Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

51 - de Cynchramo 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  CYNCHRAMO

CYNCHRAMUS, [GR], nomen est avis, Gaza legit apud Aristot. de hist. anim. 8. 12. codex Graecus impressus habet cychramus, [GR]. Sunt qui cenchranum legant apud Plinium, alii cichramus. Apud Hesychium [GR] legitur per γχ. quanquam in eo ordine ubi sine gamma scribi debuisset. Varinus absque gamma in suum Lexicon transcripsit. Invenio et [GR] apud eosdem. Utcunque est, nomen per onomatopoeiam factum videtur. Cynchramus discedentibus coturnicibus ducem se praebet, ut lingulaca quoque, ortygometra, et otus. A cynchramo coturnices etiam noctu revocantur, (Graece est, [GR]) cuius vocem cum senserint aucupes, intelligunt parari discessum, Aristoteles. Cynchramus perseverantior (quam glottis, quae nunquam plus uno die cum coturnicibus pergit, et in proximo hospitio eas deserit) festinat etiam pervenire ad expetitas sibi terras. itaque noctu is eas excitat, admonetque itineris, Plinius. Cynchramus avis est quae noctu diluculum versus primo clamat, quasi vocans aves ad iter, Niphus. Gyb. Longolius cenchranum et ortygometram pro una ave accipit, quod non probamus,) quae scrica a Germanis vocetur, [GO]. ea vero ortygometra ne potius an cynchramus sit, quoniam alterutram esse non dubito, iudicent diligentiores. Nam crecem non esse, ut Turnerus putabat, ex crecis historia confirmari potest. Vide plura in Ortygometra, mox post Coturnicem. Miliaria an eadem sit avis cum cenchramo consideret lector, Vuottonus. Pro cynchramo Albertus depravatam habet vocem fababoniz, et gallinam vibicis interpretatur, [GO] de qua plura scribemus

inter gallinas sylvestres. Est apud nos avis [GO] dicta, cruribus proceris, et rostro quoque, eodemque inflexo modice, altera maior, quam Latine arquatam nominavi: altera minor, inter gallinulas aquaticas descripta, quarum alterutra an cynchramus esse possit inquirendum.

 

51 - de Cynchramo