Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

52 - de Dacnade usque de Dryope 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIUNT A LITERA D.

DE DACNADE.

DACNADES sunt avium genus, quas Aegyptii inter potandum cum coronis devincere soliti sunt, quae vellicando morsicandoque et canturiendo (cantitando, Gillius) assidue, non patiuntur dormire potantes, Pompeius Festus. [GR], avis quaedam, Hesych. et Varin. [GR] (per iota in penultima. melius forte per epsilon) aviculae sylvestres, [GR], Iidem. [GR], Iidem. an vero hoc postremum etiam aves aliquas significat, incertum est mihi. Invenio et [GR] apud Hesychium.

DE DICAERIS INDICIS AVICULIS.

PARVULARUM quarundam avium Indicarum natio in excelsis rupibus nidificat, quarum magnitudo accedit ad ovum perdicum, sandaricino colore est: Indi sua lingua Dicaerum solent nominare: Graeci, sicut audio, Dicaeum. Eius stercus si quis milii magnitudine sumpserit in potionem dissolutum, ad vesperam morietur, mors suavi somno similis est, et nullum omnino sensum doloris habet. Quamobrem summopere Indi id assequi student. ipsum enim malorum oblivionem existimant inducere. Quod quidem ex India muneri missum rex Persarum omnibus rebus antefert, et asservat, insanabilium malorum remedium, si sumere sit necesse: neque apud Persas quisquam alius quam rex id habet, Aelianus. Eaedem forte sunt aves, quae ab Hesychio et Varino nominatur [GR].

DE DIOMEDEIS AVIBUS.

IN Diomedea insula sita in Adriatico mari, templum Diomedis esse aiunt mirabile et sacrum. id undique circumsideri avibus insigni magnitudine, quarum magna et dura sint rostra. eas si Graeci homines advenerint, quiescere: si vero ex vicinis locis barbari aliqui, subvolare et e sublimi praecipites ([GR]) capita eorum ferire, et rostris ad mortem usque vulnerare. Fabulantur autem Diomedis socios cum ipse ab Aenea regionum illarum rege dolo occisus esset, naufragio circa insulam facto, in has aves mutatos esse, Aristoteles in libro mirabilium narrationum. Diomedeas aves Iuba cataractas vocat, eis esse dentes oculosque igneo colore, caetero candidis tradens. duos semper (super, Solinus) iis duces, alterum ducere agmen, alterum cogere, (congreges enim volitant.) Scrobes excavare rostro, inde crate consternere, (surculis in versum superpositis imitari texta cratium, et sic contegere subtercavata,) et operire terra quae ante fuerit egesta: in his foetificare. Fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant, (ut lux et moranteis excitet, et receptui non denegetur, Solinus.) Uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula quam diximus nobilem Diomedeis tumulo atque delubro, contra Apuliae oram, fulicarum similes, (forma illis pene quae fulicis, Solinus. malim, ardeis.) Advenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur, miro discrimine, velut generi Diomedis hoc tribuentes: aedemque eius quotidie pleno gutture madentibus pennis perluunt atque purificant: unde origo fabulae Diomedis socios in earum effigies mutatos, Plinius. Diomedeae insulae duese sunt (e regione Gargani, ut quadam scribunt. Vide Horatium lib. 1. Serm. Qui locus forti Diomede conditus olim, etc.) quarum altera habitatur: in altera deserta Diomedem disparuisse quidam fabulantur, comitesque in aves conversos esse. Eas etiam hac aetate mansuescere, et humanam quodammodo vitam agere, et vivendi ordine, et erga benignos mansuetudine: a malignis autem et sceleratis fuga et evitatione, Strabo lib. 7. Diomedem a Dauno interfectum lugentes socii in aves cygnis similes conversi sunt: quae barbaros refugiunt, accedunt vero ad Graecos ita ut ex manibus eorum cibos auferant, et sinus eorum subeant. degunt autem illae in insula cui a Diomede nomen, quae sita est circa Adriaticum mare et Ionium sinum, Varinus in Diomede. Insula quaedam nomine Diomedea, avibus Diomedeis abundat. hae hominibus natione barbaris neque quippiam nocent, neque eos adeunt: Sin Graecus advena eo diverterit, divino quodam munere ab his avibus aditur, alis explicatis, tanquam manibus, ad prensationem et complexum. Graecos se petrectantes non refugientes, intrepide se palpari sustinent: in accumbentium sinus advolant, velut ad mensas hospitales invitatae. Vulgo socii Diomedis esse iactantur, qui una cum eo contra Ilium arma tulerunt. prima eorum natura in avium speciem immutata, etiam nunc se esse Graecos et Graecorum studiosos perseverare, Aelianus. Si volucrum quae sit dubiarum forma requiris, Ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis: Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu Indurata rigent, finemque in acumine ponunt, Ovid. lib. 14.

Metam. ubi Diomedis sociorum in aves transformationem describit. Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, Et socii amissi petierunt aethera pennis, Fluminibusque vagantur aves (heudira meorum Supplicia) et scopulos lacrhymosis vocibus implent, Diomedes undecimo Aeneidos. Ubi Servius, Hoc loco nullus dubitat fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum. nam Diomedis socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem extinctum impatienter dolebant. Hinc eae aves hodieque Latine Diomedeae vocantur, quas Graeci [GR] dicunt. cuius generis avem auspicio dixit Homerus Diomedi et Ulyssi speculatoribus apparuisse: [GR]. Habitabant autem in insula quae est haud longe a Calabria in conspectu Tarentinae civitatis. Quin etiam de his avibus dicitur, quod Graecis navibus laetae occurrant Romam venientibus, Latinas vehementer fugiant, memores originis suae, et quod Diomedes ab Illyriis interemptus est, Haec ille. Has aves aiunt, si barbarus quispiam illuc accessisset, ocyus advolantes, unguibusque et rostro oculos et caput petentes, consauciasse et foede lacerasse, neque prius destitisse, quam ibi illum crudeliter interemissent. fuisse enim illas (rostro) unco, et incurvis praeterea armata unguibus, Nic. Leonicenus in Varia hist. 1. 84. sed authorem non adfert, nec nos usquam legimus rostro et unguibus uncis has aves fuisse. nam et Ovidius rostra earum acuta esse scribit: et Albertus, Rostris acutis (inquit) cavant molliora rupium in quibus nidificent: et tecta desuper ex tegulis (surculis) et pulvere componunt ad modum magni cyphi. Et rostri figura acuta, non adunca ardearum generi convenit. Ardearum autem generis has aves esse et Servius sentit, cuius verba iam recitavimus: et Stephanus Grammaticus testatur. Diomedea (inquit) urbs Dauniorum est, in qua ardeae cicures ([GR]) advolitant (ad homines, Graecos quidem, non barbaros,) et sinum subeunt, in quas Diomedis socios mutatos aiunt. Caeterum cataractae dictae sunt [GR], ut supra ex Aristotele citavimus: quod in hominum capita barbarorum praecipites ruant, eaque rostris feriant. Alias ab his catarrhactas, hoc est laros marinos albos et parvos, descripsimus supra, quae et ipsae e sublimi praecipites ruunt ad piscium praedam. et hae forsitan fulicis conferri possunt, non Diomedeae catarrhactae, quae cygnis ab Ovidio comparantur, et insigni magnitudine praeditae ab Aristotele dicuntur. Aut igitur errasse, duasque diversas aves nominis similitudine deceptum confudisse Plinium iudico: aut ex Graeco aliquo scriptore fulicas pro ardeis reddidisse. nam et alibi cirrhos fulicis esse scribit, quod ardeis magis convenire videtur: ut et color albus. sunt enim albae quaedam ardeae etiam maiores caeteris, sed et cataractae lari, albi traduntur. Rostris ferire et vulnerare, caputque et oculos hominum petere, ardeae solent. Oculi quoque ignei coloris ab ardearum genere alieni non sunt. tales enim vidisse memini. et ardeae pellae, id est fuscae, oculos coitus tempore sanguine suffundi quidam tradunt. Caeterum dentes an in ulla ave reperiantur praeter aquatilium, ut anserum anatum et mergorum genere, non facile dixerim. nam vespertilio, quae dentes habet, avis est non avis, ut in gripho legimus. Sunt qui morphno etiam, id est anatariae aquilae dentes tribuant. Tavi est avis habens dentes in palato, Vetus Glossographus Avicennae. Diomedeae aves magnitudine sunt cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris, circa Apuliam in insula Diomedea inter scopulos littorum et saxa volitantes, Isidorus. Obscurus quidam inter recentiores fulicam a Diomedea prorsus non distinguit. Diomedis aves hyeme incubant, forte propter vitanda tonitrua, quae ovis noxia dicuntur, Albertus.

DE DRYOPE.

DRYOPS, [GR], avis est de choro avium apud Aristophanem, Scholiastes quae sit non explicat. Hesychius avem a dryocolapte, id est pico martio, diversam esse docet. Dryopes, [GR], populi fuerunt iniusti circa Parnassum, quos Hercules superatos bello in Peloponnesum transtulit. sic autem dicti sunt a Dryope Lycaonis et Diae Lycaoniae filio, Varinus. Horum meminit Vergilius 4. Aen. Cretesque, Dryopesque fremunt. Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem. Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops, Ovidius in Ibin. Vide plura in Onomastico nostro.

52 - de Dacnade usque de Dryope