam educare pullos exclusos, ne sint in totum ociosae.

Eodem Cap.

Cor. Tertia vero ex ordei farina vino subacta, et tritico pinsito, et zea pinsita. Graece. [GR]: quod verti. Tertia autem die hordei farina subacta vino,

purgatoque a furfure. et zea decorticata.

Cap. De phasianis.

Cor. Pinguescunt inclusae, ita ut prima die accipiant cibos. Graece. [GR]. quod sonat. Saginantur autem inclusae, sic ut prima die nihil accipiant pabuli. Nostram porro lectionem, non solum dictio Graeca, sed etiam ratio corroborat. Siquidem ubi corpus et purgatum, et inedia praemaceratum est, si postea alimentum obtuleris, multo felicius id rapient, ac retinebunt, tum venter, tum etiam venae. Prima igitur author vult die prorsus interdici cibo phasianis: ut scilicet pravos humores concoquant. Postridie autem hydromel offert: nimirum ad corpus purgandum. Etenim impura corpora quo magis nutriveris, eo magis laeseris. Dein exhibet hordei farinam, post quam alia solidiora alimenta, quibus longe uberius pinguescant.

Eodem cap.

Cor Deinde faba fresa molita, et ptisana, et milium integrum, et semen lini coctum, et sic cum cruda hordeacea farina mistum. His etiam oleum adiicere potes, massasque ex ipsis facere,

easque cibi loco offerre, ut inde saturentur. Graece. [GR]. quod nos ad verbum reddidimus. Dein vero lomentum fabaceum, hordeum, et milium minime infectum, ac denique linospermon elixans, polentaeque hordeaceae permiscens, adiiciensque oleum, atque ex omnibus tandem faciens pulticulas, eas ipsis, ut impleantur, in alimentum apponito.

Cap. De anseribus.

Cor. Pariunt ova ter in anno usque ad duodecim. Aliquando etiam plura. et ex his aliqua supponenda sunt gallinis. Graece. [GR]. Hoc est. Emittunt quidem anseres ter in anno sua ova, usque ad duodecim inter dum autem et plura. Ex quibus sane aliqua ipsis avibus sunt supponenda. Siquidem si author intellexisset gallinis ea supponenda esse ova, profecto iam scripsisset [GR]. qua loquutione sibi familiari quum non sit usus, manifeste agit illic de ansere, cui non vult omnia

duodecim subdi, sed eorum aliquot, videlicet usque ad novem: quod paulo post eodem capire repentes, ait. Oportet autem ova subdere, usque ad novem.

Ibidem.

Cor. Pullos ipsorum primis decem diebus intus manere oportet. Grae. [GR]. nempe. Recentes pulli primis statim diebus intus manere debent.

Ibidem.

Cor. Anseres ipsi pinguescunt in domibus calidis. Graece. [GR]. quod verti. Impingantur anseres domi delitescentes.

Ibidem consequenter.

Cor. Polentae partibus duabus, et furfurum partibus quatuor aqua calida subactis, et obiectis, ut inde quantum velint edant. Graece. [GR]. id quod verti sequutus Graecum exemplar. si primis duabus diebus, farina, sequentibus quatuor, furfura, aqua calida laevigata porrecta fuerint, vel ad saturitatem usque. At privata quadam authoritate Cornarius pro [GR] mavult legere.

Ibidem.

Cor. Quibus impletis malvas fervefacies. Graece [GR]. Hoc est. Expletis autem ipsis triginta diebus, ischadas fervefaciens, etc. Ichsadas enim vocat, hodie nominatas caricas.

Paulo post.

Cor. Et sic in sequentibus usque ad sexaginta diebus. Graece. [GR]. nempe. Atque in hunc modum reliquis sex diebus sequentibus, quem locum non ausi sumus mutare, sicuti neque alterum, ubi rursus vertit Cornarius. Contingetque tibi post dies sexaginta. Graece enim habetur. [GR]. ac sic sane post dies septem. etc. Non tantum hercle hac in re mihi tribuo, quantum Cornarius sibi. ac proinde satius duxi in eis quorum est anceps sententia, ingeniis eruditorum iudicandi libertatem permittere.

Cap. De turturibus.

Cor. Gaudent autem et tritico, et pura aqua. Graece. [GR]. Hoc est. Oblectantur autem et ipsae similiter aquatili loco. Siquidem, [GR], illic vitiose [GR] legitur.

Ibidem.

Cor. Itemque et lauri oleae: quae sane minime reperio in meo exemplari.

Ibidem.

Cor. Suffumigatur domus ex aliquo unde reptilia fugantur. Usque ad quadragesimam diem omnino sub tegmine sint, et in domuncula valde calida connutriantur. Est enim infestissimum volucrium generi frigus. Quo in loco vertendo, non solum Graeco exemplari Cornarius magnam vim intulit, sed etiam omisit multa, quae transferre certe debuisset. Legimus enim Graece. [GR]. Hoc est. Iam vero, suffumigatur mansiuncula,

quadraginta dierum curriculo, eorum aliquo reptilia quae fugandi vim possident, si passeres omnino delitescant sub tecto. Caeterum educandi sunt in domo admodum tepida: illis quippe frigus est adversissimum. Reperiuntur autem nonnulla pharmaca, quae si perfusa liquore aliquo propinentur volucribus, omnes ab eis arcebunt bestiarum depascentium iniurias. Si sub alis etiam ipsarum ruta alligetur, nec a fele, nec vulpe, nec breviter, infestabuntur ab alia fera: multosque minus si cum nutrimento ipso cati fel, aut vulpinum permiscens, id ipsum illis porrexeris, ut plane confirmat Democritus.

Cap. De vulturibus.

Cor. Haec enim ipsis graveolentia esse. Grae. [GR]. Hoc est. Esse quippe his oppido quam salutares odores graves et foetidos.

Libri XIV