Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

15 - de Anseribus feris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ANSERIBUS FERIS IN GENERE.

Figura subsequens anseris sylvestris est, ex illis qui sub initium hyemis sublimi volatu migrant.

A.

Anser ferus, sylvestris vel immansuetus, quomodo appelletur in diversis linguis, nihil est opus recensere, cum nullum ei peculiare nomen sit, sed cum adiectione sylvestris in omnibus (quod sciam) linguis nominetur: ut ab Italis ocha salvaticha: ab Hispanis ansar bravo, a nostris [GO]: et a quibusdam [GO], hoc est nivis anser. quod sub initium hyemis imminentibus iam nivibus apud nos migrare soleat. Anseres indomiti et propriae libertatis, volacissimi sunt: domestici contra, Author libri de nat. rerum.  Aristoteles anserum duo genera facit, maius et minus. recentiores aliqui minus idem quod ferum esse putant, quoniam Plinius non aliter quam in domitum et ferum partitur.

Anser sylvestris (inquit Albertus) apud nos quatuor generum invenitur. Est enim anser cinereus maior, qui a colore vulgo [GO] dicitur;: (Huius generis esse puto illum cuius figuram apposui.) et eiusdem coloris ac figurae minor, qui propter corporis levitatem altius ac longius volat. Tertium genus totum album est, praeter alarum extremas quatuor vel quinque pennas, quae nigerrimae sunt. vulgo anseres grandinis sive nivis vocantur, ([GO]. sed nostri

alios etiam feros primi et secundi generis nivis anseres vocitant, ut dixi.) sunt autem hi quoque parvi, et alte ac longe lateque volant. Sed minores sunt quarti generis anseres, quibus rostrum anserinum est, color capitis ut pavoni, absque crista tamen. in dorso cinerei sunt, ad nigrum declinantes, in struma (collo) nigri, et in ventre cinerei, anseres arborum dicti, quod vulgus eos ex arboribus nasci credat. (Hos alibi scribit maculas nigras in vultu habere, et cinereos esse. Sed de ansere arborum plura leges supra in Branta vel Bernicla inter anates feras.) Cygnus etiam videtur generis anserini esse tum rostri figura, tum pedum, victuque: et sibilo tempore pugnae simili. sed magnitudine excedit. Quidam denique anserum generi addunt avem quae post struthionem maxima sit, et in alpibus ac locis ad aquilonem desertis degat: quam nos nunquam vidimus. nisi forte sit avis illa quam volinare vocamus, cygno maior. Haec omnia Albertus. Est autem avis, quam volinare nominat, onocrotalus, diversas ab illa quam Plinius tetraonis genus alterum facit, maximam avium post struthocamelum.  Anserum ferorum genera dicta miscentur inter se. apud nos enim anser ferus, qui colore capitis pavonem refert dempta crista, cum domestico coivit: unde prognati pulli omnes patris colorem repraesentarunt, magnitudine vero excesserunt, Albertus. Inter anseres (domesticos) genus varium ferum vocatur, et cum albis nec libenter congregatur, nec aeque fit mansuetum, Varro: nec tam foecundum nec tam pretiosum est, eoque non nutriendum, Columella.

B.

Anseres feri nivales dicti, multi reperiuntur in alpibus Helveticis, Stumpfius. Anserum generis sunt chenalopeces (alias chenerotes, alias ceramides) ansere fero minores, Plinius. Anseres indomiti glauci coloris sunt, Author libri de nat. rerum. sed quomodo diversa eorum genera tum magnitudine tum coloribus differant, dictum est praecedenti capite. Anser ferus, quem ego vidi, tota forma parum a domestico differebat, longus dodrantes circiter quatuor, aut paulo minus: extensus scilicet a summo rostro ad imos pedes, magnitudine domestici. rostro nigro utrinque, per medium croceo: palmipes, crura pedesque toti, id est digiti cum membranis ex croceo rubebant. capitis collique color fuscus erat, supra magis nigricans et forte nonnihil ruffi habens: inferius vero plus cinerei. Venter totus cinereus. inferior pars caudae, et tergo etiam utrinque pars a cauda alas versus, plumis vestiebatur albissimis. Caput fere anatinum magis quam anserinum, aliquanto minus quam anseris. Dorsum et alae nigricabant, admixto modice castaneae colore, praesertim in minoribus et superioribus pennis. margines tamen extremi in nonnullis albicabant, in aliis cinerei erant. in extrema vero dorsi parte caudam versus pure nigricabant. in media cauda albae quaedam erant, subcinericae tamen pennae eminebant: inde rursus nigrae. ultima pennarum caudae postremitas albicabat. Alis bene extensis una aut altera series pennarum in extremo albentium apparebat. ultimae maximaeque alarum pennae omnium praecipue nigrae erant, altera earum extremitate, quae in conspicuo erat, in angustam lineam albentem degenerante. in eisdem alis pennae ab externo angulo cinereae descendebant, et parvulae quaedam eiusdem coloris ab interno.

C.

Reperiuntur, ut dixi, in alpibus. Omnes (inquit Albertus) nutriuntur ad Aquilonem in paludibus. Anseres, similiter ut grues, tum volandi duces, tum somni custodes habent, nunquam sine clamore. Vox eis absurda, silentium rarum: quod ubi necessarium videtur lapillo ori immisso vocem continent, tanquam non aliter sibi temperaturi. Hoc autem faciunt ob metum aquilarum. nam Taurum montem superaturi, ubi aquilas timent, lapillos (vide eadem de re paulo post) rostris ferunt, ad coercendam linguam. Caeterum pascua locorum, etiamsi laetissima nacti fuerint, facile obliviscuntur, ideoque semper oberrant et vagantur. sed lucri nonnihil ex hoc malo eis accedit, quod non facile capiantur ab aucupibus, qui familiares avibus locos observant, et quo ire illae redireque solent semina ad illiciendum proiiciunt. anseres vero propter oblivionis vitium locos eodem non reperunt, Oppianus Ixeuticorum 2. Anseres, grues et anates quotannis discedunt, Demetrius Constantinop. Plutharcus anseres Cilices in Tauri montis traiectu (ut modo ex Oppiano Cilice poeta retuli) calculis satis magnis ora obstruere scribit, ut obstreperam naturae suae garrulitatem tantisper compescant, dum hostem clam praeter vecti fallant. Aelianus et Marcellinus anseres simpliciter Taurum montem transmittentes hoc facere scribunt. sed forsan hoc praecipue faciunt qui circa Ciliciam sunt anseres feri, quod iis vicinus mons Taurus necessario transvolandus sit. Sed grues quoque in sua migratione arenam ore, alii pedibus lapillos gestare tradunt: ut minores quoque aves inter migrandum, contra vim ventorum, ut Plinius refert: et coturnices etiam. Silentii bonum vel cassa ratione animantia praemonstrant. nam aestu oriente digressi anseres, et syderis vapore coacti nimio, ac occidua petentes, ubi Taurum superaturi montem sunt aquilis abundantem, rostra lapillis occludunt, ne clangorem eliciat vel ultima necessitas, quos volatu pernici collibus eiectent transmissis, Caelius.- Anseres quoque et olores simili ratione (ut grues et ciconiae) commeant. sed horum volatus cernitur, (hoc est, ut ego interpretor, magis in conspicuo est quam gruum, quod minus in sublimi volent.) Liburnicarum more rostrato impetu feruntur, facilius ita findentes aera, quam si recta fronte impellerent, a tergo sensim dilatante se cuneo porrigitur agmen, largeque impellenti praebetur aurae. Colla imponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt, Plinius. Et mox de minoribus quoque avibus, quae migrare solent, dicturus, Verum haec (inquit) commeantium per maria terrasque peregrinatio, non patitur differri minores quoque, quibus est natura similis. Utcunque enim supradictas magnitudo et vires corporum invitare videri possunt.  Io. Tzetzes Chiliade tertia migrationem et volatum in sublimi gruum describens, gruibus plane eundem modum servare etiam anseres ait. Sylvestres anseres omnes gregatim volando, ordinem servant literatum, sicut et grues: et quo facilius volent, flatui se committunt ventorum. quamobrem multi praedicunt ventos, frigora et imbres ad volatum ipsorum. Alte autem volant (ut grues, Stumpfius) superiorem ventum praevalere inferiori cognoscentes. Vix unquam vero expectant hominem: et de loco ad locum sicut grues se mutant, sed non latent. Volando defessi dolent, et vociferantus, Albertus. Et alibi, Anseres feri omnes (quorum genera quatuor esse diximus) recedunt a terra nostra quae est latitudinis 47. graduum, et in Sclaviam (Illiriam) ad loca aquosa, palustria et arundinibus referta, ubi foeturae operam dant, se recipiunt. In principio autem hyemis revertuntur ad nos propter pascua et aerem magis temperatum: et tunc volant in gregibus maximis, ita quod milleni vel amplius videntur. Volant autem, cum ventus spirat a septentrione, ad meridiem: quum a meridie, ad aquilonem. itaque volantes semper flatu venti sustinentur. unde vulgo dicunt volatum anseris indicare ventum. Similiter scribit Avicenna, observatum sibi in regione sua, quod aves quaedam aquaticae tempore veris ad mare mortuum (salsum) veniant, quod proprie dicto mari salsius et calidius est: et inde recedant ad intus qui demore

vocantur, (forte, ad Indos qui Mauri vocantur. sed Avicennae de animalibus codex impressus, habet: et inde recedunt ad locum de caurisive) ac inde traiecto Nilo ad lacum de cantesme (de traulustem) dictum, quaedam vero usque ad lacum deterrabesten dictum, et alios in iis regionibus lacus, perveniunt. Et paulo post, Aves quaedam ante hyemem recessurae, vociferantur alte volando, ne qua earum remaneat, et ut augeatur societas recedentium, ut scribit Avicenna. Ambrosius addit, quod etiam debiliores quasque et tardiores fulciunt adventatione (sustentatione) alarum: et expectant se invicem quo minus obnoxiae sint insidiis avium, a quibus perirent, nisi se mutuo et expectarent et iuvarent, Haec omnia Albertus. Aves aquaticas, ut ciconias, hyeme in Aegypto degere, in quam e Septentrione avolarint, Pet. Bellonius observavit. Anates anseresque feri quomodo cum ciconiis migrent in Lyciam, atque illic circa Xanthum fluvium adversus corvos, cornices, vultures, aliasque carnivora aves pugnent, in Ciconia C. ex Kiranide recitabitur. Anseres indomiti acris alta petunt: volantque, ut grues, ordine literato, volatu secundum status ventorum directo. Aquilone flante petunt austrum, frigidam aeris constitutionem imminere praesentientes. Vix autem a volatu cessant, nisi esurie coacti. in tantum enim volatu delectantur ut raro dormiant: cum domestici contra ad volandum propter gravitatem ignavi sint, Author libri de nat. rerum. Girifalco venit a regionibus transmarinis in cohorte multarum aucarum sylvestrium, Obscurus. Audio grues citius migrare, nempe Septembri mense. observavi ego circa decimum eius mensis diem avolantes, tum die, tum nocte, quod ex clangore ipsorum intelligitur. anseres feros tardius, nempe in fine Septembris, et Octobris initio. Vidi enim aliquando sexto Octobris die permultas avolantium turmas triangulas (trianguli specie sine basi, duabus tantum productis costis) volabant. hoc enim ordine forsan commodius omnes ventum recipiunt, quo sustinetur volatus, nec ullus impedit alterum. sic etiam omnes facile ducem suum quem sequantur prospiciunt. Volant fere silentes, nisi turbatus sit ordo, tum enim clamant, defessos ac procul sequentes expectant et clangore vocant. Expectando videntur se humilius terram versus demittere, quod quidem facilius faciunt quam ascendere, cum nec prorsus loco manere possint, nec pergere velint.

Anseres incipiunt coire post hyemale solstitium. deinde initio veris pariunt ova, ad summum sedecim. Aiunt autem si ova subinde subtrahantur, parituram anserem usque ad delectum, Albertus. sed Plinius haec de numero ovorum, et partu si surripiantur, donec rumpatur, de ansere domestico tantum scribit. fieri tamen potest, ut idem de utrisque verum sit. Quae ex feris mitigentur, non concipere tradunt, ut anseres, Plinius.  Anser sylvestris captus fuit apud nos, qui per elixationem trium dierum naturalium emolliri non potuit: et tandem induratus fuit, ita quod cultello scindi non potuit, nec ullum animal de ipso voluit gustare, Albertus. Nostri sane anserem sylvestrem sive nivalem, longe vivacissimum esse putant, ita ut aetatem maxime longaevam significaturi, vulgo dicant [GO]. hoc est, tam provectae aetatis quam anser nivalis.

D.

Anseres feri tam cauti sunt, ut in Tauri montis transitu propter metum ab aquilis lapillis ora impleant, ne clangant, teste Ammiano Marcellino, ut supra dictum est copiose in C. Eorundem volatus quo literam Pythagorae referunt, ingenio non caret.

E.

Anseres capiuntur a falconibus et asturibus, Crescentiensis. Girfalco venit a regionibus transmarinis in cohorte multarum aucarum sylvestrium, quarum unam nocte propter frigus pellens sub pedibus suis, aliam interdiu capit in cibum, Obscurus. Anseres, cygni, et aliae aves quaedam quomodo capiantur reti in ripis fluviorum, Crescentiensis describit lib. 10. cap. 18. et mox alium anseres irretiendi modum cap. 19. Quomodo anseres et aliae magnae aves balistis et sagittis capiantur, ibidem cap. 28. Anseres quomodo gregatim reti capiantur, lege supra in Anatibus feris E.

F.

Anser ferus quem vidi, deplumatus exenteratus, crudus adhuc suaviter olebat, instar leporis assi quodammodo.

G.

Anserum sylvestrium linguae assatae efficaciter sumuntur in cibo a calculosis, Marcellus. Fel anseris, maxime quidem sylvestris, cum succo prasi (porri) aut polygoni in pessario positum, conceptionem promovet, et in viris intensionem, Kiranides. Anseris feri fimus suffitus daemonia eiicit, et lethargum sanat, et suffucationem matricis, Idem.

DE VULPANSERE.

A.

Chenalopex, Latine vulpanser dici potest, ut Gaza ex Aristotele transtulit, Plinius nomen Graecum reliquit.  [GR] aves quae et [GR] dicuntur, Hesychius et Varinus. Chenelopem aliqui eandem penelopi avem existimant: vide supra in Penelopis historia inter Anates feras.  Anserum generis sunt chenalopeces (alias penelopes,) et

quibus lautiores epulas non novit Britannia chenerotes (alias chenalopeces, alias ceramides,) fero ansere minores, Plinius.  Chenalopex (inquit Turnerus Anglus) ab ansere et vulpe nomen habet. Nostrates hodie vocant bergandrum (forte quasi montanam anatem, [GO].) anate longior et grandior vulpanser est, pectore ruffescente. in aquis degit et in cuniculorum foveis. interdum et in excelsarum rupium cavernis (unde forte nomen ab Anglosaxonibus, nostris patribus, fortius est) nidificat. Nusquam alias vulpanserem vidi, nisi in Tamisi fluvio. Aiunt tamen frequentem esse in insula Tenia vocata, et illic in scrobibus cuniculorum nidulari. Moribus admodum vulpinis est. nam dum teneri adhuc pulli sunt, si quis eos capere tentet, provoluit sese vulpanser ante pedes captantis, quasi iam capi possit: atque ita allicit ad se capiendam hominem, eousque dum pulli effugiant: tum ipse avolat et revocat prolem, (idem refertur de perdicibus et vanellis dictis,) Haec ille. an vero amorem illum in sobolem, et in ea tuenda astutiam tanquam de ave quam bergandrum ipsi vocant, observatum tradiderit: an potius quod Aelianus de chenalopece prodit, repetierit, incertum est. Et rursus in epistola ad me, Vulpansere Angli vocant a bergander. nidulatur in cunicularum foveis more vulpium, anate maior, minor ansere, alis ruffis.  Eliota Anglus chenalopecem suspicatur esse avem quam Angli nominent barnaclam, de qua scriptum est nobis inter Anates feras.  Infra describetur anser stellatus vulgo dictus, de quo inquirent eruditi an forte chenalopex sit veterum.  Petrus Bellonius scribit se mense Septembri in Aegypto vidisse vulpanserem pullos recenter exclusos in Nilum deducentem: atque eam esse avem fluviatilem, quae a Gallis bieure, id est fiber dicatur, eo quod similiter ut fiber vivariis noxius sit, devorandis scilicet piscibus.

B.

Boscadum genus alterum anate maius est, chenalopece minus, Athenaeus.  Anseris speciem habet vulpanser, Aelianus.  De specie bergandri, quam Turnerus chenalopecem facit, vide in A.

C.

Vulpanserem Aristoteles numerat inter aves palmipedes quae circa lacus et amnes versantur, de hist. anim. 8. 3.  Et alibi ova hypenemia quandoque ab ea pari scribit, quod et Plinius ex eo repetiit.

D.

Recte vulpanseri nomen inductum est, inquit Aelianus, quod ex ingenitis naturae suae rebus trahit.  Cum enim anseris speciem habet, tum probe cum vulpe callida improbitate comparari potest. atque etiam si corpore quam anser inferior sit, animi tamen robore superior, et ad invadendum praestantior habetur. ab aquilae et felis et caeterorum hostium suorum iniuriis se defendit, et propulsat.  Pullos suos vehementer amat, eandemque operam quam perdix in eis tuendis ponit. nam ante suos foetus sese provolens, aucupi spem sui capiendi ostendit. hi vero interea cum venator illuditur, elabuntur: quibus fuga elapsis, is sese alis allevans discedit, ac saepe ut pulli facilius elabantur, capiendum se venatoribus praebet.  Hinc est quod Aegyptii in hieroglyphicis (ut refert Orus) pro filio designando anserem pingunt.

F.

Inter ova principatum tenent pavonina, deinde vulpanseris, tertio gallinarum, Epaenetus et Heraclides Syracusanus apud Athenaeum.

G.

Faciei tumoribus sarmentorum cinerem alicui ferarum adipi admiscens illinito, leonis videlicet, aut pantherae, aut ursi: sin his careas, animalis quod Graeci chenalopeca vocant, Aretaeus ad Elephantiasin.

H.

a. [GR] avis est quam diximus. [GR] vero canis Laconicus ex vulpe et cane natus. Ciceluchez pro chenalopece vox est corrupta apud Avicennam de animalibus: in Alberti opere chychelinches scribitur. [GR], id est vulpanserina ova apud Athenaeum legimus. Theagenes quidam in Avibus Aristophanis [GR] nominatur, ubi Scholiastes hominem illum improbum et versutum fuisse interpretatur. Didymus vero (eodem citante) hunc simul et Philoclem [GR] fuisse scribit, hoc est capite superius acuminato. Plura de hac voce dicemus mox in h. Lysistratus etiam, qui tanquam mollis, et alibi tanquam pauper et aleator traducebatur, [GR] appellabatur, Scholiastes Aristophanis in Acharnensibus et Suidas.

b. [GR] avis quaedam est chenalopeci similis, Hesychius et Varinus.

h. Aegyptii ex volucribus vulpanseres sacros esse aiunt, Herodotus lib. 2.  Aegyptii vulpanseribus honorem habent, quia sunt pullorum suorum amantes, Aelianus.  [GR] tanquam vocabulum proverbiale ab Erasmo in Chiliadibus ponitur. Theagenes (inquit) quod esset garrulus ac stupidus more anserum, et versipellis more vulpium, vulgari ioco dictus est [GR], voce composita ex ansere et vulpe. quanquam Didymo magis probantur anseris nomen additum, quod avitio ac praesertim anserinis supra modum delectaretur, videlicet vulpium more, Haec Erasmus: sed inepte neque enim tale quicquam apud Didymum legitur, verum ea tantum verba quae nos paulo ante ex Scholiis in Aves Aristophanis citavimus, ubi [GR] convertimus, non illum qui avitiis et anserinis carnibus delectaretur, ut Erasmus vertit: sed hominem capite superius acuminato. Nam eodem in loco Scholiastes rationem inquirens cur Philocles Corydus nominatus sit, sic scribit:

[GR]. et mox subiungit quod Didymus scribat, Theagenem quoque et Philoclem [GR] fuisse. [GR], Aristoteles in Physiognom. hoc est, qui summum nasum tenuem habent, aves hac parte referunt. Sed aliter Adamantius, [GR]. Et in praefatione, [GR].

DE ANSERUM GENERIBUS DIVERSIS.

Laqueis et retibus ( [GR]) anates capiuntur, et linurgi ([GR]) et cenchritae ([GR]) et alia genera anserum, et celeres phelini, ([GR],) et phalarides, et plurimae aliae aves amphibiae cibo deceptae. nam ad ripas lacuum aut fluviorum hordeum, siliginem, aut milium spargunt, Oppianus lib. 3. de aucupio. Videntur autem ex his linurgi et cenchritae anserum generi annumerari: dictique cenchritae, quod cenchro, id est milio inescentur.

Gulae partem inferiorem amplam habent bubo, anseres agrestes, et aquosus anser similiter, Albertus: ubi Aristoteles aegocephalum, noctuam, anatem, anserem, larum et catarractem nominat, etc.

Chenerotes (sic enim aliqui apud Plinium legunt, ubi alii chenalopeces, alii ceramides) fero ansere minores, Ebertus et Peucerus Germanice interpretantur [GO], id est anseres marinos. Vide supra in Branta.

Anserum genera fera tria ex Alberto memoravimus supra. Est praeterea quartum genus (inquit idem) minimum inter caetera, cui rostrum anseris, color in capite qui pavoni, sed crista nulla. color dorsi cinereus ad nigredinem vergens, in struma (colli parte anteriore) niger, in ventre cinereus. hoc vulgus de arbore nasci ait. Caeterum alibi faciem eius maculis distingui scribit. Sed de ansere cui vulgare nomen ab arboribus factum est, plura leges supra in Branta: ubi cum multa recitassem de generatione avium quae in mari ex putredine nascantur, haec etiam addenda fuerant: Audisse me nuper hominibus non indignis fide, in Normannia putrescentibus lignis ad mare aviculas quasdam gigni. et rursum ex alio quodam homine literato, Circa Normanniam in Oceano (praecipue in insula cui nomen Re) nasci testas quasdam bivalves, rubicundas, quae singulae adhaereant ad nexum quendam communem enascentem e foraminibus earum ceu umbilicis, eiusdem substantiae, et reperiri aliquando circiter octoginta cohaerentes. ex his testis aviculas nasci, lautas, magnitudine coturnicis, quae in mari vivant, Kiranides sane author est (non satis gravis) e thynnis piscibus in littore putrescentibus vermiculos quosdam nasci, qui paulatim crescente magnitudine, quae muscas initio non excedat, in aves coturnices convertantur.

Ascalaphus aliquibus putatur esse genus anseris, Niphus. sed nos ascalaphum bubonem esse credimus, aut congenerem avem nocturnam. Vide infra in Bubone.

Est in alpium montibus anserum genus inter aves maximum praeter struthionem, sed tanti ponderis ut manu capiatur immobile super terra, Author libri de nat. rerum ex Plinio, ut apparet: qui tamen non anserum, sed alterum tetraonum genus hoc appellat. Videtur autem congener esse avis quam Germani anserem trappam ([GO]) appellant. vide Tetraonem post Gallinae historiam. Otides stardas (vulgo) vocant, quasi tardos anseres, Budaeus in Pandectas annotans.

Anseris genus quoddam ferum Itali ciccun, vel ocham sternam vocant, ut audio: Germani [GO], hoc est anserem stellarum. Hunc Ferrariae in Italia vidi in insula Padi. levis est pondere, dorso et alis cinereis, reliquo corpore albo. palmipes, ut anser, pedibus tamen non rubris, pectore maculis asperso, ut inde stellatus forte sit appellatus. ciccun quidem a voce dictum putarim. rostrum minus latum est quam anseris, magnitudo inter anatem et anserem. Quaerendum an hic veterum vulpanser sit.

Sunt et alia ferarum anserini generis avium Italica nomina: ocha marina, id est anser magnus, ocha baletta, quae piscibus vivit. et ocharella, quae forma diminutiva ab ocha, id est ansere est. hanc deplumatam et calidam ventri impositam colicam sanare promittunt aliqui, ut Venetiis audivi.

Phalacrocoraces in Germania inferiori vulgo vocant [GO]: hoc est anseres natantes, si recte interpretor. maculam habent in medio capite.

Anserum etiam generis sunt aves quaedam supra nobis inter mergos magnos descriptae, ut quae apud nos merrachi vocantur: et qui apud Anglos gulones marini et scheldraki, piscivorae omnes: duae priores anseri psares, postremae minores. Sunt et anguillarum devoratores anseres, vulgo Germanus [GO], (id est anguillarum anseres, in Frisia) dicti, toti nigri. de his quoque leges supra inter Mergos magnos in Morfice.

In insula Hispana turtures sylvestres et anates nostris proceriores invenimus, anseresque oloribus candidiores, capit tantum rubeo, Christoph. Columbus. Hispani in Hispaniola insula et vicinis invenerunt anseres sylvestres, turtures, anates nostris grandiores et cygneo candore, capite purpureo, Petrus Martyr.

DE ANSERE BASSANO SIVE SCOTICO,
cuius figuram, ut et sequentium duarum avium , e Scotia accepimus
Cl. V. Henrici a  S. Claro liberalitate.

Anser  Bassanus marina avis est, inquit Turnerus, vulgo dicta a solendguse, praedicto ansere (bernicla, de qua supra scripsimus inter anates feras: et in eodem capite de ansere arboreo [GO], vulgo dicto) paulo minor, anserem tamen voce et forma per omnia refert, nidulatur in mari Scotico, in rupibus excelsis insulae Bassi, per antiphrasim, opinor, dictae: nec alias uspiam in tota Britannia. Hic tanto amore suos pullos prosequitur, ut cum pueris per funesin corbibus ad auferendos eos dimissis, acerrime non sine vitae periculo conflictetur. Nec silentio praetereundum est, ex adipe huius anseris (est enim insigniter adiposus) unguentum a Scotis ad multos morbos utilissimum fieri, quod cum Comageno a Plinio celebrato, merito bonitate et remediorum numero potest certare, Haec Turnerus. Ego nuper ex erudito homine Scoto accepi, hos anseres [GO] dictos, longiores domesticis esse, sed minus latos: in rupibus ova parere: et superposito pede altero (unde nomen fortassis a solea, id est planta pedis, quam et Germani sic nominant) tandem excludere magnam eorum copiam capi ad insulam Bass iuxta Feurt fluvium, qui praeterlabitur Edeburgum in Scotia: nec alibi usquam reperiri. digredi procul, vel ad sex circiter miliaria a littore, eius naturae esse, ut cum novum piscem viderint, priorem evomant, idque saepissime faciant, et ultimum demum pullis suis afferant, tot autem pisces evomere, ut qui in praesidio arcis sunt, pisces eiectos ad cibum colligant. facile capi, nec refugere capturos.

In aestu Scotici maris circa Hebrides insulas (inquit Hector Boethius in descriptione regni Scotiae) praeter alias insulas nobilis est Maia divi Hadriani ac eius sodalium martyrio pro Christi nomine coronatorum reliquiis. Altissimo hic scopulo fons aquae dulcis largissimus, admirando naturae miraculo, medio mari scaturit. Omnia exuperans rerum in se novitate Bas castellum viribus humanis prope inexpugnabile. In hoc quoque aestuario situs est scopulus angusto aditu vix piscariam navem recipiens, qui non in sese aedificia extructa habet, sed excavatus non incommodiora domicilia intus praebet quam si magnis operibus extructus esset: caeterum longe hac re munitiora. Quicquid autem in eo est, portentosae plenum est novitatis. Avium enim quas vernacula lingua Solandis ([GO]) appellamus, haud absimilium iis quas Aquilas Plinius aquatiles vocat, in eo ingens copia inhabitat, nec in ullo fere alio loco. Eae quum primum adveniunt incipiente vere construendis nidis tantam lignorum vim comportant, ut auferentibus qui illic inhabitant (nec enim id aegre ferunt) satis in annum ex ea parte prospectum sit. Pullos suos piscibus alunt iisque delicatissimis. Nam si quempiam ante ceperint avolantesque meliorem fundo maris nantem conspiciant, abiecto illo, magno sese impetu praecipitantes immergentesque praedam persequuntur illam, ubi vero ad nidum escam pullis adportantur auferentibus rursus hominibus haud gravate concedunt, continuo pro aliis avolantes. Pullos quoque nec repugnantibus depraedantur, unde ingens commodum ad Castelli dominum redit. Nam cutem detrahentes cum pingui, oleum inde magni precii conficiunt: habent quoque intestinum quoddam parvum oleo singularis virtutis refertum. Coxendicem enim arthritimque et id genus morbos sanare consuevit, ut appareat hanc avem, cum alioqui omnibus modis hominum usibus inserviat, quod rarior sit hoc solo se esse inferiorem, Haec ille. Et rursus, Est et Aliza una Hebridum, iis avibus quas solandis nominatas diximus abundans.

DE GUSTARDA AVE SCOTICA.

Hanc etiam avis aquaticae, ut apparet, et anserum ferorum generis iconem e Scotia accepi, absque alia descriptione. nam quae gustardae avis in Historia Scotica Hectoris Boethii nobis demonstrata est, non ad avem quae hic pingitur, sed ad otidem pertinet, (ut in historia eius recitabimus,) quae tarda et starda hodie in multis Europae regionibus vulgo vocatur, nostris trappa. itaque cum in nomine huius ad nos missae iconis erratum suspicer, nihil aliud addam donec rem certius cognovero.

DE CAPRICALCA,
quam Scoti vulgo appellant ane capricalze.

Capercalze, id est sylvestres equi appellati, solius pinus arboris extremis flagellis victitant, Hector Boethius in Historia Scotica. Audio hanc avem corvo paulo maiorem esse, ac in deliciis haberi. Taeniis transversis fuscis per collum, pectus, et ventrem distinguitur: cauda fere nulla, etc. ut pictura ostendit.

figura  haec  capricalcae est.

DE ANTHO.

Anthus avis est magnitudine fringillae, Aristot. Pulcher ei color, Idem. hinc nimirum et nomen factum, ut [GR], quasi floridus diceretur. Gaza ex Aristotele florum transtulit. Pedes habet fissos. vermiculis vescitur, Aristot. de hist. anim. 8. 3. nec iis solum, sed herbis quoque pascitur, Vuottonus: quod tamen ego apud Aristotelem nusquam reperio. Circa aquas (amnes) et paludes degit, victus facilis, ([GR],) Aristot. Florus, spinus et aegithus odium inter se exercent: et nimirum sanguinem aegithi et flori misceri non posse dicitur, Idem. Aegithum anthus odit in tantum, ut sanguinem eorum non credant coire, multisque ob id veneficiis infament, Plinius. Florus odio equum habet. pellitur enim ab equo pabulo herbae qua vescitur. nubeculans ([GR]) hic, nec valens acie oculorum est: quippe qui vocem quidem equi imitetur, atque advolans equum fuget: sed interdum excipiatur, occidaturque ab equo, Aristot. Est quae equorum hinnitus, anthus nomine, herbae pabulo adventu eorum pulsa, imitatur. ad hunc modum se ulciscens, Plin. Equus et piscis anthias inimici sunt, Philes: sed inepte, cum anthum avem dicere debuisset.  Florus, [GR], avis est per o. breve: [GR] vero per o. longum, nomen proprium viri, Suidas, per linguae Latinae scilicet imperitiam. debet enim prima, etiam cum avem significat, produci, cum verbum floreo primam semper producat, apparet autem recentiores Graecos Latinorum imitatione, florum dixisse. nam et

anthos Graece flos est. Flori quidem nomen de hac ave Graeci hodieque retinent, Gallis bruant dicitur, ut Bellonius annotat. Eberus et Peucerus Germani Saxones [GO] interpretantur.  Avem illam quae hinnitum equi imitetur, ipsumque fuget, nostris regionibus ignotam esse Albertus scribit. Apud eundem et Avicennam haec avis corrupte ybos, ibis, ydos, hyz, acontis et accurtis, nominatur. duo posteriora nomina corrupta apparet ab anthos, caetera ab hippo, id est equo, quoniam equi vocem imitatur. Albertus alicubi stulte eandem facit ciconiam, ubi ybos vel ibis legerat, nimirum quia ibis Aegyptia ciconiae similis est. Sed alia est avis Aristoteli de hist. anim. 9. 21. dicta [GR], ubi Gaza piponem vertit: ut alibi [GR], picum avem intelligens.

15 - de Anseribus feris