Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

3 - de Aesalone

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AESALONE.

Accipitrum genus praecipuum triorches est, secundum aesalo, Aristot. Graece [GR] scribitur, paroxit. Apud Varinum oxytonum, quod non placet: apud Hesychium [GR] corrupte. Albertus et recentiores quidam inepte (ut solent) assalon et azalon scribunt, et cum salo, id est aegitho avicula confundunt. Aesalona Graeci vocant qui solus omni tempore apparet: caeteri accipitres hyeme abeunt, Plinius. Aristoteles similiter scopes discedere scribit, aiscopes semper apparere: inter  accipitres vero buteonem tantum semper apparere. Inter minores accipitres (inquit Guilhelmus Turnerus) sola merlina, ut Angli vocant, sive smerla ut Germani, semper adparet. quamobrem eandem aesaloni esse coniicit. Aesalo vulpi est inimicus. ferit enim pilosque eius evellit, occiditque catulos,. uncis {nanque} <namque> unguibus est. Aesalonem corvus impugnat, et vulpem adversus ipsum defendit, Aristot. Corvus cum etiam robusto aesalone decertat, Aelianus. Aesalo vocatur parva avis, ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a vulpibus. Invicem haec catulos eius ipsamque vellit. quod ubi viderint corvi, contra auxiliantur, velut adversus communem hostem, Plin. Aesalo cum vulture pugnat, Aristot. Et rursus, Aesalo et vultur invicem inimici sunt. ungues enim utrique unci habentur. Aesalon, qui et aesalus, ut habent grammatici quidam, sed absque authore.

Smerla vel smerlus Germanorum, [GO] vel [GO], ut Albertus nominat, a Gallis emerillon, a Sabaudis esmereillon vocatur, ab Italis smerlo vel smeriglio: quarum prior vox maiori videtur convenire, posterior minori. faciunt enim duas species, sive aliter sive sexu tantum differentes, ut smerlus foemina sit, smerillus mas. Smeriglio, haliaeetus, ethis, nisus, Alunnus absque authore et absque ratione. Capiunt smerilli easdem aves quas musceti, ut audio, nonnulli etiam perdices. Fringillarium accipitrem Albertus sparverium putat, Ephesius illum qui fringillas sequitur: hic puto est smerillus, Niphus. Falco arborum apud Germanos dictus, medius est quantitate et vigore

inter gibbosum falconem et mirle, eodemque modo ut mirle regitur, Albertus.

Decimum et ultimum falconum genus quantitate minimum est, (inquit idem Albertus) quod mirle et smirlin vulgo vocatur. Et quamvis magnitudine caeteri inferior sit, nulli tamen animo et audacia cedit pro corporis et virium suarum portione, praecipue si peritia et usus accedant, spesque auxilii a falconario propinquo. Itaque Guilielmus Falconarius refert se harum avium opera aliquando gruem cepisse. Alioqui enim alaudas et similes aves tantum vincere potest, et ad summum perdicem et columbam, nisi (ut diximus) vires arte iuventur. Guttas in facie habent hae aves ut caeteri falcones, alas longissimas respectu sui corporis, caudam mensuratam, (mediocrem intelligo:) crura et pedes planos citrinos. Minores sunt nisis, aequales fere muscetis. Dum feri sunt, cardueles fere capiunt. sunt enim celerrimi et insidiosi, et in capiendo ascendunt ac descendunt feriendo, sicut et alia falconum genera. Sed de hoc genere haec dixisse sufficiat, quod omnibus fere notum sit, Haec Albertus de animalib. 23. 14. Et mox sequenti capite, Ex falconum ignobilium genere lanarius rubeus est, qui minor est et mirle imitatur. Rursus in eodem libro in elemento M. Meristiones (inquit, ego merilliones legendum puto, eosdemque esse smerillis, vel mirle) aves sunt parvae, rapaces, et aliquid habent de falconum natura. socialiter enim volant ad praedam (sicut accipitres et herodii, Isidorus:) et quaterni aliquando ita instituuntur, ut spe auxilii hominis cygnum prosternant: unus scilicet capiti, bini alis insidentes, quartus collum et pectus oppugnans. sic cygnum opprimendo deiiciunt ut ab aucupe capiatur. Quando autem sylvestres sunt, aves parvas insequuntur. Colore et figura merulam referunt (non multo maiores merula, Isidorus: et fieri potest ut inde etiam merilli vel merillones nominentur) nisi quod rostrum et ungues aduncos habent. Eadem fere omnia Isidorus, merillum appellans: Quaterni (inquit) merilli cygnum a diversis partibus (ut iam dictum est) invadunt: Unde cygnus avis gravida (gravis corporis) angustiis circumsepta, movere se non valens, ab aucupe praeventa capitur et occiditur. Ismerli sunt quasi falconelli, id est falcones parvi, quos et corporis specie et colore pennarum referunt. Horum aucupium plus voluptatis quam utilitatis adfert. Capiunt praecipue alaudas, quas tanto desiderio et impetu persequuntur, ut vel ad clibanum usque ardentem quandoque vel in puteum, vel hominum vestes offendant. Capiunt etiam passeres et alias aviculas. Caetera quae ad ipsorum institutionem et curam pertinent, ex accipitrum historia petentur, Crescentiensis. Merillo formam habet falconis, minor sperverio, volacior quam ulla avis alia. Aves capit easdem quas sperverius: praecipue vero parvas, ut passerem, alaudam, et similes, quas mira animositate persequitur. Debet cicurari et institui intra octo dies: nam post id tempus inutilis redditur. [HE], asniia, vocem Hebraicam, Levit. II. et Deuter. 14. aliqui Gallice esmerellon interpretantur. Vide infra in Haliaeeto. In Alberti commentariis de animalibus pro aesalon legitur celon voce corrupta, quam falconem lapidum interpretatur. Haliaeetus, lo smiriglio, a quibusdam muschette, Scoppa grammaticus Italus. Eberus et Peucerus aesalonem Germanice reddunt [GO]: percum vero smerillum vel nisum, [GO].

3 - de Aesalone