Castigationes in translationem Jani Cornarii

Andrés de Laguna - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Libri XVI

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Lib. XVI.

Cap. I.

Cor. Equas foeminas. Graece. [GR]. Hoc est. Equas, quod quidem dixisse est abunde, quum equas viderimus nunquam masculos. Haec porro Graecis vox [GR], significat tum marem tum foeminam, quemadmodum Bos apud Latios. Discrimen tamen facit antesignanus articulus. Quare author illorum commentariorum Rei Rusticae, quisquis fuit tandem, non minus otiose [GR] scripsit, quam equas foeminas Ianus Cornarius. Siquidem sat erat illi [GR], tantum dixisse, quemadmodum et huic equas.

Ibidem. De signis pulli.

Cor. Aures breves, collum tenerum, iubam profundam, paulo crispiorem, ad dextram cervicis partem reclinatam, pectus latum et plenum, humeros magnos. Graece. [GR]. Quod verti. Correctas aures, tenue collum, promissam iubam, et incrispatam, parumque ad dextram cervicis partem vergentem: Vastum pectus, atque contextum, scapulas magnas.

Cap. De equorum signis.

Cor. Quidam etiam equos heterophthalmos Graecis, ab alterius oculi varietate appel<la>tos, inter pulcherrimos recensent. Graece. [GR]. Hoc est. Nonnulli monoculos equos inter praestantissimos collocant. Siquidem non ob alterius oculi varietatem vocantur Graecis heterophthalmi, sed quod oculo altero orbentur. Ergo si a natura talem orbitatem contraxerint (sic enim intelligendum est) inter optimos ait eos annumerari ab aliquibus: nam si a casis, absurdum esset id dicere.

Porro illud, [GR], haud quidem, inter pulcherrimos, sed inter praestantissimos verti. Nam quod obsecro turpius, deformiusve equo monoculo? Caeterum quem natura defraudat virtute una, eum equum alia facultate compensat: robore videlicet virium, atque etiam pernicitate.

Ibidem.

Cor. Staturam rectam, collum plenum, et crassum, non breve. Graece. [GR]. quod verti. Rectum collum, idemque plenum et corpulentum, hoc est minime exiguum. Siquidem vox illa [GR], non longitudinem, sed illic latitudinem refert. alioqui esset sententia incondita. Nam ut semper brevitas colli solet commendari ab equestribus, sic instar gruis prolixitas, vituperatur mirum in modum. Iam vero, statura recta, non colli existens, sed totius corporis constitutio, minime sane ad animalia bruta (ad quae etiam eam refert Cornarius) sed ad solum hominem pertinet. Unde egregie dictum est illud.

Pronaque quum spectent animalia caetera terram,
Os homini sublime dedit, coelumque videre
Iussit, et erectos ad sydera tollere vultus.

Cap. De medela diversorum morborum.

Cor. Aut hordeum pinsitum. Graece. [GR]. quod maluimus interpretari, aut hordei decorticati. [GR] siquidem proprie decorticare est. Unde [GR] dicitur, quod ex hordeo fiat decorticato. At pinsere, unde et pinsitum deducitur, significat macerare, et contundere: id quod Varro nobis indicans ait. Nec pinsorem ullum nossent, nisi eum qui in pistrino pinseret farinam. etc.

Ibidem.

Cor. At vero si non fit edax. [GR]. quod reddidimus. Si vero abunde non edat. Siquidem illic equis non procurat author edacitatem (qui affectus damnandus est, ceu omnis exorbitantia) sed naturalem ordinatamque appetentiam ad pabulum. Fieri enim potest, ut equus aliquis non sit edax, et tamen edat abunde.

Ibidem.

Cor. Solani et polii folia aqua potabili trita et diluta, naribus infundunt. Graece. [GR]. Hoc est. Strychnum et polii folia, potabili aqua transfusa, solent alimentis infundere.

Ibidem.

Cor. Nauseantem curabis allio trito, et vini

hemina affusa, ac data. Graece. [GR]. Nempe. Equum nauseabundum curabis heminam vini oleo miscens, porrigensque.

Cap. De febrienti equo.

Cor. Alimentum potissimum ervi, aut tritici farinae exhibeatur. Graece. [GR]. Hoc est, Alimentum autem tenuissimum ex orobi triticive farina dandum.

Ibidem.

Cor. Si vero sanguis per nares ipsi feratur, coriandri succus, aut laseris succus dilutus; per nares infundatur. Graece. [GR]. Quem locum esse arbitror depravatum, legendumque [GR], ubi habetur [GR]: ut vertamus in hunc modum. Verum si per nares illi sanguis effluxerit, coriandri folium, aut eius succum extractum per eas infundere expedit. Nam quum [GR] significet succum exprimi, extrahive, quae obsecro sententia constaret, si verceremus, coriandri succum, aut succum extractum? Haud siquidem est verisimile illic opon

sumi pro lacryma Cyrenaica, quae maxime acrium partium quum sit, fieri non potest, ut fluentem sanguinem sistat. Quanquam possit aliquis retorquere, aloem, acre pharmacum, si extrinsecus admoveatur, coercere sanguinis fluxum. Caeterum aloe sortitur partes magis emplasticas.

Cap. De lippiente equo.

Cor. Candidum ovorum decem. Graece. [GR]. Hoc est. Album quatuor ovorum.

De profluvio alvi.

Cor. Si alvus fluat, sanguis ex venis capitis auferatur. Graece. [GR]. quod malui vertere. Si alvus sanguinem reddat, per venas quae sunt in capite sanguis detrahendus est. Quanquam Cornarii lectio prorsus tolerabilis esset, nisi omnino ratio dictaret nobis contrarium. Siquidem in omni alvi profluvio, praeterquam in sanguineo, non solum nostra ars medica, sed etiam Veterinaria, damnat sanguinis detractionem. Quare [GR] legendum puto, ubi [GR] in ipso titulo habetur, ut ipsa detractio sanguinis sit tanquam revulsorium remedium.

Cap. de tormine.

Cor. De tormine, hieroclis. Grae. [GR]. id ed. Pheroclis.

Ibidem.

Cor. Volvulosi porro equi infuso per sedem immisso eluuntur, quod ex beta aquae incocta, et nitri drachmis triginta, constat. Hic enim, utrum magis accusem, Cornariumne, an illius typographum, nescio. Graece tamen sic legimus. [GR]. Nempe. Vertiginosis autem equis clysmi iniiciuntur ex betae decocto, cui etiam adiectae sint nitri quadraginta, olei triginta drachmae.

Cap. De tussi equorum.

Cor. Alii marrubii succo. Graec. [GR]. Hoc est. Hi autem porri succum.

Cap. De incerto morbo.

Cor. Pharmacum etiam praeparatur hoc modo. Rutae, etc. Graece. [GR], etc. Hoc est. Atque pharmacum praeparatur. Hi autem rutae, etc.

Cap. De urinae difficultate.

Cor. Aut cepae semen eodem modo cum vino, aut columbinum stercus, aut polii folia, aut smyrnii corticem. Graece. [GR]. Quod verti. Aut cepam cum vino similiter, aut columbinum stercus, aut polii folia, aut corticem myrrhae. Vitiose siquidem in Graeco exemplari pro accusativo genitivus legitur. Porro quod [GR] myrrham, non smyrnium, significet, id nemini opinor obscurum. Myrrhae autem cortex, quanquam in usu non sit apud authores Medicos, quid obstat tamen quin reperiri possit, quemadmodum etiam thuris?

Cap. De inflammatione.

Cor. Rhododaphnes folia pauca. Graece. [GR]. quod equidem (ut erat) reddidi, rhododaphnes exigua fragmenta. Quanquam fieri potest, ut loco [GR], depravate legatur [GR]

Cap. De camelis.

Cor. Ex sue vero, sive apro, et camelo foemina, gignitur camelus germinatum tuber habens, quemadmodum ex equis et asinis mulus. Multas autem notas, quibus patrem refert, camelus habet. inde prognatus. nam et densum

pilum, et virium robur possidet. Graece. [GR]. id quod nimirum vertimus. Ex sue et camelo deformatus duplici gibbo camelus nascitur. Verum quemadmodum in equis et asinis plurimas notas patris fert mulus, sic camelus ortus ex semine suis, tanquam indicium, virtutis robur, pilorumque densitudinem contrahit.

Ibidem.

Cor. Florentinus in georgicis suis prodidit se vidisse camelopardalim. Graece. [GR]. Hoc est. Florentinus autem in suis georgicis ait, Rhomae se vidisse olim camelopardalim.

Libri XVI