Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

53 - de Edolio usque de Erythropode 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIUNT AB E LITERA.

DE EDOLIO.

EDOLIUS, [GR], avis quaedam, Hesychius et Varin. sic dicta forte ab aliqua corporis aut rostri figura. nam [GR] dicuntur transtra navium in quibus remiges sedent: et per metaphoram sedilia in domibus. Apud eosdem EIDALIS quoque avis, [GR], memoratur, a pulchritudine forsan dicta. [GR] enim formosum et speciosum interpretantur. Sed magis puto corruptas esse has voces. nam apud Aristophanem in Avibus ubi textus habet, [GR], carmine trimetro dactylico, Scholiastes pro [GR] legit [GR]: et Callimachum pro edolio ait [GR] per ει. diphtongum inter aves numerare.

DE ELAPHIDE.

ELAPHIS, [GR], pennas in dorso omnes cervinae pelli colore similes habet, (unde nomen apud Graecos. Latine cervinam aut cerviam aut cervariam dixeris.) Pascitur autem haec in aquis, sicut iynges in terra. {linguam} <Linguam> nempe longissimam, lineae aut funiculi instar in aquam procul extendit, et sensim ad fauces deceptum< >aliquem piscem, qui ad conspectam adnataverit linguam, allicit. Ad huius imitationem nimirum piscatores olim, ad longam arundinem ex pilis equinis lineam suspenderunt, Oppianus in Ixeuticis 2. 12. Forte haec avis pennas varias et maculosas habuerint hinnulorum instar. nam et lupus cervarius ab iisdem maculis sic dictus videtur, et in mustelorum piscium genere nebrias. Iam cum et aquatica avis sit, et linguam praelongam exerat, cogitandum est an eadem vel certe cognata sit Aristotelis glottis id est lingulaca avis, cui a linguae longitudine nomen: et corporis forma avibus aquaticis similis. Cervinae aves Diodoro Siculo lib. 4. de fabulosis antiquorum gestis, non alias quam struthiocameli sunt, magni cervi magnitudine, etc.

DE ELEA ET ELASA.

ELEAS et ELASAS avium nomina sunt Aristophani in fabula quae Aves inscribitur: quaenam vero aut quales sint a Scholiaste non explicatur. Nominatur autem in duobus versibus proximis (dactylicis trimetris) utraque avis a Comico, [GR]. Eleas forte ea avis est quae [GR] a Callimacho nominatur, qui sic scribit: [GR] (proparoxytonum) [GR] ([GR]) [GR], Scholiastes Aristophanis. hoc est, Elea avis est parva, voce proba. Apparet autem Callimachum ab Aristotele mutuatum, qui historiae anim. 9. 16. Helea, [GR], (inquit) vitae commoditate nota, [GR], si qua alia avis. consistit aestate in umbra et aura, hyeme in Sole et apricis. inspectat paludes ab arundinibus summis: parvo corpore est, sed voce proba, (quae fere etiam de alcyone Plinius scribit, vide in Alcyone A.) Gaza veliam interpretatur, aspiratione in u. consonantem versa, ut pro hespero vesperum dicimus. sed sequentia quae ad diversam avem gnaphalum Aristoteli dictam pertinent, Gaza aut librarii, omissa gnaphali mentione, non recte ad veliam (heleam) omnia referunt. Erroris occasionem video, quoniam bis legitur [GR], primum de helea, deinde de gnaphalo. [GR], paroxytonum, avis quaedam, Hesych. et Varinus. Ego ex diversis istis modis quinque quibus huius avis nomen scribi reperio, (cum prima syllaba alias denso alias tenui spiritu scribatur, media alias per epsilon tantum, alias per ει. diphtongum: ultima per α. nude finale, vel per ας. denique accentu variet, nunc acuto primam nunc mediam occupante, nunc ultimam circunflexo) eum prae caeteris probo, qui apud Aristotelem habetur: nempe [GR], ut vox sit generis foeminini (nam in ας. masculini generis foret) paroxytona, prima aspirata. innuit enim Aristoteles nomen ei factum a paludibus quas inspectat, eas Graeci vocant [GR]. Alexander Myndius apud Athenaeum scribit aegithali (id est pari) genus alterum a quibusdam vocari [GR]. ab aliis pirian (si recte scribitur,) et quo tempore maturae sunt ficus sycalida, id est ficedulam, cuius alterum genus melaneoryphus appelletur. Sed haec avicula ab Aristotelis helea et elea Aristophanis, plane diversa mihi videtur. Vide mox in Ficedula A.

ENTHYSCUS, avis quaedam, [GR], Hesychius et Varinus, asphalos vero quae sit non docent. Videtur autem eadem ascalapho. Vide in Bubone supra.

EPIMACHOS pulcherrimos, psittacos et struthiones grandes provincia Abasiae fert, Paulus Venetus 3. 45. Io. Ravisius ophiomachum avem esse scribit quae serpentes impugnet.

DE ERYTHROPODE.

ERYTHROPUS, [GR], genus est avis, Varinus. Memoratur in Choro Avium apud Aristophanem. Scholiastes ait Callimachum quoque eius meminisse, nec aliud addit. Apud Plinium libro 10. cap. 47. haematopodis avis (a sanguineo pedum colore dictae) mentio fit. sed Hermolaus himantopodam legere mavult. Etiamsi (inquit) et avis genus sit Aristophani, quam dicat erythropoda. haec autem sit an diversa, non statuo. Eberus et Peucerus haematopodem et erythropodem pro una ave accipiunt, quam Germanice interpretantur [GO], id est fringillam rubram: cum rursus fringillam etiam simpliciter dictam sic interpretentur. Sed cum nullam huius avis descriptionem veterem habeamus, et ex solo nomine coniectare oporteat quod ei a rubente pedum colore impositum est, rubent autem illi permultis diversae naturae et magnitudinis avibus: rem pro incerta potius relinquere quam divinare hominis docti fuerit. Est inter aves aquaticas, quas gallinellas (seu gallinagines) aquaticas vocamus, quod victum circa aquas quaerirent, cruribus omnes proceris, et rostris pleraeque oblongis, genus unum quod circa Argentoratum [GO], id est erythropus, ut verbum verbo reddam, appellatur: cuius figuram dabimus inter Gallinulas aquaticas, sed hoc cruribus tantum rubet: Rala vero Anglorum, quam inter easdem Gallinulas duplicem describemus tum rostro tum cruribus.

[GR], Hesychius et Varinus.

ERYTHROTAON apud Plinium legitur, alii tetraonem, alii aliter legunt, ea avis inter

gallinas montanas (alpinas) maxima nobis videtur, quam vulgo gallum urum appellamus, etsi quidam gallum Indicum esse suspicentur. nos de utroque inter Gallos et gallinas agemus.

EXTERNAE aves apud Plinium doctis videntur eae, quae hodieque in Italia starnae vulgo nominantur, et apud Germanos aliosque simpliciter veterum perdices ([GO]) hactenus creditae sunt.

53 - de Edolio usque de Erythropode