Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

46 - de Ortygometra 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  ORTYGOMETRA.

ORTYGOMETRA, ([GR], Gaza simpliciter matricem vertit,) forma perinde ac aves lacustres est, et coturnicibus avolantibus ducem se praebet, Aristot. Vide supra in Coturnice C. Alexander Myndius apud Athenaeum, hanc avem ait esse magnitudine turturis, cruribus longis, timidam, ([GR].) Vox [GR] forte gracilem ac tenuem corpore significat. Nuper anonymus quidam, qui de animalium nominibus Latinis et Gallicis libellum aedidit, hanc avem colore inter viridem et croceum medio esse tradidit, tanquam eodem Alexandro Myndio authore: quod quidem apud Athenaeum non legitur. Ithacesiae ortygometrae Crates meminit, Athenaeus. Ortygometra dicitur quod gregem coturnicum ducit, Isidorus.

Ortygometram vulgo Itali coturnicum regem appellant, (el re de qualie,) maiorem aliquanto, ac nigriorem, Perottus. Quidam Gallice interpretatur, aut potius circumloquitur, le roy et mere des cailles, proprii nominis ignoratione, ut etiam Germanice quidam [GO]. Ortygometra ut in Italia, sic per totam Graeciam reperitur, in Creta rarior. Refert haec avis coturnicem quibusdam notis, et quum volatu non admodum valeat, cursus celeritatem a natura accepit. Galli nominant un rasle, Itali roy de cailles. Refert autem gallinam aquaticam, quam Itali fulicam appellant, quoniam et nigra colore est, et aquam quotidie frequentat. Sed longe minor est, et non omnino sic nigra, cum sub alis colore albo variet, et utrinque ad latera. Cauda eius ruffa est inferius, et brevis ut in omnibus avibus aquaticis. rostrum duos digitos longum, quod tamen si rusticulae aut gallinaginis rostro conferas, breve dixeris, Petrus Bellonius in Memorabilibus Graeciae. Quanquam vero scribat eandem avem quam Itali regem coturnicum vocant, Gallorum rasle vel rallam esse,

mihi tamen alius videtur rex coturnicum Itali dictus, ut coniicio ex figura, quiam clarissimus medicus Aloisius Mundella ad nos misit, cui color fuscus potius quam niger, et rostrum brevius quam a Bellonio scribitur. Memini ego a Gallis audire rallam vulgo Gallice dictam avem corpore gracili esse, magnitudine merulae, quae in pratis velociter currat, raro vel nunquam volet, altis cruribus, voce kr.kr.kr. frequenti, colore subruffo: satis lautam in cibis, carne colore aeruginosi aeris, quae contra morbum regium in cibo commendetur, ut etiam ius decoctae. Sed de rala aquatica et terrestri plura scribam inter Gallinulas. Angli perdicem rusticam sive gallinaginem ralam appellant, ut audio. Aristoteles quidem aquaticis avibus eam forma, id est corporis specie, similem esse scribit, non colore aut aquae frequentatione. Est autem haec fere species aquaticarum avium, ut crura oblonga habeant, digitum qui pro calce est perbrevem, corpus gracile, et plumas plerunque varias, ventrem albicantem, et caudam brevem, rostrum longiusculum, modice flexum. Idem Bellonius in Memorabilibus Syriae inter aves nominat rasle (alias ralle de genet,) nec explicat quae aut qualis ea sit. Non probo illos qui ortygometram interpretati sunt [GO], id est rusticulam. hanc enim gallinaginem vel scolopacem Aristotelis esse docebimus. certum est eam cum coturnicibus non discedere. In hac sententia video Arnoldum Villanovanum fuisse, qui pro ortygometra, ethigometram scribit, et avem interpretatur lautam, perdici similem, longo rostro.

Ortygometram (inquit Turnerus) aliqui eandem esse avem cum crece et cychramo (cenchramo) volunt. sed Aristoteles omnino distinguit. Et rursus, Aliqui ortygometram esse volunt Germanorum scricam, et Anglorum dakerhennam, quae nobis crex non ortygometra videtur. Vide mox plura in Crece. Ego plane scricam Germanorum, vel ortygometram, vel cynchramum, vel alterutri prorsus congenerem avem esse sentio. nam crex ibidis est magnitudine, pedibus gruinis. Ortygometra, id est scrica nostra, [GO], (inquit Gybertus Longolius,) duplo maior est. Vocem mirificam instar coaxantium ranarum clamoris aedit, sed subtiliorem multo et acutiorem: ita ut rubetam assereres, ni unico spiritu saepius ingeminaret. Rostrum ei quam coturnici longius est et acutius. crura pedesque satis etiam pro corporis spatio longos (longiora coturnice) obtinet, colore inter croceum et viridem medio. quinetiam frugilega est: et advena, antequam coturnices haud uspiam audias: et cum illa non auditur, neque coturnices te speres amplius tum visurum. Graeci quoque cenchramum appellant, ut nos Germani screccum. Neque etiam aliter ac coturnices retibus fallitur, nisi quod his fistula imponitur; screccos vero imitatione vocis, serrata costa quam ferrea lamina, aut cultro serratim leviter percutiunt, in perniciem agunt, Haec ille. Et alibi, Scricae nostrae primae discedunt, et primae veniunt.

Helvetii avem quandam [GO] appellant, a mense Iunio quo capitur vel in quasdam regiones adventat: alii [GO], quod magnitudine corporis merulam referat (forte et colore partis pronae.) reperiri eam audio in pratis palustribus plerunque rostro oblongo, cruribus longis, avolare autumno, deinde verno tempore cum coturnicibus redire. haec quidem ortygometra an cenchramus sit (alterutram enim esse suspicor) nondum mihi constat. Sed cenchramum potius esse coniicio, quod differat ab ea, quam ex Italia accepi, ortygometrae effigie, figuram eius infra dabimus inter gallinagines aquaticas. Ortygometram Perottus scribit sic dictam, quod dux sit ac moderatrix coturnicum, ab ortyx et metron quod est mensura, sed inepte, producit penultimam haec vox, et Graece per κ. scribitur, non per ε. ut [GR]. sic et tettigometra, et eiusdem originis reliqua, composita scilicet ab ortyx et [GR] (malim [GR]) id est mater, ut sit ortygometra coturnicum mater seu matrix. sic metropolis dicta est urbs matrix, ex qua coloniae deductae, ut pluribus docet Budaeus in Annotationibus prioribus in Pandectas. [GR] sane vox Graeca in compositione magnitudinem et in suo genere principatum significare videtur, ut in Leone dixi initio capitis secundi. [GR], coturnix praegrandis, Hesychius. [GR], Etymologus et Varin. sed locus videtur corruptus, ortyx enim potius dictio simplex est, et a verbo [GR], quod est excito, derivari poterat: forte quod facile ad pugnam animo concitetur. Sed magis placet per onomatopoeiam sic dici.

Hebraicam vocem schelau aliqui ortygometram interpretantur: sed coturnicem simpliciter ea voce significari magis probamus. Vide in Coturnice A. Albertus lib. 23. ortygometram et ortygem confundit. Idem alibi ortygometram facit genus galli sylvestris maximum, quod vulgo [GO] vocetur. quam eius interpretationem ineptissimam Niphus etiam referens non improbat.

 

46 - de Ortygometra