Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

5 - de Falconibus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  FALCONE IN GENERE


A.

Falconis nomen pro ave non admodum vetus est. Falcones et astures nominantur a Firmico Matheseos quinto. Falcones Servius grammaticus commemorat, quibus Guillermus, qui Rogerii regis Siciliae avibus praefuit librum dicavit, Volaterranus. Marchio Montherculeus librum de Falconibus condidit, Niphus. Campaniam Italiae civitatem constat a Thuscis conditam viso falconis augurio, qui Thuscica lingua capys dicitur, Servius in decimum Aeneid. Vergilii. Ubi poeta Capyn virum appellat, a quo nominata sit Campania, (vel potius Capua.)  Itaque Capys et viri avis nomen fuerit, ut falco etiam. Sic enim habet Suidas: [GR], nomen (proprium,) et species accipitris. Capuam in Campania quidam appellatam ferunt a Capy, quem a pede introrsus curvato nominarunt antiqui, falconem nostri vocant: alii a planicie regionis, Festus. Falcones accipitrum nobile genus antiquis fuisse putamus, Paulus Iovius. Aquila, Theodotion et Symmachus omnia accipitrum genera, vel omnes aves rapaces quarum usus est in aucupio, falcones vocant: Vide in Accipitre A. Nos pleraque falconibus et accipitrum communia, in Accipitris historia retulimus. sed hic etiam in falcone nonnulla referentur, quae ad accipitres quoque accomodari poterunt, ut operaepretium sit ab eo qui huius vel illius historiam curiosius requirat, utranque perlegi. Falconum quidam sunt magni, qui falcones communi nomine dicuntur: quidam parvi, qui vocantur ismerli. Rursus ex mahnis alii nigri sunt, alii per comparationem albi: alii rubei, qui ex horum (albi et nigri) inter se coitu generantur, videlicet cum mas unius speciei amissa socia sua, cum altera permiscetur, Crescentiensis. Tricellum vel trizolum (tertiolum) vulgo vocant marem in accipitrum falconumque genere, ut in Accipitre docuimus. Accipiter palumbarius est falco tertiolus dictus, Niphus. Petrus Bembus in epistolis falconem dicit esse aquilam. Regio circa Tarnasari Indiae urbem aquilis, quas falcones appellamus, abundat. Accipitres chilvones a Plinio vocari, quos nunc falcones nominamus, scribit in Latinis Blondus. ego in Plinio chilvonum mentionem nusquam reperio. [HE], daah, avis nomen Levit. 7. per daleth: sed Deuteronomii 14. raah scribitur per r. Hieronymus milvum interpretatur, etc. Eruditus quidam apud nos falconem esse suspicatur. R. Salomon, [HE], kos, Deuter. 14. interpretatur [HE], id est falconem, sed bubo potius aut alia avis nocturna hac voce significatur, ut in Bubone ostendemus. Falco apud plerosque Europae populos idem nomen obtinet, Italis falcon vel falcone dictus, Gallis faulcon, Germanis [GO], Belgis [GO]. Illyriis sokol.

B.

Falcones primo dicuntur venisse de monte Gelboe, qui non procul Babylone distat, in Illyriam primum ad Palum nudum: inde per alios quosdam excelsos montes dispersi sunt in quibus reperiuntur, Crescentiensis. (Hoc Albertus non de falconibus simpliciter, sed de nigris tantum scribit.) Falcones quibus in locis abundent, diximus in Accipitre B. In mari congelato insulae quaedam grifalchos et falcones plurimos producunt, Paulus Venetus. Falconum genus maius, ferocius et praestantius ad Septentrionem habetur, ut e Svetia et Livonia, quae plus quam quinquaginta gradus ab aequinoctiali distant. et hi in cibo pisces carnibus praeferunt, Albertus. Balascia regio herodios et optimos falcones habet, Idem. Aderant (in aula principis Moscoviae) complures falcones, alii albi, alii phoenicei coloris, magnitudine excellentes, Sigismundus Liber Baro. In Septentrionalibus locis multi falcones albi reperiuntur, Olaus Magnus. Sed de falconibus albis, nigris et rubeis, quoniam non colore tantum, verum etiam specie differunt, copiosius infra scribetur, separatim de singulis. Falconum (inquit albertus) conveniens color est, habere maculas nigras in maxillis, et albas circa oculos utrinque ex utraque parte rostri, et cilia habere nigra, et cinereum subnigrum colorem in craneo et dorso et superiore colli et exteriore alarum parte, et caudae etiam exteriore, et in aliis partibus varium esse passim et quasi virgulis distinctum, interruptis quandoque. Et ista varietas semper quidem habet nigredinem pro colore uno: sed primo anno secundus color ruffus est remissae rubedinis: albescit autem deinceps paulatim eo amplius scilicet quo saepius pennas mutarit. Color oculorum admodum flavus (croceus) est, ita ut ad rubedinem accedat. pupilla nigricat. Color pedum optimus croceus, multum declinans ad albedinem. nam quo minus albescunt, eo ignobilior est falco. quod si vergat ad colorem coeruleum, is quoque ignobilis, (ut dicemus infra in falcone qui ab hoc pedum colore denominatur.) Quanquam autem diversae falconum species iam

dictis pedum et pennarum coloribus differunt, in genere tamen colores isti falconi conveniunt. Capitis quidem color iam dictus convenit etiam nonnullis nocturnis avibus rapacibus, quae hactenus ad falconum generositatem accedunt. Sed quoniam figura (forma et species corporis) magis quam color ingenium (complexionem) indicat, iccirco excluduntur illae simpliciter a falconum genera, Idem. Aquilae et falconis corporis partes quid differant a partibus accipitris, diximus in Accipitre B. Quod ad corporis figuram, omnibus falconibus in genere convenit crassius habere caput, et collum brevius, et similiter brevius rostrum, et pectus maius cum osse pectoris acuto: et alas longiores, et caudam habere contractiorem: et crura breviora ac fortiora habere proportione sui corporis quam caeterae aves rapaces. Sic et reliquarum partium positam a nobis descriptionem per comparationem ad alias aves rapaces accipi volumus. quanquam vero dixerimus caput debere esse crassium, non tamen enorme caput laudamus, quod hoc accedat ad speciem avium nocturnarum

quae omnes capita habent enormia, timidaeque sunt, magnitudine capitis materiae potius abundantiam quam virtutis excellentiam indicante. Sed neque omnino rotundum caput probamus, quod in concavo sphaerico nimis diffluant spiritus. Sed cum in asture capitis pars anterior longiuscula stringatur paulatim, et terminetur in rostrum, sicut et aquilae caput stringitur, caput naturale falconis neque oblongius est, neque stringitur, ita ut rostrum ferme videatur sphaerae appositum, et frons eius ex rotunditate dilatatur. Superior cranei pars plana a rotunditate deficit. Maxillares partes bene rotundae et breves sunt: quae quidem species est humidi cholerici bene mobilis et bene audacis. nam et falconis inter aves proprium est, cito moveri in praedam, et non discernere, et plus audere quam possit. Idem dixerim de colli brevitate. In genere enim breve est collum falconis, magis quam aquilae et asturis et nisi. sed nimia brevitas vituperatur, phlegmaticam frigiditatem aut melancholicam siccitatem significans, et ad proprietatem noctuarum (avium nocturnarum) accedens. fere autem (ut in Physiognomonicis docui) quodcunque animal speciem alterius refert, ingenio quoque et moribus ad id accedit. Et licet crura brevia esse debeant, coxae tamen sint longae et bene pennatae. Pes bene patulus, digiti fortes praecipue in nodis articulorum, et ungues validi magisque aliquantulum curvati ad interiorem pedis partem. Similiter denique caudam non simpliciter brevem probamus, sed comparatione ad astures et nisos. nimium enim brevis noctuae et bubonis caudam referret. Sit igitur longitudo eius tanta, ut compositae alae se super caudam attingant, aut fere attingant in extremo longiorum anteriorum pennarum: et ab illa coniunctione cauda non multum descendat, nec dependeat sicut asturis vel nisi cauda. Nam cauda longa spinae dorsi medullam nimis humidam indicat, et timiditatem arguit, Hucusque Albertus. Habet falco os acutum ac durum in pectore, quod ei natura providens indidit ad impulsionem praedae, Author libri de nat. rerum. Quoniam falconis est ictu pectoris percutere, addidit ei natura anterius in pectore os latum, triangulum, validum, cuius prominens et rectus angulus in superiori pectoris est perquam durus et firmus: et super illum sunt ungues pedum findit autem posteriori ungue quod percutit. Tardivus laudat falconem, cui caput sit rotundum, superius planum: rostrum crassum et breve: pectus amplum, carnosum, nervosum, durum et validis ossibus munitum, cui falco ipse fretus eo ad feriendum utitur. Et quoniam inquit, coxae (femora) ei parvae debilesque sunt, unguibus venatur. Anchae (id est coxendices) plenae sint, alae longae extensaeque supra caudam. cauda brevis et agilis. femora crassa, crura brevia, etc. Talis enim falco grues et aves magnas capiet. Pulchritudo et nobilitas falconis (in quacunque falconum specie, Albertus) cognoscitur: si caput rotundum habet, et summitatem eius planam, rostrum breve et crassum, humeros (spallas vel spatulas) amplos, et pennas alarum subtiles, coxas longas, tibias breves et crassas: pedes lividos, sparsos. Qui talis est, ut plurimum bonus erit, licet aliqui satis deformes saepe optimi sunt inventi. ideoque falconum bonitas audacia solo experimento perfecte cognoscitur, Crescentiensis. Albertus in quibusdam variat. Caput enim requirit mediocriter crassum, pennas alarum et coxas longas, pedes latos, sparsos et macros: et falconem ipsum probat, qui frequenter pedes suos respicere soleat. Ignobilis autem est qui in aliquo vel pluribus istorum deficit. Fit tamen aliquando ut ignobilis nihilo inferior ad aucupium sit quam nobilis, aut etiam superior, quod a falconario considerandum est. Falconum genus alas habet longas et acutas, ut aquilarum magnas et latas, Albertus. Falconum generi fel est in hepate, Idem.

Accipitrem palumbarium Ephesus falconem gentilem (id est generosum) interpretatur, Niphus.

C.

Sonus (vox) falconum ut plurimum crassior et prolixior est, et ab acuto in gravius procedens quam asturum vel nisorum, Albertus. Vide plura de voce eorum infra in E. Accipiter semper fere latet iuxta terram, contra morem falconum, Albertus. Tertiolus vel tricellus vocatur mas in accipitrum et falconum genere, quia simul tres in nido nascuntur, duae foeminae, tertius mas qui minor est foemina, minusque fortis, Crescentiensis. Rubei falcones nascuntur ex albi et nigri inter se coitu, Idem. In rupibus et montibus Helvetiae nostrae reperiuntur falcones, cum alibi tum non procul Berna et Solodoro.

D.

Falco perquam animosus est, et nobilissimi generis, Crescentiensis. Avis est nobilissima, volatu impetuosissima, et in custodia sui minus cauta, etc. ut in E. referetur amplius. Falco raptu vivit, et solus pergit ad praedam, sicut omnis avis rapax, propter causam in Accipitre dictam, Crescentiensis. Falconis proprium est cito moveri in praedam, et non discernere, et plus audere quam possit, Albertus. Omnis avis rapax, maxime tamen herodius et falco, pullos iam adultos eiicit e regione suae habitationis, Albertus. In Gallia Belgica non long ab urbe Leodio (verba sunt Aeneae Sylvii in descriptione Europae capite 53.) praelium inter falcones et corvos constanti fama gestum ferunt huiusmodi. Nidum sive in arbore sive in rupe falco sibi paraverat, ovaque fovens pullos avidus expectabat. Hunc corvi supervenientes loco deturbavere, ovis eius effractis ac voratis. Postridie mirabile dictu falcones corvique quasi ex toto orbe ad pugnam vocati, isti septentrionem, illi meridionalem partem tenentes, ordinatis aciebus et tanquam rationis capaces essent, aliis qui cornua observarent, aliis qui media ducerent agmina dispositis, atrox ac ferocissimum praelium in aere commiserunt. In quo modo corvi, modo falcones cederent, et iterum resumptis viribus

certamen instaurent, totus undique subiectus ager et pennis et cadaveribus obtectus est. Ad extremum victoria penes falcones fuit, qui non solum rostris, sed etiam unguibus acerrime decertantes corvos omnes ad internecionem delevere. Exin parvo tempore interiecto, cum duo de Leodiensi ecclesia contenderent, alter a Gregorio tertiodecimo, alter a Benedicto duodecimo in episcopum electus (erant enim inter illos de Romano pontifice disceptantes) ambo cum copiis in eundem locum pugnaturi venerunt. Ioannes dux Burgundiae alterum armis iuvit, alterum Leodiensis populus sequebatur. Pugnatum est collatis signis summa utrinque contentione, horrendum cruentumque praelium factum. in quo tandem victor Ioannes dux triginta milia hostium caecidit. Memorabile eius rei fanum conditum est, quod nos illac postea transeuntes caesorum ossibus plenum vidimus. Sed de illo falconum atque corvorum praelio, suam cuique opinionem relinquimus, veri periculo penes famam dimisso, Haec Sylvius.

E.

Falcones capiuntur ut accipitres, vide in Accipitre E.

De falconum institutione, et quomodo tum ad manum assuescant, tum audaciores ad praedam fiant. Falconum bonitas et audacia solo experimento perfecte cognosci potest: veruntamen eorum bonitatem et aviditatem aves capiendi, multum auget dominorum industria: et eodem a probo ingenio saepe revocat eorundem imperitia, Crescentiensis. Falcones non nisi bene nutriti et edocti, ad domicilium revertuntur sicut columbae, Albertus. Et rursus, Falcones quidam adeo domiti sunt, ut sponte semper redeant ad falconarium: alii non nisi in fame redeunt. Ego quidem (inquit) iam vidi falcones, qui sine ligaturis intrabant et exibant: et nobis accumbentibus super mensam veniebant, in radiis Solis se extendentes coram nobis tanquam adbladientes. Et venationis tempore a tectis et fenestris sponte supra homines et canes in aere volando veniebant ad campum: et quum placebat falconario, redibant ad acclamationem. Quod si non satis cicurati sunt, causa propter quam non redeunt est metus hominis. itaque isti non sunt dimittendi nisi tempore famis. tum enim cibi desiderio redire consuescunt. Falco melior est qui paulo ante mutationem captus fuerit, Tardivus.

In falconis institutione duo spectantur, primum ut assuescat ad manum hominis: alterum ut audax et praeceps in captura avium efficiatur. Assuescet autem ad manum, si super manu semper cibetur. Et cicurationis quidem initio ante lucem pileo indui (caput eius pellicula obnubi, Volater. nos hanc pelliculam capitium vocamus, Albertus alibi mitram, alibi capellum et capitegium, [GO]) et manu teneri debet usque ad horam tertiam. Deinde pastus coxa gallinae ponatur supra gramen apposita aqua, (ubi rivus sit seu fons quo ablatur, si id expetat, Volaterr.) ut si velit balneetur. Relinques autem eum in Sole donec satis se purgaverit, (donec siccetur, Volaterr.) Post collocetur in loco obscuro usque ad vesperam. Tum rursus manu teneatur usque ad primum somnum (usque ad somni tempus, Volaterranus.) deinde locetur in loco obscuro (in angulo super pertica, Volaterr.) et accendatur ignis clarus vel lucerna ante eum per totam noctem usque ad diluculum. Tum inducto ei capitio aliquandiu iuxta ignem assiste manu tenens avem. Scias autem quod falcones in nidis suis perfecti, meliores sunt, et pennas habent validiores. Quod si e nido ante perfectionem eximatur falco, ponatur in nido facto quam fieri potest maxime ad similitudinem eius unde sumptus est: saepius pascatur carne pullorum (gallinaceorum:) quoniam temperata est. interdum etiam recente ursina. producit enim haec et confirmat pennas. Quod nisi hoc modo curetur, debilitatur alis et coxis, adeo interdum ut ala vel coxa frangatur. Curandum etiam ne manu ante perfectionem tangatur. Deinde ubi iam satis assuetus fuerit ad manum, cavendum ne unquam aliquid duri in manu experiatur, sed semper beneficam et blandam eam sentiat, Albert. Et alibi, Quoniam falco temere appetit quicquid obvium fuerit, debet habere mitram oculos tegentem, etc. ut repetetur infra. Ciliarem (cillier) vocant Galli falconem, cum ei novello cilia consuuntur.

De voce falconum, eorumque vocatione seu acclamatione per aucupes. Sonus vocis falconum (inquit Albertus) plerunque est crassior et prolixior, et ab acuto in gravius procedens quam asturum vel nisorum. Vocantur autem (Albertus reclamari dicit) a falconario non sibilo, sed vocem magna, sicut et canes: et simul circunducitur in chorda quiddam ex quatuor alis vel pluribus ad modum avis colligatum, cui caro recens superligatur, (reclamatorium pinnatum vocant, Belisarius instrumentum volubile avis speciem prae se ferens.) Falcones aliquando nimis clamosi sunt, quod signum est eos vel iracundos esse, vel nimis macilentos. Quod si iracundi sint, capitio obnubantur: macilenti, reficiantur. Nam falco clamosus multum detrimenti assert aucupio, fugientibus quaecunque clamorem audierint avibus, antequam falco satis prope sit ut emittatur. A falconario etiam quandoque revocati non redeunt, praecipue qui montani cognominantur, quod fere duas ob causas contingit, vel prae indignatione quod praeda eis evaserit: vel ob repletionem qua cibum fastidiunt. Quod si talis falco ab ineunte aetate a bono falconario educatus est, deposita iam indignatione aut sequente esurie, domum sponte redibit. haec enim ingenuitas falconum et nisorum est, ut bene nutriti institutique domum sicut columbae revertantur. Quod si satis cicurati non sint, nec satis familiares homini, non dimittantur nisi esurientes. sic enim consuescunt redire desiderio cibi. Caeterum audacior reddetur falco (inquit idem Albertus) si saepius aves vivas accipiat et comprimat, et occidat cum

clamore quo incitari solet a falconario, et sicut supra diximus (in Accipitre, et in Lanariis falconibus) saepius evadentes per solertiam falconarii ab unguibus eius aves, iterum capiat, et dimittatur per se (solus) vincere aves: et caveatur ne aves eum possint laedere unguibus vel rostro. Nam si iunior falco ab avibus laeditur, pusillanimis fit: Si autem crebro illaesus vicerit et occiderit, audacior evadit crudeliorque in aves. Debet autem hoc exercitium semper fieri cum magna incitatione falconarii, et praesentibus canibus. aves etiam subinde mutentur, ita ut paulatim fortiores ei invadendae exhibeantur. Et cum iam satis instructus est ad aucupium, statim diluculo orto iam Sole, falco cibi concotione peracta ad aves dimittatur. Quod si audax et promptus ad praedam fuerit, eandem victus ratione et cura, ut hactenus, curetur etiam deinceps: et pascatur avibus quas ceperit pro arbitrio (donec per se satietur:) et hoc fiat tribus vel quatuor diebus in quolibet aucupio. At si in primo aucupio forte piger et non promptus videatur, denuo manu eum gestabis, et intermittes aucupium, et illo die non alium cibum praeterquam dimidiam coxam gallinae ei dabis: reponesque in locum obscurum: et postridie dimidiam coxam gallinae et tria purgatoria ([GO] vocant Germani vulgo, quae fiunt e plumis, melius autem e xylo) in aqua frigida pones, et usque ad horam tertiam relinques, tum dabis ea falconi, (coxam dimidiam dico cum tribus purgatoriis.) His devoratis seponatur in locum obscurum usque ad vesperam. Tum rursus cibetur cum purgatoriis, ut dictum est. Postridie ad aucupium exi: et si audax avidusque praedae fuerit, retine ipsum in eodem in quo tunc est corporis habitur, (in eadem maceratione.) Sin minus, intermisso rursus aucupio, non aliud eo die in cibo ei praebebis quam tria purgatoria (ut diximus) ex aqua frigida. Quod si postridie adhuc ignavior sit ad venationem, pascito eum coxa pulli (gallinacei) imposita in acre acetum cum tribus purgatoriis e lana xylina. Deinde ponatur loco obscuro usque ad vesperam, tum manu sustineatur usque ad primum somnum. tum balneum ei parabis in aqua calida: lotum sub dio(?) expones, et si pluvia non impediat, usque ad crepusculum matutinum relinques. Tum calefacies eum ad ignem super manu tua: et ad aucupium egredieris. Quod si tum non promptissime capiat, omnino infirmus et languidus est. Caeterum ratio ista purgandi curandique ut nunc praescripsimus, maceratio vocatur falconum: in qua nonnulli variant. Nam carnem in aceto repositam imprimunt in aridum medicamentum, quod constat pipere, mastiche et aloe contritis. Sed huiusmodi purgationes nulli avi rapaci dari debent, nisi quum viscera eius infercta sunt humore viscoso phlegmatico. Vide plura supra in Accipitre E. et hic mox in verbis Petri Crescentiensis, qui lib. 10. cap. 11. sic scribit: Cum voles ut falco alias (plures vel maiores) aves capiat, stringe (macera) eum hoc modo: Depluma gallinam, et tria purgatoria quae inde feceris da falconi madefacta in aqua. et positum in obscuro relinque usque ad auroram diei (sequentis:) postea cum ad ignem calefeceris eum, exi aucupatum: nec amplius eum fatiges quam ei collubeat, ita ut non dimittatur in praedam nisi quandiu aviditas eius in promptu fuerit. Sic enim familiarior tibi fiet, et quocunque avolarit ad te revertetur. Quod si falco tuus audax fuerit, acrique desiderio aves ceperit, diligenter considera habitum eius quod ad maciem corporis et obesitatem: et in quo illum habitu ita alacrem inveneris, in eodem retinebis. Nam falconum alii melius se gerunt cum obesi sunt, plerique in habitu mediocri: pauci in macredine, et rubei fere prae caeteris. Debent autem primo emitti ad aves minores, deinde ad mediocres, postremo ad maiores. Si enim initio statim dimitterentur adversus aves magnas et superarentur ab eis, deficiente adhuc potentia et industria quas usu acquirunt, magnas et mediocres aves postea timerent, et perquam difficulter ad audaciam pristinam, imperitia moderatoris sui amissam, redirent. Plurimum etiam audaciam in falcone promovet, si eum frequenter manu sustineas, et pulli (gallinacei) coxam hora tertia praebeas: deinde aquam in qua lavet ei apponas, postea Soli exponas ut resiccetur: deinde postquam loco obscuro usque ad vesperam reliqueris, in manu teneas fere usque ad primum somnum. Postea per totam noctem lucerna vel candela coram eo ardeat, et cum diluxerit, aspergatur vino, et teneatur ad ignem. Tum in aurora ad aucupium gestetur, et de praeda quam obtinuerit pro arbitrio edat. At si nihil ceperit, detur ei ala gallinae cum coxa dimidia, et in loco obscuro ponatur. Capit autem falco anates, anseres, agirones (id est ardeas) grues, starnas (perdices) et alias aves. Sed fertur quod si ederit sanguinem agironis, omne desiderium capiendi grues amittit. si vero carnes solum sine sanguine ederit, hoc vitium incurrere non creditur, Hucusque Crescentiensis. Falconem aiunt capere ardeas, tardas sive bistardas, anates, et omnes maiores aves. In ardea captura duo falcones pariter emittuntur, quorum unus summa petit, alter iuxta terram involat: ut videlicet ille volantem ardeam impulsu praecipitet, hic vero praecipitatam excipiat, Author libri de nat. rerum. Ardeas et anates superne feriunt alternatim, iterumque ascendunt volando, Stumpfius.

Falconi inter aves rapaces maxime proprium est impetu ferri in praedam, in custodia sui parum cautam. Cavebit itaque falconarius ne praedam falconi statim (in proximo) ostendat, seu ave aliquantulum remota dimittat in praedam, ne se subito preacipitet, sed praedam impetu moderato subsequatur, Albertus et Author libri de nat. rerum. Cum ad praedam invadendam pergit laudabilis falco, celeri volatu ascendit, et compositis unguibus ad pectus impetu in avem descendit, tam valido conatu, ut strepitum quasi concitati venti suo descensu excitet. et tali impetu ferit, non recta aut perpendiculariter descendens, sed ex obliquo. quia tali descensu percutiens incidit unguibus longum vulnus, ita quod aliquando avis a capite usque ad caudam divisa decidit, et aliquando toto

capite truncata invenitur. Est autem boni falconis inter ascensionem et descensionem nihil aut minimum quietis interponere (alioqui enim inter duos motus duae quietes necessario contingunt) sed postquam descenderit, aliquando avem inferius volando praevenire et impedire, donec a socio qui ascendit feriatur. Sic enim optimum fit aucupium quando duo socii falcones vel plures mutuum auxilium conferunt. Fit etiam nonnunquam quod superior falco superius sequitur avem, donec videat eam eo intervallo distare quod percussioni conveniat. Sed diligenter cavendum est ne quasi alis suspensis stare assuescat: id enim signum est timiditatis, et quod non nisi reptilia terrae audeat invadere. Quia vero falconis est ictus pectoris percutere, addidit ei natura anterius in pectore os latum triangulare, validum, cuius prominens et rectus angulus in superiore pectoris parte est perquam durus ac firmus, et super illum sunt ungues pedum, et posteriore ungue findit quod percutit. Subito igitur in praeceps descendens est optimus: stans autem in sublimi suspensis alis, degenerat in naturam avium quae lanarii dicuntur, vulgo Germanice [GO]. Etsi autem bonus falco etiam solus venetur, melius tamen id facit cum sociis vel socio. quia in ascensu vel descensu necesse est moram fieri, et interim longius abscedit praeda si socius non impediat. Et hanc ob causam falco, licet iracunda avis (ut caeterae rapaces omnes) et solitaria esse quaerens, venationis tamen tempore socium diligit, partiturque cum eo praedam sine pugna, quod non facit astur vel nisus. Et haec quidem natura falconibus omnibus in genere convenit. Quoniam vero (ut diximus) temere appetit falco quicquid obvium fuerit, oportet oculos eius mitra tegi dum manu gestatur, necdum evolandi tempus est, ne nimium conetur evolare. nam cum polleat alis, frequenter volare desiderat, ideoque retardandus est a falconario. Praeterea si oculos clausos habuerit, et statim mitra deposita praedam viderit, quasi per admirationem citius audacius invadit. Sic denique facilius et placidius cicuratur, magisque obliviscitur societatis alienae, Albertus. Falco mirabili volatu utitur in principio, medio, et fine. nam sursum rotando conscendit, inferius (deorsum) intuito fixo. Et si viderit anatem, anserem, aut gruem, instar sagittae clausis alis ad avem ungue posteriore lacerandam descendit. Quod si eam non tetigerit, persequitur fugientem. Et saepe cum avem in fugam conversam capere non potest, prae indignatione longius persequendo, nimium a domino suo remotus non redit, Crescentiensis.

Falcones parvi hircina vel pullorum (gallinaceorum) carne nutriuntur. Praecipue vero cum aves capere inceperit falco, permitte ut de prima quam ceperit vescatur pro libito: et similiter de secunda ac tertia, ut sic ad raptum avium et ad obediendum domino animetur, Crescentiensis.

Duxi aliquando canes indagatores mecum ad aucupium: et falcones in aere volantes me sequebantur, a quibus aves quas canes fugaverant percussae sunt. Aves vero territae ad terram devolarunt, seque manibus capi permiserunt. Tum in fine venationis singulis falconibus avem unam dedimus, quo praemio illi accepto recesserunt, Albertus. Falco gibbosus non statim descendendo percutit sicut alia falconum genera, sed potius cum a descensu rursus ascendere incipit, Albert. Vocabula quae de avibus rapacibus earumque aucupio Germani peculiariter usurpant, declaravimus in Accipitre E.

De victus ratione, et quomodo variari debeant remedia pro temperamentis ex Alberto. Falconarius non imperitus falconem pascet cibo et horis et copia, ita ut in sylvestris pasci consuevit: et praecipue carne levi avium, et adhuc calore vitae spirante: et vel obesior vel macilentior evadat curabit. macies enim nimia imminutis viribus detrahit audaciam, et pusillanimem reddit et clamosum. talis e manu dimissus residet humi iuxta falconarium et clamat. Nimia vero obesitas pigritiam et fastidium aucupii inducit. Quamobrem laudatur mediocritas, ita ut neque imbecillior fiat falco, neque incitetur ad praedam nimia inanitione, sed tantum naturalis famis desiderio. quod optime sit, si alter cibus non ingeratur priusquam concoxerit priorem et excrementa reiecerit. Sed haec periti aucupis iudicio relinquimus. nam falconum aliqui melius venantur si a mediocri habitu ad obesum modice, quam si ad macilentum declinent: alii vero contra. Nullus tamen vel macie exhaustus, vel nimium obesus venatur. Considerandum praeterea falcones temperamentis differre, praesertim specie diversos. Nam nigri plus atrae bilis habent, et cibis qui moderate calfaciant et humectent nutriri debent, ut sunt carnes pullorum gallinaceorum, columbarum, hoedorum, et huiusmodi. Et si remediis egeant, adhibeantur calida, ut piper, aloe, Paulinum et similia. Albi frigidi et humidi sunt, et malis humoribus pituitosis abundant, calidis et siccis tum cibis tum remediis curandi, ut sunt carnes hircorum, canicularum, * mulorum, picarum, passerum, et huiusmodi: ex medicamentis piper, cinnamomum, galanga, et similia. Qui autem pennas habent rubeas, fervido sanguine redundant: quibus conveniunt frigida et humida (nam frigida et sicca calorem nativum extinguunt) ut pulli gallinacei, aves aquaticae, et interdum cancri, cassia fistula, tamarindi, et similia, quae omnia ex aceto dari convenit. Sunt etiam quidam falcones nobiliores in singulis generibus, quibus merito victus ratio et cura quam caeteris accuratior debetur, si modo ut forma excellunt, sic etiam in venatione praestent, fit enim interdum ut formosis deformes venando praestantiores sint. Caeterum quibus notis falconum nobilitas dignoscatur, iam supra in B. docuimus.

Falco pennas mutat circa medium Februarium, Tardivus. Hoc tempore igitur (inquit Crescentiensis) falconem in mutam ( caveam, ut in Accipitre docuimus) pones, et omni gener carnium pasces spatio mensis. postea appones ei * cunctam aquam, prius tamen eum cibabis, et si non

mutarit, carnem qua vescitur melle ungito. et si ne tum quidem mutet, ranam aridam tritam cerni insperge, et mutabit. Non auferes autem eum de cavea mutationis antequam pennae eius perfectae sint. Et postquam exemeris, non tenebis eum ad calorem, sed plerunque manu gestabis: nec ante exactos quindecim dies cum eo aucupaberis.

Unguium et pennarum cura. Falcones non sunt collocandi super ligno, sed solum super lapide terete, id est rotundo et oblongiusculo. hoc enim natura et consuetudine magis gaudent, Crescentiensis. Ut ungues et pedes falconis custodiantur, caveat auceps ne unquam insistat nisi supra lapidem vivum vel super murum, non tamen in calce aut intrita calci permixta. Non probo enim quod quidam in perticis, alii in cratibus tenent falcones. ars enim naturam imitari debet. inveniuntur autem sylvestres semper in petris vel in terra sedere. Caveat etiam ne quae pennae frangantur, et tertio quoque die aqua calida eas irriget, ne nimis exiccentur. Eisdem diebus aliquantulum aloes falconi det. haec enim stomachum et intestina roborat et purgat: et pennas confirmat. Quod si ob nimiam humiditatem pennae languidiores fuerint, caro qua vescetur falco per duas horas maceretur in succo expresso de raphano et lumbricis terrae contusis. Sic enim exiccantur et indurantur pennae. Imprimis vero cavendum ne violentia ulla alarum aut caudae pennae laedantur, Albert.

Accidunt falconibus affectus et morbi omnes, quos supra diximus accipitri accidere, quorum signa et curae eadem sunt. Omnium enim avium rapacium fere eadem est natura. quamobrem de iisdem hic agere non opus est. Hoc non ignorandum falcones fortioris esse naturae quam accipitres. itaque non ita facile aegrotant aut moriuntur, si antequam cibus prius sumptus de gula descenderit alium ingerant. Falconarii quidem nonnulli multos modos curandi falcones praescribunt: et morbos diversos eorumque curas diversas docent: ex quibus aliqua forsan vera sunt per longam experientiam comprobata: sed multa ab iisdem sine ratione dicuntur, nec temere fides eis est adhibenda. Quamobrem quae hic defuerint quod ad curam falconum et avium rapacium, per viros non semel sed pluries et longo tempore expertos suppleantur, Crescentiensis.

G.

Parum fimi falconis cum vino pro antidoto datur contra morsum stellionis, Ponzettus.

H.

a. Falcones dicuntur quorum digiti pollices in pedibus intro sunt curvati, a similitudine falcis, Festus. Nostri bombardarum sive tormentorum bellicorum genus quoddam falcones appellant, eorumque alios magnos, alios parvos. [GR], nomen viri Iliad. [GR] mulieris apud Suidam. Probae Falconiae uxoris Adelphi proconsulis Romani Centones extant, hoc est poema ex diversis Vergilii versibus et hemistichiis consarcinatum, continens descriptionem utriusque Testamenti. Flavius Vopiscus in divi Aureliani vita meminit Falconii Probi consulis Asiae. Capys Samnitum dux fuit. vocabant autem illi falconem sua lingua capyn. Vide supra in A.

c. Emblema Alciati quod inscribitur Imparilitas.

Ut sublime volans tenuem secat aera falco,
Ut pascuntur humi graculus, anser, anas:
Sic summum scandit super aethera Pindarus ingens,
Sic scit humi tantum serpere Bacchylides.

d. Iacobus Micyllus de duobus falconibus et pica elegiam condidit, et de iisdem epigramma huiusmodi.

Falcones inter, sublimis in aere pica,
Dum volat, et cantu provocat una duos.
Illi ira accensi, quatiunt clangoribus alas,
Atque hostem curvis unguibus ambo petunt.
Sed spe dum nimia, nimiaque cupidine caedis
Ardent, et neuter praecavet ipse sibi.
Mutua collidunt alterno pectora nisu,
Atque alter moritur vulnere in alterius.
Pica superstes abit, sed mox dum colligit alas,
Et velut ex certo funere rapta fugit,
Ecce eadem a canibus miseranda rapina voratur,
Et fato, occumbens, deteriore perit.

e. Falcones cicurantur, domantur, condocefiunt, mansuescunt. [GO].

h. Federici Georgii cuiusdam liber de falconibus extat. Falconis augurium Thuscis tam auspicatissimum fuit, ut viso eo Capuam in solo felicissimo condiderint, (vide supra in A.) Alexander ab Alexandro. Et rursus, Triorchen, cui principatum dedere augures, et falconem felicis eventus futurique maximi boni spem habere, augurio expertissimo compertum est. Unicuique ulula sua falco videtur, [GO]: Proverbium apud Germanos eiusdem sententiae cum illo, Suus rex reginae placet. Et aliud, Falconem non vulnerat ulula, [GO]: hoc est, fortem et generosum virum vilis et timidus non laedit, E squilla non nascitur rosa.

DE FALCONIBUS DIVERSIS.

Falconum genera plura sunt, non solum propter regionum diversitatem, unde color moresque variant: sed etiam quia specie differentes falcones inter se permiscentur: item cum accipitribus, nisis et aquilis, Albertus. Et rursus, Quae ad nos pervenerunt sunt decem genera falconum nobilium: et tria alia ignobilium: et tria sunt mixta et nobilibus et ignobilibus: quorum genus unum

quia non omnino ex ignobili parente nascitur, perquam strenuum ad venationem est. Galli falconem qui ardeas venetur, vocant heronnier (nostri [GO]:) qui grues, gruier. Haultain Gallice nominatur falco qui alte volat, sublimipeta. Campestris est qui pascitur avibus, ut cornicibus, sturnis, merulis. A pastu nomen habet apud Gallos (de repaire) qui solitus pasci in aliquo loco, capitur illic per escam. Robertus Steph.

Passager, id est commeans, qui capitur dum transit mare, Rob. Stephanus. Hic a Tardivo nominatur faulcon de passage, quod inter migrandum (dum mare transit) capiatur, ut peregrinus etiam, a quo tamen eum distinguit: item tartarot de Barbaria, eo quod per regionem sic dictam volare soleat, et in eandem frequentius quam alibi capi. Laudatur e Creta. paulo maior est (peregrino,) crassus, et ruffus sub alis, probis pedibus, digitis longis, bene volans, strenuus contra omne genus avium ut et peregrinus. Utrunque hoc genus volare (aucupari) potest per totum mensem Maium et Iunium, quod tardius mutare soleat, et quum mutare coeperit, brevi pennis exuitur. Vide etiam inferius in Falcone sacro ex Tardivo.

Idem Tardivus primum falconis genus nominat abier.

Faucon haultain, qui alte volat, vel sublimipeta, a Gallis vocatur.

Tunisius (Tunicien, inquit Tardivus) sic nuncupatur a Tunis civitate primaria in Barbaria Aphricae, ubi abundant falcones. Naturam refert lanarii, paulo minor, similibus pennis sed magis decussatis et longioribus: capite rotundo et crasso, satis in sublime volans, ad avem tum aquaticas tum caeteras utilis.

Pecerra regio apud Moschovitas falcones mirificos praebet, qui non modo phasianos et anates, sed cygnos et grues consectantur, Paulus Iovius.

Graeci hodie falconum et accipitrum genera non ita diligenter distinguunt, ut Galli nostri: sed fere confundunt, Bellonius.

De falconum duobus generibus, nobili et ignobili, vide supra in Ardea E. ex Authore libri de nat. rerum.

Quaerendum an inter falconum genera maiores, ut sacer, girfalco, aquilis adnumerari possint: minores vero, ut smerillus, lithofalcus, dendrofalcus, accipitribus potius.

Aristoteles inter aves ingluvie carentes graculum, corvum et cornicem nominat: ubi apud Albertum legimus corvuum, et avem quae guidez vel gaudes nominetur, quae secundum quosdam (inquirit) st falconum genus. sed inepte ut apparet.

Sunt qui haliaeetum quoque falconis generibus adnumerent, de quo nos inter Aquilas.

Apud Gallos et Sabaudos usitata sunt nomina faulcon de marest, et faulcon de riviere: id est falco palustris, falco fluviatilis: vel potius, qui supra paludes, et qui supra fluvios venatur.

DE FALCONE SACRO.

In Accipitrum genere praestant ii quos Graeci hieracas, id est sacros vocant, Perottus. quasi vero accipiter generis nomen sit, hierax speciei: cum utrunque vocabulum ex aequo pateat, et idem omnino sit Graecis hierax, quod Latinis accipiter. Porro inter accipitres speciem quandam peculiarem recentiores sacrum vocitant, Galli sacre, Germani [GO] vel [GO], alii [GO], alii ineptius [GO], (nisi aquilae speciem [GO], hoc est truncalem, ut Albertus nominat, hac voce significent.) Primum genus nobilium falconum est (inquit Albertus) quod quidam sacrum vocant: Symmachus Britannicum, aliqui aelium (aelyon) quasi aereum falconem (aut forte a Gallica voce qui aquilam vocant aigle:) alii aeriphilum, quasi falconem amantem aeris. amat enim volatum in aere sublimem. Crura ei crassa et nodosa, (ungues et crura maxima,) ungues crudeliores quam aquilae, (pennae ruffae , vel subruffae) aspectus terribilis, oculi valde flammei ex citrino colore ad rubrum declinantes, caput magnum, rostrum quoque magnum et fortissimum, iuga sive complicationes alarum magnae et quasi superexhibitae, (vox barbara aut corrupta,) cauda longa, et huic quidem soli in falconum genere. Magnitudo fere aquilae, (vel paulo maior.) Sub ipso (in eius conspectu) nec aquila volat, nec ulla avis rapax propter timorem: sed statim ut viderint sacrum caeterae aves cum clamore ad loca arboribus condensa vel ad terram refugiunt: et manibus capi se potius permittunt, quam in aerem patentem redeant. Volant autem bini, (hinc forte [GO] quasi copulati falcones a nostris dicuntur,) et adeo cicurantur, ut in una pertica bini consideant, et hominem sequantur, ac si absque eo degere eis molestum sit. Nulla est avis tanta, quam non statim deiiciant: nec una tantum, sed quotquot habuerint obvias. Capiunt etiam capreolos, et hinnulos, quorum oculos et cerebella unguibus dilaniant. (Capreolis in quos visum defixerint, insident, et cerebrum capite perforato excutiunt.) Nutriri eos delicatissime oportet, cibo semper recente, praecipue cordibus, cerebellis, et sanis carnibus, quae ita recentes sint, ut ab animantis vitali calore adhuc calcant. Cibi tantundem fere consumunt, quantum aquilae. Hoc genus falconum regale est, et diutissime volat et praedam sequitur, nec deserit ad duarum triumve aut etiam quatuor horarum spatium. Et quanquam solitarium egregie venatur, cum socio tamen venationis praestantius est. Hominem et canes venaticos amat, ac in eorum praesentia venatur libentius, tanquam vires suas illis ostentans. Porro

conveniunt ei eadem, quae falconibus in universum convenire diximus, quod ad guttas faciei, figuram, venandi studium modumque et vocem. Vox eius est certifica (sic habent libri excusi,) et raro clamat. Cum autem revocatur, oportet quod auceps voce alta et sonora utatur. alte enim et longe volat: et reclamatorium valde magnum requiritur, quod e longinquo videri possit. Et quamvis non statim redeat, periculum non est. Solet enim sua sponte ad domicilium reverti, Hucusque Albertus. Et rursus (in eiusdem libri 23. litera A.) Aeriphilus (inquit) altissime volat. nubes enim trascendere dicitur, et aves obvias interemptas deiicere: ita ut decidentes aves aliquando in terra inveniantur, nec cognoscatur unde ceciderint, vel quomodo perierint, quod in tam sublimi loco aeris aeriphilus videri non possit. Nidum in montibus altissimis construit, ubi aliquando invenis capitur, et ita cicuratur, ut sine vinculo in parietibus et domibus maneat. Venatur cum socio sicut falco: nec a domino recedit postquam cicuratus est, praedamque omnem illi reponit, quamobrem nobilissimus dicitur. Aerophilos alis velocissima avis est. aeris serena inhabitat in tantum, ut vix unquam vel parum in terra resideat aut quiescat. Cibum in aere capit, praedantium avium more. Pullus adhuc capitur, et instituitur ad venationem, Author libri de naturis rerum. Aquila rex avium est, si non (forte, modo) alarionem excipias, quae forte aquilarum species potentissima est, Io. Saresbariensis in Polycratico. Tertium aquilae genus, colore nigricans, minimum, etc. ab Aristotele describitur. hoc illustris Marchio Montherculeus in eo libro quem scripsit de falconibus, credidit esse genus falconis, quem venatores vocant hierofalcum: cum et montes sylvasque colat, et lepores captet, et colore nigricet, Niphus. Pernix ([GR] Aristoteli) gyrofalco existimatur Ebero et Peucero, qui Germanice etiam [GO] interpretantur. nos de perne accipitre plura scripsimus in Capite de accipitribus diversis.

Sacri accipitres (inquit Belisarius) qui multorum opinione aliorum omnium volacissimi sunt, aerini a quibusdam nuncupatur. quidam aerophilos vocant, quasi aerem amantes. Nam et ex pennarum colore levitas eorum arguitur, ad ignis similitudinem pennati quum sint. bilis enim colorem in pennis orae se ferunt. Quare calidi cordis esse putandi sunt, irascique nimium, si praeda fraudari se aliquo modo senserint, magis quam alii solent. Unde acres potius dicendos putamus. Volare consuescunt bini ternive, quum aliorum generum accipitres ignobiles persequuntur, ut milvos et alios similes. Nam quum manibus (unguibus) sint parvis, hostisque fortior ad volatumque persistens nimium, mutuo auxilio ut alter alterum iuvet necesse est, et maxime si milvi nigri eis capiendi sint. Sunt enim milvorum genera duo, alterum tempestate nostra regale, alterum nigrum appellamus. Nigri robustiores sunt, ita ut quamvis etiam ad terram usque capti et a sacris falconibusque circumacti per aera descendant, a falconum tamen manibus quandoque evadant. Qui quoniam cauda utuntur in coelo flexili (gubernandi artem monstrantes in profundo,) relictis in terra falconibus (qui propter aeris densitatem huius generis milvos amplius persequi nequeunt,) in aera iterum, soluti sacrorum inguibus falconum, ad sydera tolli videntur. Qua ex re indignari falcones dimissa praeda, inter sese rixantes ac sese invicem aduncis unguibus ferientes saepius vidimus: adeo quidem ut aucupandi animum abiecisse viderentur. Quod ne contingat, iniuriasque sacri oblivisci possint, omni cura studendum venatoribus est ut simul una sacri nutriantur, simulque sedeant ac quiescant, simul (quum a venatore ad vescendum invitantur instrumento volubili avis speciem prae se ferente) resideant, ut communi carnis pascuo nutriri sociatim possint. Frigoribus ventove aut imbribus, magis quam caetera falconum genera, resistunt. Quamobrem nec mirum est Ferdinandum olim Siciliae regem, huic venationis generi magis deditum fuisse. quoniam et plurium generum avibus officere magis sacri videntur, et ventis ac imbribus prohiberi huiusmodi avium venatio non potest. Maximilianum Caesarem nuper audivimus, e suis quosdam ad extremas Sarmatarum partes (Polonos nominamus) exploratum misisse, ut hoc genus falcones e propriis nidis ad se deferrent. Quos quidem in illis locis in arboribus, non proceris, nidificare invenerunt: unde facile coniicitur non parvis sed magnis tantum avibus eos vesci et insidiari. quanquam venatores quidam nonnullas aves hanc ob causam non in sublimi nidificare existimant, quod omnis generis cadaveribus pasci solent. Inventi enim aliquando sunt huiusmodi accipitres sacri animalium cadaveribus quandoque vesci. Porro sacros e nidis abductos non adeo volaces ut eiusdem generis caeteros experiuntur. Credimus tamen ad grues capiendas animosiores aptioresque esse, quum longiori canum consuetudine fiat (qui eis auxilio esse solent) ut maiores aves capere atque unguibus detinere facilius possint. Haec omnia Belisarius.

Falco sacer (inquit Tardivus) trium generum est: primum vocatur seph secundum Babylonios et Assyrios. hoc invenitur in Aegypto et in parte occidentali, et in Babylone. capit lepores et hinnulos. Alterum genus dicitur semy, a quo gazellae (capreae) parvae capiuntur. Tertium hynaire, et peregrinus ab Aegyptiis ac Assyriis: vel commeans, (vulgo Gallice de passaige) quoniam nescitur ubi nascatur: et quotannis commeat Indos aut meridiem versus. Capitur in insulis ad orientem sitis, Cypro, Creta, Rhodo. quamvis etiam ex Russia, Tartaria et Oceano (Septentrionali) ad nos venire dicuntur. Falco sacer post mutationem pennarum captus, volacior et melior est. Sacer dictus maior est quam peregrinus, (atqui superius tria sacri falconis genera statuit, ex quibus unum facit peregrinum, nullum vero peculiariter sacrum nominat:) deformibus pennis, alis brevibus, audax. Praefertur is cui color rubicundus aut ruffus aut incanus (griseus) fuerit, et qui forma ac

similitudine falconem refert: cui lingua crassa et pes amplus est, id quod in paucis sacris reperitur: digiti crassi, et colore ferme coeruleo diluto. Haec avis inter rapaces et aucupio idoneas, praecipue patiens laboris est, mansueta et tractabilis: et cibos crassiores facilius concoquit. Praedatur aves magnas, anseres sylvestres, grues, ardeas, et imprimis quadrupedes sylvestres, ut capreolos et alias, Haec ille. Ad Inugros Ugolicosque per asperos montes pervenitur, in quorum iugis nobilissimi falcones capiuntur, cum alii tum sacri et peregrini dicti, quos antiquorum principum luxus in aucupiis non agnovit, Paulus Iovius de legatione Moscovitarum scribens. Ut recentiores falconis hoc genus sacrum nominant, quod ab omni avium genere, etiam ab aquila timetur, sic veteres sacrum serpentem nominarunt, cuius conspectum reliqui omnes fugerent: et sacrum piscem qui a nullo laederetur: Nisi quis sacrum vel Graecorum imitatione dictum malit, quasi hieraca, id est accipitrem per excellentiam, ut poetam pro Vergilio ponimus: vel a corporis magnitudine viriumque praestantia. Hoc genus forte ad aquilam germanam Aristotelis referri debet. nam color, magnitudo, vires, et praedandi ingenium conveniunt. Falco sachari nominatur ab Avicenna lib. 2. cap. 246. de re medica, qui an idem cum sacro sit nescio. Vetus quidem interpres cristatelam vertit.

DE HIEROFALCHO.

Huius avis nomen recentiorum alii aliter scribunt, ego hierofalchum ceu Graecae originis vocem, cum Paulo Iovio scribere malui, quasi sacrum falconem dicas, quod nomen magnitudinis et virium ergo meretur, non minus quam antecedens, quem sacrum Latine nominavimus. Aut forte hierofalco primum nominatus est, quod herodios, id est ardeas capiat (aut agirofalco. nam Itali ardeam agironem vocant) unde fortassis etiam herodium eum vocaverunt recentiores: cum herodius tamen (vel potius erodius sine aspiratione) non falconem Graecis ardearum venatorem, sed ardeam ipsam significet. Volaterranus Albertum secutus gyrofalcum arbitratur dictum a gyro et circuitur quo inter volandum utitur, ut praedam circumagat. Aliqui grifalchum vocitant. Girifalco, Latine falco, Alunnus. sed scimus falconis nomen communius esse. Invenio et zerifalco scriptum Italice cum maioris minorisque differentia, quae (nisi fallor) ad sexum duntaxat pertinet. Gallice gerfau. Germanice [GO], vel [GO], id est falco magnus. Moscovitice, Kretzet. Polonic byalozor. Triorches accipiter Latine vocatur astur, et capit grues et ardeas: apud nos gyrofalco dictus. Author Glossae in Deuteronomion scribens, Herodius (inquit) vulgo girfalco dicitur et rapit aquilam. Et in Psalmum 103. Herodius est avis rapacissima omnium avium maiorum, quae et aquilam vincit. Girfalco ad nos venit e locis transmarinis inter greges anserum sylvestrium, ex quibus unum noctu protrudit sub pedes suos vitandi frigoris gratia, et alterum interdiu ut vescatur dilaniat, Obscurus. Vide in Accipitre D. Paulus Venetus alium videtur herodium facere quam grifalchum ut ipse vocat. Balascia provincia (inquit) habet herodios, et optimos falcones. Et alibi, In mari congelato insulae quaedam grifalchos et falcones plurimos producunt. Et rursus, (lib. 1. cap. 61.) Grifalchi qui e Christianorum terris ad Tartaros portantur, non perferuntur ad magnum Cham, qui hoc genere avium abundat: sed perveniunt ad eos Tartaros qui Armenis et Cumanis confines sunt: Cum paulo ante in eodem capite sic scripsisset: A monte Alchai Aquilonem versus venitur ad campestria regionis Bargu, quae dierum quadraginta itinere patent: postea pervenitur ad Oceanum, ubi in montibus nidificare solent herodii sive falcones peregrini, qui inde ad magni Cham curiam perferuntur. Nec inveniuntur ullae aliae aves in his montibus, praeter herodios, et aliud aviculae genus quo pascuntur herodii, Haec ille. Unde apparet herodium falconem peregrinum ab eo existimatum, ab hierofalcho diversum. Paulus Iovius etiam hierofalchum ab herodio distinguit, in libro de legatione Moschovitarum, his verbis: Ad Inugros Ugolicosque per asperos montes pervenitur, qui fortasse Hyperborei antiquitus fuerunt. In eorum iugis nobilissimi falcones capiuntur. ex iis genus unum est candidum guttatis pennis, quod herodium dicunt. Sunt et hierofalchi ardearum hostes, et sacri, et peregrini, quos antiquorum principum luxus in aucupiis non agnovit. Albertus herodios ait nidificare in parietibus montium altissimorum in alpibus ad quos vix est accessus. Hoc idem ferunt de hierifalcis, qui falcis sunt maiores. et quod dixit Albertus de herodiis, fortasse intellexit de hierifalconibus. herodium enim est de genere aquilae, non autem falci. nec Aristoteles herodios accipitres appellavit, sed aquilas, ut alibi dicetur, Niphus. Atqui Albertus non hierifalcum, sed primum et praecipuum aquilarum genus herodium vocat, tanquam heroem avium, ut ipse somniat. Nisus minor est quam herodius, sed unus est color plumarum ambobus, Author libri de nat. rerum.

Aderant quoque complures falcones (inquit Sigismundus Baro in commentarii rerum Moscoviticarum) alii albi, alii phoenicei coloris, magnitudine excellentes. quos nos girofalcones, hos illi Kretzet appellant : quibus venari cygnos, grues, et alias id genus aves capere solent. Sunt autem Kretzet, aves audacissimae quidem, at non tam atroces impetuque horrendo, ut aliae aves quantumvis rapaces, illarum volatu seu conspectu (quemadmodum quidam de duabus Sarmatiis fabulatus est,) decidant extinguanturque. Illud quidem experientia ipsa constat, si quis venatur accipitre, aut niso, aut aliis falconibus, et interim {kretzet} <Kretzet> (quam a longe volantem continuo sentiunt) advolaverit,

quod praedam ulterius nequaquam insequuntur, sed pavidae subsistunt. Retulerunt nobis fide digni ac insignes viri, Kretzet, quando ex illis partibus ubi nidificant, afferuntur, tum aliquando quatuor, quinque aut sex in quodam vehiculo ad hoc praeparato, simul includuntur: atque escam quae illis porrigitur, observato certo quodam senii ordine, capere solent. Id autem ratione, an natura illis indita, an quo alio modo fiat, incertum est. Praeterea quemadmodum in alias aves adverso impetu feruntur, rapacesque existunt: ita inter se ipsas mansuetiores, mutuis sese morsibus minime dilaniantes. Nunquam aqua se, ut caeterae aves, lavant: sed sola arena, qua pediculos excutiunt, utuntur. Frigiditate adeo gaudent, ut perpetuo aut super glacie aut lapide stare soleant, Haec Sigismundus Baro. Notat autem Matthiam a Michou canonicum Cracoviensem, cuius in Sarmatiae Asianae descriptione capite XIIII. verba haec sunt. Adfertur ad nos avis quaedam rapax ex locis Sptentrionalibus, (ex Iurrha Scythiae, Cardanus) magnitudine aquilae, sed alis et cauda prolixioribus quam aquila, in similitudinem accipitris, et vocant eam Moscovitae kiczoth, nostri vero (Poloni) byalozor, quasi albicans splendor, quia subalba est secundum ventrem. Hanc omnes rapaces aves, accipitres, falcones, et caeterae rapto viventes, in tantum metuunt, quod inspecta ea tremunt, et cadunt, et extinguuntur.

Post falconem sacrum (inquit Albertus) proximum genus nobilium falconum est gyrofalco. Hic figura, colore et actu (moribus) et voce, omnino naturam falconis refert, maior asture, minor aquila, gyrofalco dictus quoniam diu gyrando acriter praedam insequitur. appetit autem aves maiores tantum, ut grues et cygnos et huiusmodi: minores aspernatur. Avis est perpulchra, cauda ei ad corporis sui proportionem non longa: alarum iuga decora et valida: crura plana, non nodosa: ungues satis fortes et praecipue posteriores. Solus venatur, sed melius cum socio. Solet autem prae caeteris falconibus erectus et pennis bene compositis stare. In venatione diu persequitur praedam: quare venator ut eum assequatur veloci equo indiget, nec non canibus velocibus, qui auxilientur ei quum praedam deiicit.  Praecipue autem docendus est hic falco, ne in aqua praedae insideat, quia frequenter (longius) distat a falconario, et laedi posset in aqua. Quamobrem non secundum longitudinem aquae emittendus est ad praedam: sed tenendus donec aves extra ripam in aere appareant: et tunc gyrofalco a loco aquae versus campum iacendus est ad eas. Sic enim illae gyrofalconis metu ad aquam redire non audebunt. Quod si a campo versus aquam emittatur, aves ad aquam fugient, ac vel evadent, vel si percussae fuerint, in aquam decident: falco autem praedam sequens laedetur vel mergetur. Et si evadit, reddetur tamen timidior propter acceptam noxam. Sub gyrofalcone alii falcones et astures non bene volant: sed ne aquila quidem facile cum eo congreditur. Pascendus est carne sana, delicata et recenti, et quae adhuc vitali calore caleat. Delicatam voco, ut quae cordi propinquior est, tanquam magis elaboratam. Nam et sylvestres (aves rapaces) de praeda quam ceperint cor imprimis edunt, deinde partes ei propinquas versus alam dextram, raro versus sinistram. Praecipue vero pasci debet gyrofalco calidae naturae avibus, ut columbis, palumbis, et similibus, iisque recentibus. Nam omne genus accipitrum, falcones, astures, nisi, recentibus tantum aluntur, nec unquam revertuntur ad reliquias suae praedae, dum sunt sylvestres, neque cadaveribus ut aquilae et milvi insident. Sed postquam semel de aliqua ave gustarint, illa deinceps relicta novam semper praedam persequuntur. Maxime vero gyrofalco recenti et etiamnum calenti carne delectatur. quamobrem de praeda comedere prius incipit quam occiderit. Itaque non laudo quod nonnulli gallinae vivae coxam vel alam extrahunt, et rursus postridie de eadem gallina partem alteram, quam gyrofalconi in cibum exhibeant. Proculdubio enim sic semel laniatum gallinae corpus, mox et calorem febrilem pati, et saniem generare incipit. Debet sane peritus falconarius naturam sequi, atque iis maxime et talibus cibis, quibus et qualibus sylvestres ipsi pascuntur, falcones nutrire.

Gyrfalcus avis est fortis et mire audax, adeo ut inventi sint qui etiam aquilas aggredi non dubitarint. Capit omnes aves quantumvis magnas: eiusdem fere cum falconibus naturae, quamobrem quae ad falconum nutritionem dicta sunt, ipsis quoque accomodabuntur, Crescentiensis.

Hierofalcones (inquit Belisarius) ut rarius inveniuntur, ita pulchriores accipitribus caeteris dicendi sunt. Nam etiam praeter corporis formam, eo standi modo erecti permanent, eaque membrorum compositione hominum oculos ita delectant, ut quandam aucupandi maiestatem prae se ferant. Ultima Germaniae pars ad Septentrionem vergens, quae Norvegia nuncupatur, eorum patria est. Nidificant etiam in insula quam Hirlandiam vulgo nominant: quae adeo prae caeteris frigidissima est regio, ut aliorum ibi generum accipitres non inveniantur. Est eadem sterilissima, altissimisque montibus et saxis plurimis geluque nimio ac frigore inhabitabilis, etc. Mercatores qui insulam adeunt, frumenti farinaeve parum ac utilissimas ibi merces important, quae siccis piscibus commutari dicuntur. Hi quidem hierifalcones accipitres ad Maximilianum Germanorum Imperatorem deferunt. Quorum pennae magis albae formaque maiores caeteris sunt. Nam ii qui e Norvegia transportantur non albi sunt, nec adeo magni, quamvis illos meliores putemus. In iis tamen duabus solum mundi partibus hierifalcones nidificare compertum est. Qua e re natura ducuntur (locus obscurus est, et forte corruptus) adeo frigidos eorum esse motus pigrosque, ut venatorum ingenio et arte, et volandi in dies assuetudine exercitioque, altissimos avium volatus persequi soleant. Quoniam vero satis constat ex pennarum coloribus accipitrum animos dignosci, fulvum ac lucidum auroque

similem caeteris praeferendum esse dicimus: utpote audacem, facilem, mitem, placidum. Deinde illum qui ad albedinem tendit, tanquam fortem et robustum, etc. Vide supra in Accipitre in genere B. Quod ad relinquam formam attinet, sint hierifalcones rostro adunco, eo tamen non nimis magno. Neque enim in universo genere rostri nimia magnitudo unquam laudabilis fuerit. Nam ad reliqui corporis portionem male respondet: et verisimile est nimia nec utili humorum abundantia, rostra et ungues crescere ac augeri. Quamobrem accipitres huiusmodi, tanquam nimiis referti humori{ri}bus minus leves existimabuntur. Sint praeterea unguibus validis, posterioribus maxime: planis cruribus, nodosis, nec longis: cauda ad sui corporis formam decenti. Alarum vero summitates ita sint fortes, ut facile iudicari, ut animadverti inde possit in volatus eas quam diutissime perseverare posse. Vidimus tempestate nostra peregrinos sacrosque accipitres adnitentes ardeas volando persequi: illosque relictis tandem ardeis venatorum vocibus altis ad eos rediisse: emissumque tandem e falconis manu hierifalconem ita citatissimo volatu vagantem per aera in gyrum crebiori alarum percussione perspeximus, (ut filo in sublimi tractum censeres,) derelictam ab aliis sydera ardeam vicisse cepisseque. Assuefaciendi tamen sunt hierifalcones ac paulatim instruendi, ut si volatu caeteris praevalent, avium sanguine quotidie saginentur. nam interficiendi aves consuetudine animosiores efficiuntur: assequenturque id si parvas etiam iugulare aves consueverint. sic enim postea magnas etiam volatu vincere, ac audacius capere valebunt. Porro nutriendi sunt avibus vivis ac levibus, et etiamnum calentibus, eo praesertim tempore quo pennas mutant, Hucusque Belisarius.

Girfalco sive herodius inter omnes nobilissima est, parvi corporis respectu alarum eius: colore coeruleo, maxima tamen parte corporis ad albedinem declinans, praeterquam in pectore et alis, sed recentes tantum. Adeo fortis ac animosus est ut aquilam capiat. Quod si in quinque grues, vel alias quasvis aves in aperto aere volantes emittatur, non prius persequi desinit, quam singulas in terram deiecerit. Instruitur autem simul canis qui deiectas ab herodio aves capiat et occidat. Cum praedam videt herodius, excutiendo se animare et an ad capiendum idoneus sit experiri videtur, Author libri de nat. rerum.

Girfalcus nascitur in regionibus frigidis, ut Dacia, Norvegia, et Prussiae parte quae ad Russiam vergit. Capitur autem plerunque inter migrandum in Germaniam. Probis pedibus praeditus est, digitis longis, corpore valido et pulchro praesertim postquam pennas mutaverit. Strenuus item et ferox est, et magistrum benignum manumque portantis placidam requirit: utilis ad omne aucupium ut etiam peregrinus, Tardivus.

DE FALCONE MONTANO.

Falco montanarius ab Alberto nominatur, qui ab Italis montanaro, a Gallis montagner, a nostris [GO]. Sic autem per excellentiam vocatur, quanquam peregrinus quoque et gibbosus, et alii falcones in montibus montiumque rupibus nidulentur. Montanarium (inquit Albertus, nos montanum potius dicemus) genus falconum, tertiae (post sacrum et gyrofalconem) nobilitatis est. Corpus ei breve et valde spissum, praecipue vero cauda huiusmodi. pectus plane rotundum et magnum: crura fortia et brevia proportione corporis: pedes nodosi, ungues fortes. Solet autem pedes frequenter respicere. Dorso alisque exterius color cinereus: qui paulatim magis magisque, quo saepius scilicet pennas mutaverit, clarior efficitur et pallidior, modica et fusca varietate interposita. Est autem hoc falconum genus ferum et malis praeditum moribus, iracundum, inconstantis irae. Itaque rarus est falconarius qui mores eius satis perspectos habeat. quamobrem praeceptum est Ptolemaei regis Aegypti, raro tenendum manu, praeterquam in aurora et aucupii tempore. Aliis vero temporibus includatur loco obscurissimo, ubi bis vel ter ignis clarus non fumosus accendatur: neque teneatur manu extra tempora iam dicta, nisi cum pascendum est. Sic enim mitescit, ad manum falconarii tanquam beneficam, et iracundiam deponit. Irascenti falconarius ne multum resistat. sic enim citius remittetur eius ira. Huic falconi crassitudo fere eadem quae accipitri sive asturi, sed multo brevior est. Pedes ei admodum pallent, crura squamosa sunt squamis sese prementibus. Figura eius, quum stat, ab humeris fere pyramidem refert, si fingatur pyramis aliquantulum in dorso compressa. Si praeda evaserit, prae caeteris indignatur, ita ut per iracundiam aliquando revocantem se invadat, et caput aut faciem falconarii, vel cui is insidet equi dilaniet. Est quando falco unus alterum invadit. qua in re falconarius patiens requiritur, qui non adversetur, sed patienter dissimulet revocationem, donec ira deposita mitescat animus falconis. Quod si etiam revocatus falco non rediret ad revocatorium, non admodum curandum est, nisi ut caveat falconarius ne capiatur ab alio. Quia deposita ira sua sponte ad domum falconarii revertetur. Caeterum propter huiusmodi mores non est abiiciendum hoc genus falconis, quod in avibus magnis invadentis mire sit audax. nam vel aquilam aliquando invadit et occidit. Praecipit autem industrio falconario Ptolemaeus, ne hunc falconem in fortes aves frequentius dimittat. nam si per iram immoderate incaluerit, praecipitat se in mortem: quod accidisse iam in alpibus quidam e sociis nostris observarunt. Nempe cum falco montanus e rupe veniens perdicem sequeretur, et aquila forte advolans ex adverso illam ei praeripuisset, nec

falco illam aquilae denuo extorquere posset, cum aliquandiu frustra id conatus esset, altissime tandem conscendit, et impetu deorsum facto caput aquilae feriens, se pariter et aquilam interemit. Semper igitur ne in tantam iracundiam incidat, cavendum est. Frequentior est quam falcones caeteri, et mire gaudet feritate sua. Itaque saepe reperiuntur ex hoc genere falcones, quibus avem unam vulnerasse et deiecisse non sufficit, sed multis deiiciendis gloriari videntur: adeoque interdum crudelitati suae indulgent, ut occidendis avibus occupati cibi obliviscantur, Haec Albertus.

Falco montanus coloris est betici vel fusci, (quem Galli brunum vocant,) et si sanus sit caeteris praefertur. Magnus et strenuus est, aves magnas tantum, non parvas captat: difficulter regitur et custoditur. Amplius quam caeteri falcones gestandus, (contrarium scribit Albertus,) et in vigilia diutius retinendus est. Corporis habitu inter obesum et macilentum mediocri servari debet. Aegrotanti aquam puram diu decoctam in olla fictili apponito, et ut bibat curato. Quod si non sanetur, remedia alibi a nobis praescripta adhibeto. Quum purgare eum et macerare volueris, tres ossulas de pelle gallinae ei dabis. Ad sanitatem eius tuendam facit, si chirothecam tuam moscho inunxeris. Cum ad venationem eum emittis, proiice eum ante alios, et sic, quamvis nihil capiat, cum aliis redibit, Tardivus.

DE FALCONE PEREGRINO.

Albazi est avis quae dicitur falco peregrinus, Andrea Bellunensis. Nominatur autem albazi ab Avicenna 2. 614. ubi fimum ipsius et aliarum avium rapacium, quod valde excrementitia sint, raro a medicis usurpari scribit. Levitici cap. II. pro Hebraica voce nez, (accipitrem interpretantur,) Arabica interpretatio habet [HE] basi vel bazi: Persica mar an baz. Itali pelegrino vocant, et marem terzolo pelegrino. Galli faulcon pelegrin. Paulus Venetus falconem peregrinum herodium videtur interpretari: cum alii herodium hierofalcum faciant, alii praecipuum aquilae genus, ut in Hierofalcho docui. Vide etiam supra nonnihil de peregrino in Capite de falconibus diversis, ubi mentio fit falconis de passagio, id est commeantis. Inveniuntur peregrini in asperis quibusdam Moschoviae aut vicinis montibus, ubi et sacri et hierofalchi, ut supra commemoravimus.

Nisus in facie guttas habet sicut peregrinus et caetera falconum genera, Albertus. Idem lib. 23. de animalibus cap. 8. Quartum (inquit) nobilitatis locum (post sacrum, gyrofalconem et montanum) falco peregrinus obtinet. Vocatur autem peregrinus, quia semper peregrinatur et migrat de una regione in aliam: vel quia nescitur nidus eius, nec invenitur a falconariis: sed inter volandum longe a loco suae generationis capitur. Causam nobis retulit peritissimus quidam falconarius, qui in remo alpium prope iuga altissima montium multis annis habitaverat. Dicebat ille hoc genus falconum in altissimis et praeruptis parietibus montium nidos construere, ita ut nusquam adire sit, nisi quis a cacumine montis submittatur per funem longissimum, plerunque centum passuum longitudine, alias centum quinquaginta, alias ducentorum vel trecentorum. Interdum vero, vel propter nimium intervallum, vel propter asperitatem scopulorum, ne sic quidem nidum adiri posse: et hanc ob causam vulgo locum generationis eorum ignorari. Addebat saepius se vidisse parentes praedam pullis attulisse in specus et rimas talium montium, et pullos adultiores a parentibus loco habitationis suae expelli, propter cibi et avium in istis locis penuriam: et pullos mox ad planiciem se conferre ubi aves abundent, et sic deinceps per regiones diversas sine certa sede vagari. Capiuntur autem hi falcones tribus modis, quorum duos ipse vidi, ternum ab eremita iam dicto audivi. Primus et ubique communis modus est, ut rete disponatur patulum, ita ut facile convertatur cum chorda super id quod intenderit auceps. Caeterum ante rete extenditur chorda, cui alligatur rubeus lanarius, quem vulgo [GO] vocant, et ad chordam dependentem ad eam extensa chorda alligatur avis, vel laneum aut pilosum quippiam simile avi, ita ut quando chorda extensa trahitur et concutitur ab aucupe, suveimerius videatur avem insequi ad praedandum. Videns autem falco qui forte peregrinatur, hunc modum avis aut illius quod avem esse putat, chorda saepius concussa, cum impetu descendit, ut praedam lanario praeripiat, et sic deceptus irretitur. Sed alter multo melior modus est: Ligna duo instar crucis componuntur, et super extrema illorum curvantur duo alia ad semicirculorum speciem: et extrema circulorum infiguntur extremis lignorum. et inter illas quartas arcuum circulorum alia (ligna) curvantur ad locum intersectionis crucis venientia, donec non nisi ad tres vel quatuor digitos distent inter se ligna. Tum singula ligna implentur laqueis a summo usque ad imum. Debet autem fieri hoc vas ad altitudinem septem vel octo pedum: et ad latitudinem quinque vel sex pedum. Tum collocetur in eo cavea sex pedes alta, ita ut pede uno distent inter se latera vasorum quum unum est in alio. Et in interiori sint ligna trabium instar, sibi invicem ab imo usque ad summum imposita, et aves in eodem sex vel septem includantur, quae per trabes continue ascendant descendantque. Oportet autem hoc totum fixum et immobile esse super muro vel porta, vel in campo libere. Sic enim falco qui peregrinatur conspectas aves dum conatur praedari, capitur laqueo: et hoc modo vidi capi falcones optimos. Caeterum eremita ille cuius mentionem iam feci, reti extenso et avi ante id alligata absque lanario, hoc genus falconum quotannis se cepisse aiebat. falconem enim avidum praedae seipsum in

rete praecipitare. Est autem hic falco qui communiter habetur in plerisque regionibus minor montano, cauda brevi, alis longis, capite crasso, coxa longa, cruribus brevibus, iisdem et pedibus albicantibus. Praefertur qui crura nodosa habet. Si ben nutriatur, bonis est moribus. Anates plerunque capit: sed aucta per industrium falconarium eius audacia, ardeam quoque et interdum gruem, (quae summa eius audacia est,) invadet.

Peregrinorum accipitrum (inquit Belisarius) duo sunt genera, quorum forma eadem. sed alterum colore nigrius est, ut fere gentilis (id est nobilis privatim dictus, de quo paulo post dicetur,) appareat. Alterum pennis colorem aereum prae se fert: in singulisque pennarum capitibus ad coronae modum albedine singillatim distinctae pennae quasi picturam ostendunt. Hos omnes eodem volare modo, eodemque ferire videmus. Nam supra paludes altius volare ita dicuntur, ut anates anseresque et quandoque caeteras aquatiles aves aduncis unguibus feriant: quum a sublimi in pronum velocissime descendant, ac eo animo viribusque, ut unica posteriorum unguium percussione ictuque eodem mortuam per aera descendisse devictam avem quandoque perspexerimus. Horum natura adeo mitissima est, ut quodammodo irasci nesciant: ad hominumque nutus magnitudine quadam animi, potius quam famis maceratione inediave, aucupentur. Quippe venatorum ingenio arteque instituuntur, eorumque vocibus atque nutibus adeo parent, ut (si macilenti non sint) enixissimos avium volatus altissimosque aggredi peregrinos posse, venatores asserant. Horum patria ignoratur, nec quomodo aut ubi nascantur sciri hucusque potuit: quam ob rem peregrinos nominari putamus. Nutriendi sunt delicatius, et ea corpulentia conservandi, ut volacissimarum etiam magnarumque avium pugnam audacius fortiusque aggredi non expavescant. Sic etiam morbi, qui fere ob macilentiam evenire falconibus solent, caventur. Si tamen efficere venatores voluerint, ut falcones peregrini persequantur et capiant ardeas, vel alias huiusmodi aves sua sponte alioqui persequi non solent, fame nimia cibique parcitate et abstinentia ad hoc inducendi sunt, ne insolitis ardearum vocibus terreantur, nec ineptam (magnam et turpem) eorum formam laetalesque rostrorum ictus pertimescant. Hoc ut facilius consequatur venator, ter aut quater per intervalla ardea vivae falconum manibus attrectandae sunt deplumandaeque. Curandumque est ut pasto prius levioribus cibis falcone, bombycina ossula plumeave saltem vesperi, si postridie venandum sit, solertius offeratur.

Peregrinus inter peregrinandum mense Septembri capitur in Cypro et Rhodo insulis. Laudatur ex Creta. Fortis et strenuus est, capit grues, anates et anseres sylvestres, mergos, et reliquas aves aquaticas, item tardas, perdices, et alias minores, Tardivus. Peregrino similis est falco niger figura corporis per omnia, sed brevior est aliquanto et colore differt.

Omnes aves rapaces, maxime tamen herodius et falco, pullos iam adultos eiiciunt e regione in qua habitant: quam ob causam falcones et herodii eiecti a parentibus, retibus aucupum capti illis in regionibus ubi nunquam nidi eorum inveniuntur, peregrini vocantur, Albertus. Vide supra in Sacro cuius speciem peregrinum Tardivus facit: quanquam ab eo scribitur sacrum maiorem esse peregrino.

Peregrinis medianos etiam dictos, et gentiles, tanquam congeneres subiungemus.

DE MEDIANIS.

Est et alterum peregrinorum accipitrum genus, quod circa Norvegiam nidificat. Colore sunt nigri, ad rubedinem tamen tendunt pennae. In Britannia minores nigrioresque nasci solent, quare medianos (forte a media magnitudine, si maioribus peregrinis conferas) hos potius dicendos putamus. Ad vero qui in Belgis nidificare consuescunt, peiores aliis eiusdem generis a venatoribus iudicantur. nam perdices aucupari tantummodo solent, Belisarius.

DE FALCONIBUS QUOS GENTILES VOCANT.

Sunt quidem fere in omni falconum genere, nobiliores et ignobiliores, qui quomodo discernantur diximus supra in Falcone simpliciter B. Hi vero, quibus de nunc agimus, absolute nobiles sive generosi (vulgus gentiles vocat) dicuntur. De his Belisarius, Gentiles (inquit) paulo minores forma sunt peregrinis: et dubitant quandoque venatores iudicentne peregrinos esse, quum eiusdem fere formae sint, et eodem pennarum colore distincti. Sed volatu discernuntur. nam motus alarum inter volandum spissior crebiorque, gentiles esse demonstrat: quum peregrinorum alae quasi triremium remorum motus esse videatur. Animosiores tamen adeo sunt ut ad omnia avium magnarum genera audacissimi iudicentur. Sed differunt a peregrinis plurimum, quod nec adeo veloces sint, nec animi generositate aliqua, sed fame potius praedam insectari consuescunt. Eo tamen sunt animo, iisque animi viribus praestant, ut (maxime si antequam aves alias cognoverint, et adhuc ad hominum manus e nidis [non, videtur addendum] egressi pervenerint,) non anseres solum, verum etiam grues capere maiores audeant: quae docti velocissimique canis auxilio, donec venator advenerit,

detinendae sunt. frequentia enim visus, falconemque apud canes cibandi assuetudine fit ut ab aliis avibus falconem canes discernant.

De falcone nobili, et quomodo falconis nobilitas in diversis falconum generibus intelligatur, scriptum est supra in Falcone B. Sed quoniam Tardivus inter decem falconum genera nobile tanquam peculiare genus recenset, verba eius subiiciam. Falco nobilis (inquit) ad capiendas ardeas idoneus est, sive illas superne sive inferne ferire opus fuerit: item ad omne aliud avium genus, imprimis aquaticum, ut sunt mergi, anates sylvestres, plataleae, et garsotae dictae, (ardeolas interpretor.) Caeterum ut adversus grues idoneus sit, e nido exemptum esse oportet. secus enim non foret adeo strenuus et audax. Ut vero audacior sit, initio statim antequam alias aves norit, in gruem ipsum emittes.

DE FALCONE GIBBOSO: ET ILLO QUI
semper tanquam volaturus alas extendit.

Falco gibbosus sic appellatus est, quod brevitate colli et alis eminentibus insignis gibbo videatur, nostri [GO], vel potius [GO]. Gallis hagar, quae vox Germanica est et gibbum significat. nos tamen pro gibbo [GO] dicimus. Sed Robertus Stephanus hagar interpretatur falconem veterem, iam quinque aut sex annorum, pennis abbreviatis aut laesis, praeda proposita captum. Quintus nobilitatis locus (inquit albertus) falconi gibboso debetur: quem sic mihi nominavit eremita ille, de quo in Falcone peregrino dixi. Hoc genus nobilissimum quidem est et audacia ac strenuitate volandi cum praedam insequitur mirabile, sed corpore exiguo, quo parum excedit nisum, id est sperverium. In facie guttas habet sicut peregrinus et caetera falconum genera, Gibbosum autem vocatur, eo quod propter brevitatem colli eius caput vix apparet ante iuga alarum suarum quando super latera dorsi componit. Est autem caput ei magnum proportione corporis reliqui, rostrum perbreve et rotundum: alae praelongae et valde exortae (exertae, id est eminentes:) cauda brevis, coxae fortes, et crura longiuscula proportione caeterorum membrorum, et quodammodo squamosa ut sunt squamae serpentum et lacertorum in lateribus ventrium ipsorum. Pedes habent nodosos matriculis digitorum, praecipue ad interiorem partem plantae pedis, oculos flammeos ardentes, colorem falconum peregrinorum. Cranium superius bene planum est, et retro in capite non prominet, continuum fere collo. Facile cicuratur hic falco, et bonis moribus praeditus est. Nidificat in rupibus inaccessis, ut etiam peregrinus: et similiter ut idem de nido evolans capitur. Audax et strenuus est, adeo ut anseres sylvestres, ardeas et grues deiiciat. Velocissimus est insuper et altissime volat, ita ut visum hominis effugiat. Non contentus est unam avem deiecisse, sed multas vulnerat. Socios aucupii plures desiderat propter sui parvitatem et avium quas venatur magnitudinem. Caeterum falconarius (eremita) cuius mentionem iam feci, narravit mihi, se aliquando huius generis falcones tres viro cuidam nobili vendidisse: qui statim, cum forte apparuissent anseres albi sylvestres, dimissi altissimum anserum volatum superarunt, ita ut a nemine praesentium amplius conspicerentur. Et cum vir ille nobilis falcones amissos conquereretur, paulatim anseres vulneribus debilitati cadere circa eos coeperunt: inventique sunt amplius quam viginti anseres deiecti. Tandem etiam falcones revocati ad instrumentum revocatorium redierunt. Erant autem anseres omnes letaliter saucii, ac si cultello diversis sui corporis partibus fissi fuissent. In causa est, quoniam hic falco non statim descendendo percutit sicut alia falconum genera: sed potius cum a descensu rursus ascendere incipit. Tunc enim posteriore ungula ante pectus disposita ferit, et ideo longum vulnus facit et letale. et saepe adeo fortiter ferit, quod unguem amputat, ac seipsum valde laedit in pectore vel occidit. est etiam genus falconum, quod semper quasi ad volandum alas extendit, animosius quidem illud quoque quam robustius. Id pascendum est cibis plane recentibus, et vitalem adhuc calorem spirantibus. sic enim plurimum proficit. Si tamen aliis interdum carnibus cibetur, curandum ut illae leves sint, sicut carnes altilium et recentes, aut saltem non putridae, et in aqua frigida ablutae. Nam aves rapaces ventriculum admodum debilem et tenui pellicula contextum habent: quamobrem insalubri cibo facile afficiuntur. itaque levi etiam occasione cibum crudum revomunt, praesertim cum gravi et melancholica carne vel ad putredinem disposita, pasti fuerint. Hoc genus falconis diu mane et vesperi manu gestari desiderat. nam quando assuetum fuerit manui hominis, libentissime ei insidet, et libenter ad eam redit. Haec de gibboso falconum genere, Hucusque Albertus, insinuans alterum etiam illud genus quod alas semper extendit de genere gibbosorum esse.

DE FALCONE NIGRO.

Falco niger a nostris [GO], id est carbonarius falco appellatur. Sextum gradum nobilitatis (inquit Albertus) possidet falco niger, brevior quidem aliquanto falcone peregrino, sed figura similis per omnia. colore enim differt. quia in dorso et exteriore alarum parte, et cauda tota fuscam habet nigredinem, et in pectore, ventre, et lateribus fuscam varietatem. In facie autem guttas falconarias habet prorsus atras, quae circunfunduntur quodam obscuro et fusco pallore. Crura,

ungues et rostrum habet sicut peregrinus. Multum accedit hic falco ad formam avis quae butorius (buteo potius) vocatur. Hunc falconem Federicus Imperator secutus scripta Guilielmi falconarii regis Rogerii, dixit alium (aliquando) visum esse in montanis quarti climatis, quae Gelboe vocantur: ac postea iuvenes expulsos a parentibus apparuisse in Salamine Asiae montana: et iterum expulsos nepotes priorum ad Siciliae montes pervenisse, et sic derivatum esse hoc genus per Italiam: (Haec Crescentiensis de falconibus simpliciter scribit.) Nunc quidem in alpibus et Pyrenaeis montibus reperitur, et in Germaniam quoque derivatum est, quamvis rari adhuc inveniantur. Ingenio et audacia peregrinos referunt, ac similiter nutriri debent. Temperamenti videntur biliosi: et materia bilis terrestris adustae converti in pennas, quamobrem nigrescunt. Aetatis progressu tandem albescunt. et verisimile est in regionibus calidis nigriores esse quam nostrates. Est autem in omnibus figura magis {consyderanda} <consideranda> quam color. nam et monedulas et corvos albos vidimus. Figurae igitur ratione videtur hoc falconum genus persimile esse peregrinis: et insuper quoniam, sicut diximus, parentes in hoc genere filios cogunt peregrinari a loco suae generationis, Haec Albertus. Crescentiensis e falconibus magnis alios nigros, alios albos, alios rubeos esse scribit: ac alios ex horum inter se coitu generari. Falco niger (inquit Tardivus) ut dicunt Alexandrini, melior est: et primus nativusque ei color nigredo est, quanquam illum deinde in solitudinibus mutat. nascitur in insulis maris. Nutriendus est ita ut mediocris inter obesum et macilentum sit. Carnem madidam ei ne dederis, nisi superbior fuerit. Manu gestato crebrius quam alios falcones. Benigne tracta, nec ultra quam ei gratum est fatiga. Aquilam ne videat cave, alioqui enim non amplius aucuparetur. Cura etiam ne pennae eius contrectentur. Quum ad praedam eum proiicies, vide ne manu laedas, sic enim animum amittit.

DE FALCONE ALBO.

Ex falconibus magnis quidam sunt nigri, alii per comparationem albi, alii rubei, Crescentiensis. Apud Moscovitas falcones esse albos et phoeniceos. Sigismundus Baro refert. Ad Inugros Ugolicosque per asperos montes pervenitur, in quorum iugis nobilissimi falcones capiuntur. ex iis genus unum est candidum, guttatis pennis quod herodium dicunt, Paulus Iovius de legatione Moschovitarum. Sed de herodio falconum generis plura scripsi supra in Hierofalcho. Genus septimum falconum (inquit Albertus, nobiliores quosque priore loco describens) sibi vendicat falco albus, quem mittit Septentrio et Oceanus e Norvegia, Svetia, Estovia et finitimis sylvis ac montibus. Est autem ita in varietate subalbidus, sicutis de quo proxime diximus, est niger. Albedinis causa est regio frigida et humida in qua nascitur. In dorso et alis subalbus est. alibi vero maculas sive guttas habet valde albas interpositas aliis guttis suppallidis. Maior est falcone peregrino, et multum accedit ad similitudinem lanarii albi qui volat per campos insidiando muribus. Quamobrem falconarii quidam tradiderunt hunc falconem natum esse primum ex falcone peregrino patre, et lanaria alba matre: quod falsum esse audacia eius ostendit. Est enim perquam audax et bonus, nec usquam a natura falconis degenerat, nec mores lanarii refert. Nam cum inter venandum ascenderit, non more lanarii alis suspensus manet, sed ferit statim ut falco. Figura etiam pedum, unguium, rostri, ac totius corporis, naturam falconis prae se fert: quamvis crura habeat crassiora et nodosiora quam falco niger. quod ei accidit propter temperamentum humidius, unde crura eius magis crassa sunt quam illius cui temperamentum est siccum et biliosum. Quanquam autem frigidior humidiorque sit falco albus quam niger, non tamen iccirco minus audax est. nam cum robustior nigro sit, virium suarum fiducia audacem quoque ipsum reddit. Et licet non tam velox in volando sit quam niger, diutius tamen in avium persequutione durat: et hac in parte compensat quod deest velocitati. Quod vero ad nutritionem et aucupium, nihil ab aliis distare videntur. Falco albus qui pennas habet albas, bonus et audax est. quod si sorus (id est adultior) captus fuerit, non emittes eum ad volandum donec pennas mutaverit. his enim mutatis perfectus erit, Tardivus. Eberus et Peucerus cataracten interpretantur falconem album, qui vivat in maritimis locis paulo minor accipitre. Crescentiensis quidem de falcone scribit, in conspectam anatem aut aliam avem, instar sagittae clausis oculis ungue posteriore lacerandam descendere. unde forsitan aliquis catarracten appellare posset falconem album si is privatim id faceret. Sed nos de catarracte veterum nostram suo loco dicemus.

DE FALCONE RUBEO.

Falco rubeus ([GO]) ex numero maiorum falconum, fere cum macilentus est melius aucupatur: caeteri vero plerique in mediocri habitu: quidam vero cum obesi sunt, alacriores se praebent, Crescentiensis. Apud Moscovitas falcones esse albos et phoeniceos Sigismundus Baro refert. Octavus nobilitatis locus (inquit Albertus) tribuitur falconi qui rubeus a priscis appellatur, non quod totus rubeat, sed quia guttae in caeteris albae, in hoc genere sunt rubrae: et nigrae guttae sicut in aliis sunt (forte, non sunt) interpositae, nec in dorso vel exteriori alarum parte. Non autem

apparet rubere nisi cum alas exerit. tunc enim fusca in eis apparet rubedo. Hoc genus falconum perperam et absurde quidam ex lanario rubeo et falcone procreari tradiderunt, cum nulla in re praeterquam colore cum lanario conveniat. Est autem rubedinis in eo causa calor debilis potius infusus in superficiem corporis et inflammans fumosum humidum quod excernitur ad generationem pennarum. Et hoc facit media inter album et nigrum temperies, quamvis enim etiam alii colores medii sint et in quibusdam avibus reperiantur, ut viridis, hyacinthinus, croceus et similes, falconum tamen generi et rapaci audacique naturae, et volatus agilitati non congruunt. Nam viridis fere frigiditatem arguit, hyacinthinus aeream et evanidam temperiem, croceus bilem corrumpentem. Caeterum hic falco non magnus est, paulo minor peregrino: unguibus tamen, pedibus et rostro fortis: perquam agili volatu, sed non satis diu perseverans. Cicur fit admodum. Melior efficitur post secundam aut tertiam pennarum mutationem. Vitae non est tam longae ut reliqui. quamobrem nutriri debet carnibus plane recentibus et vitalem calorem adhuc spirantibus, non nimiis tamen, neque saepius in die, sed mane et vesperi tantum. Et quoniam ad leves occasiones alteratur, cautius cum eo agendum ne temperamentum eius afficiatur. Ad aucupium cogi non debet supra modum. Temperies enim rubea facile vincitur et laeditur labore, quamvis facile faciat impetum a principio. Aeras vero accedens et humores calidos remittens, non parum iuvat huiusmodi temperamentum, et praecipue per mutationem pennarum. Penna etiam rubea mollior est, nec diu volandi impetum sustinet quin frangi pereclitetur, Haec Albertus. Falco rubeus invenitur fere in locis planis et palustribus. audax est, sed difficulter regitur. quamobrem antequam volet, ter eum purgabis ossulis e pelle gallinacea quam ablueris aqua: et ubi dederis, singulis vicibus calefactum falconem in locum obscurum aliquantisper repones, Tardivus.

DE FALCONE CUI PEDES COERULEI,
cyanopoda dixeris.

Peres, [HE], vocem Hebraicam Levitici 11. et Deuter. 14. accipitrem interpretantur, alii haliaeetum: Iudaei vulgo [HE], [GO], id est falconem pedis coerulei, ut Germani appellant. Vide supra in Accipitre A. et in Capite de accipitribus diversis. Illyrii hunc falconem nominant raroh. Itali zafiro, (a sapphirino colore pedum, ut Albertus nominat) quem magnum et parvum faciunt, nimirum profexus discrimine. Albertus falconem qui vulgo pes blavus vel hyacinthinus dicatur, circum facit. nos de Circo supra seorsim egimus. Nonum genus falconum (hoc est nono gradu nobilitatis aestimatum, inquit Albertus) et iam declinans ab excellentia nobilium falconum, est id cuius pedes hyacinthini sive azurini sunt, falconi peregrino aequale magnitudine et simile figura: sed hoc differt, quod dorsum eius et exterior alarum pars minus nigredinis, et pectus plus albedinis habet, et alae breviores sunt, cauda vero longior aliquantulum, et vox acutior quam peregrini. est enim humidior et pituitosior, ideoque in avibus etiam invadendis minus audax, raro enim invadit aves pica vel cornice maiores, cum peregrini aliique falcones, maiores quavis aves aggrediantur. Hinc fit ut falco pedis coerulei cum e sublimi deorsum se praecipitare et in praedam impetu ferri debet, propter metum loco maneat alisque suspendatur. Per disciplinam tamen et industriam hominis eum iuvantis, frequenter audacior fit, verum non ita ut nobilis falco. Nam ut milites quandoque etsi parum robusti, scientia tamen et usu militandi confligendique instructi, et sociorum fiducia animati, saepe claras auferunt victorias: sic falco cyanopus usu deiiciendi tenendique aves. nec mirum, cum etiam lanarii (qui natura adeo timidi tardique sunt ut non nisi mures aut avium pullos nondum volantes, sed forte currentes humi vel in nido iacentes, captent) eodem modo ad audaciam erudiantur instituanturque. (Quomodo autem audacia in accipitribus excitetur, explicantum est suo loco.)

Reperiuntur cyanopodes in Helvetia multis in locis. Nidificant autem in excelsis quibusdam petris iuxta aquas aut valles profundas, cum alibi tum praecipue, ut audio, circa oppidum quod Tribunal Caesaris vocant. Nidis exempti mansuefiunt. Bini aucupio aptiores sunt, Stumpfius. Aiunt capi ab eis non tantum perdices, columbas, cornices, arcuatas (id est [GO],) anates, sed etiam phasianos tetraones.

Proverbium Germanicum, [GO] ([GO],) hoc est, Ulula non fauciat cyanopodem aut falconem, eundem sensum habet quem illud, E squilla non nascitur rosa.

Euberus et Peucerus stellarem accipitrem Germanice interpretantur [GO], nullis quidem rationibus nec authoritate adhibitis.

De Merillo cui decimum et ultimum inter falcones nobilitatis gradum Albertus tribuit, supra inter accipitres in Aesalone scripsimus.

DE LITHOFALCO ET DENDROFALCO.
Figura haec Dendrofalci est.

Praeter supradicta falconum genera (inquit Albertus) duo adhuc apud nos reperiuntur, falco lapidarius, (Germanis [GO]: pro quo nos lithofalci nomen fingimus) et arborarius, (Germanis [GO], vel [GO], posterius diminutivum est et mari potius convenit, ut primitivum foeminae. quae differentia in lithofalco etiam et caeteris omnibus accipitrum falconum generibus in lingua nostra observari potest. Nos dendrofalcum dicere voluimus.) Lapidarius quidem mediae quantitatis est et vigoris inter peregrinum et gibbosum: et invenitur in alpium rupibus: et est eiusdem nutritionis cum peregrino, Albert. Celon, (aesalon forte) vocatur falco lapidum, quod in praeruptis petris pullificet, Idem.

Arborarius vero medius est quantitate et vigore inter gibbosum et mirle (merillum:) et regitur ac nutritur similiter ut mirle, Albert. Dendrofalcus avis egregia et nobilis est, specie non admodum dissimilis sperverio, nigrior tamen, aliquanto et minor. et quanquam propter parvitatem infirmitatemque virium non admodum eius usus est in aucupio, est tamen avis plane amabilis et ingenio mitis adeo ut emissa per sylvas et agros ad dominum suum redeat. Iucundissimum quidem illud spectaculum est quod conflictuo suo cum monedulis exhibet, Stumpfius. Dendrofalcus, quem ipse manibus tractavi, a rostro ad caudae finem longus erat palmos quatuor, id est digitos sedecim. pedes erant pallidi, tanquam ex subflavo et viridi colore mixto. dorsum nigrum, sed margines infimos pennarum capitis et dorsi, praesertim inferioris, semicirculi {subruffi} <subrussi> ambiebant. Pennae alarum nigriores erant: et latus alarum illud quod versus avem est, maiusculis maculis ex candido ruffis distinguebatur. Pectus albidae et nigricantes maculae variabant. Plumae ex albo subflavae retro aures et in cervice maculas quasdam constituebant. Oculi nigricabant, rostro color fere coeruleus. Pennae in cauda maculis distinguebantur, sicut de alis dixi, duabus tantum mediis exceptis. In ventriculo plumas reperiebam et cantharides quasdam. An accipiter fringillarius, de quo supra scripsimus, idem forte cum dendrofalco nostro sit, diligentiores inquirent. Itali falconem parvum falcheto nominant, quasi falconellum. parvi autem sunt et duo iam dicti, et merillus (quem Itali smerlo vel smeriglio vocitant:) et quem nostri vocant [GO], hoc est falconellum ferientem, quamvis eundem smerillum esse coniicio. Eberus et Peucerus accipitrem laevem interpretantur dendrofalcum. Falco rochier apud Sabaudos dictus a rupibus, idem forte lithofalco fuerit.

His etiam plura in diversis locis falconum genera forte inveniuntur, sed quae dicta sunt de natura et nutritione singulorum, ad reliqua etiam si quae supersunt genera facile accommodari possunt.

DE LANARIIS, DE QUIBUS ETIAM
supra in Buteone scripsimus inter Accipitres.

Lanarius apud recentiores falco ignobilis appellatur nescio qua ratione, nisi quod

coniicio vel a laniandis avibus, vel quod plumas multas densasque et molles lanarum instar habeant. Italice lainero, et mas in hoc genere terzolo lainero. Gallice lanier, Sabaudice lanoy. Germanice [GO] vel [GO] ut Albertus et Murmellius interpretantur: alii [GO] scribere malunt. Albertus tamen alibi non quemvis sed rubeum lanarium [GO] a Germanis vulgo dici scribit.

Falconum ignobilium (inquit Albertus) genera sunt tria, quae ut veteres aucupes Ptolemaei Aquila Symmachus et Theodotion tradunt, lanarii potius quam falcones vocantur: quod vocabulum Germani quidam imitantes sua lingua [GO] dicunt: alii [GO] vocitant: Sunt autem butherii, (sic ipse buteones vocat) qui mures in agris venantur et pullos avium nondum volantes, sed currentes in terra vel in nido iacentes, adeo natura timidi et tardi sunt. Differunt coloribus, sunt enim albi, nigri et rubei: ex quibus duo priores ad falconis magnitudinem accedunt. Rubeus minor est, et refert mirle (id est merillum.) Hi omnes, in iuventute praesertim propter humiditatem et caloris hebetudinem, nulla fere audacia praediti sunt: ut et pueri natura sunt timidiores. Ubi vero bis vel ter pennas mutaverint, et arte industriaque aucupis animosiores facti fuerint, columbas et anates capiunt. Curandum est autem ut primo anno cum cicurantur, vivis tantum avibus pascantur, quae cum parum deplumatae ab eis fuerint, dimittantur e pedibus eorum evadere, non ad volatum primo, sed ad cursum. Deinde cum saepius has insequi didicerint, dimittantur evadere ad motum mixtum ex volatu et cursu. Et quum sic quoque frequenter eas persequutae fuerint, postea tardo volatu evadentes, (curtatis scilicet alarum pennis:) demum perfecte volantes insequantur. In omnibus vero his exercitiis et alta voce provocetur ac incitetur lanarius, et ad retinendam avem a falconario adiuvetur. sic enim reddetur audacior. Porro secundo anno parvae aves in grandiusculas commutentur, et tertio iterum in maiores. Omnis enim avis hoc modo peritia simul et audacia ad aves quas voluerit falconarius capiendas proficit. Quamvis enim primae nobilitatis falcones, qui sunt octo primorum generum, hoc exercitio et inductione a minoribus avibus ad maiores capiendas non indigeant, ad omnium tamen audaciam et peritiam augendam non parum momenti habet, Hucusque Albertus. Idem alibi redarguit illos qui falconem rubeum ex lanario rubeo et falcone procreari tradiderunt: et falconem album ex falcone peregrino patre et lanaria alba matre. Et alibi, Falco stans in alto suspensis alis neque ruens in praedam, degenerat in naturam avium quae lanarii dicuntur.

Quaerendum est an lanarius rubeus recentiorum, idem sit qui tinnunculus veterum.

Lanarius (inquit Tardivus) satis communis est per omnes regiones, minor falcone nobili: pulchris pennis praeditus, pedibus brevioribus quam caeteri falcones. Praefertur cui caput grandius, et pedes magis ad coeruleum colorem inclinantes, sive in nido exemptus, sive iam adultior captus sit. Non opus habet delicato victu. Utilis est ad aucupium tum in terra tum super aquas, nempe ad picas, perdices, phasianos, anates, et alias aves. Et alibi, Lanarium gruibus capiendis idoneum reddes hoc modo: Impone eum in cavernam sive cellam subterraneam, ubi lucem, nisi quum pascitur, nunquam videat. Manu non gestabis praeterquam noctu. Quum volueris eum volare (aucupari,) ignem in loco illo excita ut calefiat, tum igne remoto, lavato autem in vino mero, et in locum eundem reponito, cerebello gallinae pascito, et ante diem ad aucupium egreditor. Quum primum illuxerit, eminus eum in grues emittito. Nihil autem capiet primo die, nisi fortuito id accidat: reliquis vero deinceps diebus utilis erit, praecipue quidem a medio mense Iulio usque ad Octobrem medium. Postquam pennas mutarit, praestantior erit. Tempore frigido, ut hyeme, inutilis est, Haec Tardivus.

Accipitres quos Belisarius ignobiles et villanos vocat, eosdem lanariis esse coniicio. Vulgo enim Itali villanos vocant homines rusticos et in villis habitantes, aut rusticis moribus praeditos, ut Galli quoque. Villanos (inquit Belisarius) audivimus in Gallia optimos reperiri: quod an venatorum arte industriave aut ipsarum avium natura eveniat, non comperimus. Fieri enim posset ut quum frigidior sit Galliae regio (frigore enim fit ut cibi appetentiores sint aves) duci (impelli) inde possint villani, ut sociatim magis ferire aucuparique aves soleant. Unum hoc scimus, avium istarum operam apud nos proprietati nominis respondere: quum in regione nostra nec animo viribusque, nec volatu ita valeant, quin reliqua a nobis descripta accipitrum et falconum genera, longe praestantiora eis ad aucupii usum inveniantur.

DE FALCONIBUS MIXTIS.

Quum autem quodlibet ex praedictis generibus (inquit Albertus) cuilibet permisceatur, multa fiunt falconum genera, ex quibus ad nos pervenerunt quatuor. Falco enim peregrinus frequenter miscetur cum illo cui pedes coerulei. Quod si falco nascatur ex peregrino patre et matre pedum coeruleorum, patrissat plerunque et parum declinat a nobilitate: licet parum coloris coerulei in pedibus appareat. Si vero matre nobili et patre ignobili natus fuerit, magis ad ignobilitatem patris quam maternam nobilitatem accedit. Rursus peregrini qui ad omnia loca frequenter solitarii volant, aliquando commiscentur cum lanariis nigris, vel albis, vel rubeis. Generatur autem animal ex seminibus etiam differentium specie animalium, si conveniant inter se temperamento et natura, et impraegnationis ovorum ac incubationis tempus congruat, ut alibi copiosus explicatum a nobis est.

Caeterum haec permixtio fit quando falcones specie diversi, sed temperamento similes, tempore libidines convenerint, nec suae species sexum cui permisceantur invenerint. Et quanquam modo diximus quatuor huiusmodi genera ad nos pervenisse, ratio tamen postulat multa esse, et plura quotidie posse fieri talia falconum genera. Et hanc ob causam tam diversa eorum genera in diversis regionibus inveniri coniicimus. Quamvis enim pro regionibus mores et colores animalium varient: tamen specierum tam similium diversitatis causa praecipua est permixtio quam diximus: ut etiam in generibus anserum, canum et equorum fieri vidimus temporibus nostris. Et non hoc solum fieri probabile est ex falconum generibus inter se permixtis: sed etiam ex falconum cum asturibus et nisis et aquilarum generibus coitu, multas avium rapacium species diversas nasci verisimile est. Porro in memoratis quatuor generibus, praecipue falconis peregrini commixtionem fieri diximus, eo quod peregrini a parentibus statim expelluntur, et frequenter separantur propter praedam et iram. Et cum suae spaciei coniuges non inveniunt, ad speciem alteram, quam sibi simillimam invenerint, tempore libidinis se convertunt. Quod si cum falcones pedis coerulei peregrinus misceatur, fere similis peregrino generatus avis. Si cum lanario nigro, ignobilis falco niger vel nigro similis procreatur: Sin cum lanario albo, similis falconi albo: Si denique cum lanario rubeo, falconi rubeo colore et figura similis gignitur. Et hi quidem mixti falcones facilius iuvantur arte, quam hi qui omnino (ex utroque parente) sunt ignobiles, praesertim si pater nobilis fuerit. Si contra vero, mater nobilis, pater ignobilis fuerit, ignobilior quidem generabitur avis, institutione tamen et disciplina proficiet, praecipue post unum vel alterum annum. Haec de falconum generibus dixerim, ex quibus reliqua etiam si quae sunt poterunt cognosci, Haec omnia Albertus.

 

5 - de Falconibus