Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

16 - de Apode

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE APODE.

A.

Apodes apud Aristotelem leguntur, Gaza apedes seu depedes reddit, a parvitate pedum sic dicta aves. Eaedem ab aliis cypeli vocantur, Aristot. et Plinius.  [GR] avis similis hirundini, Hesychius et Varinus. Aliqui hanc vocem per l. duplex scribunt, cypsellus, quod non placet: facta est autem a specie nidi, ut in C. ostendam. Cypselos Psellus in libro de victus ratione trogletas nuncupat, quia in foraminibus et cavis fere latitent, Caelius. Sed Caelium ex translatione Ge. Vallae deceptum suspicor. nam hoc interprete, Psellus laudat in cibo passeres et troglatas, (legerim passeres trogletas. haec quidem verba, quae hirundinibus similes sunt, pedibus curtis, G. Vallam de suo adiecisse coniicio,) qui foraminibus turrium solum se committunt, (unde nimirum etiam pyrgitae hi passeres appellantur, inter attenuantes cibos cum merulis, perdicibus, etc. circa finem lib. I. de victus ratione a Psello memorati.) Eberus et Peucerus Germani [GR], id est hirundines marinas etiam nominant, sine authore: nisi forte ex Plinio ita nominandas putaverunt, qui scribit: Apodes hirundinum specie toto mari cernuntur. Sunt qui alcyonem alicubi hodie vulgo hirundinem marinam vocent: Germani vero meropem aut meropi congenerem avem. Albertus lib. I. de animalibus, cum scripsisset de apodibus, quorum pedes mali sint, sed alae bonae, subdit: Dicit autem Avicenna avem minorem quam sit vespertilio, (hirundo potius, ut vitium sit interpretis, sed apus hirundine maior est. Itaque legerim, Dicit Avicenna apodem avem maiorem esse quam sit hirundo) et est (inquit) de genere vespertilionis, (hirundinis,) quae in terram cadens super alas cadit, et Arabice vocatur abasic, (voce forsan corrupta ab apode,) et vacillat in motu ac si careat pedibus, etc. Aristoteles quidem illo in loco nullam vespertilionis, sed apodis tantum et hirundinum mentionem facit. Apedes dicuntur hirundines saxatiles et speluncariae, Niphus.  Apodhia (apodes, melius) vocantur aves similes hirundinibus, maiores tamen, plurimum volantes, sic dictae quia usu pedum carent, apud plures dardani vocantur vulgo, Sylvaticus Italus. Sed Itali quidam meropem quoque dardanum aut simili nomine vocant. Scoppa Italus cypselum avem Italice interpretatur la rendena: sed ea vox hirundinem simpliciter significat, et ipse alibi chelidona, id est hirundinem sic reddit.  Apodes aves sunt hirundinum specie, quas et cypsellos vocamus hodie in Venetia provincia, Hermolaus. Hispanis apus venceio dicitur, aliis arrexaquo. Gallis martinet, vel martelet, et la grande hirondelle, id est hirundo maior.  Geor. Agricola apodem eandem cum hirundine riparia facit, et Germanice interpretatur [GO], nostri [GO] nominant, et [GO]. alii [GO], vel [GO]. sunt autem istae hirundinibus maiores, has Turnerus Anglus vel hirundines rusticas appellandas putat, vel apodes maiores, Anglice dictas the great swallowes, hoc est hirundines magnas, (vel martlettes, ut Eliota Anglus habet.) Minores vero apodes, quae hirundine minores sint, in templis et turribus nidulari solitas, unde nomen habent apud Anglos a turribus, apud Germanos a templis, ([GO],)

quas ego potius hirundines rusticas fecerim. In praesentia quidem de maioribus tantum agam. Idem Turnerus diversam ab utraque iam dicta avem facit falculam sive ripariam, quam Germanice interpretatur [GO] vel [GO]. sed nostri apodes maiores, ut dixi, [GO] nominant, quae vox per onomatopoeiam forte facta fuerit. Illyrii (ni fallor) apodem vocant roryag, vel roreycz. De riparia hirundine scribemus suo loco in H. et de arganthyli quoque inter hirundines: quam Plinius etiam ripariarum generi adnumerat, alii parrarum legunt. Eberus quidem et Peucerus argathylin hirundinum generis faciunt, et Germanice [GO] interpretantur.

B.

Apodes similes sunt hirundinum, Aristot. et Plinius. haud enim ab hirundine possunt, nisi quod tibiis sunt hirsutis, Aristot. Apus maior (cuius figuram dedimus) hirundinum maxima et nigerrima est, Turnerus. Apodes a parvitate pedum dictae specie hirundini et falculae proximae sunt, Gaza ex Aristotele. Apodes dicuntur, non quod sine pedibus sint, sed eorum careant usu, (ut Plinius quoque scribit:) hoc autem differunt ab hirundinibus tam agrestibus quam domesticis, quod tibias habent hirsutas, Georg. Agricola. Qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, et ocen (Hermolaus legit nycterin ex Aristotelis primo de animal.) et drepanin in eis quae rarissime apparent, Plin. Alas habent longas et latas, pedes pilosos et adeo minutos, ut his carere putentur, Eberus et Peucerus. Digiti pedum duo antrorsum, et totidem retrorsum tendunt, quod in icone quam damus, expressum non est.

C.

Apes avis apparet omnibus anni temporibus, Aristot. Apud nos, ut audio, primae avium discedunt, ultimae redeunt. Plurimum volant apodes. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec unquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Caetera genera residunt et insistunt: his quies, nisi nido, nulla, aut pendent aut iacent, Plinius. Gregatim plerunque volant et altius caeteris: et in arbore more hirundinum aliarum nunquam consistunt, Turnerus. Pennis plurimum valent. moribus, volatu et specie hirundini ac falculae proximae sunt, Aristot. Apodes plures numero hybernis mensibus inter se nexae latent in ripis fluminum, lacuum, paludum, et in littoribus ac scopulis maris. unde accidit ut piscatores interdum ita inter se iunctas ex aquis extrahant. dictae autem sunt ripariae, quod soleant ripas excavare, et in eis nidos construere ac latere, Georg. Agricola. Nidificant in scopulis, Plinius. Apodes nidum specie cistellae productae longius, fictae ex luto, ([GR]) uno aditu dato arctissimo faciunt: idque locis angustis intra saxa et specus, ut et belluas devitare possint et homines, Aristot. et hyeme a frigoribus tutae esse, Georg. Agricola. Hirundo quam Galli martinetam vocant, nidificat in terra, et in ripis fluviorum, Bellonius. Circa turres degit, in terram delapsa se erigere nequit. Nidulatur in crepidinibus fluviorum altissime, vel in terra, vel in glarea. Pedibus dependens somnum capit.

E.

Pueri in Creta apodes et meropes capiunt cicadis, ut in Merope dicetur.

G.

Apodes ex vino tormina sanant, Plinius.

H.

a. Apodes genere masc. apud Aristot. de hist. anim. 9. 30. Plinius foem. gen. protulit. Scoppa vocem cypselos foemininam facit, ego masculinam malim.

[GR] et [GR] sordes aurium significant. [GR], (lego [GR],) Hesych. et Varinus. item vasa strumentaria. [GR] (lego [GR]:) et auris pars cava, et pars quaedam camini, Idem. [GR], sordibus obturatum, Suid. et Varin. [GR], alveare, [GR], Hesych. [GR], Idem. [GR], Suidas et Varinus. [GR], Hesych. et Varinus: malim [GR], genus mensurae sex medimnos capiens, quo triticum vel hordeum metiebantur: sic dictum [GR]. erant autem cypselae non solum ex viminibus contextae, ([GR],) sed etiam figlinae, Varinus ex Scholiis in Pacem Aristoph. Cypselidas in auribus apud Hippocratem memini legisse. has Latini (inquit Aretaei interpres Iunius Paulus Crassus) aurium marmorata seu cerumina vocant. Cypseli aves nomen habent quoniam nidulantur [GR], ut Aristoteles loquitur. hoc est cistellis ex luto fictis, ut Gaza reddit. Suidas cypselen etiam vas urinarium fuisse scribit, citans haec innominati authoribus verba: [GR]. Parisiis qui collegia inhabitant literarum studiosi, caeteros martinetos nominare solent. Sunt qui Indicam avem pedibus omnino destitutam, (quam avis Paradisi nomine describemus in P. elemento,) apodem appellent: quibus ad vitandam nominum confusionem non assentior, nisi Indica aliudve cognomen adiiciatur. Galli et Itali quidam ispidam avem vulgo vocant martinet pescheur, id est apodem piscatricem.  Unni populi apodes cognominati sunt, quod nunquam fere pedites sed semper equites iter facerent, ut meminit

Suidas in voce [GR].  Cypselus Corinthiorum tyrannus fuit. unde patronimicum Cypselidae. Cypselidarum anathematis in Phaedro meminit Plato. Vide Suidam. Athenaeus libro 14. Niciam testem adfert, qui in Arcadicis scribat Cypselum urbem condidisse iuxta Alpheum in campo, et Cereri aedem construxisse cum ara: et in eius festo certamen de pulchritudine mulierum instituisse, in quo uxor eius Herodice prima vicerit. Cypsela locus munitus est in Arcadia, cuius apud Thucydidem mentio fit historia quinta. Est et in Thracia nominis eiusdem adiacens Hebro civitas, Caelius. Cypselus non parit aquilam, proverbium citatum a G. Hedelino. Erasmus non memorat.

 

16 - de Apode