Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

50 - de Cygno 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  CYGNO

A.

CYCNUS, [GR], avis nomen est Graecum vetus, quam Graeci hodie cyprinum appellant. Latini etiam Graeco nomine cycnum, vel potius cygnum c. in g. mutato, frequentius quam suo olorem dicunt. Vergilius tum olorem tum cycnum nominavit.

De Hebraico vocabulo non constat. Racham, [HE], Levitici cap II. inter aves impuras numeratur, (alias [HE], rachama scribitur,) ubi LXX. interpretes cycnum reddiderunt. sed cycnus impuris et cibo negatis avibus, meo quidem iudicio, adscribi non debet. Iidem LXX. pro eadem voce in Deuteronomio verterunt epopa, id est upupam: ubi Complutensis codex, non epops, sed porphyrio habet, et similiter Hieronymi translatio. Chaldaeus interpres pro racham transfert ierakreka, [HE], (forte a croceo sive flavo colore, quem illis vox ierakrek significat, P. Fagius) in Deuteron. et in Levitico. Arabs rakam. [HE], heth litera versa in kaph. Persa vocem Hebraicam retinet. David Kimhi racham docet esse avem quae valde afficiatur in suam prolem: ut et R. Abraham, simul indicans doctissimum Saadiam eandem avem Arabica lingua rakam (ut diximus) appellari asserere. Racham avem sic dictam a misericordia (pietate) qua in pullos afficitur, Iudaei nostrates [GO] et [GO] Germanice, id est picam interpretantur, Munsterus in Dictionario linguae Hebraeae, et sic etiam ipse reddidit Levit. II. Sed racham (ut nos supra docuimus in Gypaeeto) omnino avis rapacis nomen est quae cadaveribus vescitur: sive gypaeetus ea sit, sive ossifraga secundum alios. Ossifragae quidem, ut vulturis, mirus in prolem affectus celebratur. Fimus vulturis suffitus foetum ex utero pellit, Dioscorides. Serapio interpres pro vulture racham transtulit. Constat igitur racham omnino neque cygnum, neque aliam, ut alii interpretati sunt, avem esse praeterquam de aquilarum aut vulturum genere, vel inter utrunque ambigente, unde gypaeeto nomen. Tinschemet, [HE], Levitici XI. Chaldaeus interpres vertit [HE], baveta vel bota, id est cygnum, (in Trilingui Dictionario Munsteri kaveta (vel chavetha) legitur, facili transitu a litera [HE]. in [HE].) Rabi Salomon interpretatur [HE], zvettam vel civetam. sic Galli noctuam vocant. Alii aliter. vide in Talpa.

A. Tinschemet quidam Hebraeorum sic dictam volunt, quod non sine horrore et stupore videri possit. schom ([HE]) enim Hebraeis stupere significat. R. Salomon dicit esse similem muri noctu volanti, hoc est vespertilio: et ita Iudaei vulgo exponunt. Septuaginta Porphyrio verterunt. sed magis arridet Hebraeorum sententia. Vulgata aeditio cygnum habet, Paulus Fagius. Ianschuph, [HE],

Levitici XI. Abram Efra exponit avem noctu volantem, Chaldaeus kipopha, ut etiam Deuteronomii XIIII. [HE] Arabs baschak, [HE]. Persa vocem Hebraicam servat. LXX. ibis transferunt in Levitico: in Deuteronomio, cycnus: et similiter Hieronimus. ita enim permutant (confundunt) interpretationem duarum vocum ianschuph et tinschemet, ut etiam aliarum quarundam. Sed doctioribus videtur vox ianschup omnino avem nocturnam, nempe noctuam vel strygem significare, quae a crepusculo denominetur.

Cygnus Italice dicitur lo cino, cigno, Scoppa. Tusci hodie vulgo cigno pronunciant. nam apud Petrarcham homoeoteleuta cigno in maligno. cesano Veneti, (quae vox ad Germanicam accedit. puto avem etiam anatis ferae genus ab Italis quibusdam cesano vocari,) Nicolaus Erythraeus. Hispanice cisne. Gallice cyne vel cygne. Germanice Schwan. Saxonibus et nostris vocatur etiam olb/Elbs/ vel (ut alii scribunt) Elps/olbsch. Anglice a swan.

B.

Hispania producit cygnos, et eius generis aves plurimas, Strabo lib. 3. Supra Avernum Italiae lacum iuxta Cumam avem nullam pervolare, falsum est. nam qui illic fuerunt, cygnorum copiam in eo esse narrant, Aristot. in Mirabilibus. Circa fluvios Caicum, Caystrum et Maeandrum abundare eos legimus. In Eridano apparere interdum cygnos, sed paucos, Lucianus ex nautis se audivisse refert. In Britannia, ut audio, abundant, rarissimi apud nos, nec nisi hyeme aliquando saevissima cum lacus toti gelu conglaciant capiuntur. Cycnus videtur generis anserini esse tum rostri figura, tum pedum, victuque. tempore pugnae etiam sibilat ut anser, Albertus. Forma victuque anseri similis, sed multo maior, totus candidus, pedibus nigris, Turnerus. Primo anno cinerei coloris est, post annum vero albissimus evadit, Albert. Plumae ei albae, sed carnes nigrae, Author libri de nat. rerum. Caro cygni nigra est, (praecipue pedes,) et dura sicut omnium aquaticarum avium maiorum, Albert. Olores purpureos Horatius dixit, ut nivem purpuream Albinovanus. Pondus oloris, quem nos elbum dicimus (nihil enim differre puto. quamvis nuper quidam rostri colore et corporis magnitudine, ita ut elbus minor esset, rostro nigricante, differre putabat) ad libras (unciarum duodecim) viginti quatuor accedit. Cygnus rostro est parum turbinato, colore rutilo (ruffo) in cuius summa parte qua capiti committitur, nigerrimum tuberculum, atque id rotundum, et in rostrum sese inflectens, existit, Turnerus. Cygno rostrum est sicut anseri, ferratum, et falcis instar dentatum, Albertus. Dentes habet in rostro minutissimos, Author libri de nat. rerum. Collumque a pectore longe Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes. Penna latus velat: tenet os sine acumine rostrum, Ovidius 2. Metam. [GR], Homerus Iliad. [GR]. Poeta cycnos per excellentiam [GR] cognominat, quod collum ei pro sua portione longissimum sit, et veluti lineae piscatoriae usum in aquam porrectum praebeat, Eustathius et Varin. Olor palmipes est, et ad imum intestinum appendices paucas habet, Aristot.

Cygni, quem elbum vocamus, descriptionem ex inspectione propria olim confeci huiusmodi: In longitudinem extensus mediocrem viri staturam aequat, totus undiquaque candidus. Rostro lato ut anas, croceo, macula anterius nigra ad spatium unguis humani. Ab oculis versus rostrum pellis apparet nigricans. Crura nigra. Digiti pedum membranis nigris iunguntur. Plumae desinunt paulo supra genu. inde ad extremos digitos tres palmi restant longitudinis. Alarum ambitus superior quatuor palmorum est. longissimae alarum pennae palmos septem cum dimidio aequant. Cauda circiter tres palmos longa est: collum circiter octo.

C.

Cygni circa lacus, amnes, paludes vivunt, Aristot. In locis amoenis circa fluvios, Textor. In stagnis magis quam fluviis, Albert. In pratis, littoribus et stagnis aluntur, Oppianus. Fontes, lacus, paludes aliave loca aquis redundantia incolere solent: ut stagna et fluvios perennes, quorum confluens moderate et sedate fertur, Aelianus. In mari Africo a navigantibus aliquando conspecti sunt, etc. Aristot. Olor gravius habet corpus, nec se coeloque Iovique Credit, sed Stagna petit patulosque lacus: ignemque perosus, Quae colat elegit contraria flumina flammis, Ovid. Victu eodem quo anser utitur, Albertus et Turnerus. Aristoteles cum [GR] vocat, quod circa parandum sibi victum non segnis neque iners sit. Herbis vescitur, Athenaeus ex Aristotele. Herbis et vermibus et ovis piscium, et huiusmodi, et granis segetum, Albertus. Rostro cribrat coenum, ut cibum inveniat: et dentibus secat inventum, Idem. Cycnus Graece dicitur, ut Grammatici quidam coniiciunt, eo quod cibi inveniendi causa coenum prae caeteris animalibus scrutari et turbare soleat, [GR], Varinus. Olores mutua carne vescuntur inter se, (alter alterum devorant,) maxime in volucrum genere, Aristoteles et Plinius. hoc quidem in pugna per nimiam iracundiam facere videntur. alioqui enim carnivori non sunt: et ne piscibus quidem utuntur, ut qui cicures alunt, observarunt.

Grus gruit, inque glomis cycni prope flumina drensant, Author Philomelae. Cygnus tempore pugnae sibilat sicut anser, Albert. [GR] author est Pollux ubi vocis animalium differentias explicat. Olores interdum bombos emittunt ruditui asinino non dissimiles: sed breves, et qui longe audiri non possint, Turnerus. Inter omnes aves suavissime occinunt: vox tamen, ut saepius audiens consideravi, anserina est, Cardanus. Iam quidam cum in mari Africo navigarent, multos canentes voce flebili, et mori nonnullos conspexere, Aristoteles et qui ex eo repetiit Aelian. Ego huiusmodi voces lugubres, inquit Albertus, (non sub mortem tantum, sed) in qualibet tristitia ab eis aedi animadverti. Cygnis canentibus scopuli et valles respondent. omnium sane avium imprimis musici feruntur, quo nomine Apollini consecrantur. Canunt autem, non lugubri ut alcedines, sed suavi et mellito cantu, veluti tibiis aut citharis adhibitis, Oppianus in Ixeuticis. Et rursus, Diluculo canunt ante Solis ortum tanquam in aere vacuo per id tempus audiendi clarius. Canunt etiam in maris littoribus, nisi tempestas et procellarum sonus cantum dissuadeant. Hoc enim vigente ne suis quidem ipsi cantilenis satis perfrui possent. Sed ne in senecta quidem morti vicina cantus obliviscuntur, qui tamen eis in illa aetate remissior est quam in iuventa: quum neque cervicem amplius erigere, neque pennas extendere queant. Favonium tunc ad canendi suavitatem observant, ignavi iam cruribus et membrorum viribus defecti. Moriturus secedit aliquo, ubi nulla avis canentem

audiat, nec olores alii luctuose interpellent si qui forte adessent, qui similem vitae exitum sibi imminere intelligerent. Aegyptii senem musicum volentes demonstrare, cygnum pingunt, quod hic senescens suavissimum edat concentum, Orus. Sic ubi fata vocant udis abiectus in herbis Ad vada Maeandri concinit albus olor, Ovidius. Dulcia defecta modulatur carmina lingua Cantator cygnus funeris ipse sui, Martialis lib. 13. Moriturus flebilem cantum emittit, fixa prius in cerebro penna: quod miror Aristotelem ac Plinium vel ignorasse: vel, si sciverunt, non tradidisse, Perottus. In senecta leniter cum melodia vita solvitur, penna capiti traiecta. Veluti canentia dura Traiectus penna tempora cantat olor, Ovidius. Cantant enim, ut ait Plato, non ex tristitia, sed potius laetitia propinquante fato, quod immortales se sentiant, et ad Apollinem suum remigaturos. Nam Pythagorae erat opinio immortalem eos habere animam. Cicero Apollini sacros eos dicit ob vaticinium finis eorum. Cygnus itaque allegorice animae probi viri comparari potest qui laetus mortem obit, Volaterranus. Olori tanta animi est tranquillitas in extremo vitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Quod autem non angore atque molestia implicatus eum extremum cantum edat, Socrates testatur: sed potius alacri animo affectus. Neque enim qui animo dolorem capit, bilem (vide an Graece non [GR], id est bilem legatur, sed [GR], id est ocium et occasionem canendi non habet qui animo dolet) ducit cantu, Aelian. Cycni canori ([GR]) sunt, praecipue circa obitum. Caeterum Alexander Myndius ait se complures cygnos morientes secutum, nec unquam eorum cantum audiisse, Athenaeus. Cygnus magnas et aquaticas aves sola musica est. et fertur in Hyperboreis regionibus praecinentibus cantoribus vel melodis, concinere cygnos. sed experientia constat apud nos quod non canant nisi tempore doloris ac tristitiae. quamobrem lamentari potius quam canere dicendi sunt, Albertus. Plato quidem scribit, Eustathio citante in Iliados ?. animal nullum per tristitiam canere. Olorum morte narratur flebilis cantus, falso, ut arbitror, aliquot experimentis, Plinius. Lucianus in libello de Electro vel cygnis, se cum per Eridanum navigaret, cygnos ullos vidisse negat: et a nautis audivisse, paucos quidem illos apparere interdum in paludibus fluvii, vocem vero omnino debilem inconcinnam absurdamque aedere ( [GR]) ut corvi et graculi prae illis sirenes existimari possint. Cycnum canentem paucissimi audiverunt, etiamsi vulgatior fama tenet, ingruente fatali momento [GR], id est voce cantuque praecipue praestare cycnum. Auctor tamen primo Variae narrationis Aelianus est, audisse quandoque se canentem cycnum, Caelius: quem vel memoria lapsum, vel corrupto codice Graeco usum video. nam codex impressus, Iusto Vulteio interprete, sic habet: Ego vero cycnum nunquam audivi canere, fortasse neque alius. Eustathius tamen in Iliad. ?. experientia inquit constare cycnos egregie canoros esse, [GR].

Robustae sunt aves adeo ut etiam aquilas impugnent, Oppianus. Vim suam in alis habent, temperamenti biliosi aves et ob hoc iracundae, Author libri de nat. rerum. Anser, anas et cygnus domesticae, semel anno tantum pariunt, initio veris, propter sui temperamenti frigiditatem et crassitiem, Albertus ni fallor. Tempore libidinis blandientes inter se mas et foemina, alternatim capita cum suis collis inflectunt velut amplexandi gratia, (colla mares applicant foeminis: deinde mas foeminam conscendit, Albertus.) Nec mora, ubi coierint, mas conscius laesam a se foeminam fugit. at illa impatiens fugientem insequitur. non diuturna tamen haec eis discordia est: sed noxa cessante reconciliantur. et foemina maris persecutione relicta post coitum frequenti caudae motu et rostri se aquis mergens purificat, Author libri de nat. rerum. Post coitum, sicut et caeterae aves aquaticae, immergunt se aquis tam mas quam foemina, Albertus. Falsum est autem quod dicitur cum dolore foemina semen suscipere, et ideo post coitum marem fugere. non prius enim fugit, quam coeundi libido cessat, Idem. Super aquis nidificat cygnus, de pullis educandis sollicitus, Author libri de nat. rerum. Cum domesticus est in domibus nidificat, et in lapidibus iuxta aquas: apud nos vero in paludibus inter herbas, sicut fere omnis avis aquatica, Albert. sed Aristoteles eo in loco quem illic Albertus enarrat, non cygnum, sed coccygem tum in domibus tum in petris nidificare ait. Tertio anno parit, Albertus. Cycnus ab Aristotele vocatur [GR] et [GR], quia plures producat et speciosos foetus, Caelius ex Aeliani Variis. sed Aristoteles voce [GR] tantum utitur. Gaza vertit, non carere eum probitate prolis. [GR] ([GR] oxytonum potius) [GR], Athenaeus ex Aristotele. Traiiciunt pelagus et per mare volant indefesso alarum remigio, Aelianus in Variis. Sed apud Aristotelem hist. anim. 9. 12. legitur: [GR]. Volant etiam in pelagus longius, Gaza interpres. Plinius quum de gruum migratione scripsisset, subdit: Anseres quoque et olores simili ratione commeant. sed horum volatus cernitur, etc. Vide in Anseribus feris C. Cygnus probe natat, non probe ingreditur, volat mediocriter, Alber. Oneris impatiens est, et in stagnis quiescere quam volare mavult. Pede altero natat, altero se regit veli modo, (alterum elevat, et sursum versus caudam extendit, ut illo se regat ad ventum.) Author de nat. rerum et Albertus. Si longius proficisci instituit, gregatim natat aut volat, et tum posteriores caput dorsis imponunt anteriorum, Albert. Cygni natationem tam facilem esse audio, ut homo in ripa expedite progrediens vix illam aequet. Cygnus ab Aristotele [GR] dicitur, quod ad senectutem satis commode et non gravem sibi perveniat, quod et Aelianus scribit. Vitam ei longissimam esse audio: ita ut vulgo vel trecentesimum annum attingere credatur, quod mihi

verisimile non est. Olori cicuta perniciem infert, Aelianus.

D.

Olores gregales sunt, Aristot. Cicurantur praeciso alae interioris articulo, Albertus. [GR] dicuntur ab Aristotele, hoc est probitate morum insignes, histor. anim. 9. 12. quamvis enim Graeci [GR] stolidum, simplicem et ineptum vocant, hoc loco tamen inter cygni laudes ab Aristotele ponitur, ut haec etiam adiuncta, [GR]. Hinc est nimirum quod Aelianus scribit eos suapte natura mites et pacatos esse. nam si provocentur et infestentur vel inter se, vel ab alio quovis, admodum iracundi et pugnaces sunt. Cygnus temperamenti biliosi est, atque ideo iracundus, Author libri de nat. rerum. Oloribus ut alter alterum devoret, in more est, maxime in volucrum genere. [GR], Aristot. Mutua carne vescuntur inter se, Plinius. [GR], [GR potius,) Athenaeus ex Aristotele, non invicem se devorare, sed occidere tantum scribens. Cygnus mire amat pullos, pro quibus etiam acriter pugnat. sibilat autem pugnando sicut anser, Albertus. Lygon lygeamque Graeci vocant et arborem et quoddam herbae genus, quod, ut inquit Athenaeus, in nidos suos parituri cygni ferant (authore Boeo,) Hermolaus. Cygnus non facile secum esse patitur anseres, vel alterius generis aves quae eodem cum ipso cibo vescantur, Albertus. Dissident olores et aquilae, Plinius. Cygnus impugnat aquilam, vincitque saepius, Aristot. Et rursus, Aquilam (indocti quidam hic pro aquila accipitrem scribunt) si pugnam coeperit, repugnantes vincunt. ipsi autem nunquam nisi provocati inferunt pugnam. Saepe altius volando evecti, aquilas impugnant, si quid illae in ipsos aut pullos eorum mali moliantur. non tamen incipiunt pugnam, sed pacem quoad licet conservant, et placidam vitam alimentis etiam anteponunt, Oppianus. Plura et ab his diversa, leges supra in Aquila D. ex Alberto. Cygni et dracones hostes inter se sunt, Aelianus et Philes.

E.

Cygni, anseres, etc. quomodo capiantur reti in ripis fluviorum, Crescentiensis docet lib. 10. cap. 18. Girofalcones capiunt cygnos et grues, Sigismundus Baro. Qui sibi metuit a venenosis animalibus, noctu praesertim dormiens, is nutriat grues, pavones, cygnos, (Bellunensis pro cygnis ciconias reponit. est sane utraque avis serpentibus inimica,) etc. ab his enim terrentur et morsu impetuntur animalia venenata, Avicenna. Cygnus ferus nuper apud nos denariis sive drachmis argenteis quinque cum triente vaenundatus est. Lassus Amyclae poteris requiescere pluma, Interior cygni quam tibi lana dedit, Martialis lib. 14. Pellis una cum plumis paratur pro operimento pectoris et ventriculi, tanquam vim concoctricem iuvandi peculiari aliqua vi praedita. Gratius describens retis genus quod pinnatum vocant, quod avium pennae ei imponantur ad terrendas feras: Sunt (inquit) quibus immundo decerptae vulture plumae, Instrumentum operis fuit, et non parva facultas: Tantum inter nivei iungantur vellera (id est pennae) cygni etc. Cuius olorinae surgunt de vertice pennae, Vergilius lib. 10. Aen. de Cupavone filio Cycni Ligurum ducis. dicit autem illum cycni pennas in galea habuisse, ad memoriam scilicet patris in cycnum mutati. Galea cristis adornatur, inquit Nicolaus Erythraeus, quo terribilior hosti fiat, et miles cristatus procerior appareat. has autem ex olorinis pennis colligere moris fuit apud antiquos, et ex equinis setis, quum hodie ex struthiocamelo plurimum petantur. Laudant aliqui cygnorum pennas ad calamorum scriptoriorum usum.

Cygno apud nos hyeme in lacu aliquo apparente, quod perraro fit, frigus ingens imminere timetur. Nautae sibi hanc avem laetum prognosticon facere dicunt, sicut Aemilius ait: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae quia non se mergit in undis, Isidorus: et Caelius Calcagninus, qui hoc etiam addit, hanc avem lubricis pennis adiantum herbam imitari: videlicet quod pennae eius humore similiter non madescant.

Strymoniamque gruem, aut album deiecit olorem (funda scilicet,) Vergilius XI. Aeneid. de filia Metabi.

F.

Cygni mensis apud nos non admodum laudantur, forte quod nimis annosi tantum ad nos perveniant. capiuntur enim rarissime. Apud Athenaeum quidem dipnosophistis apponuntur. Ad patinas veniunt eadem fere ratione qua anseres, Platina. Elixari debent, Idem. Sigismundus Baro in libro de rebus Moscoviticis, Cygnos assos (inquit) in aula principis pro primo ferculo fere hospitibus, quoties carne vescuntur, apponere solent, una cum embammate, hoc est aceto sale et pipere condito. In Frisia cygnos saginari et saliri audio, ut in diversas regiones evehantur. Cygni caro nigra est (praecipue pedes) et dura, sicut omnium avium aquaticarum magnarum, Albertus. De carne ciconiarum et cygnorum et similium, quae ut plurimum in paludibus et lacubus versantur, dicendum est cum Isaac in libro p. d. quod minus probentur quam aves terrestres, Ant. Gazius. Et rursus, Caro sisonis (inquit Almansor) et aliarum avium sylvestrium, quo plus rubedinis vel nigredinis habet, tanto sanguini melancholico propinquior fuerit.

G.

Cygni loco ad remedia anser ponitur, Sylvaticus. Cycni tenellus pullus in oleo decoctus, admirabile nervorum medicamentum est, Aetius 2. 179. Praecipue faciem purgat atque erugat

cygni adeps, Plinius. Ad lentiginem, Cygnaeos adipes hilari misceto Lyaeo, Omne malum propere maculoso ex ore fugabis, Serenus. Sedis vitiis efficax est cygni adeps, Plinius. Ne acria perurant (Contra ardores sedis) adeps cygni illinitur, contra haemorrhoides etiam utilis, Idem. Adeps cygni haemorrhoidas comprimit, si aut potui detur, aut loca inde tangantur, Marcellus. Vulvarum duritias et collectiones adeps anserinus aut cygni emollit, Plinius. Videtur autem nobis ad eadem omnia profuturus cygneus adeps, ad quae anserinus prodest. Ad ignem sacrum, Vel oloris faecibus ova, Sed non cocta dabis, sic torrida membra fovebis, Serenus.

H.

a. Cygnus Graece, Latine olor dicitur, sed etymo Graeco a colore, quod totus sit albus. holon enim Graece totum dicitur, Isidorus et Albertus. Ab eodem scilicet etymo Scoppa grammaticus nostri saeculi cum aspiratione holor scribit, quod non placet. Olor secundum aliquos dicitur, quasi [GR], id est totus candidus, (totus pulcher potius,) Perottus. Vergilius et alii primam huius vocis corripiunt. Sed argutos inter strepere anser olores, Vergil. 5. Aegl. [GR] Graecis paroxytonum est. inveni et penanflexum, librariorum, ut puto, errore. penultima enim communis est syllaba, nec natura sed positione producitur. Horatius 4. Carminum corripuit, Donatura cygni, si libeat, sonum. et Theocritus Idyll. 16. [GR]. Cycnus dicitur, quod coenum, dum quaerit alimentum, [GR], id est fodere et turbare, prae caeteris aquaticis avibus soleat, Varinus. Sunt qui aliter forment: a verbo [GR] (inquiunt) quod est [GR], vocem aedo, clamo, fit [GR]: unde [GR] quasi [GR]. est enim avis clamosa sicut anser quoque, Etymologus. vel a terete collo, [GR], Varinus. sed quaerendum an potius per onomatopoeiam sic appelletur. Cinnaria, id est cinnus (cygnus) avis, Sylvaticus. [GR], cycnus, Hesychius et Varinus. Et nimirum fluvius Ciliciae Cycnus appellabatur. Syri quicquid candidum est cydnum vocant, (cygnum legit Isidorus, unde Cygno fl. nomen,) authore Prisciano: et Solinus scribit amnem Cydnum a candore Syrorum lingua nomen sortitum. [GR] (Hesychius in fine ypsilon scribit) cycnus apud Scythas, Varinus.

Epitheta. Albus olor, Vergilius Aen. 11. et Ovidius epist. 7. Amans flumina cycnus, Ovid. 2. Metam. Amyclaeos ad frena citavit olores, Statius 1. Sylv. Vide mox in Ledaei. Argutus, Verg. 5. Aegl. Candenti corpore cycnus, Idem 9. Aegl. Canorus ales pro cygno, Horat. 2. Carm. Canus, Politianus. Innocui late pascuntur olores, Ovidius 2. Amorum. Ledaei, Martialis lib. 1. dicuntur autem Ledaei: quia Iupiter in forma cygni cum Leda concubuit: et eadem ratione Amyclaei, hoc est Lacones. Nivei, Vergil. 2. Georg. et Valerius 6. Argonaut. Purpurei (id est elegantes, vel splendidi nam et nivem purpuream dixit Albinovanus,) Horatius 4. Carm. Rauci, Verg. 11. Aen. Sunt et alia apud Textorem partim in Cygno, partim in Olore posita. Ales. Aonius. Apollineus. Apricus. Argenteus. Blandus. Candidus. Cantor. Caystrius. Dulcis. Flumineus. Imbellis. Lacteus. Mollis. Multisonus. Neptunius. Nitidus. Paphius. Phoebeius. Plumeus. Resonus. Sonorus. Therapnaeus. Vagus. Vocalis. [GR], Homerus. [GR], Theocritus.

Lycophron in Cassandra Calchantem cycnum nominat, eo quod (ut interpres Isacius Tzetzes docet) aetate admodum provectus et vates fuerit. Praesentiunt enim obitum suum cycni, et tum argutissime canunt, ut Aeschylus etiam testatur his verbis: [GR]. est enim haec avis deo (Apollini) sacra. Dircaeum levat aura cygnum, Horatius lib. 4. Carminum Ode 2. de Pindaro, quem cygno comparat, se vero api. [GR]. Suidas ex Epigrammate. Erasmus eleganter cygni et poetae comparationem senariis conscripsit, qui ante translationem eius Hecubae vel Iphigeniae Euripidis habentur. Mentiris iuvenem tinctis Lentine capillis, Tam subito corvus, qui modo cygnus eras, Martialis. Nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethyopem Cygnum, Iuvenalis Sat. 8. Cygnum Galenus nominat inter cataplasmata oculorum, lib. 4. cap. 7. de compos. sec. locos. Appellantur (inquit) talia a medicis collyria Libiana, et Cygni ob colorem album qualem etiam cygni habent, praevalente in ipsis amylo et terra Samia ac cerusa Rhodiaca. . Cygnum collyrium describit etiam Trallianus 2. 5. De cygno genere navis, vide inferius inter Icones.

Olorinus adiectivum, quod oloris est, ut pennae olorinae apud Vergilium et color olorinus, qui et cygneus, testante Thylesio, pro candido. Gasidanen gemmam Medi mittunt, coloris olorini, Plinius. Cygneus adiectivum a Graecis sumptum est. Illa tanquam cygnea fuit divini hominis vox et oratio, Cicero 3. de Oratore. [GR], (absolute apud Athenaeum. subauditur [GR]) [GR], Suidas.

Aquilas cygneas (ut vocant) albedine olori plane similes videre me memini in Sipylo circa paludem Tantali, ut nominant, Pausanias in Arcadicis. Olorum similitudinem onocrotali habent, nec distare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus, Plinius.

Icones. Cycnus genus est navis sic dictae quod in prora cycnorum effigies haberet, Etymologus. [GR], Nicostratus apud Athenaeum. De cygno sydere dicemus in Metamorphosi Iovis in Cygnum infra in h.

Olor teste Herodoto lib. 6. Thraciae rex fuit. Hercules occiso Cygno, et Marte eius patre

vulnerato, Trachinem ad Ceycem venit. erat autem Cycnus gener Ceycis, filiae eius Themistonomae maritus, ut legimus in Aspide Herculis apud Hesiodum, et apud Pausaniam alicubi. Cygnum, inquit, Hercules occidit, Pindarus in Olympiis carmine 2. ubi Scholiastes, Cygnum Martis filium infestantem Thessaliam (Varinus [GR] habet non [GR]) Hercules occidit. Rursus etiam in aliis Scholiis in idem Carmen Thessaliam legimus. Et rursus in Carmen decimum Olympiorum, ubi Pindari verba sunt, [GR]. Cygnus (inquit) male afficiebat hospites, et cum in via qua transeundum erat iuxta mare habitaret, ([GR],) transeuntibus capita amputabat, eo proposito ut Apollini templum e capitibus strueret. Et Herculem etiam aliquando transeuntem adortus Martis parentis auxilio ipsum fugavit. Sed postea tamen ab Hercule occisus est, ut Stesichorus in Cycno tradit. Cygnum Martis filium Hercules equestri certamine vicit, adiutus equo Arione, quem Neptunus in faciem equi transformatus ex Erinny genuerat, ut Grammatici quidam tradunt. Cycnum filium Neptuni et Scamandrodices, vel Harpales secundum alios, Troianis in bello socium Achilles occidit, Scholiastes Pindari in Olympiis Carmine 2. Et rursus alius Scholiastes, Hunc (inquit) cum classe Troianos iuvaret, et in angustia quadam maris Graecos appellere ([GR] prohiberet, Achilles interemit. Meminit eius et Q. Calaber libro 4. et Ovidius Metam. libro 12. Plura de eo, et an revera invulnerabilis fuerit, etc. leges in Dictionario Varini, primum [GR], deinde in [GR]. Cycnum Troianum (socium Troianorum) a nativitate canum fuisse ferunt, (ut et Tarconem qui 12. civitates condidit in Thuscia sub Tyrrheno,) sed propter sapientiam qua a puero claruit, Eustathius in Dionysium. [GR]; Theocritus Idyl. 16. De Cygno Colonense (idem est Cygnus Neptuni filius. is enim Colonis imperavit teste Pausania. Colone civitas supra Lampsacum in mediterraneo sita, quae et Batiea dicebatur, patria fuit Cygni, Hermolaus) fertur, illum invulnerabilem fuisse, quod cum pugnator scientiaeque bellicae peritissimus esset, et in bello Troiano ab Achille lapide percussus fuisset, minime vulneratum eius cadaver inspicientes homines, invulnerabile dixerint, Palaephatus. Thrax quidam a cygno enutritus, nomen a nutritore habuit, Varinus ni fallor. Hegesianax author est cycnum illum qui singulare certamen cum Achille subivit, in Leucophrye ab ave eiusdem nominis nutritum esse. Caeterum Boetus scribit Cygnum (nescio an eundem, Neptuni scilicet filium, an potius regem Ligurum, ut aliis placet) in avem conversum esse, etc. Athenaeus. Cycnum ferunt uxoris calumnia inductum, filium Tenum (alias Tenen, ut habet Eustathius in Dionysium. alias Tennen, [GR], ut habet Varinus, et Heraclides in Tenediorum repub. et Pausanias in Phocicis) arcae inclusum in mare deiecisse: quae tempestate acta in Tenedum appulerit, ubi ille servatus insulae postea imperaverit, Diodorus Siculus. Cygnus rex Ligurum Phaethontis amator, post illius interitum diutino fletu in avem nomine servato mutatus esse dicitur in fabulis, ut scribit Ovidius Metam. 2. Nanque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, Populeas inter frondes, umbramque sororum Dum canit, et moestum Musa solatur amorem: Canentem molli pluma duxisse senectam, Linquentem terras, et sydera voce sequentem, Vergilius 10. Aeneidos. Meminit et Pausanias in Atticis. Apud Ligures (inquit) ultra Eridanum Cycnum Musicae deditum regnasse aiunt, et post obitum ex Apollinis sententia in avem transmutatum esse. Sed Boetus apud Athenaeum (ex quo etiam Eustathius repetit) Cygnum quendam a Marte in avem sui nominis conversum scribit: quae cum ad Sybarin fluvium pervenisset, cum grue coierit. Gruem vero idem Boetus mulierem fuisse ait, etc. Virum hunc ego perimam impurissimum, Barbarum, tremulum, Titanum, Cygno prognatum patre, Plautus in Menaehmis. Cygnus equi nomen a candore, Statio lib. 6. Thebaidos.

Cycnitis, [GR], regio in qua Cycnus imperavit, Stephanus. Cygnus oppidum fuit in ripa Phasidis, Plinius 6. 4. Cycneia Tempe nominatur ab Ovidio lib. 7. Metamorph. in quibus puer Phyllio amatus a saxo desiliens, Cuncti cecidisse putabant. Factus olor niveis pendebat in aere pennis, ut pluribus in tauro recitavi ex Ovidio. Mihi videntur poetis duo maxime celebrari Tempe, Thessala: et Boeotia, quae Teumessia dicuntur a monte Teumesso, et ab Ovidio Cygneia, Hermolaus Barb. Cygnum Syri vocant quicquid candidum est: hinc et Cygno fluvio nomen, Isidorus. sed alii melius legunt cydnum pro candido et pro fluvio, ut supra ostendimus, prima huius capitis parte.

b. [GR], Aristoph. in Vespis. Sic et Verg. 10. Aen. de Cygno in avem mutato, Canentem molli pluma duxisse senectam. Diomedearum avium forma cygnis est proxima, Ovidius.

c. Et qualem infelix amisit Mantua campum, Pascentem niveos flumine cycnos, Verg. 2. Georg.

Cycnus est avis quae cantu delectatur, [GR], Suidas. Si difficilior moestiorque in praesentia essem (inquit Socrates in Phaedone Platonis) quam in superiore fuerim vita, deterior equidem cygnis videri deberem. Illi enim quando se brevi praesentiunt morituros, tunc magis admodum dulciusque canunt, quam antea consueverint, congratulantes quod ad deum sint, cuius erant famuli, iam migraturi. Homines vero cum ipsi mortem expavescant, cygnos quoque falso criminantur quod lugentes mortem ob dolorem cantum emittant. Profecto haud animadvertunt nullam esse

avem quae cantet, quando esuriat aut rigeat, aut quovis alio afficiatur incommodo. non ipsa philomela, nec upupa, quas ferunt per querimoniam cantare lugentes. At mihi neque hae aves prae dolore videntur canere, neque cygni. sed quia Phoebo sacri sunt, ut arbitror, divinatione praediti praesagiunt alterius vitae bona: ideoque cantant alacrius gestiuntque ea die, quam superiori tempore. Equidem et ego arbitror me cygnorum esse conservum, eidemque deo sacrum, neque deterius vaticinium ab eodem domino habere quam illos, neque ignavius e vita decedere, Haec ille. Indi et Aegyptii dicunt phoenicem avem in nido tabescentem propempticos hymnos sibiipsi decantare etiam. Hoc ipsum cygnos facere perhibent. qui sapientissimi inter ipsos habentur, Philostratus in vita Apollonii lib. 3. Hic undique clamor Dissensu magnus vario se tollit in auras. Haud secus, atque alto in luco cum forte catervae Consedere avium, piscosove amne Padusae Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni, Vergilius XI. Aen. Ibant aequati numero, regemque canebant: Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni: Cum sese e pastu referunt, et longa canoros Dant per colla modos: sonat amnis, et Asia longe Pulsa palus, Idem 7. Aen. imitatus locum Homeri quem recitavi in Ansere H. c. confert autem ille Graecorum in aciem euntium copias agminibus anserum vel gruum vel olorum in Asio (sic dicto loco circa Lydiae fluvium Caystrum. vel asio, id est palustri) prato, [GR]. Vare tuum nomen Cantantes sublime ferent ad sydera cycni, Idem in Bucol. Cum tuba depresso graviter sub murmure mugit. Et gelida cycni nece torti ex antro Heliconis, Cum liquidam tollunt lugubri voce querelam, Lucretius libro 4. Quod in cygni formam sit transiturus, cantuque repleturus orbem, Horatius de seipso Carm. 2. 20. O mutis quoque piscibus Donatura cygni, si libeat sonum, Idem ad Melpomenen libro 4. Carm. [GR]. Theocritus Idyl. 19. [GR], Apollonius 4. Argonaut. [GR], id est Cygnea cantio vel cantilena, refertur inter Graecanica proverbia. Notatur et ab Aeliano in opere de naturis animalium, proverbii vice. Convenit eos (inquit Erasmus) qui supremo vitae tempore facunde disserunt, aut extrema senecta suaviloquentius scribunt, id quod fere solet accidere scriptoribus, ut postrema quaeque minime sint acerba maximeque mellita, videlicet per aetatem maturescente eloquentia. Porro cygnos instante morte mirandos quosdam cantus aedere, tam omnium literis est celebratum, quam nulli vel compertum, vel creditum. Aelianus negat eos canere, nisi stante zephyro vento, quem Latini favonium dicunt. Nec desunt philosophi, qui huius rei causam etiam addere conantur, affirmantque id accidere propter spiritus per collum procerum et angustum erumpere laborantes. D. Hieronymus in quodam laudans senilem eloquentiam, commemoratis aliquot scriptoribus: Hi omnes, inquit, nescio quid cygneum vicina morte cecinerunt. Idem in Epitaphio Nepotiani, Ubi est ille [GR] noster, et cygneo canore vox dulcior? Nos idem in Epigrammate quodam, quod olim ex tempore lusimus ad Guilelmum Archiepiscopum Cantuariensem: Vates videbis exoriri candidos Adeo canoros atque vocaleis, uti In alta fundant astra cygneus melos, Quod ipsa et aetas posterorum exaudiat. Meminit adagii et Athenaeus libro Dipnosoph. 14. ex authore Chrysippo, referens quendam adeo impense delectatum fuisse dicteriis ([GR]) ut cum esset a carnifice trucidandus, dixerit se velle mori decantata cygnea cantione, ([GR,]) sentiens dictum aliquod falsum, quod simulatque proloquutus esset, non contaretur emori. M. Tullius praefans in librum de Oratore tertium, de L. Crasso ita loquitur: Illa tanquam cygnea fuit divina hominis vox et oratio, quam quasi expectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset contueremur, Hucusque Erasmus. [GR], Suidas. [GR], Pratinas apud Athenaeum lib. 14. Theocritus Idyllio quinto proverbii specie dixit, [GR], Erasmus Roter. transtulit, Haud fas est Lacon philomelam ut provocet unquam Pica nec argutis epopa obstrepat improba cygnis. Simile est in eodem Idyllio, [GR], Scilicet obstrepitans argutae vespa cicadae, et in eum qui certat longe impar eum superiore, aut qui negotium facessit longe se praestantioribus. Tum canent cygni cum tacuerint graculi. hoc est, Tum loquentur eruditi, cum garrulis non erit loquendi locus. aut inter garrulos et obstreperos non est eruditis dicendi locus. Usurpavit adagium Gregorius Theologus in epistola, ad Celeusium praesidem. [GR]. id est, Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referam proverbium ut verissimum, ita brevissimum, Tunc canent cygni, cum tacebunt graculi. Ita nunc loquuntur Cicero, Vergilius, Horatius, et tacent Pero, Philiscus, Maevius, qui vivis illis obstrepebant, tanto loquaciores quanto indoctiores, Erasmus. Eodem proverbio usus est Antipater in Epigrammate quo Erinnam poetriam celebrat, [GR]. Suavidicis potius quam multis versibus aedam, Parvus ut est cycni melior canor ille, gruum quam

Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri, Lucretius lib. 4. Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Martialis lib. 1. Sed argutos inter strepere anser olores, Vergilius 5. Aegl. Ioannis Leluandi Angli liber Cygnea cantio inscriptus extat. [GR], Incertus in Epigrammate in Erinnam poetriam. In Pactoli fluvii Lydiae ripis tempore verno [GR], Dionysius Afer. [GR;] Greg. Nazianzenus.

d. Qualis ubi aut leporem, aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, etc. Vergilius 9. Aen. videtur autem imitatus Homericum illud Iliad. ο. [GR].

e. Et fundam tereti circum caput egit habena, Strymoniamque gruem, aut album deiecit olorem, Verg. Aeneid. 11. In regis Angliae aula multos semper cygnos ali audio.

f. In Cotyis Thracum regis convivio apud Athenaeum, inter caeteras aves cygni apponuntur.

h. Eubuli poetae [GR] Athenaeus citat. [GR], Aristophanes, ut Varinus citat. in [GR]. Fabulam elegantem de hirundinibus et cygnis Gregorius Nazianzenus in epistola ad Celesium praesidem recitat. Hirundines (inquit) olim cygnis obiiciebant quod hominum conversationem recusarent, neque musicam publice exercerent: sed prata, fluvios et solitudinem amarent: et parum admodum cantillarent, idque inter se tantum quasi eos musicae puderet, Nostrae vero (aiebant) civitates sunt, et homines, et thalami: nos hominibus canimus, et fortunas nostras eis narramus: nempe vetera illa et Attica, Pandionem, Athenas, Tereum, Thraciam, peregrinationem, nuptias, ([GR],) stuprum, linguae exectionem, literas, et postremo Ityn, et quod ex hominibus in aves transformatae simus. At cygni loquacitate illarum offensi vix responso eas dignati sunt. Responderunt tamen, Atqui nostri gratia vel in solitudinem exire non desunt qui velint, ut musicam nostram audiant, quum zephyro alas pandimus ut suavem et concinnum inspiret sonum. Quod si non multum nec inter multos canimus, hoc ipsum tamen praecipue in nobis laudari meretur, quod cantum mediocritate temperamus ([GR],) nec tumultuosam musicam aedimus. Vos vero etiam in contubernio hominum molestae estis, ita ut merito illi vos aversentur, quae ne linguis quidem exectis silere possitis. Et cum de hac calamitate vestra, ceu vocis privatione conqueramini, nullas tamen vocales et musicas aves loquacitate non superatis.

Metamorphoses. Fabulantur poetae homines quosdam Apollini familiares ([GR]) iuxta Eridanum in cygnos mutatos esse, eosque etiamnum canere non oblitos pristinae musicae, Lucianus. nos hoc de Cygno tantum Ligurum rege Stheneli filio, circa Eridanum, legimus. Vide supra inter propria. Cygni pueri in avem transformatio, describitur ab Ovidio Metam. lib. 12. item Hyries filii in cygnum lib. 7. et in eandem alitem Iovis lib. 6. in tela Arachnes. Arachne puella (inquit) cum Pallade certans, in tela sua Fecit olorinis Ledam recubare sub alis. Olorem inter sydera (inquit Higinus) Graeci cygnum appellant: quem complures propter ignotam illis historiam, communi genere avium [GR] appellaverunt: de quo haec memoriae prodita est causa. Iupiter cum amore inductus Nemesin diligere coepisset, neque ab ea ut secum concumberet impetrare potuisset, hac cogitatione amore est liberatus. Iubet enim Venerem aquilae similatam se sequi, seseque ipse in olorem convertit, et ut aquilam fugiens ad Nemesin confugit, et in eius gremio se collocavit: quem Nemesis non aspernata, amplexum tenens, somno est consopita, quam dormientem Iupiter compressit, ipse autem avolavit: et quod ab hominibus alte volans coelo videbatur, inter sidera dictus est esse constitutus. quod ne falsum diceretur, Iupiter e facto eum volantem, et aquilam consequentem, collocavit in mundo. Nemesis autem, ut quae avium generi esset iuncta, mensibus actis, ovum procreavit: quod Mercurius auferens detulit Spartam, et Ledae sedenti in gremium proiecit, ex quo nascitur Helena, caeteris corporis specie praestans, quam Leda suam filiam nominavit. Alii autem cum Leda Iovem concubuisse in olorem conversum dixerunt: de quo in medio relinquemus, Haec Higinus. Hyperoa, id est tabulata seu coenacula domuum superiora Graeci prisci [GR] vocabant, inquit Clearchus in Amatoriis, Helenam scribens in hisce locis nutritam, vulgo ex ovo prognatam fuisse creditum. Non recte autem Neocles Crotoniates dixit, ovum e quo nata sit Helena, a Luna decidisse. mulieres enim Lunares (Selenitidas) Herodoro Heracleote authore, ova parere, ex quibus geniti quindecies magnitudine nos excedant. Ibycus etiam de filiis Molionis scribit, [GR]. Caeterum Eriphus poeta Ledam anserina ova enixam ait, Athenaeus lib. 2. Fabula de metamorphosi Iovis in Cygnum, eleganter describitur a Caelio Rhodigino libro 11. Lectionum antiquarum cap. 19. In Laconica templum est Hilairae et Phoebes Leucippidum, ubi a lacunari dependet ovum fasciis comprehensum, quod Ledae partum esse aiunt, Pausanias in Laconicis. Gallinaceus in somnio Luciani ait se tempore belli Troiani Euphorbum fuisse, novisseque Helenam, non adeo formosam ut fabulantur, sed corpore candido et collo procero, ut eatenus recte cygni filia credita fuerit, etc.

Cygni Apollini ob praesagium finis sacri habentur, etc. Vide supra in Corvo h. et hoc ipso in capite H. c. ex Phaedone Platonis. Itaque commemorat ut cygni, qui non sine causa Apollini

dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni fit, cum cantu et voluptate moriantur, Cicero 1. Tuscul. Cygnus Apollini seu Soli consecratur, ob candorem dici, ut corvus a nigredine noctis, Varinus et Eustathius. Apollini sacer est cygnus, non solum tanquam avis canora et vaticina, sed etiam propter leucum, id est album colorem. derivatur enim eius nomen apud Graecos a verbo [GR] quod videre significat. videndi autem facultatis author est Apollo, unde et Delius nominatur, ceu qui omnia [GR], id est conspicua et visui exposita reddat, Iidem. Venerem aliqui cygnis vehi dixere, ut Horatius in tertio Odarum, item Ovidius et Statius: hic in Epithalamio dicens, Amycleos ad frena citavit olores: ille in Metam. Medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis, Gyraldus. Cycnis discedere tempus, Duxerunt collo qui iuga nostra suo, Ovidius in fine libri 3. de Arte am.

Athenis non procul ab Academia monumentum Platonis spectatur, quem in Philosophia summum fore hoc praesagio deus significavit. Socrates nocte priore, quam Plato discipulus eius erat futurus, cygnum sibi in sinum involasse per somnum vidit, Pausanias. Apud Vergilium libro 1. Aen. ex aquilis et cygnis augurium describitur huiusmodi. alloquitur autem Venus Aeneam. Nanque tibi reduces socios, classemque relatam Nuncio, et in tutum versis Aquilonibus actam: Ni frustra augurium vani docuere parentes. Aspice bis senos laetantes (post periculum, securos iam ab aquila) agmine cygnos, Aetherea quos lapsa plaga Iovis ales aperto Turbabat coelo: nunc terras ordine longo Aut capere, aut captas iam despectare videntur. Ut reduces illi ludunt stridentibus alis, (signum augurii est, inquit Servius,) Et coetu cinxere polum cantusque dedere: Haud est ut cygni isti post aquilae perturbationem, qua dispersi fuerant, ut naves tempestatibus constabat esse turbatas, hilaritate omni laetitiaque recepta, ordine soluto securi volitant: sic et naves tuae et omnes tui, securi degunt ac tuti, Donatus. Cygnos (inquit Servius) navibus comparat, aquilam tempestati. In auguriis autem consyderanda sunt, non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus: et cantus, ut in oscinibus. Quia nec omnes, nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi regibus dant, quia nunquam singulae volant, sicut rex nunquam solus incedit. unde in Sexto, Maternas agnovit aves: per transitum ostendit regis augurium. Item cygni nullis dant nisi nautis, sicuti lectum in Ornithogonia, Cygnus in auguriis nautis gratissimus ales: Hunc optant semper, quia nunquam mergitur undis. Quum cygnus neque in praepetibus, neque in oscinibus nominetur, cur ab illo sumitur augurium? solvitur, quod augurium ad aquilam poeta retulit: sed docet Verg. bonum omen ad naves factum de cygni volatu, Haec Servius, omen non augurium ex cygno factum scribens. Isidorus carmen quod Servius ex Ornithogonia citat, ad Aemilium authorem refert, et sic legit: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales, etc. Cycnus nautis et his qui freto agi volunt prosperos cursus denunciat, reliquis inauspicatus, Alexander ab Alex.

Proverbia. Cygnea cantio, Upupae cum cygnis certant, et Cygni canent tacentibus graculis, explicata sunt supra in H. c. Cygno nigro rarior, tam usurpari proverbialiter potest, quam illud Corvo rarior albo. Rara avis in terris, nigroque simillima cygno, Iuvenalis Sat. 6. de muliere formosa, divite et pudica. Anser inter olores, vide in Graculo proverbium Graculus inter Musas.

Alciati emblema, quod inscripsit Insignia poetarum:

Gentiles clypeos sunt qui in Iovis alite gestant,
Sunt quibus aut serpens, aut leo signa ferunt.
Dira sed haec vatum fugiant animalia ceras,
Doctaque sustineat stemmata pulcher olor.
Hic Phoebo sacer, et nostrae regionis alumnus,
Rex olim veteres servat adhuc titulos.

 

50 - de Cygno