Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

4 - de Buteone et aliis Accipitribus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE BUTEONE, DE QUO PLURA REQUIRES
infra in Lanariis inter Falcones.

A.

Accipitrum genus praecipuum ([GR]) buteo est, triorcha a numero testium nuncupatus, Aristot. Triorchen accipitrem dictum invenimus a numero testium: buteonem hunc appellant Romani, Plinius. Buteo genus avis, qui ex eo se alit quod accipitri eripuerit, vastitatisque est causa (locus est corruptus) his locis quae intraverit, ut bubo, a quo etiam appellatur buteo, Festus. Apud Albertum et eiusdem classis authores buteus pro buteo inepte scribitur. Haec avis, ut coniicio, Italice poyana vocatur: quasi pagana, ni fallor. nam et villanos has aves vocant, ut dicam in Lanariis inter Falcones. Circa lacum Verbanum aieta. Buteo a nonnullis putatur bucciarius: sed, ut Ephesio placet, falco est habens tres testes, Niphus, Hispanis

aut Lusitanis, gaviam, ni fallor. Gallis, buysard, buzart, vel bousant, vel bousat, ut Sabaudis apud quos et bose nomen usitatum est. Sunt tamen qui dicant etiam milvi alterum genus buysart Gallice nominari. Sabaudi quidem suum bousatum quatuor generum faciunt: primum cognominant nobilem, alterum communem, tertium album aut caligatum, (blanc ou chaulse,) quartum marinum. Buteo Anglorum busharda est, nisi fallor. nam milvo magnitudine aequiparatur, semperque ipse cernitur, quod de buteone Aristoteles scribit, Turnerus. Aliqui Anglice bussard scribunt. Germani quoque nostri [GO] vocitant: vel [GO], vel [GO], inferiores [GO], ut Albertus et Murmellius annotarunt. Saxones [GO], a similitudine milvi. Sunt qui eundem apud nos appellent [GO], id est milvum palustrem: quod circa paludes avibus insidietur, et forte etiam piscibus: vel [GO], id est bubonem palustrem, quod corporis specie aliquatenus bubonem referat. Genera eius tria faciunt, magnitudine discreta. Nos alium [GO] aquilarum historiae subiungemus. Accipitres nonnulli pigerrimi sunt, et ad volandum ignavi adeo, ut ab aliis nutriri desiderent, et fero tandem ad venationem procedant, solisque ranis indidientur, Oppianus. Hi quidem buteones esse videntur, accipitrum ignavissimi.

B.

Buteo milvo aequatur magnitudine, Aristot. De genere accipitrum est, sed paulo nigrior, Obscurus. Subniger, uncis unguibus et rostro, magnitudine fere milvi, Albert. Buteonibus testes terni, Plinius. Buteo apud nos triplex habetur, magnus, mediocris, et parvus. Differunt etiam coloribus. audio album quoque reperiri.

Poiana Italis vulgo dicta, avis est magna, similis milvo, nigrior, tardior, etc. Ego olim in Sabaudia bushardum marem ad me delatum, consideravi. Is rostro erat brevi, adunco, nigro: in fronte color ex viridi et flavo mixtus, (quem tamen in altero quodam non deprehendi.) Pedes flavi, ad media ferme crura innatae plumae. Tergum fuscum, pennae extremae nonnihil ruffi coloris praeferebant. Interior pennarum pars quae mutuo obectu latet, albescebat, multis densis crispis mollissimisque plumulis obsepta. In ventre et pectore pennae albicantes erant, nigris pleraeque maculis per medium insignes. Capitis quoque pennae fuscae per margines albicabant. Alarum maximae pennae caeteris nigriores erant. sed omnes in alis pennae altera extremitate, interiore scilicet, albidae erant. Longitudo corporis extensi a rostro ad imum pedem, vel etiam ad imam caudam, dodrantes duo cum palmo, hoc est palmi septem. Cauda ab orrhopygio dodrantalis. Collum brevissimum, ut in omni accipitrum genere. Tota denique magnitudo et pondus videbantur mediocrem gallinam referre. Testes, cum inciderem, nullos inveni, et foeminam fuisse puto. Rursus vero alio tempore marem incidi: Illi magnitudo per omnia aequalis erat superiori: pondus unciarum triginta. Colore nonnihil a superiore variabat, ut in fronte et alibi. Circulus in oculis iridem nigram flavissimus ambiebat. Crura a ventre ad ungues usque digitos circiter novem longa. Venter, latera et crura superius plumis albis vestiebantur, quas latiusculi circuli obscure ruffi per transversum distinguebant. Tota pars prona concolor erat, castanearum coloris obscuri. Plumae in cauda magis albebant, zonis quidem eiusdem coloris (obscure ruffis) distinctae. Testes ad spinam dorsi inter utrosque renes, binos tantum (ut triorchae nomen a ternis testibus non vere sit factum) albos ac pusillos reperi, altitudine aequali. In medio quidem particula quaedam erat teste minor et flava. Tinnunculum quidem Itali aliqui hodie tristinculum vocant, quasi a tribus testiculis. Ungues buteoni minores infirmioresque quam caeteris accipitribus. Observavi et buteonis pullum, nido exemptum recens, undique cinereum, rostro tamen, pedibus oculisque flavis. Post aliquod tempus oculi et anterior rostri pars, ad fuscum vel subcoeruleum colorem mutabantur, cum iam quinque aut sex hebdomadas dierum vixisset.

C.

Buteo semper cernitur, Aristot. quod Plinius de aesalone accipitre reddidit. Carnivorus est, Idem. Hostis est ranae et rubetae anguis. rapit enim eos atque exedit, Idem. Sed forte non aliter horum animalium hostis est, quam cibi gratia. Mures et ranas pro cibo suo ruri inquirit, Stumpfius. Venatur ranas et mures, et aviculas pigras aut infirmas quae volare nequeunt: et quandoque pullos avium rapit, Albertus. Ego in buteonis cuiusdam incisi ventriculo talpam integram reperi, et in alterius cuiusdam ventriculo insecta quaedam nigra. [GR], Simonides apud Athenaeum: Quasi triorchae sive triorchi pisces etiam devorent. Notatur autem ex hoc loco buteonis ignavia, qui ab ardea sibi anguillam eripi passus sit. Buteo avis est tarda et pigri volatus: praeda tamen vivit, quam vel dolo ceperit, vel languore aliquo aut pigritia detentam assequutus fuerit, Obscurus. Tarditas quidem et pigritia huius avis, quam telo petitam, non ad primum aut secundum ictum, sed vix ad tertium cedere aiunt, proverbio apud nos occasionem fecit, [GO], Buteonis instar sedes, in homines ignavos et diutius ad mensam vel alibi otiose desidentes.

D.

Buteo vilis ac timidus est, et vel a parvis avibus nonnunquam fugatur. quamobrem Itali timidos et effoeminatos proverbio poyanas vocant. Propter eandem timiditatem non audent ut milvi prope domos et habitationes hominum praedam invadere, sed ruri et in agris eam perquirunt, Stumpfius. Hostis est ranae, rubetae, et anguis. rapit enim eos atque exedit, Aristot. sed hoc cibi

causa forte potius facit, quam quod aliter oderit. nam et anguillam capit, ut supra ex Simonide recitavi. Harpae et milvo communes inimicitiae contra triorchin sunt, Plinius. Et rursus, Harpae et triorches accipiter dissident. Sed forte haec non recte ex Aristotele transtulit, apud quem in historia animalium sic legitur: Quae cibum a mari petunt, anas, gavia ([GR]) invicem dissident. buteo in alio genere hostis ranae et rubetae et anguis est. Et rursus, Amici etiam pifex, harpa, milvus.

E.

Buteo capitur visco. nempe mure humi posito (ab aucupe faciem avertente) et circunquaque illitis visco virgis erectis: quibus buteo murem rapturus implicatur, Strumpfius.

F.

Buteo quanquam avis rapax, a quibusdam tamen inter delicias ciborum appetitur, Stumpfius. Pinguescunt apud nos, et vaeneunt deplumati. In Balearibus insulis buteo etiam accipitrum generis in honore mensarum est, Plinius. Dulcissimus et boni saporis in cibo est, si assus edatur, Albertus et Author libri de nat. rerum.

G.

Qui in Venerem infirmior erit, testiculos millonis ex aqua fontana, quae perennis est, cum melle decoctos edat ieiunus per triduum, statim remediabitur, Marcellus. Caeterum quae nam avis sit millo, nusquam legere memini. coniicio autem triorchen esse, quae milvo similis describitur, ut avis maxime testiculati testes, a quibus ternis etiam nomen adeptus est, ad promovendam Veneream facultatem adhibeatur.

H.

a. Millo apud Marcellum Empiricum buteo esse videtur, ut iam in G. scripsimus. Falconiger accedit ad formam avis quae butorius vocatur, Albertus: lego buteus. sic enim ab Alberto et eiusdem farinae scriptoribus buteo nominatur. Caeterum butorius iisdem avis est ex ardearum genere, quae ab authore Philomelae butio per onomatopoeian appellatur hoc versu, Inque paludiferis butio bubit aquis. Triorches, phrynus et ophis pugnant, Aristot. Hunc locum Albertus ex Avicennae translatione Graecis vocabulis turpissime corruptis sic vertit, Frichachyz et coronos, id est corvus aquaticus. tyrus autem aquaticum est animal vocatum trihave. [GR] quidem vox usitatior est pro buteone, sed legitur etiam [GR], ut supra in C. ex Simonide citavi: et in Avibus Aristophanis, [GR]; Ubi Scholia, Ioco nominat triorchum indicata Iride meretrice nimirum pro homine libidinoso et prono ad Venerem. [GR] vel [GR], species est aquilae, Varinus et Hesychius. Sed illi aquilae nomen ad accipitres non recte extendunt. [GR], Iidem. ego tinnunculum accipitrem potius, qui et [GR] et [GR] vocatur, cenchrilen esse dixerim. [GR], Hesychius et Varin. [GR], apud Lacones, Iidem. Germani quidem et angli (ut in A. docui) buteonem [GO] vocant: tetracem vero sive tetraonem Angli privatim bustard, alii ex eis melius bistard, ut et alii quidam recentiores bistardam. Epitheta huius avis nulla invenio, possunt tamen haec esse, tardus, ignavus, timidus, vilis, ignobilis, et huiusmodi.

Tertia est centauris cognomine triorchis, qui eam secat, rarum est ut non vulneret sese. Haec succum sanguineum mittit. Theophrastus defendi eam, impugnarique colligentes tradit a triorche accipitrum genere, a quo et nomen accepit. Imperiti confundunt haec omnia (centaurii genera) et uni generi assignant, Plinius. Quibus verbis dum aliorum imperitiam arguit, suam ipse prodit. Apparet enim omnino eum esse deceptum Theophrasti verbis non intellectis, qui de hist. plant. 9. 9. sic scribit. Febrifugiam secantes accipitrem tritestigerum (sic Gaza vertit triorchen) nuncupatum cavere aiunt, ut sine vulnere possint discedere. Non igitur herba ipsa triorchis vocatur, sed ab accipitre huius nominis fodienti periculum esse aiebant homines sive superstitiosi, sive impostores verius. Gaza eo loco non recte febrifugiam vertit, quod nomen minori non maiori centaurio convenit. Maioris quidem radix succo sanguineo est: minoris inutilis. tertium vero genus a bonis authoribus nullum traditur. Idem Theophrastus de hist. plant. 1. 19. centaurii succum amarum esse scribit, de minore intelligens, (cui praeter nomen nihil commune cum maiore,) ubi Gaza recte fel terrae transtulit. Rursus lib. 9. cap. 14. Centauris (inquit Theophrastus) per 12. annos durat. est autem pinguis et densa. quae verba de centaurio maiore accipi debent, hoc est eius radice. etsi centauris formula diminutiva dicatur. Gaza hoc loco non recte fel terrae posuit. Item eiusdem operis 3. 5. Centaurium in Eleo agro nascitur. monstruosis quidem locis foecundum: planis infoecundum et flore tantum gaudens: concavis vero ne floret quidem nisi improbe. Haec etiam verba ad maius centaurium refero. Postremo initio lib. 9. Succus quorundam (inquit) sanguineus est, ut ceuteriae ([GR]) et atractylidi. Ubi omnino non ceuteria, sed centaurium legendum, intelligendumque maius. Haec occasione triorchis herbae, quam somniavit Plinius, observata mihi apud Theophrastum, necdum ab aliis quod sciam prodita, hoc loco adferre volui.

Familia etiam ex buteone cognominata est, cum prospero auspicio in ducis navi sedisset, Plinius. Ego (inquit Caelius) in genere Fabia id fuisse cognomentum accipio. Nam ab urbe condita libro vigesimotertio T. Livius M. Fabium Buteonem nominat. Meminit et in Fabio Maximo

Plutarchus. Sed ibi mendum (opinor) inolevit: nam scribitur modo Fabius Bulco. Graecus tamen codex [GR] praefert [GR], etc. Denique Buteonis oratoris mentio est Senecae Controversiarum lib. 2. Caelius. Et rursus, Triorchae avis Aristophanes meminit in Vespis. Et quoniam haec avis, ut scribit Sex. Pompeius, vastitatis est causa in his locis quae intraverit, ab hac eius natura videri potest Agathocles tyrannus cognomentum traxisse: nisi quis malit ab efferata libidine. Nam egressus Agathocles pubertatis annos libidinem a viris transtulit ad foeminas. Traditur item quum esset perfunctus fato, uxorem querulam flebilibus modis illud subinde ingessisse: [GR]; Quid non ego tibi? quid non praestitisti mihi?

h. Buteonem Dianae sacrum esse dicunt, Gillius. Quod si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis immussulos, buteones, etc.? Arnobius lib. 7. contra gentes. Triorchae accipitri principatum in auguriis Phemonoe dedit. buteonem hunc appellant Romani, familia etiam ex eo cognominata cum prospero auspicio in ducis navi sedisset, Plinius. Alites volatu auspicia facientes istae putabantur, buteo, sanqualis, etc. Festus: quod et alibi repetit, aves oscines ab illis distinguens quae alis ac volatu auspicium faciunt. De augurio ex praepetibus avibus, ut buteone, sanquali, vide in Aquila h. Proverbia. Timidi et effoeminati Italice poyanae, id est buteones vocantur. Proverbium Germanicum, [GO], in desides ac pigros, supra in C. exposui.

DE SUBBUTEONE.

Subbuteones appellantur in accipitrum genere, qui latiores sint, Aristot. Graece scribitur [GR]. Sed quaerendum est an [GR] potius legi debeat. nam et in generibus aquilarum codices nostri gypaeton habent, et recte quidem. refert enim ea avis speciem vulturis, ut Aristoteles ibidem adscribit. An vero similiter [GR] legendum sit, non aeque asserverim. coniectura tamen haec nostra est, praesertim cum aves istas latiores esse dicat Aristoteles, ut ad latitudinem scilicet vulturum accedant. Turnerus non maius neque latius hoc genus buteone, sed minus facit. Subbuteonem (inquit) esse puto, quem Angli ringtalum appellant, ab albo circulo qui caudam circuit. Colore est medio inter fulvum et nigrum, buteone paulo minor, sed multo agilior. Praedam eodem modo quo superior captat, Haec ille. Ego apud Graecos praepositionem [GR] minuere interdum scio significationem vocabulorum, sed cum verbis tantum compositam et nominibus ab iisdem derivatis, et adiectivis, cum substantivis vero nunquam, nisi (ut dixi) verbalia sint. Sit igitur sive hypotriorches, sive gypotriorches potius, avis ex buteonum genere, quod triplex apud nos inveniri supra dixi, nominibus non aliter quod sciam, praeterquam illis quae differentiam indicent magnitudinis, discretum.

DE CIRCO ACCIPITRE.

A.

Circus ab Aristotele tertium genus accipitris numeratur post triorchen et aesalonem. Apud Graecos poetas aliquando [GR], alias [GR] simpliciter nominatur. Sirenes apes dissident cum circa: itemque Circa ([GR]) et circus  non solum genere, sed et natura inter se diversi sunt, Aelianus et Eustathius. Circanea avis quae volans circuitum facit, Festus. Albertus circum interpretatur genus falconis cui a coeruleis pedibus nomen: Eberus et Peucerus falconem simpliciter: sed nullis argumentis, quod dicunt, probant.

B.

Ex accipitrum generibus invenimus circon claudum altero pede, Plinius. Aristoteles de hist. 9. 15. non de circo, sed de aegytho ave scribit, [GR], id est, pede claudo esse. Albertum [GR] legisse video: vertit enim pedes habere citrinos.

C.

Cercis, id est radius textorius, a sono dictus est [GR], ut et crex avis: et forte circus etiam [GR] per metathesin, ut a crico organo differret, Varinus. Vide infra in a. Volatus est celerrimi accipiter circus, secundum Homerum: quamvis idem epitheton [GR] accipitri etiam simpliciter tribuit. Volando, praesertim cum insidiatur, ut et aliae aves rapaces et milvi, circuitum facere videtur: ut inde circus dictus videri possit, quanquam Graeci avem circum appellant, circulum vero ??????. Itaque circaneam Festi eandem esse coniicio, tum a nominis similitudine, tum a genere volatus. Gallina ardet studio et amore pullorum: primum enim ut circum avem rapacem supra tectum gyros agere cognoscit, statim vehementer vociferatur, tum explicatis alis timidos pullos protegit, avemque procacem retrocedere cogit, Gillius. Vuottonus circum inquit ex ferociorum accipitrum numero esse, et gallinarum domesticarum pullis insidiari. [GR], Homerus Iliad. ρ. Comparat autem Aeneam et Hectorem circo, Graecos avibus quae a circo capiuntur.

Clangorem  quidem aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non item circi et marinae aquilae, Aelianus. Et alibi, Aquilas marinas et circos horrent columbae. Mus in Homeri Batrachomyomachia conqueritur se timere circum et mustelam. Circus, larus, vultures, etc. mali Punici grano pereunt, Aelianus.

D.

Circi amaraginem ([GR], Philes, id est intybum sylvestre vel lactucam sylvestrem) ad custodiam pullorum in nidos imponunt, Aelianus et Zoroaster in Geoponicis. Alibi tamen apud Philen reperio circum florem croci nido imponere. Eiusdem generis herba est hieracium, cui accipitres nomen dedere, quod eius usu caligini oculorum medeantur, ut supra scripsimus. Cum circo accipitre vulpi inimicitiae sunt, Aristot. et Philes. circus enim, quia unguibus est aduncis, et carne vivit, vulpem invadit ac vulnerat, Aristot. Cum turture corvus et circus insitas inimicitias gerunt: et turtur vicissim hostili odio ab utroque dissidet, Aelianus. Inimicitiae intercedunt cornici cum circo, Idem.

H.

a. Circus species est [GR] (grammatici quidam Graeci accipitrum et aquilarum genus confundunt, triorchen quoque aquilis adnumerantes, etc. sed hic proxime post nominatur [GR], et a praecedente distinguitur,) quae accipiter vocatur. aquila enim maiora animalia occidit, Scholia in Homerum Iliad. ?. ubi poeta dixerat, circum aves parvas occidere. [GR] ab Hesiodo quoque memoratur. [GR]: et incurva omnia [GR] dicuntur, Hesych. quare fieri potest circum a rostri et unguium aduncitate sic vocatum esse. etsi grammatici quidam (Eustathius et Varinus) per onomatopoeiam [GR] (quo verbo Homerus alicubi utitur) per metathesin, ut a crico, id est circulo ianua ferreo (qui ab eodem verbo derivatur) differret, derivent. [GR], Hesych. Lupi etiam genus secundum circus vocatur apud Oppianum, nimirum a rapacitate: ut quartum ictinus, id est milvus.

Epitheta esse possunt quaecunque accipitris simpliciter. [GR], Homerus, [GR], Apollonius.

b. Harpyiae in Thracia habent vulturum corpora, facies circorum, (quamvis codex impressus [GR] habet per ypsilon,) Varinus in Scylla.

c. [GR], Homerus. Equis Iberis velocissimis, inquit Oppianus, sola forte aquila volando contenderit, [GR]. Apollonius Argonaut. secundo, [GR]. Circus [GR], Iliad. χ. propria enim est circo vox acuta, cum iam praedae propinquus de ea apprehendenda anxius est, Eustathius.

d. Circus persequitur [GR], id est timidam columbam alicubi apud eundem poetam. [GR], Apollonius in Argonaut. [GR], Idem.

h. Inter accipitrum genera invenimus circon claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptialibus negotiis et pecuariae rei, Plinius. Circum de genere aquilarum columbam discerpentem unguibus felix nuncium attulisse Homerus voluit, Alexander ab Alex. Vide supra in Accipitre simpliciter. [GR], Homerus. Ostensum autem supra accipitrem etiam simpliciter dictum, Apollini sacrum esse.

DE CIRI VEL CIRRHIDE.

Cirrhis, [GR], per duplex rho, vox oxytona, piscem significat, sic dictum a cirrho, id est fulvo vel pallido colore: item accipitris speciem. Cirrhis etiam (paroxytonum,) adonin significat Cypriis, (nimirum piscem adonin, cui color subfulvus subrufusve tribuitur,) Laconibus vero lychnum, Varinus. [GR], (per rho simplex, oxyt.) lychnus, avis, vel adonis, apud Lacones, Idem et Hesychius. [GR], avis quaedam, accipiter, vel alcyon: secundum alios, Hesychius et Varinus. [GR] nomen avis, ita scribitur ut [GR] et [GR], Eustathius. [GR], Iidem. [GR], genus accipitris, Iidem et Suidas. [GR], avis est. quam aliqui [GR] ([GR], Varinus per υ.) vocant. Antigonus quidem alcyonum mares [GR] nominat, Hesychius. [GR], piscis quidam, et species avis, Idem.

Ovidius Metam. lib. 8. de Scylla scribit in cirin avem mutata: quam metamorphosin nos hic partim ex Ovidio, partim ex Grammaticis paucis perstringemus. Nisus rex fuit Megarensium: aureos habens capillos (cui splendidus ostro, id et purpureus, Inter honoratos medio de vertice canos Crinis ([GR], Oppianus) inhaerebat magna fiducia regni, Ovid.) cui oraculo responsum est, ipsum tam diu regno potiturum, quam diu capillos intonsos retineret. Cum igitur a Minoe ob interfectum dolo ab Atheniensibus et Megarensibus Androgeum filium Megara (Ovidius Alcathoen vocat) obsideretur, Scylla Nisi filia hostis (Minois) amore flagrans, ut illi magis placeret, noctu purpuream comam patri totondit, eamque Minoi obtulit: qui dono accepto victoria potitus Nisum eversa regia occidit. Tum Nisus deorum commiseratione conversus est in sui nominis avem, quam et haliaeetum vocant, perpetuum odium exercens in cirin avem, in quam Scylla fuit transformata,

et sic dicta [GR] quod tondere significat. Cum enim a Minoe impietatem eius ac proditionem detestante contempta relinqueretur, illa amoris impatiens insilit undis, Consequiturque rates faciente cupidine vires,

Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in auras,
Et modo factus avis fulvis haliaeetus alis,)
Ibat ut haerentem rostro laceraret adunco.
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
Sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
Pluma fuit. plumis in avem mutata vocatur
Ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo,

Haec Ovidius. Cuius interpretes quidam cirin avem alaudam sive galeritam interpretantur, nimirum quod existimarint nisum non aliud esse quam accipitrem minorem, (vulgo sparverium vocitant) qui alaudis maxime insidiatur: qui tamen ab haliaeeto plurimum differt. Ego cirin potius e genere cepphorum esse putarim, quae quidem aves levissimae minimum corporis, plurimum plumae habent, maritimae sunt, et circa naves volitant clamosae: videturque eis convenire execratio ista Minois, qua Scyllam munus illud impium offerentem execratus est, Tellusque tibi pontusque negetur. In Ixeuticis Oppiani cirrhis oxytonum scribitur, ubi caetera fere similiter ut apud Ovidium legimus: hoc interest quod cirrhin non scyllam hanc virginem vocat, aitque illam a Minoe religatam ad navim per mare tractam fuisse: atque ita in avem mutatam ab omnibus avibus nunc odio haberi: et si haliaeetus ipsam oberrantem viderit, mox per insidias eam adoriri et perdere. Cirin avem parentem suum in capite tumulasse, (quod Galenus et alii de alauda scribunt,) apud Caelium Calcagninum legimus in libello quod Stoici magis paradoxa scribant quam poetae, quem ad imitationem libri eiusdem tituli a Plutarcho scripti composuit: in quo tamen ego nihil tale invenio. Vergilius in Bucolicis cum scribit, Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est Candida succinctam latrantibus inguina monstris  Dulichias vexasse rates, etc. Scyllam Phorci (et Cretaeidis nymphae filiam) dicere debuit. haec enim ut Servius narrat, media sui parte in feram mutata et in deam marinam conversa dicitur. Sed hic memoriae lapsus est, alioqui lib. I. Georg. idem poeta inter signa serenitatis Scyllam Nisi filiam in avem mutatam agnoscit his versibus: Apparet liquido sublimis in aere Nisus,  Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo.  Quacunque illa levem fugiens secat aethera pennis,  Ecce inimicus atrox magno stridore per auras  Insequitur nisus. qua se fert nisus ad auras,  Illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis. Fuit et Nisus Troiani cuiusdam nomen Aeneid. 9.

DE ACCIPITRE FRINGILLARIO.

Accipitres quidam percae et fringillarii vocantur, ([GR],) Aristot. De percis seu percnis supra diximus. Niphus percos et spizias pro uno genere accipit. [GR], species est accipitris, Hesych. et Varin. Accipitres ambo, id est palumbarius et fringillarius, carnivori, Aristot. tanquam haec duo genera prae caeteris accipitrum nomine vocari mereantur. habent enim alii omnes etiam alia nomina, ut triorches, aesalo, circus, asterias, pernes, percnus, laevis. hi vero duo, ut et rubetarius, simpliciter accipitres dicuntur, adiecto cognomine ab animali quod singuli praecipue capiunt. Fringillarium accipitrem Albertus sparverium putat: Ephesius illum qui fringillas sequitur, is puto smerillus est, Niphus. Nos supra smerillum aesalonem fecimus. In genere quidem sparverii mas appellatur muscetus, Germanis [GO], quae vox quodammodo ad spizian accedit. Fringillarium (inquit Turnerus) Anglorum hobbiam esse coniicio. Est autem hobbia accipiter minimus, coloris caeteris nigrioris. In capite duos habet nigerrimos in pallido naevos. Galeritas et fringillas plerunque captat, in excelsis arboribus nidulatur, et hyeme nusquam cernitur. His verbis Turnerus minimum accipitris genus, quod nostri ab arbore denominant, designare videtur, de quo infra inter falcones agetur. Accipitres palumbarius et fringillarius, multum inter se magnitudine differunt, Aristot. maior scilicet aves maiores capit, ut palumbes: minores minor, ut fringillas. Accipitrum aliqui in cassitas ruunt et hirundines, tanquam Tereo cognati, Oppianus. Accipitrum ali qui celeres sunt ad aucupium, columbis maxime et palumbis exitiales: alii aves minores captant, Demetrius. Sed aves minores a diversis accipitribus capiuntur, ut aesalone, circo, smerillo, niso, musceto, falcone arboreo.

Ego observavi Accipitrem Qualearium, id est coturnices venantem, quatuor peperisse, nunquam tamen plures, Niphus. Eberus et Peucerus accipiter fringillarium Germanice interpretantur [GO], nescio quam recte. ignotum enim nobis hoc vocabulum est, nisi quod de genere vulturum videtur, cum [GO] vulturem significet.

DE ACCIPITRE PALUMBARIO.

Accipiter palumbarius, stellaris, et pernes differunt, Aristoteles. De hoc quaedam etiam proxime in fringillario diximus. Graeci [GR] cognominant, quod [GR], id est palumbes imprimis persequatur. [GR] (addo [GR]) [GR], Hesych. et Varinus. nos contra potius [GR] speciem esse dicimus [GR]. Palumbarius in ferociorum accipitrum numero censetur, Vuottonus. [GR], genus accipitris est, et (addo [GR]) genus columbae sylvestris

frugivorae, Hesych. et Varinus. [GR], Hesychius. ego legerim, [GR] (apud Hesychium [GR]) genus accipitris, Varinus. videtur autem legendum [GR]. Accipiter palumbarius est falco tertiolus dictus (id est mas in genere falconis,) Niphus. Et alibi, Accipitrem palumbarium (inquit) Albertus asturem exponit (id est accipitrem maiorem. nam is quoque columbas capit. vide supra in D. in Accipitre in genere,) Ephesius falconem gentilem qui palumbos insequitur. Accipitrem palumbarium ideo Anglorum sparhaucam et Germanorum sperverum ([GO]) esse puto, quod palumbos, columbos, perdices et grandiusculas aves insequatur, Turnerus. Homerus celeritatem visus et actionis, alias confert accipitri [GR]. alias aquilae, etc. Varinus in [GR]. Palumbarius accipiter omnium celerrime volat, Porphyrius lib. 3. de abstinentia ab animatis. Eberus et Peucerus Germanice interpretantur [GO], id est falconem columbarium. Columbarium accipitrem alicubi legi Mercurio sacrum esse. Quae nunc Thisbeas agitat mutata columbas, Ovidius XI. Metam. de Daedalione mutato in avem rapacem, grammatici dicunt accipitrem.

DE SPARVERIO VEL NISO RECENTIORUM.
nam  Nisus  Ovidii  Haliaeetus est.

A.

Accipitres ambo carnivori sunt, id est palumbarius et fringillarius, qui multum inter se magnitudine differunt, Aristot. Veniunt enim haec duo genera prae caeteris accipitrum nomine, cum apud veteres, ut iam supra in Fringillario docui: tum apud recentiores, qui (plaerique) <plerique> omnes accipitrem in duo genera distrahunt: magnum alio nomine asturem appellantes , parvum vero nisum, id est sparverium. nam veterum nisus haliaeetus est, id est aquila marina, de qua suo loco agemus. Ego quidem sparverium eundem et fringillarium esse cum Alberto sentio: quanquam Turnerus palumbarium spervuerum esse suspicetur Vide supra in fringillario. Mich. Ephesius minimum accipitrem sparverium interpretatur, Niphus. Cuculus magnitudine atque volatu similis est accipitri minimo, etc. Aristot. Hic Avicennae interpres convertit, et est aequalis avi quae dicitur sparaxonis. ego sparverium intelligo, ut etiam Niphus. Accipiter minor Latine nisus vocatur, a conatu ad praedam. quia nititur capere aves se fortiores, ut columbam, anatem, corniculam, Albertus. Et rursus, Nisum vulgo sperverium vocant. Fieri quidem potest ut vox nisus ab Hebraeis descenderit, qui neser aquilam vocant: et nez accipitrem, alii asturem, alii nisum interpretantur. Vide supra in Accipitre A. Eliota Anglus sparverium accipitrem humipetam cognominat. Pernix accipiter, [GR], a celeritate dictus, sparverius appellatur rustice, Niphus. Sed de voce [GR], et contra Niphi etymologiam, scripsi supra in Capite de accipitribus diversis. Columbae cum simul volant, nec serpens nec oxiteros (forte oxypteros vel ocypteros) id est sparaverius, eas laedere potest vel audet, Kiranides lib. 3. Sed idem lib. 1. elemento ultimo ocypteron chelidona, id est hirundinem interpretatur. [GR] apud Hesiodum accipitris epitheton est. Itali hoc genus accipitris vocant sparviero, vel ut alii scribunt sparavier, sparaviero, sparavero: et aliqui illum distinguunt in maiorem et minorem, nescio an propter sexum tantum magnitudine differentem, an quod specie differant. Aliqui (ut audio) loyette nominant, quod alaudas venetur. Galli espervier, vel esparvier. Germani [GO] vel [GO]. Frisii (ni fallor) [GO], nisi is tinnunculus est per onomatopoeiam. Angli sparhauke. Poloni sokol. Graeci vulgo [GR], forte corrupto nomine ab oxyptero. Eberus et Peucerus percum Aristotelis smerillum vulgo dictum, aut sperverium esse suspicantur.

Qui muscetum et nisum genere distinguunt, (ut aquila, Theodotion et Symmachus) errant. sexu enim duntaxat differunt, (ut scripsimus in Accipitre A.) cum nisus foemina sit, muscetus mas, Albert. Accipitrum genus tertium nisus est: quartum frogellus quem muscetum dicimus. multo quidem minor, sed colore consimilis, sicut nisus accipitri consimilis est in dispositione habitus et colore. Haec avis (muscetus) cito mansuescit, et delicate nutriri postulat. leviter aucupatur, et velox est ad volatum, Author libri de nat. rerum. Vocem frogellum detortam puto a fringillario. Unde et Hispani forte francello hanc avem vocant: nisi malis ita dici tanquam francos, id est nobiles vel ingenuos. Germani muscetum vocant [GO], vel [GO]: quae itidem voces ad Graecorum [GR], id est fringillarium accedunt, de quo superius seorsim egimus. Quinta accipitris species sabech vocatur, quam Aegyptii nominant baydach, similis sparverio, minor tamen, oculis fere coeruleis, Tardivus. Videtur autem idem hic et muscetus esse. nam proxime quoque asturem marem ceu species duas diversas numeravit. Smerillus minor est quam nisus, magnitudine fere nisi illius quem muschet vocant, Albertus. Flandri (qui multis vocabulis Gallicis utuntur) [GO] appellant. Scoppa grammaticus Italus haliaeetum interpretatur smerillum, vel muscetum. Muscetum capere aiunt coturnices, alaudas, passeres, caeterasque aves parvas: ad maiusculas inutilem esse.

Sparverius accipitris naturae proximus est: quamobrem pleraque in historia Accipitris

simpliciter iam a nobis prodita, illi quoque communia erunt.

B.

Astures et sperverii quos Apulia mittit, nostris multo maiores et praestantiores sunt. Accipiter est fere eiusdem figurae cum niso, qui semper varius (lego, qui sperverius) vocatur, sed maior eo est, Albert. Nisus avis est nobilis forma et robore, minor quam herodius, (accipiter, Stumpfius,) sed unus est color plumarum ambobus, Author libri de nat. rerum. Minimus et vilissimus est in genere accipitrum, Stumpfius. In regionibus Europae ad ultimum Septentrionem sitis, sperverii albi inveniuntur, Olaus Magnus in descriptione Germanica. nam Latina, picas pro sperveriis posuit. Sperverii ruffi dicti, quod maculis rubentibus eorum pectora insigniantur, nobiles existimantur ad venationem coturnicum et perdicum. Nisus in facie guttas habet, sicut peregrinus et caetera falconum genera, Albertus. Ingluvies (pappam vocant indocti) in quibusdam parva est, et ferme rotunda, ut in sperverio et columba, Albertus. Asturis et nisi cauda dependet (propter longitudinem scilicet) quod in falconibus non probatur, Idem. Superioribus annis quum nisum minorem (muscetum) mortuum manibus tenerem, observavi in eo crura subflava, nigris unguibus aduncis armata, decem digitos longa. Rostrum exiguum, breve, nigrum: cuius inferior pars canaliculata, non acuta. superior deorsum valde inflexa, acutissimaque ut in ave quam infra lanium appellabimus, ([GO].) Lingua exigua, nigricans, non acuta. Longitudo a capite ad finem caudae palmi quatuor, hoc est digiti sedecim. Tota pars prona, capite, alis, dorso, cauda, eodem et simplice colore est, nigro diluto. Caudae interioris pennae alternis spatiis candicant ac nigricant: et sub alis similiter. Ad principium caudae, multae sunt albae plumae. Cauda circiter duos palmos longa. Reliqua parte supina, nempe collo, pectore, ventre, plumae sunt alternis albidae et russae, alicubi tamen nigricantes. Albicare etiam videtur extremitas pennarum caudae.

C.

Sonus falconum ut plurimum crasior et prolixior est, et ab acuto in gravius procedens, quam asturum vel nisorum, Albertus. Volatu nisus admodum velox est. Sperverius pennas mutat mense Martio aut Aprili, mutationem Augusto perfecit, Tardivus. Ex accipitre minimo, id est sparverio, veterum quidam putarunt cuculum fieri. Vide supra in Accipitre C. et infra in Cuculo. Nisi coeunt aliquando cum falconibus, Albert. Nidificant in abietibus, et ova (aut audio) quaterna aut quina pariunt. Quasnam aves venetur, dicemus mox in E. nam de musceto dictum est in A.

D.

Nisus licet minor accipitre, aeque tamen animosus est, et alacris pro sua facultate. Ad venandum promptissimus, quamvis minimus inter aves aucupii studiosas, Obscurus. Sola haec avis (inquit Albertus) praedae socios dedignatur: et expertus sum, quod si duo nisi pariter emittantur, praeda dimissa alter invadit alterum. Aiunt etiam quod avem hyeme vivam teneat sub pedibus caloris gratia, et nocte transacta beneficii memor vivam avolare permittat: quod an verum sit expertus non sum, Haec ille. Obscurus quidam non nisum, sed accipitrem simpliciter, hoc facere scribit. Vide in Accipitre H. d. Nisum aiunt socios volatus recusare, quasi invidia aliqua et ambitione ad victoriam moveatur, ac solus ea potiri velit: sed verisimilius est eum inhiare praedae tantum, ne si in volatu socium habuerit, idem ad pastum quoque admittatur. Certum st enim nisum parem sui generis aspernari, eumque tanquam alienam avem persequi, idque contra totius avium generis naturam. Omnis enim avis in volatu praeda capiens, Aristotele teste, parcit sui generis avibus. Solus itaque nisus huius generositatis expers est: ut homo etiam solus fere animalium terrestrium in sui generis animal insidias molitur, Author libri de nat. rerum. Nisus ac triciolus (accipiter mas) locum eligunt in quo aves captas deplumant singulis diebus, multaque diligentia mundant quandiu compares aves (foeminae) incubant, quibus eas ministrant, Obscurus. Albertus sua observatione t Avicennae et quorundam aucupum asserit accipitres, quos vocant astures et sparverios, pullos suos volantes enutrire uno mense, postea se ab eis retrahere: docereque illos capere aves, ferendo eis vivas aves, quas dimittentes concitant ad capiendum: et cum agnoscunt posse venari, derelinquunt, Niphus.

E.

Nisi capiuntur similiter ut accipitres, nempe reti, graculo aut avicula aliqua (nisi et musceti praecipue illa quam zaranto Itali vocant e genere chloridum,) iuxta rete alligata et exposita. Vide supra in Accipitre E. Cito mansuescit, et delicate nutriri postulat, et leviter aucupatur, Author libri de nat. rerum. Falcones et nisi bene nutriti ac instituti ad domicilium revertuntur sicut columbae, Albertus. De institutione et mansuefactione nisi, Alberti verba recitavi supra in Accipitre E. Falco amat socium venandi falconem, et dividit cum eo praedam sine pugna, quod non facit astur et nisus, Albertus. Vide paulo ante in D. Sperverius capit omnes volucres quas et astur, maioribus tantum exceptis, Tardivus. Columbas, et alias quascunque assequi potest, Stumpfius. Nisus vocatur a nisu, id est conatu ad praedam. quia nititur capere aves se fortiores, sicut columbam, anatem et corniculam, Albertus. Sperverii laudabiles capiunt anates, palumbes, perdices, coturnices, graculos, picas, alaudas, et omne genus avium minorum.

G.

Si mulieris partus differatur, et parturigines absint: item ad secundas pellendas, fimum sperverii tritum prodest: Vide supra in Accipitre G.

H.

Nostri sorbum arborem [GO] vocant, per epenthesin literae p. cum sperverio quidem nihil ei commune. Nisus rex apud Ovidium in haliaeetum, id est aquilam marinam mutatus celebratur, ut in Cirrhide scripsimus. De haliaeeto vero inter aquilas scribetur.

DE TINNUNCULO ACCIPITRE.

A.

Cenchridem accipitrum generis Graeci faciunt, Plinius. Videtur autem ignorasse eandem avem Latinis tinnunculum dici, cum Graecam vocem semper relinquat. nam tinnunculi semel tantum meminit, lib. 10. cap. 37. quem locum non e Graecis transtulit, sed a Columella sumpsit. Loco Plinii iam citato antiqua fere lectio tristunculus habet, quod et Theodorus quandoque sequitur: ex maiori vero parte tinnunculus, (scilicet vertit Theodorus ex Aristotele pro cenchride voce Graeca,) Hermolaus. Ego tinnunculus (per n. duplex. nam Grammatici quidam non recte per n. simplex scribunt) legere malim, ut in Columellae etiam codicibus habetur, unde mutuatus est Plinius. Videtur autem tinnunculus per onomatopoeiam dici a tinnitu: tristunculus cur diceretur rationem non video, nisi forte tanquam a tribus testiculis ut apud Graecos accipiter triorches. Niphus quidem tinnunculum vulgo in quibusdam Italiae locis tristinculum nominari scribit. Ego tristunculum in Gazae traductione nusquam legi, sed ubique tinunculum per n. simplex, quum per duplex potius (ut dixi) scribendum videatur. Cenchridem eandem puto quam Latini tinunculum vocant, Ruellius: et Hermolaus qui per n. duplex scribit. Ab Italis hodie canibellus vocatur, et tristinculus, et tristarellus, Niphus. Ab aliis in Italia gavinellus, quem duplicem faciunt, maiorem et minorem. nimirum pro differentia sexus non speciei. Ab Hispanis cernicalo vel zernicalo, quae vox formata videtur a cenchride Graeca. Iidem accipitris quoddam genus gaviam nominant, a qua voce gavinellus ceu diminutivum factus videtur. A Gallis quercela (quasi cenchridion) nominatur, Ruellius. aliqui vocem Gallicam< >scribunt cercerelle. In Narbonensi Gallia vocant siricach. Germani nostri [GO]. Videtur autem nomen [GO] factum ab eo quod alas extendant ventilentque instar ventilabri, quod vannum nominant: vel [GO], quod in parietibus (turrium) nidificent. Angli a kestrell, (quae vox a quercella Gallorum detorta videtur) Kistrel, kastrel, in regionibus ad austrum: ad boream vero a steyngall. Eberus et Peucerus Saxonica dialecto interpretant [GO].

B.

Tinnunculi in Helvetia multi reperiuntur, Stumpfius. Corpore parvo sunt, magnitudine musceti, colore multo magis fulvo quam reliqui accipitres, plumis mustelinis aut castaneis,

unguibus aduncis, rostro aquilino, pedibus flavis, Turnerus. Tinnunculo ventriculus similis est ingluviei, minime carnosus, Aristot.

C.

Cenchris aliter a tinnitu vocis appellatur tinnunculus, Textor. Papiliones sectatur interdum: sed et aviculas insequitur ac dilaniat, Turnerus. Mures capit, Stumpfius. Auceps quidam asservit mihi tinnunculum cum pullis in picarum nido sibi inventum, et simul parvum serpentem, ac si serpentibus quoque vescatur. Cerchnes avis locustas devorat Aristophani in Avibus. Edit (ut audio) reptilia: ego vespam ab eo devorari vidi. Tinnunculus licet aduncis unguibus sit, bibit tamen aliquando, sed raro, Aristot. Et rursus, Solus fere inter uncungues bibit. At Aelianus, Cenchris (inquit) accipiter nulla potione eget. Et Suidas, Cenchrines avis est quae omnino non sitire dicitur. quod et Varinus ex eo repetiit. Atqui Aristoteles prae caeteris uncunguibus hanc avem bibere aliquando, testatur. Vide in Accipitre C. Tinnunculus nidificat in altis urbium turribus, Ruellius. In aedificiis fere, Columella. In aedificiis et tectis eorum, Stumpfius. In cavis arboribus nidulatur et in templorum muris, et aeditioribus turribus, ut apud Germanos Argentorati et Coloniae, et apud Anglos Morpeti observavi, Turnerus. Et rursus in epistola ad me, Interdum in cavis quercubus, non more cornicum super fronde, sed monedularum more in latibulis semper. Ardenti in foeminas amore inflammatur, moreque hominum amatoria levitate flagrantium, semper sectando eas in oculis fert. Si quo clam foemina abscesserit, ex eo maximum capit dolorem, et clangorem fundens vastum exclamat: utque homines vehementer amantes ex amore vexantur, perinde amatoriis molestiis affligitur, Aelian. Tinnunculus inter uncungues foecundissimus est. sed ne ipse quidem multa admodum parit, verum cum plurimum quatuor (inquit) eius reperti sunt pulli, sed plures etiam procreari apertum est. Pennatorum infoecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit ova, Plinius. Tinnunculi (cenchridis) ovum minii modo rubet, Aristot. rubri coloris est, Plinius. Cum ex oculis laborat, sylvaticam lactucam evellit. eiusque acerrimum succum expressum suis oculis imponens, ad sanitatem restituitur. Hoc uti medicamento ad sanandos oculorum dolores medici dicuntur, unde oculorum medicina Hieracia, quasi Accipitraria appellatur. Unde videre licet homines se avium discipulos profiteri, atque etiam prae se ferre non vereri, Aelianus. Vide supra in Accipitre H. a.

D. et E.

Tinnunculus pullos diu volantes tantisper alit, dum ipsi ex proprio venatu vivere possint, Turner.

Quomodo in oculorum doloribus hieracii sive lactucae sylvestris succo utatur, dictum est in fine praecedentis capitis. Gaudent incolere loca non remota ab hominibus, ut muros et tecta turrium, et altiorum aedificiorum. et amantur etiam ab hominibus, quibus praedando nihil nocent, sed prosunt potius captura murium quibus vescuntur, Stumpfius. Avis quae tinnunculus vocatur cum columbis habenda est. defendit enim illas, terretque accipitres naturali potentia, in tantum ut visum vocemque eius fugiant. Hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque si in quatuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas, Plinius. Ne columbae sedes suas perosae relinquant, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, stipatisque opercula supponuntur (superponuntur, forte) et gypso lita vasa in angulis columbarii suspenduntur. quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant, Columella. Tinnunculi aviculas captant sicut smerilli, Stumpfius. possunt enim ut audio similiter cicurari.

G.

Fimum cenchridis (accipitrum generis hanc Graeci faciunt) albugines oculorum extenuat, Plin.

H.

Accipitris et cristatelae (forte tristunculi) stercus, legitur apud Avicennam 2. 614. ex veteri interpretatione, ubi Bellunensis habet, Stercus albazi et falconis sachari. Cenchris Graece vocatur quasi miliaria. nam milium a Graecis cenchros, a Strabone cenchrys dicitur, Hermolaus et Ruellius. Quid autem huic avi cum milio commune sit, nemo explicat: ego coniecturas meas afferam. Miliariae quidem aves Varroni dicuntur, quae milio pascuntur: et [GR] Oppiano ex anserum vel avium aquaticarum genere, milio inescati capiuntur. Tinnunculus vero milium non edit, quare alia huius nominis causa inquirenda est. Cenchrines, (vel, ut alii scribunt, cenchrites,) serpentis genus est, quem sic dictum aiunt, vel quod tempore milii appareat, vel quod colore vario sit instar milii, Etymologus. Aetius hunc serpentem colore viridi describit, maxime iuxta alvum, ut milium colore referat, unde et cenchrias (inquit) appellatur: aiunt etiam hunc seipso fortiorem fieri cum milium floret. Est et cenchrias, id est miliaris, genus ulceris herpetis, a similitudine quam habet cum granis milii dictum, quod istorum instar exiguis pustulis exasperetur. Et forte eandem ob causam a milio nomen tum avi tum serpenti datum est, quod multis milii instar punctis insignes spectentur: nisi quis aliam ex praedictis rationem malit. Nominatur autem haec avis non tantum [GR], sed etiam [GR] apud Suidam et Varinum, ([GR] vero apud Hesych. [GR] est.) Item [GR] apud Suidam in voce [GR]. In Avium choro apud Aristophanem [GR] nominatur, ubi

in Scholiis [GR] bissyllabum legitur, his verbis: Cerchnis avis in Callimachi libro de avibus non memoratur, sed [GR]. Et quibusdam interiectis, Didymus parvum accipitrem interpretatur. Ubi ego omnino cenchridem accipio, ut [GR] Didymo idem quod [GR] sit. Si homines colant aves, vites eorum immunes erunt a locustis, [GR], Aristoph. in Avibus. ubi Scholiastes, Sic (inquit) et alibi forte [GR] cum iota legendum, non [GR]. Nam alibi in eadem fabula sic scribitur, [GR]. ubi [GR] cum iota subscripto legendum videtur, circumflexum ita ut est: quanquam Scholiastes supra oxytonum scripsit. [GR], Aristoph. ibidem. Et rursus, [GR]. Eubulus apud Athenaeum [GR] nominat inter parvas aviculas, nempe [GR]. et hae forsan miliariae Latinorum fuerint, de quibus suo loco dicemus.

Ischades (genus ficuum) [GR] apud Suidam memorantur. alioqui cenchramidas vocant semina seu grana interiora ficuum milii seminibus similia. [GR], genus est avis, [GR]. pro [GR] lego [GR], ut ferculum sit e panico. nam et e milio ferculum [GR] dicitur: et [GR] semen simile melinae, id est panico. [GR], Hesych. et [GR], Idem. Et [GR], etc Videntur autem omnes istae voces quae per [GR]. literas scribuntur, a cenchro, id est milio factae, et asperitatem aliquam significare, sic et verbum [GR]. ut [GR] quoque avis non alia sit quam [GR], etc.

DE CHALCIDE VEL CYMINDIDE,
quam et hybridem et ptyngem vocari putant.

Chalcis (inquit Aristoteles) raro apparet. montes etenim incolit, nigro colore est, magnitudine accipitris, quem palumbarium nominant, forma longa ac tenui. Iones cymindem eam appellant, cuius Homerus etiam meminit in Iliade, cum dicit: Chalcida dii perhibent, homines dixere cymindem. Sunt qui eandem hanc avem non aliam esse ac ptyngem velint. interdiu minus apparet, quia non clare videt, sed noctu venatur more aquilae. pugnat vero etiam cum aquila adeo acriter, ut saepius ambae implexae deferantur in terram, et vivae a pastoribus ([GR], Varinus non recte legit [GR]) capiantur. Parit haec ova duo, et saxis speluncisque nidulatur, Haec Aristoteles de hist. anim. cap. 12. interprete Gaza. Ubi Niphus, in annotationibus suis, scribit exemplaria omnia quae hactenus viderit, post carmen Homeri, hybridis avis mentionem facere: Gazam vero eam omittere, idque sibi probari, quoniam Plinius quoque hybridis nusquam meminerit. Sed Graeca Aristotelis verba perpendamus, quae statim post versum Homericum sic sonant. [GR] (scilicet [GR]) [GR], etc. Hoc est, Caeterum hybris, aiunt autem aliqui hunc avem eandem esse ptyngi, interdiu quidem non apparet, etc. Varinus in voce [GR], Aristotelis verba recitans, haec omnia ([GR]) omittit, ut et Eustathius Iliad. ?. [consyderandum an haec verba margini forte adscripta ab aliquo, in textum a librariis inserta sint] et reliqua inter se connectit. Idem tamen hybridem avem nocturnam commemorat, in elemento Y. ut Hesych. quoque qui nisi hoc in loco avis istius mentionem legerit, nullus sane alius ullius authoris occurrit. Relinquamus igitur ea quae in omnibus exemplaribus Graecis leguntur verba, ut [GR] etiam (vel ut grammatici iam citati scribunt, [GR] oxytonum) avis nomen sit, diversae nimirum a chalcide, et maioris forsitan ac fortioris, quae aquilam aggredi audeat. nam chalcidem [GR], id est gracili ac tenui corpore avem esse scribit Aristot. et quod raro appareat: hybridem vero sive ptyngem, non raro, sed noctu tantum apparere. Porro si quis contendat eandem esse avem, ut hoc illi concedam, dicam tamen fieri posse, ut avis eadem sit, sed hoc ipsum Aristoteles ignorarit. Certe verba ista, [GR], omnino de ave diversa, (aut quam diversam ipse putarit,) eum loqui testantur, ut vetus etiam interpres reddidit. nam et de aliis avibus diversis ibidem scripturus, simili initio utitur: [GR], etc. Iam cum sequatur, Nidulatur autem haec quoque in petris et speluncis, intelligendum est praedictum esse de alia quoque ave quae similiter niduletur: atqui non reperies nisi de chalcide, quam in montibus (nimirum montium petris et speluncis) nidificare dixit. Plinius quidem (non semper laudatus interpres) hybridis et ptyngis mentionem praeteriit, quem Gaza in hoc imitatus est, ut saepe solet. Nocturnus accipiter (inquit Plinius) cymindis vocatur, rarus etiam in sylvis, interdiu minus cernens, bellum {internecinum} <internecivum> gerit cum aquila, cohaerentesque saepe prehenduntur. Hermolaus apud Plinium pro cymindi cybindin in suis codicibus legit, nec putat mutandam eam vocem, quoniam et in aliis dictionibus Graecis β. in m. transeat apud Latinos, ut proboscis in promuscide. Eandem repetit Caelius. [GR] quidem in Graecorum Lexicis, et apud authores scribitur: quam vocem grammatici (ut Eustathius) aiunt tum masculino tum foeminino genere efferri. Genitivus casus [GR] in Cratylo Platonis legitur. [GR] vel [GR], aquila est, Suidas et Varinus: apud quem tamen [GR] pro [GR] scribitur. Sed apud authores cymindis tantum reperitur. Non est autem aquila, ut neque accipiter, (confundunt enim grammatici aquilae et accipitris appellationem ut diximus,) sed propter unguium

rostrique aduncitatem, et quoniam ex avium praeda vivit, aquilarum aut accipitrum generis esse videtur: magis autem aquilarum, quod aquilam ipsam impugnet. Sed et [GR]. id est aluco accipitris species dicitur. Somnus apud Homerum Iliad ξ. sopiturus Iovem, inter abietis ramos latet, [GR]. Solet autem Homerus non raro [GR] quaedam facere, quorum nomen alterum usitatum sit hominibus, alterum diis, ita deorum sermonem se intelligere et a Musis edoctum esse insinuans. Platoni quidem deorum vocabula maxime secundum rationem imposita videntur: quae vero hominibus a poeta tribuuntur, et magis quae mulieribus, fere barbara videntur, et nulla eorum ratio aut origo nobis constat. Grammatici (ut Varinus) chalcidem a colore dictam suspicantur, [GR] (]GR].) hoc est quod aeris quendam colorem inter volandum praeferat. [GR], Schol. in Aristoph. [GR], Eustathius. nam alioqui nigra ab Aristotele describitur. Somniculosa est et caput semper condit sub ramis, Scholiastes Homeri. Cymindis dicitur quasi [GR], [GR], ab occultatione. Conveniebat autem somnum utpote nocturnum, avi nocturnae et somniculosae, caputque inter ramos subinde abdenti, a poeta comparari, Varinus. caput enim abscondit ]GR]. aut forte propter vocis similitudinem sic dicta est, Etymologus. [GR], Aristoph. in Avibus: ubi scholiastes dubitat an cimindis ([GR], forte [GR], ut sequetur ex Callimacho) potius scribendum sit: quoniam cymindis a Callimacho non memoretur: quasi non satis sit ab Aristotele, Homero, Platone, etc. eam nominari, et ita scribi. Idem cymindim et chalcidem eandem cum noctua simpliciter dicta facit, imposito chalcidis nomine a colore pennarum: quae sententia mihi minime probatur. Et rursus, [GR] (inquit) vocem aiunt esse noctuarum, quas inde etiam [GR] nominant. alii [GR] (scilicet hanc vocem aedere dicunt:) [GR], Callimachus. Et mox, Homerus vero cymindin vocat noctuam, et ab aeris colore chalcidem, Haec Scholiastes ille. Ubi in mentem venit quod Gaza apud Aristotelem pro nycticorace, id est corvo nocturno cicumam transtulit. et sane nominum similitudo, [GR] et [GR], unam et eandem esse avem propemodum persuadet. cum utraque nocturna describatur, et nycticorax a colore corvi dictus videatur, ut et cymindis niger ab Aristotele describitur. Nycticorax (inquit Strabo) aquilae aequalis est, vocemque gravem aedit: in Aegypto vero graculi habet magnitudinem, et vocem omnino diversam. Hic etiam magnitudo aquilae cymindi convenit, vel hybridi. nam cum contra aquilam pugnare audeat, magnitudo etiam viresque aquilae ei conveniunt. Cicumae quidem vocabulum Gaza a Graecis accepisse videtur: quanquam Grammatici [GR] noctuam simpliciter interpretentur. [GR] (Varinus [GR] habet. neutrum placet, malim [GR]) [GR], id est noctua, Hesych. [GR], id est caecutire, hallucinari, Iidem et Suid. Hinc nimirum cicuma a caecutiendo dicta. [GR], Hesych. et Varinus. Nycticoracem (inquit Aristot.) nonnulli vocant otum, avem scilicet illam quae se coturnicibus hinc abeuntibus ducem praebet. Est autem otus noctuae similis, etc. Aristot. de hist. 9. 12. ubi Gaza pro nycticorace ululam et asionem transtulit. Adeo varia et confusa nominibus est nocturnarum avium historia, ut operaepretium sit diversa nomina ad rem quae significatur unam, aut saltem genus unum redigi. Sint igitur si non idem, saltem sub uno genere, Chalcis, cymindis, hybris, ptynx, cicuma, nycticorax, otus: et praeterea bubo, ulula, et aluco, et scops. Sed scops minor est noctua, et otus quoque fortassis non magnus. Caeterae omnes magnae, et quae magnitudinis merito cum aquila certare possint. Nam bubo. [GR], non minor aquila fertur. Aluco, [GR], maior gallinaceo, picas venatur ut aegolios quoque, gallinaceo aequalis, quam ululam Gaza interpretatur. eam similiter saxa et speluncas colere ferunt, quaternos nunquam aedere pullos, etc. Sed de singulis istis plura suis locis dicentur. Hybris sane Graecis, et byas, ut bubo et ulula Latinis, et hybou Gallis, t Germanis [GO], etc. nomina per onomatopoeiam dirae et absonae vocis facta videntur. Chalcidem piscem Gaza aericam transtulit, et ipsum forsitan a colore suo dictum. Quae ad philologiam spectant, in chalcide lacerta protulimus. Harpalycem aiunt Clymeno patri per vim mixtam, Presbonem filium coctum ei apposuisse, et deinde in avem chalcidem mutatam esse. alii fabulantur quod cum in Chalcide degens haec mulier cum Iove concubuisset, a Iunone in avem conversa sit. Hybris etiam vel hybrida dicitur canis natus ex venatico et gregario, etc. Vide in Apro C. Eberus et Peucerus cymindim interpretantur Germanice [GO], id est falconem montanum, non probo.

DE ACCIPITRE AEGYPTIO, ET ALIA QUAEDAM
Corollaria superiorum, ex Gallico opere Petri Bellonii, de rebus
memorabilibus per diversas regiones sibi observatis.

Avis est in Aegypto frequens, magis quam caeterae aves quae rapto et cadaveribus vivunt, corporis magnitudine corvum referens, capite milvum, rostrum ei inter corvum et aquilam medium, in extremo modice aduncum, crura etiam et pedes, partim corvum, partim aves rapaces

imitantur. Colore ad (falconem) sacrum accedit. quanquam fortassis aliis etiam coloribus inveniri potest. Haec plane videtur quam Herodotus et alii quidam veteres accipitrem Aegyptium nominant. Et alibi, Accipitres Aegyptii perquam frequentes sunt in Aegypto: nec admodum ab ea regione discedunt.

Turcae quum aves rapaces, quarum opera ad venandum utuntur, revocant, clamare solent, hub, hub. Falconarii Turcae aves manu dextra gerunt, et ovis gallinarum duris nutriunt cum caro recens defuerit.

 

4 - de Buteone et aliis Accipitribus