Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

47 - de Crece 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  CRECE.

CREX moribus pugnacibus est, ingenio valens ad victum, sed caetera infelix. crura habet longa, ac ideo posteriorem digitum, qui pro calce est, minutum. pugnat cum galgulo, et merula, et vireone. nocet enim his et eorum pullis, Aristot. Avis est marina, ibidi similis, Varinus. Ibis nigra in Aegypto, pedibus est gruinis, etc. eadem qua crex magnitudine, Herodotus. Creci similis traditur elorius, Athenaeus. Crex et ciconia inimicae sunt, Aelian. Ad civitatem avium condendam e Libya venerant innumerae grues, [GR]. [GR], Aristoph. in Avibus, ubi Scholia, Crex genus est avis rostro admodum acuto et serrato, (idem

Suidas et Varinus repetunt.) [GR] vero instrumentum est quoddam, quo lapides poliunt, ([GR].) is vero labor non inepte avibus longum rostrum habentibus tribuitur. [GR], Philes. sunt enim aves aquaticae tardioris volatus. Vide in Ciconia ad finem quarti capitis. [GR] avis nomen fictum per onomatopoeiam, ut et [GR], id est radius textorius, a verbo [GR], quod est [GR], Eustathius. [GR], avis eadem quae crex, Hesychius et Varin. Eadem forte etiam cercis fuerit. Vide supra in Cercis. Crex avis est inauspicata nuptiis, [GR], Suidas. [GR], Hesychius. id est, avis a qua auspicia petebant pro nuptiis. [GR], ([GR] quidem exponitur Varino [GR] etiam [GR] interpretantur Grammatici:) [GR], (forte de rota currus, propter sonum quem reddit dum voluitur,) Hesychius et Varinus. Aves hominibus deorum sententiam nunciant, aquila Iovis, Minervae crex et noctua, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animatis.

Est avis quaedam apud Anglos, longis cruribus, caetera coturnici, nisi quod maior est, similis, quae in segete et lino, vere et in principio aestatis non aliam habet vocem, quam crex crex: hanc enim vocem semper ingeminat, quam ego Aristotelis crecem esse puto. Angli avem illam vocant a dakerhen, Germani [GO]. (audio a Frisiis vocari [GO], avem quam nos arquatam appellavimus) nusquam in Anglia nisi in sola Northumbria vidi et audivi, Turnerus. Vide infra inter Gallinulas terrestres. Quaerendum an haec a Turnero descripta avis, ortygometra sit. aut an eadem forte quam circa Argentoratum [GO] appellant, cuius figuram inter gallinas sylvestres dabimus. Ortygometram aliqui eandem esse avem cum crece et cynchramo volunt, sed Aristoteles plane distinguit, Turnerus. Albertus pro crex habet cratoz, quam corvini generis avem esse imperite scribit. Poeta [GR] etiam pro capillo dicunt, ut innominatus quidam apud Suidam in hoc hemistichio, [GR] ([GR]) [GR] et [GR] verba usurpantur de concentu citharae, Caelius.

47 - de Crece