Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

68 - de Grue

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GRUE.

SUS, [HE], vel [HE], sis, nomen Hebraicum in Vetere Testamento grus exponitur, ab aliis hirundo vel milvus, ut dixi in Equo A. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium domini, Hierem. 8. interprete Hieronymo: qui vocabulum sus vertit hirundinem, agur (]HE]) vero ciconiam. Munsterus eo in loco gruem interpretatur. Idem Esaiae cap. 38. (ubi Hieronymi translatio habet, sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba,) pro sus vertit gruem, pro agur hirundinem. Hoc quidem ex locis iam citatis constat, agur avem esse advenam, et voce utentem lugubri. David Kimhi Hebraicam vocem agur, Chaldaice interpretatur [HE], senukita, si recte scribo: quam vocem a Thalmudicis usurpatam R. Hai exponit Arabice [HE], cataph, vulgo [HE] arundina, id est hirundo. Sunt qui avem putent loquentem voce humana [HE], gazah, vulgo dictam, (id est picam, vel genus picae.) Totidem verbis fere Kimhi exponit Hieremiae 8. ubi Arabicam vocem ponit [HE], kataph. Salomon hirundinem putat. Septuaginta Esaiae 38. praetereunt. Aquila et Theodotion habent agor, Symmachus inclusa. Rursus Hieremiae 8. Aquila et Symmachus Hebraicum nomen agor relinquunt, Septuaginta vertunt [GR], id est agri passeres. Maracarae, id est fel gruis, Sylvaticus. Munsterus in Dictionario trilingui pro grue Hebraice scribit sas, [HE], et senunit, [HE].

Graece [GR] vocatur, quod proparoxytonum est nomen: idem nomen Graeci hodie servant, sed ultimam acuunt. Italis est gru vel grua. Hispanis grulla. Lusitanis ema. Gallis grue. Germanis [GO] vel [GO] quod nomen a Graeco geranos desumptum videri potest. vel [GO]: et nostri etiam [GO]. Anglis a crane. Illyriis gerzab. Polonis zoraw. Vipionem vocant minorem gruem, Plinius: ut pipionem pullum columbae.

B.

In Tartaria circa civitatem Cianigainorum, quinque gruum genera inveniuntur. quaedam habent alas nigras ut corvi: aliae sunt albae et candidae, quarum pennae veluti oculis aurei coloris distinguuntur, ut sunt apud nos caudae pavonum. Rursum aliae nostris non dissimiles. quarto, aliae parvae, quas pennae vestiunt longae et pulcherrimae, rubeo ac nigro colore permixtae. quinti generis sunt colore cinereo (grifeo) oculis rubentibus et nigris, valde magnae, Paulus Venetus. Petrus Martyr in Historia Novi orbis, in pratis quibusdam Novi Orbis (in Cuba) gruum agmina nostratibus duplo grandiorum Hispanos reperisse scribit. Pico Martio et grui Balearicae natura cirros (in capite) dedit, Plinius. Virum tu hunc gruem Balearicum, an hominem putas esse? Laberius apud Nonium. In civitate Halep, quam aliqui olim Hierapolim alii Beroeam dictam putant, vidimus avem grui similem, minus crassam, margine circa oculos rubente, cauda ardeae, voce

minore quam gruis. Hanc veteres gruem Balearicam appellasse credo, Bellonius.

Apud Anglos etiam nidulantur grues in locis palustribus: et earum pipiones saepissime vidi, quod quidam extra Angliam nati falsum esse contendunt, Turnerus. Gruum in senectute pennas

nigrescere perspectum est, Aristoteles et Plin. Grues senescentes effici nigriores aiunt. cuius affectus causa esse potest, quod pennarum natura earum albicet, plusque humoris senescentibus iis constituitur in pennis, quam ut facile putredini pateat. canicies enim efficitur putredine quadam, Aristot. de generat. 5. 5. Albertus quod in senecta grues e cinereis nigrescant, terrestrem naturam humidi ipsorum causatur, quod a calore iam imminuto non satis concoqui ait. Grues in senectute fulvescunt, Solinus: cum tres iam citati authores eos nigrescere scribant. Grues aliquando albi videntur, ut oculatus quidam testis nobis narravit. et albi coloris gruem se vidisse Gyb. Longolius quoque testatur. Gruibus rostrum porrectus est, Aristot. Arteria eorum cur angusta sit, quaerit Aphrodisiensis problematum 1. 123.

Grus quam haec scribens inspexi, foemina erat, et ova gerebat. Longa sex pedes fere viri mediocris, extensa recta a summo rostro ad imos pedes. Pennae quaedam in alis retro versus caudam pulchrae et crispae erant, quas aliqui auro vel aliter ornatas pileis addunt. Alarum alioqui maiores pennae nigricant: superiores vero parvae et cinereae sunt. Collum duos dodrantes longum, altitudo ab imo pedis ad tergum summum, quatuor fere dodrantes. Pondus totius librae medicinales duodecim. Cauda brevis longioribus alarum pennis occulitur. Plumae crurum cinereae quinque digitis supra genua desinunt. infra plumas cortice vestiuntur nigro. Digiti humanis non breviores. Anterior colli pars et ad latera nigricat: prona albet. reliqua omnia cinerea, praeter maiores alarum pennas. Vertex niger cum macula rubente, quae quidem in mare magis rubet.

C.

Gruum vox cur rauca sit inquirit Aphrodisiensis problematum 1. 123. Parvus est Cycni melior canor ille, gruum quam Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri, Lucretius lib. 4. Grus gruit, Author Philomelae. Grues nomen de propria voce sumpserunt. tali enim sono susurrant, Isidorus. Gruere dicuntur grues, ut sues grunnire, Festus. [GR] verbum recte dicetur de aquilis, [GR] de gruibus, [GR] nomen de utrisque, Pollux et Varinus. Latine clangere et clangorem dicemus. [GR] verbum est proprium de sono vocis gruum, et avium simpliciter: abusive vero etiam homines, et porci et arcus [GR] dicuntur, Eustathius. Grues [GR] dicuntur, non [GR], (clangere, non clamare,) Idem. [GR], Homerus Iliad. [GR] de Troianis, qui clamore confuso temere in pugnam ruebant. Vox gruis ex alto quotannis clangentis ([GR],) tempus arandi sub hyemem denotat, Hesiodus. [GR], Aristophanes in Avibus. [GR], Aristot. Aves quaedam (ingrediendo) ante se pedes iaciunt, ut ciconiae et grues, Plin. Perque fabam repunt et mollia crura reponunt, Ennius de gruibus, ut citat Servius in illo Vergilii de equo, Altius ingreditur et mollia crura reponit. Audio gruem etiamnum implumem, tam celeriter tamen currere, ut homo non assequatur. Congruere dictum est a gruibus, quae non se segregant, sive cum volant, sive cum pascuntur, Festus. Et rursus, Congruere, hoc est convenire, a gruibus: quia id genus volucrum minime solivagum est. Frugibus et seminibus vescuntur, invisae eo nomine agricolis, ut dica in E.

Apud Anglos etiam nidulantur grues in locis palustribus, Turnerus. Non considente humi foemina, sed stantes coeunt, Aristot. et Plinius. Pariunt ova non amplius quam bina, Aristot. Grus inter duo ova quae parit, lapidem (aliquoties, ut alibi addit) interponit, quod Coloniae per annos aliquot in horto quodam experti sumus, Albertus. Et alibi, Grues domesticas quotannis vidimus lapidem inter suo ova collocare. sed hunc sine discrimine acceperunt de lapidibus fortuito inventis. dubitari quidem potest, utrum in libertate lapidem peculiarem quaesiturae fuissent et utiliorem. Gruem hausta vitis lachryma interimit, Aelian. [GR], Philes. Grues et similes aves annuum fastidium purgant iunco palustri, Plinius.

DE VOLATU ET MIGRATIONE GRUUM.

Quae circa volatum et migrationem reversionemque gruum observavimus, ea hunc in locum conscribemus omnia: Quando scilicet avolent, Unde, Quo, Quomodo, Quam alte, Quo ordine, Quibus ventis. Tum ducis eorum et custodum vigilumve historiam addemus: Et an lapides arenamque gerant, et quam ob causam, dicemus. Fessi quomodo descendant, et quomodo noctu quiescant. Quando denique ad nos et quomodo revertantur. Quod si quae forte unius argumenti non uno pariter loco memorabimus, vel causae nonnihil subesse existimabit Lector aequus, aut festinanti inter tantos lucubrandi labores calamo ignoscet,. De gruum migratione nonnulla leges etiam supra in Anseribus feris. Grues Septembri mense discedere incipiunt, Aristot. Non proximo anno Septembris die undecimo grues primum migrantes audivimus, hora una ante noctem. Grus omnem terrarum orbem peragrat, nec diu in eadem regione permanet, Symeon Sethi. More regis Persarum aestiva ac hyberna conficiunt, Aelianus. Aves quaedam non mutant locum apud nos, aut (ut) grues sunt continue et hyeme et aestate. licet regio nostra perquam frigida 47. fere gradibus latitudinis ab aequinoctiali distet, Albertus. Cum Thraciam grues relinquunt, defugiendo iniurias frigoris, frequentes congregantur in (ad) Hebrum fluvium Thraciae, et in turmas ordines se disponunt. Cum vero iam proximum est ut avolent, hyberni circa Nilum victus desyderio incensae, grus quae inter alias extremo aetatis tempore affecta fuerit, ter circa universum gregem volans ([GR],

Io. Tzetzes) discedit, supremumque vitae diem conficit, (statim procidens mortua iacet, Tzetzes:) Hanc primo sepultura reliquae afficiunt, recta deinde in Aegyptum iter faciunt: neque immensa pelagi spatia alarum robore transmittentes usquam interquiescunt, Aelianus et Io. Tzetzes. Quum Thraciam relicturae sunt, una reliquas omnes lustrat, ([GR] et exclamat tum caeterae avolant, ea quae collectas aves lustravit, sola remanente. Oppian. Grus alte admodum volat, ut nubes e proximo conspiciat, neque tempestate agitetur, atque ita altam agat quietem, Orus. Volant alte, ut procul prospicere possint: et si nubes tempestatemque viderint, conferunt se in terram, et humi quiescunt, Aristot. Plinius et Oppianus. Cum nubes pluviis gravidas prospiciunt, clamant et vociferantur, ac ducem suum celeriores captare volatus solicitant, Isidorus. Grues multa prudenter faciunt. loca enim longiqua petunt, Aristot. Gaza addit, sui commodi gratia. Grues Scythicae plagae hyemem fugientes ad loca circa Nili fontes se conferunt hybernatum, Herodotus lib. 2. Grues in Thracia nascuntur, ubi hyems solet esse atrox, et tempestas perfrigidae idcircoque eam, quod ibi ortae sint, amore prosequuntur, in qua aestivo tempore patriae sedis studio captae, aetatem ducunt: medio autumno salutis ergo, frigoris vim non sustinentes, tanquam terrae ambitum, coeli mutationem temporumque varietatem scientia et cognitione comprehenderint, frequentes in Aegyptum, Libyam, ac Aethiopiam proficiscuntur, Aelianus. Immensus est tractus quo veniunt, si quis reputet a mari Eoo, Plinius. Post hyemem volare feruntur a montibus orientis, Isidorus, de earum ad nos (ut apparet) reditu loquens. Atqui caeteri authores omnes non ab oriente neque ad orientem, sed a septentrione ad meridiem volare scribunt, cum a nobis discedunt: contra, cum redeunt. Grus sensuum acrimonia valet, ([GR] est,) et frigus facile praesentit. quare fugiens frigus et hyberna Thraciae loca, ad calidiora et Oceanum meridionalem peregrinatur: vel secundum Aristotelem ab extremis ad extrema, nempe a Scythicis campis ad paludes e quibus fluit Nilus, Eusthathius. Quando proficiscuntur, consentiunt, Plinius. Adversus aquilas aliasque aves (rapaces) se mutuo iuvant et defendunt, Io. Tzetzes. Cum sese ab aquila impeti perspiciunt, in orbem consistunt, et contractae in sinum falcataeque existunt, atque ordinatim tanquam in aciem structae, speciem pugnae ostendunt. quare aquila regreditur. eae autem ad tergum praevolantium collis et capitibus adnitentes, nonnullam requietem laboriosi volatus capiunt. itaque laborem facilem efficiunt, Aelianus.

Grues ut facilius aerem incidant, ordinem instituunt triangulum oxygonium, Io. Tzetzes. Trianguli figuram efficiunt, ut hac forma facilius aera adversum secent. ex triquetra figura sexangulam aliquando aedunt, Aelianus. Grues Cicero ait, cum calidiora petentes maria transmittunt, trianguli formam efficere: eius autem summo angulo aer ab iis adversus pellitur. Deinde sensim ab utroque latere tanquam remis, ita pennis cursus avium levatur: basis autem trianguli quam efficiunt grues, ea tanquam a puppi ventis adiuvatur, Gillius. Ubi ventus exortus est maiori cum vi, et saevit coelum, non quomodo cum est tranquillum frontatim ac lunato globi sinu volant: sed in cuneum momento se traducunt, (non falcatae, sed triquetrae volant, ne vel circunflante vento ordo conturbetur, vel etiam funditus de suscepto itinere depellantur, Gillius,) ac ipso mucrone ventum dividunt, circum latera frustra luctantem, sic ut nihil acies turbetur, Plutarchus. Cum ab aquila se impeti perspiciunt, in orbem consistunt, et contractae in sinum falcataeque existunt, ut supra recitavi. Et coetu cinxere polum, Vergilius primo Aeneid. de cygnis volantibus. ubi Servius, Plinius (inquit) in Naturali historia dicit, omnes aves colli longioris, aut recto ordine volare, ut sequens pondus capitis praecedentis cauda sustentet. unde et prima plerunque deficiens relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem sustinere. Hoc autem volatu imitantur literas quasdam: unde in Lucano, Et turbata perit dispersis litera pennis: Haec ille in genere de avium longioris colli volatu, quae mihi ad grues potissimum pertinere visa sunt. Grues unam sequuntur ordine literato, D. Hieronymus ad Rusticum de vita Monastica. Sylvestres anseres quoque, similiter omnes gregatim volando, ordinem servant literatum, Albert. Vide supra in Anseribus feris C. Turbabis versus, nec litera tota volabit, Unam perdideris si Palamedis avem, Martialis de gruibus. Volantes ordine quodam Y. (Ypsilon) literam faciunt: id quod Palamedem deprehendisse legimus. Grapaldus. Inter volandum litera Alpha (A) ab eis delineari videtur, vel ut aliis amplius arridet, Ypsilon: cuius inventionem ex avium volatu Palamedi attribuunt, id quod indicare vel Philostratus advertitur, Caelius. Recentiores quidam, ut Eberus et Peucerus, grues volucri suo ordine literam [GR] (Labda) potius repraesentare putant. Illud inter omnes constat, Cadmum sedecim literas e Phoenice in Graeciam detulisse, [GR]  his Palamedem Troiano bello quatuor adiecisse, [GR] quas volunt simul cum ordine aciei a gruibus didicisse, Perottus. Quod si, ut Perottus scribit, nec [GR]  nec [GR], nec [GR]  literas, Palamedes invenit, merito aliquis dubitet, quomodo aliqua istarum Palamedis litera, aut grues ab eius figura Palamedis aves vocari possint. Mihi quidem quod ad ordinis figuram attinet [GR]  literam magis referre videntur volantes hae aves: volant enim (ut dictum est) trianguli oxygonii figura, sive tum solum cum venti maior urget, ut Plutarchus scribit, sive alias quoque ut alii. Videtur sane hic ordo alias etiam commoditates habere, quod sic ducem videlicet omnes ex aequo prospiciant: et alter alterius prospectum non impediat, et vento secundo etiam ex aequo fruantur omnes. Provectiores aetate in primum ordinem volando

collocant, ne scilicet se fatigent nimium sequendo, si iuniores praecederent. Clamorem etiam aedunt, ne separentur nimium aliae ab aliis. Si quam sensere defessam, aliae duae utrinque alis sublevant, aut etiam super dorsis et pedibus ferunt. retrorsum enim coelo sereno pedes extendere solent. Oppianus. Volant flatu secundo, Aristot. raro contra impetum venti, nisi fugiendo, nitentes, Albertus. Secundos ventos retro stantes observare norunt, Aelianus. Quod de gruibus iactatur, eas volatum obvertere contra ventos, id ipsum omnes pisces praeclare intelligunt, semper enim contra fluctum natant, Gillius in Aeliano, contra reliquos scriptores qui non adversis sed secundis ventis grues volare tradunt. Ducem etiam habent, et eos qui clament ([GR]) dispositi in extremo agmine, ut vox percipi possit. Cum consistunt, caeterae dormiunt, capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes: dux detecto (nudo) capite prospicit, et quod senserit voce significat, Aristot. Ducem quem sequantur eligunt. In extremo agmine per vices, qui acclament (qui vicissim acclament, ne qua deesse videatur, ut quidam citant,) dispositos habent, et qui gregem voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede sustinentes, qui laxatus somno decidens, indiligentiam coarguat. Caeterae dormiunt capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes: dux erecto providet collo ac praedicit, Plin. Cum in terram descenderint cibi gratia, dux earum caput in altum erigit in custodiam omnium: caetera vero secure pascuntur, Isidorus. Dux multum clamat, ut omnes conveniant: quod si nimio clamore raucescat, alius constituitur, Albert. Castigat voce quae cogit agmen: ea cum raucescit, succedit alia, Isidorus. Grues in tergo praevolantium colla et capita reponunt: quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat, ut ipse quoque quiescat: in eius locum succedit alia ex sequentibus: eaque vicissitudo in omni cursu conservatur, Aelianus. Itineris iam experientes duces ad volatum constituunt: et natu grandiores, ut vero proximum est, ad regendum extremum agmen deligunt, minores natu mediae sunt, Idem. Gruum gubernandi rationem hominibus regendi respublicas doctrinam dedisse ferunt, Idem. Custodes semper ac duces circumeunt, et sive homo sive fera accedat, exclamant, altaque voce insidias indicant, ut reliquae in tempore fuga sibi consulant, Oppianus. Vigiles constituunt, et decima quaeque custodit excubias, Albertus. In longissimis terrae tractibus noctu reliquae omnes somnum capiunt, tres aut quatuor ad reliquarum custodiam advigilant: et ne somno opprimantur, operoso labore ac molesto stant, nempe lapillum summa cautione sublimi pede continent, ut si quando somnus obrepserit, edito strepitu ex lapilli casu, expergiscantur, Aelianus. Quae noctu excubant in terra, crurum alterutri corpore innituntur, altero adducto prehensum lapillum tenent. Igitur illa in retinendo iugitas obrepere diutius somnum non sinit: sed statim ut remisere, decidens calculus excitat arguitque negligentem. Itaque non est cur istuc Herculis adeo quisquam miretur, Quod alae subdens arcum haerentem brachio, et Dextra clavam regens manu, quiesceret, Plutarchus. Nocte excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cavendum est, clamor indicat, Isidorus: et Plinius fere similiter ut superius recitavi. Aegyptiorum sapientes hominem sibi ab adversariorum insidiis caventem cum volunt significare, gruem vigilantem pingunt, hae enim hoc seipsas praesidio custodiunt, tota nocte per vices excubias agentes, Orus. Cum lapis e pede alicuius vigilis exciderit, reliquae sono percepto omnes clamant, quasi increpantes vigilum somnolentiam, Albertus.

Migraturae grues, lapidem pro se quaeque devorant, ut et unde prandere possint habeant, et adversus incursiones ventorum firmamentum assequantur, Aelianus. Et rursus, Lapis quem devorant, ut eo tanquam saburra firmentur volantes, auri index est: quem postquam eo ubi habitant se applicaverunt revomunt. Quod de lapide, narrant falsum est. lapidem enim eas tenere fulcimento, quem, ubi deciderit, accipi utilem ad auri probationem aiunt, Aristot. Idem Albertus quoque falsum esse ait. Lapis enim (inquit) e grege eorum cadens, a pedibus non ab ore cadit. Solent autem aliquando lapides pedibus complecti, cum digiti pedum eis incurvantur, ut super lapidem dirigant: in quem usum non peculiarem ullum lapidem, sed quemvis sine discrimine accipiunt illum etiam quem ovis incubantes interponunt, nullo discrimine capiunt. Quamobrem ridiculum est quod Isidorus scribit: Fertur (inquit) grues post hyemem volentes a montibus Orientis, harenas aureas et aurichalcum lapidem deglutire: et postea in locis transmarinis revomere. Unde dixerunt qui experti sunt, lapidem quem grues evomunt, ignis vi converti in aurum. Certum est Pontum transvolaturas, primum omnium angustias petere, inter duo promontoria Criumetopum et Carambin, mox saburra stabiliri: cum medium transierint, abiici lapillos e pedibus: cum attigerint continentem, et e gutture harenam, Plin. Lapidibus non omnes inter volandum, sed quaedam se onerant, quae aliis velociores et leviores sunt, ne reliquas celeritate volandi praeveniant, et defessae posteriores aciem deserant. Lapides quidem ab eis proiici deprehensum est a navis, in quorum aliquando naves inciderunt, Albertus. Aristophanes Byzantius grues scribit devorare lapides, ut cum bene sublimes volantes, et impetu quodam recta antrorsum ad conficiendum iter attendentes, aspectum ad inferiora impeditum habent, de via fessae eos deiiciant, et ex lapidum casu percipiant, supra marene an terram subvolent. nam si ad mare lapides deferantur, iter susceptum facere pergunt: sin ad terram decidant, a volando requiescunt, Gillius e Scholiis in Aristophanis Aves: unde Suidas etiam et Varinus descripserunt. Coturnices etiam mare traiecturas lapillis se munire Plinius et Oppianus

scribunt. Grues lapidem deglutientes, [GR]: Suidas ex Aristophane citat, ostendens dici solitum de iis qui summa providentia gerunt negotium. idque inde in vulgi sermonem venisse, quod gruibus hic mos sit, ut quoniam admodum sublimes volant, etc. ut iam interprete Gillio recitavi. Verba in Avibus Aristophanis haec sunt, [GR]. hoc est, ut Erasmus interpretatur, Venere gruum terdena ferme millia Libycis ab oris, devoratis maximis Saxis. In eadem fabula sycophanta quidam sic loquitur: [GR].

Fessis aliquibus ad terram omnes descendunt, ut se invicem expectent, Albertus. Omnes uno crure innixae dormiunt, et capita alis obvelant, Oppianus: duce et vigilibus exceptis, ut dictum est. Cur gruis et aliae quaedam aves dormientes uni tantum pedi innitantur, et caput humero alteri imponant, Hieronymus Garimbertus quaerit quaestione 51. Nocte superveniente ad fluvios festinant: et in mediis illorum collibus, quos amnis insularum instar circunfluit, resident: atque hoc ad insidias cavendas faciunt, quod insidiosae ferae aut traiicere flumen non possint, aut traiiciendo saltem strepitum cieant, quo ipsae a somno excitae aufugiant, Oppianus.

Grues volucres advenae sunt, Varro. Audio ciconias cum gruibus iniurias frigoris fugientes, mutatione coeli solum vertere, ac rursus hyberno tempore exacto, ad patriam sedem remigantes, cum illas, tum has, sicut homines domum, probe nidos suos recognoscere, Aelianus interprete Gillio. Sed quanquam utraeque hae aves frigoris iniurias fugiant, diversis tamen temporibus avolare et redire solent. Ciconias e longiquo venire non dubium, eodem quo grues modo: illas hyemis, has aestatis advenas, Plinius. Coturnices semper ante adveniunt quam grues, Idem. Cum hybernum tempus in Lybia et Aethiopia traduxerint, laetissimique dies ac tranquilli illucescere coeperint, retro ad Thraciam versus gradiuntur, Aelianus. Ab Aethiopia et Nilo migrant (ad nos redeunt) [GR], Oppianus. Cum revertuntur ad nos (a meridie ad septentrionem) nullum ducem habent. abeuntes vero habent. tum enim timent sibi ab avibus rapacibus et Pygmaeis: in reditu non item, Albertus.

D.

Grues gregales sunt, Aristo. Grus est animal civile, et sub duce degit, Idem. Ad communem custodiam cooperantur, Niphus. Animalia quaedam imitantur civilitatem in habitatione congregata et defensione communi, sicut grus, Albertus. Quaecunque grues circa migrationem prudenter et admiratione digna faciunt, in C. retulimus. Grues inter se pugnant tam vehementer, ut dimicantes capiantur. hominem enim expectare potius, quam pugna desistere patiuntur, Aristot. Grus animal est timidum, Eustathius. Avis est ad ludum et derisionem facilis: nam sylvestris etiam ad vocem hominis clamorem eius repraesentantis ludit et saltat, Albertus. Mansuefactae lasciviunt, gyrosque quosdam indecoro cursu vel singulae peragunt, Plinius. Advenae aves sunt, ut grues et ciconiae, quae certo anni tempore a nobis avolant, certo redeunt: quas cum in aviario, amputatis pennis longioribus, cludimus, inter mansuetas et domesticas vivere discunt, feritatemque exuunt, Gyb. Longolius. Grues plurimum se invicem diligunt et iuvant, Albertus. Adversus aquilas aliasque aves rapaces mutuo se iuvant, ut in C. dictum est. Grus mas et foemina pro pullis ducendis inter se decertant. nos quidem oculis nostris vidimus gruem marem deiicere foeminam gruem, et occidere rostro undecim vulneribus inflictis, eo quod pullos quo minus ipsum sequerentur abstraxisset. hoc autem accidit Coloniae ubi grues mansuetae generare solent, Albertus.

Grues Scythicis campis ad paludes Aegypto superiores, unde Nilus profluit, veniunt, quo in loco pugnare cum Pygmaeis dicuntur. non enim id fabula est, sed certe, genus tum hominum illic, tum etiam equorum pusillum (ut dicitur) est, deguntque in cavernis, unde nomen Troglodytae a subeundis cavernis accepere, Aristot. Pygmaeos sub terra degentes, supra Gangem posita loca incolere, et sicut fama de ipsis praedicat vivere, non vanum est, Philostratus libro 3. de vita Apollonii. Pygmaeorum et latrantium ([GR]) gentes in India et in Aethiopia reperiuntur, Idem. Pygmaei homines in Aethiopia sunt, tam parvi, ut pueri septem vel octo annorum, etc. ut legimus in Hebraica epistola regis Aethiopum ad pontificem Romanum in Cosmographia Munsteri. Pygmaeos Albertus genus quoddam simiarum esse putavit, quod hominum gestus sermonemque imitetur: et nos plura de eis scripsimus in Capite de Simiis diversis. sed hic quoque nonnulla adiiciemus, quae illic desiderantur. Pygmaei (inquit Eustathius) statura sua ne cubitum quidem aequant: denominantur enim a pygone. est autem [GR] vel [GR] intervallum, quod a cubiti flexu ad initium usque parvi digiti, vel ad manum extremam digitis in pugnum (quem Graeci [GR] vocant, ut inde etiam Pygmaei a Pygme dicti videantur, quod eorum mensura non cubitum totum, sed ad pygmen usque tantum impleat) pertingit. De his traditur quod cornua etiam sibi apponant, et arietum prae se ferentes speciem ([GR]: nisi malis [GR], ut arietibus eos in pugna inequitare intelligamus) ut Hecataeus ait, crepitaculis quibusdam sonent, et hoc modo grues suos hostes, ([GR].) qui brevitatem ipsorum contemnunt, ulciscantur. Sunt autem agriculturae studiosi: et, ut fertur ridicule, securim in messem adhibent, ([GR.] Caeterum et aquilonares quosdam Pygmaeos esse legimus, e regione Thules ([GR]) circa Inclica

([GR] etiam nani exponuntur apud Grammaticos.) brevi admodum corpore et vita quoque brevissima, qui telis exiguis et in acus fere tenuitatem exeuntibus utantur. Nec desunt qui homunciones huiusmodi a se visos affirment. Caeterum Pithecussae dictae insulae non tales (homunciones) alunt, sed aliae quaedam feruntur, Haec ille. Pygmaei homines parvi sunt, qui cum gruibus bellantur, et perdicibus inequitant, Basilis apud Athenaeum. At Menecles contra apud eundem, Pygmaei (inquit) adversus perdices et grues pugnant. Inducias habet gens Pygmaea abscessu gruum cum iis dimicantium, Plinius. Gerania urbs fuit Thraciae, (in eo tractu quem Scythae Aroteres tenuere,) ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur, quos Catizos barbari vocant, creduntque a gruibus fugatos, Plinius. [GR] ([GR] interpretor) [GR], Oppianus. Pygmaeae mulieris in gruem mutatio describitur ab Ovidio lib. 6. Metam. Vide etiam infra in h.

E.

Grues cum aliis modis, tum ita capiuntur. Cucurbita sicca et decollata excavatur, visco intus illinitur, iniicitur scarabeus, qui exitum quaerens immurmurabit. eo sonitu excitata grus accurret, et capite inserto, captoque scarabeo, ipsum etiam cucurbitae vas oculis, capitique agglutinabit, ut eo pennis haerente iam neque visu neque progressu uti valeat, sed uno in loco consistat, donec ab aucupe manibus capiatur. Si desit scarabeus, cepae folium iniecisse in alvum cucurbitae sat fuerit. Laqueis etiam facile capietur, si quis arundinem sectam utrinque perforet, et exiles festucas imponat, ac perforatum lapidem ab arundine suspendat. in media autem arundine ferreum acum figat, et fabam ei inserat, quam grus respiciens laqueo caput insinuet. Hac arrepta, iam retractura caput, collum illaqueatum sentiet: perceptoque dolo, sursum evolare enitetur: sed lapidis pondus obsistet, donec ab accurrente aucupe comprehendatur, Oppianus libro 3. de Aucupio. Grus pedicas ponere per hyemem convenit, Vergilius 1. Georg. Strymoniamque gruem funda deiecit, Idem XI. Aeneid. de filia Metabi. Captae vel pedica vel retibus in mensas transferuntur, Platina. Grues, cygni, etc. quomodo capiantur reti in ripis fluviorum, pulchre docet Crescentiensis 10. 18. Pantheron retis genus est quo utuntur Galli ad passeres, sturnos, grues, Budaeus. [GR], In epigrammate quodam veteri. Aquila rapit anseres, grues, etc. Aelianus. Herodius (sic vocat aquilam germanam) altissime volat. nam si aves magnae (quas insectatur) altius supra eam evaderent, ut grues et ciconiae, rostrorum acie eum interimerent, Albertus. Falcones capiunt ansere, grues, etc. Crescentiensis. Galli falconem gruier, quasi gruarium, cognominant, qui ad grues capiendos institutus est. Vidimus accipitrem ex genere perdicariorum palumbis magnitudine, gruem tractim deturbantem, visenda solertia oculis involatam, ita ut praeda torpens et in terram decidens a cane leporario exciperetur, Budaeus. Girofalcones capiunt cygnos et grues, Sigismundus Baro. Per grues domesticas aliae capiuntur grues, Author libri de nat. rerum.

Grues Aegyptios sementem facientes offendunt, et mensae (ut ita dicam) in armis ciborum redundantia extructae interveniunt, ac tametsi minus invitatae, hospitalis tamen mensae iure fruuntur, Aelianus. Grues et anseres nocent agris, Verg. Georg. 1. [GR], Suidas in [GR]. Plato in Civili in Thessalicis campis scribit esse [GR] hoc est anserum et gruum pascua. Qui sibi metuit, noctu praesertim dormiens, a venenosis animalibus, nutriat secum grues et pavones, Avicenna et Rasis. Aethiopes ex Asia in locum clypeorum pelles gruum praetendebant, Herodotus lib. 7. Tibiae primum ex gruum tibiis, unde nomen habent, tum ex arundinibus factae sunt, Perottus.

Initium hyemis clangore suo migrantes in sublimi grues designant. Quin et gaudebit arator Plebe gruum prima: gaudebit tardus arator Agmine pigrarum, (etc. deest,) Avienus. Observato quando gruis vocem quotannis alte in nubibus clangentis audias. haec enim signum arationis adfert, et hyemem pluviam praenunciat, Hesiodus. Cum grus crocitans in Lybiam migrat, serito, Aristophanes in Avibus. [GR], etc. Aratus. hoc est, Agricola qui messem celeriorem (vel tempestive serere) desyderat, gaudet grues maturius migrantes apparere: contra qui tardiorem messem vel sementem (Theon utroque modo exponit) optat, tardiore gruum adventu laetatur. solet enim mox a gruum migratione hyems et pluvia ingruere, eaque citius, si grues mature et in magnis turmis appareant: tardius vero, cum fero et non in magnis turmis, sed per intervalla et pauciores, et passim moram diutius trahentes migrant. Grues ante blandam tranquillitatem (cum longam tranquillitatem futuram praesentiunt) omnes simul ad eundem cursum (volatum coniunctum uno continuo ordine, et recta extensum) ceu bona spe fretae ([GR], tutae a tempestatibus) pergent, neque retro se convertent in serenitate volantes, Aratus. Ubi Scholiastes Theon, Praesentientes (inquit) tranquillitatem aliquandiu duraturam, in sublime se efferunt, fiducia plenae ad tam longiquum iter. Quod si ventus et tempestas inciderint, retro ferri solent, et ordinem turbare, et metum clamore testari. [GR]. hoc est, quanquam (non solum propter metum, sed etiam gaudentes clangunt cum hyemis tempore ad loca calidiora pervenerint. Et mox, Coelo tranquillo licet interdum retro et inordinate volitent, aequalem tamen et continuum ([GR]) volatum peragunt. Fieri quidem videtur, ut cum Aer durior densiorque (ut fit propter ventos et frigus et pluvias)

occurrit, retro vertantur grues: cum contra lenis, placidus et aequabilis est, recta pergant. tunc et Strymonias circumvolitare (forte, recta volitare) repente Suspicies, et per apta (versus est mutilus) ubi mitior annus Sponte procellosum desiecerit aera coeli, Avienus ex iam citato (ni fallor) Arati loco. Imminente tempestate, non solent in alto oblongi gruum ordines eodem ductu pergere, sed conversi retrorsum feruntur, Aratus. Ubi Theon, Grues (inquit) aiunt, cum pluviae futurae sunt, nec in sublime ferri, nec ita recta pergere, sed retrocedere. Avienus ex Arato sic transtulit, Si Threiciae per aperta Sponte grues trepidant, nec sese audacius aethrae Committunt. Grues nauta cum videt gyros agere, subindeque revolutare in medio maris intelligit, contrariis ventis impellentibus illas, ab itinere instituto absistere, avium discipulus factus, ad portum renavigat, et navem incolumem servat, Aelianus. Grues silentio per sublime volantes serenitatem, sic noctua in imbre garrula; at sereno, tempestatem, Plinius. Grues ex mari in mediterranea volantes, tempestatis atroces minas intelligenti significant: eaedem silentio et quiete volantes, serenitatem promittunt, Aelian. Grues in mediterranea festinantes ventum praesagiunt, Plinius. Turbulente clamantes acerbam tempestatem denunciant, Aelianus. Nunquam imprudentibus (hominibus) imber Obfuit, aut illum surgentem vallibus imis Aeriae fugere grues, Verg. Georg. 1. Earum clangores pluvias accersere fama est, Aelianus. Quum nubes pluvias prospiciunt, clamant et vociferantur, ac ducem suum celeriores captare volatus solicitant, Isidorus.

F.

Grues Polluci nominantur inter aves quae in cibos veniunt. idem [GR], id est gruum pascua a Platone nominata meminit, ut iam apud veteres grues cibi gratia anserum instar etiam domi et in villis nutritas appareat. Balearibus insulis in honore mensarum est vipio. sic enim vocant minorem gruem, Plinius. Cor. Nepos, qui divi Augusti principatu obiit, scripsit ciconias magis placere quam grues: cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse, Plinius. Gruis et anseris caro conveniunt accipitri in cibo, sed absque multo sanguine. nam si eo copiose utatur accipiter, corde gravatur, (tanquam homo ebrius vino,) et ad venationem ineptis fit, Demetrius Constantinop. Valentissimae materiae est et plurimi nutrimenti, omnis grandis avis, ut anser, grus, Celsus. Gruum carnes calidae sunt et fibrosae: et ideo post duos dies quam iugulatae fuerint, eas esse oportet. Sanguinem temperato crassiorem et magis melancholicum gignunt, Symeon Sethi. Caro gruis crassa est, nervosa et fibrosa, difficilis concoctu, et sanguinem atribiliarium parit, Rasis. Est haec avis terrestris naturae, carne dura, Albertus. graviore quam reliquarum avium, Author de nat. rerum. vitanda illis quos haemorrhoides crebro vexant et maxime pulsantes, Arnoldus Villanova. Gruis caro a Theodosio perhibetur frigida. Ioannes vero eam calidam ponit. mihi quidem frigida magis quam calida videtur, est enim crassae substantiae, difficilis concoctu, et sanguinem malum generat. unde eam frigidam et siccam esse coniicio: sicciorem tamen quam frigidiorem. Eligenda est iuvenis. per falconem aut aliam avem rapacem capta. Salubriores erunt, si antequam coquantur suspensae a collo lapidibus ad pedes alligatis per diem et noctem pendeant: item si aromatibus condiantur, et vinum generosum superbibatur, Mich. Savonarola. Elluchasem quoque uno alterove die post interfectionem servari eas iubet, lapidibus ad pedes alligatis suspensas, ut tenerae fiant carnes earum: deinde diu et diligenter decoqui. Post gruum carnem ingestam chalce mellitum sumi debet, et vinum bibi fulvum, et (cibi aut potus) huiusmodi sumi, qui ut citius distribuantur et excernantur efficiunt. sunt enim hae aves nervosae (carnis,) et crassae pinguedinis, Elluchasem. Ex gruibus cibaria quovis modo cocta, tarde coquuntur: atram bilem augent, et recrementi in se quam alimenti plus habent, Platina. Grues torminosis in cibo prosunt, Marcellus. Otidum caro medium quaedam locum habet inter anserum et gruum carnes, Symeon Sethi. Ciconiae caro eadem fere quae gruis est, Platina. mihi quidem ciconiae caro humidior, gruis vero siccior videtur. Ius gruum vocem clarificat, et semini genitali adiicit, Symeon Sethi. Ventriculi animalium non laudantur in cibo, praeter ventriculum gallinarum, aut anserum, aut gruis, Arnoldus de conser. sanit. Occisa grus in pennis iaceat (vel potius, collo suspendatur, lapidibus ad pedes alligatis, ut supra dictum est) aestate per diem unum, hyeme per duos. sic enim caro tenerior (et facilior concoctu, Hali) fiet, Albertus. Grues et phasiani mactati biduo aestate, hyeme triduo servari debent, Arnoldus de conserv. sanitate. Caro ex avibus habentibus duras carnes, (ut sunt turtures, grues, anates ferae, et huiusmodi) comedi debet a nece earum duodecim horis in hyeme, Avenzoar. vel potius viginti quatuor horis post, ut Isaac scribit, Ant. Gazius. Rasis simpliciter ad plures a mactatione dies gruem servari iubet: Symeon Sethi duos dies postquam iugulatae fuerint nullo aestatis aut hyemis discrimine adnotato. Mazonomo (genere lancis, Acron) pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo non sine farre, Horatius. Grus elixari debet, Platina. Eiusdem de porcello lactente condimentis quibusdam farciendo assandoque, verba recitavit in Sue G. Idem autem (inquit) fieri potest ex ansere, grue, etc. Gruem cum coquis, caput eius aquam non contingat, sed sit foris ab aqua. cum cocta fuerit, sabano calido involves gruem, et caput eius trahe, cum nervis sequetur, ut pulpae vel ossa remaneant. cum nervis enim manducari non potest, Apicius 6. 2. quo in loco varios grui et anati coquendis seu condiendis communes apparatus describit, quos nos omnes in Anate F. recitavimus.

G.

Grues torminosis in cibo prosunt, Marcellus. Ius gruum vocem clarificat et semini genitali adiicit, Symeon Sethi. Caput gruis, oculi, et venter siccentur, et tosta cum omnibus contentis redigantur in pulverem: quo sanatur fistulae, cancer, et omnia ulcera, Arnoldus Breviarii 3. 21. Galenus in opere de compos. medic. sec. locos, recitat compositionem quandam Andromachi ad vitia sedis cui inter caetera cerebrum gruis immiscetur. Ex medulla cruris gruis fit alcohol, id est collyrium, Serapio 7. 33. Vide inferius in Felle. Tubera et quaecunque molliri opus sit, efficacissime anserino adipe curantur. idem praestat et gruum adeps. Gruis adeps remissus durities omnes solvit, Constantinus. Cum adipe anserino remissus, locorum duritias et concretiones discutit, Sextus. Rigor cervicis adipe anserina, vel potius gruina perunctus, velocissime mollietur, Marcellus. Pingue illud, quod cum coquuntur grues superfluitat, si auribus instilletur, auditus gravitati mederi creditur. tum et harum pinguedo cum scillitico aceto sumpta ([GR]) in balneo lienis durities iuvat, Symeon Sethi. Iecur gruis utile est contra dolorem renum et operationem (vox corrupta videtur) vesicae, si aridum bibatur pondere drachmae cum aqua cicerum, Rasis. Fel gruis medetur adversus spasmum oris. et si drachmae pondere cum zambac immittatur in nares, Rasis. est autem sententia imperfecta, quae forte compleri potest ex aliorum scriptis quae nunc subiiciemus. Fel gruis calidum subtile, si cum aqua sansuci naribus instilletur, paralysi prodest, et facit titillationem, (videtur aliquid corruptum,) Haly. Sunt qui tradant, si gruum fel cum zambacelaeo (quidam inepte oleum baccarum olivae interpretatur) misceatur, memoriae lapsui prodesse. Sunt et qui harum etiam felle ad oculorum morbos feliciter utantur, Symeon Sethi. Gruis testiculi utilissimi sunt ad albuginem oculorum, si findantur, et apponatur sal gemmae: tum aridi terantur, et cum spuma maris et stercore lacertae et saccharo imponantur oculis. contra ictum et plagam oculi ablue hoc totum, Rasis. Gruis et columbae fimum eandem facultatem obtinet, ut in Antiballomenis Graecis legimus. Anseris, accipitris, gruum, et similium stercora, de quibus multa nugaces quidam fabulantur, inutilia esse experimento compertum est, Aetius 2. 117.

H.

a. Grues masculino et foeminino genere dicuntur, ut Nonius et Servius observarunt. Strymoniaeque grues, Verg. 1,. Georg. Longior hic quam grus grue tota cum volat olim, Lucilius apud Nonium. Virum tu hunc gruem Balearicum, an hominem putas esse? Laberius apud eundem. Grues etiam Naupliadae volucres dicuntur, ut Textor annotavit, et Palamedis aves. quoniam Palamedes Nauplii filius ex earum ordine tres literas reperisse fertur. Clangunt Naupliadae volucres, et pervia pinnis Nubila conscribunt, Politianus. vide supra in C. ubi de literato gruum ordine scriptum est.

[GR] generis epicoeni est, Suidas. Io. Tzetzes in masc. et in foeminino genere utitur, Basilis et Menecles apud Athenaeum masc. genere. [GR] semper in foeminino genere efferes, non masc. sicut etiam [GR], si Attice loqui volueris. [GR] dicitur quasi [GR] ([GR]) [GR]: hoc est, ab eo quod terrae semina perscrutetur. unde et [GR] (frugilega) nominatur. semina enim quae terra non obruta fuerint in agris, colligit, Varinus et Eustathius. de avicula exigua quae spermologus similiter vocitatur, inter Passeres dicam. Aut forte geranos vocata est, quod colore cinereo et fere cano tanquam geron, id est senex appareat. quin etiam in senectute color pennarum ad nigredinem ei mutatur. [GR], honorandus, [GR], (ut et [GR], et [GR],) [GR], Hesychius et Varinus. legendum puto [GR], id est grus, cum accentu in prima. nem [GR] nonnullis grus foemina exponitur, (ut [GR] mas) secundum Aelium Dionysium, citante Caelio. [GR], grus Tyrrhenis, Hesychius et Varinus. [GR], grus mas, Iidem: dictus forsan a voce. nam et Aristoteles grues in postremo migrantium agmine [GR] ait. [GR], grus, Polyrheniis, Idem.

Epitheta. Grues aeriae, (id est, altius volantes) Verg. 10. Aeneid. Altivola, Alciatus. Hyberna Rhodopes, Statius Sylv. 4: Strymoniam gruem, Verg. Aeneid. XI. Servius Thraciam interpretatur. Threicia grus, Ovidius 3 de Arte. Reperio et apud Io. Textorem haec epitheta. Grues advenae, altivolantes, Thracum volucres, rapidae, querulae, profugae, granilegae, vagae. [GR], Suidas in Bistonia) [GR], In epigrammate. Thracia olim Bistonia dicebatur, ut in Bisone dixi. [GR], In epigrammate. [GR], apud Homerum: Eustathius et alii interpretantur matutinas, vel in aere volantes. Vergilius quoque grues aerias dixit. [GR], Calabro. [GR], Oppianus. [GR], Babrius apud Suidam. [GR], id est avis proceri colli, pro grue, Melanthius apud Athenaeum. [GR], Eustathius.

Gruere dicuntur grues, ut sues grunnire: unde tractum est congruere, hoc est convenire. quia id genus volucrum minime solivagum est, Festus. Et alibi, Congruere, dictum est a gruibus, quae non se segregant, sive cum volant, sive cum pascuntur. Ingruere est simul gruum modo invadere, Perottus. [GR], imber apud Cyrenaeos, [GR], Varinus. Diades suis scriptis ostendit se invenisse corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant, Vitruvius, vide in Corvo a. Sunt qui gruem exponant machinam ad sublevanda onera, sic dictam quod in longum

prominens collum gruis referat, cuius saepe meminerit Vitruvius. Vide Budaeum in Pandectas. Tympanum, Graeci etiam geranon appellant, est rotae ambitus magni genus, cuius circumactu calcantibus hominibus adfixas pro gradibus regulas, axis fune obvoluitur, atque ita onera extolluntur, aut sublata deprimuntur, Philander in Vitruvium 10. 4. Nostri hanc machinam vocant [GO] quod ad saxa potissimum elevanda huius rotae usus sit. Geranium vocatur lignum, quo ex puteis hauritur aqua, celoneum item nuncupatum: nam [GR] lignum est, [GR] adnuere, Caelius. [GR], Varinus. vide in Ciconia a. [GR] etiam est machina quaedam quae e sublimi demittebatur ad raptum corporis alicuius, quo usa est Aurora cum Memnonis corpus raperet, Pollux libro 4. Geranos est uncus (harpax) in scena paratus a mechanopoeo, quo persona aliqua rapiebatur, [GR] ([GR] forte) [GR] ([GR,]) Varinus. Dicebatur item [GR] instrumentum ligneum in quo pistores farinam pinsunt: unde et farinas ([GR]) [GR] cognominant, Hesychius et Varinus. Nos tale instrumentum inter variam rei rusticae supellectilem, depictum dedimus in Bove H. e. Simili etiam (pila scilicet, cum pistillo qui a fune pendet, funis autem alligatus est perticae flexili quae per transversum tabulato superiori affixa est) figuli nostri utuntur: et simili fere puto molitores ad excorticanda et frangenda legumina. nec inepte aliquis etiam malleos istos quibus lintea ad usum chartae parandae comminuuntur, grues dixerit. Fuit et geranos saltatio, quam nostris literis dicere gruem licet. numerosa erat saltantium turba, quadam volantium gruum similitudine. instituta haec primum fertur a Theseo apud aram Deliam, dum exitum de labyrintho imitatur, Caelius. [GR], Pollux lib. 4. [GR], princeps et coryphaeus chori et saltationis in Delo, Varinus: quasi geranum, id est sequentem saltationem post se trahens. Geranochrus, color est lanae a gruibus vocatus, Hermolaus. Apud Plinium in Epidico de geranio video mentionem haberi, corruptis licet vulgatis codicibus: Cerinum (inquit) vel geranium. et epiphonema statim per annominationem subiungit, Gerrae maximae. hanc vero (vestem) a colore gruis cinericio puto dicam, ut ea sit quam Graeci [GR] vocant, Caelius Calcagninus in Epistolis. Geranopipas legitur in scripto quodam Hieronymi ad Eustochium, de sene quodam monacho: Huic (inquit) inimica castitas, inimica ieiunia, prandium nidoribus probat, et altilis [GR], vulgo pipizo nominatur. Ipse (inquit Caelius Rhodig.) malim legere [GR], id est senex temulentus, quem plebeia voce pipizonem dici solitum coniectamus. nam [GR] fugere significat. Plato in Civili [GR] esse scribit in Thessalicis campis: sed Pollux ex Platone [GR] legit, per [GR]   Seleucus ad nos misit tigrin, et oportebat nos illi vicissim remittere [GR], Philemon in Neaera apud Athenaeum. ego quid per vocem [GR] significetur non assequor.

Stirpes. Geranium, [GR], herba a Dioscoride (vel quisquis est qui nomenclaturas diversas adiecit) pelonitis etiam vocatur, (malim pelargitis: quod scilicet instar rostri vel gruis, vel pelargi, id est ciconiae, pericarpia sua veluti acus quosdam rigentes proferat,) et echinastrum (quod acus illi veluti spicula in echino rigeant) et geranogeron: cuius formae viriumque descriptio, omnino eam quae pecten Veneris appellatur quibusdam, referre mihi videtur: nec obstat quod eadem forte caucalis alibi dicta videatur. alia enim caucalis Dioscoridis esse potest, etc. Est et alterum geranium Dioscoridi, foliis malvae similibus, cui in colicorum cacuminibus apices quidam prominent similitudine gruini capitis cum rostro, aut canicorum dentium, nullo in medicina usu. Sunt in folliculo illo (pericarpio) geranii secundi cum viridi colores alii plures, praesertimque cinereus, tam praesenti totius colli capitisque et rostri gruini imagine, ut aptiore pictura ostendi a peritissimo pictore animalis eius tota ea pars non potuisset, Marcellus Vergilius. Est et gruina inter secundi geranii nomenclaturas apud Dioscoridem. mihi quidem eadem nominis ratio a gruini rostri similitudine ad pericarpia in his stirpibus, in utroque geranio convenire videtur, etsi authores secundo tantum generi hos acus adscribant, cui folia ut malvae, vulgo cognito, pedem columbinum vocant. Plinius geranii genus unum foliis cicutae facit, minutioribus: alterum vero anemonae foliis etc. videtur autem mihi ex diversis authoribus haec descripsisse, et unum geranii genus (possunt enim eadem folia vel anemonae comparari. vel cicutae ut minora sint tamen) in duo distraxisse. Est et tertium apud nos geranii genus, foliis fere pimpinellae, sed magis divisis, binis e regione, quam acum pastoris vulgo quidam nominant. Herba Roberti quoque vulgo dicta, quam inter sideritides ponunt eruditi, et alia quaedam sylvestris in montibus fere nascens, radice sanguinea, (unde nomen ei apud nos, [GO]) apices acuum instar habent eadem qua gerania effigie eminentes. Plinius id genus cui folia anemones, radicem inquit mali modo rotundum habere, cum Dioscorides simpliciter [GR] dixerit, hoc est radicem subrotundam: ego oblongam et teretem accipio. Radix e geranio (inquit alibi Plinius) peculiariter secundis inflammationibusque (lego inflationibus ex Dioscoride, et ipso Plinio in praecedentibus de geranio scriptis) vulvarum convenit. Apud Hesychium et Varinum [GR] pro herba scribitur. Quinquefolium herbam aliqui Germanice e vocant [GO], id est gruis pedem, quasi geranopodium. ego inter lychnidis coronariae nomenclaturas apud Dioscoridem geranopodion legere memini. [GR], quae secundum aliquos hydna dicuntur, hoc est tubera, Eustathius. Craniu, tuber et fungus radice carent, Theophrastus 1. 9. Graece

legitur, [GR]. sed Athenaeus lib. 2. pro duabus postremis vocibus, habet [GR] et [GR]. quanquam is locum Theophrasti citat non super carentibus radice, sed super habentibus corticem laevem. Hydnon est quod aliqui aschion vocant, Theophrastus 1. 10. hic etiam Athenaeus pro aschion legit [GR]. Quaerendum an tuberi appellatio cranii melius conveniat propter rotunditatem.

Geranites gemma a gruis colore (alias collo) nomen habet, Plinius.

Grus marinus, piscis quidam ab Aeliano descriptus, etc. NEROGURUNO, [GR], hoc est grus nigra, a Graecis vulgo dicitur (ut audio) avis quaedam aquatica. Ardeam Hispani quidam grou, quasi gruem appellant, propter quandam corporis similitudinem.

Icones. Aegyptiorum sapientes hominem sibi ab adversariorum insidiis caventem cum volunt significare, gruem vigilantem pingunt. hae enim hoc seipsas praesidio custodiunt, tota nocte per vices excubias agentes, Orus. Iidem syderalis scientiae gnarum cum significant, gruem volantem pingunt. illa enim alte admodum volat, Idem. Typographi quidam pro insigni suo gruem habent pictum, qui pede altero attracto lapillum sustinet, vigilantiae et diligentiae monumentum,. Gulosi hominis icon gruino collo ab Alciato repraesentatur, cuius Emblema infra in fine huius historiae ponam. Ludovicus Dominicus in Italica descriptione Theatri Iulii Camilli, inter imagines Iovi attributas: Sub Gorgonibus Iovis (inquit) erat imago gruis, quae coelum volatu petens, rostro caduceum tenebat: et elabente e pedibus eius pharetra, sagittae effusae per aerem cadebant dispersae: qualem memini iconem vidisse in aversa parte veteris cuiusdam nummi. Grus animum vigilantem significat, qui iam defessus et fastidiens mundum eiusque imposturas, tranquillitatis desiderio ad coelum evolat, caduceum hoc est pacem et tranquillitatem gerens,. E pedibus vero pharetra cum sagittis excidit, hoc est curae huius mundi relinquuntur. In hanc sententiam Psaltes: Quis dabit (inquit) mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.

Propria. Gerana, [GR], mulier quaedam fuit, apud Pygmaeos olim divinis honoribus affecta, et a Iunone in avem gruem conversa: vide infra in h. Gerania urbs fuit Thraciae, (in eo tractu quem Scythae Aroteres tenuere,) ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur, quos Catizos barbari vocant, creduntque a gruibus fugatos, Plinius. Gerania locus est in Laconico agro, Idem 4. 5. Geranthae urbs Laconicae est Pausaniae, Stephanus. In ora Graeciae oppidum est Geranea, Idem. Gerania vocatur promontorium in Megaride (cuius meminit Lysias) in mediterranea vergens, ac oblongum, indeque ab figura nuncupatum, Caelius. Stephano [GR] mons est inter Megara et Corinthum, a quo se praecipitem dedit Ino cum fugeret Athamantem, (ut meminit etiam Scholiastes Pindari in argumento Isthmiorum.) A primitivo [GR] (inquit) derivatur [GR]. gentile [GR] vel [GR]. Hunc montem Geraniam fuisse appellatum scribit Pausanias in Atticis, quia Megarus quidam in diluvio ad volitantium gruum clangorem eum tranaverit. Geranidae, [GR], incolae Phocidis, Hesychius et Varin. Gerania, [GR], oppidum Phrygiae, Stephanus.

b. GROMPHENAM avem in Sardinia reperiri narrant, grui similem, ignotam iam etiam Sardis, ut existimo, Plin. Stymphalides aves ad gruum magnitudinem accedunt, Gillius. Ibis est cruribus gruinis, Valla apud Herodotum. Theophilus ait Philoxenum Euryxidis filium ([GR]) hominem gulae praecipue circa pisces mancipium, non satisfecisse suae circa ingluviem libidini, gruis collum optando: cum potius oportuisset eum omnino aut bovem aut camelum, aut elephantum fieri, ut et multum et multa cum voluptate ingereret, Athenaeus lib. 1. cum paulo ante Philoxeni Leucadii et alterius Cytherii opsophagorum, hoc est gulae circa pisces obnoxiorum meminisset. [GR], Aristoteles in Ethicis 3. 10. Ego utrobique [GR] legere malim. nam et Machom Comicus apud Athenaeum lib. 8. de Philoxeno Cytherio scribit, optasse illum sibi collum tricubitale: [GR]. sed Philoxenum Eryxidis a Plutarcho quoque memorari Caelius annotavit. quare nihil definio. Clearchus non Philoxenum, sed Melanthium quendam ait optasse sibi [GR], Athenaeus. Ibis nigra in Aegypto pedibus est gruinis, Herodotus. Apion refert Oeneo in Menide regnante, bicipitem gruem apparuisse, tumque Aegyptum feracem extitisse: atque sub alio rege quadricipitem avem visam fuisse, et quanta antea nunquam Nilum alluvione redundasse, frugumque ubertatem mirificam fuisse, Aelianus.

c. Parasitus quidam apud Athenaeum, multa de se iactans, inter caetera nihilo se grue inferiorem esse ait ad matutinam absque calceis deambulationem: [GR]. Capra quidem cytisum sequitur, lupus inde capellam, [GR], (id est grus vero aratrum,) [GR], Theocrit. Idyllio 10. Trahit sua quenque voluptas. Aegirus agricola in epistolis Theophylacti Simocati, de gruibus conqueritur Platano rustico, quod messes ipsorum invadant et spem frugum consumant. Cattuza et Rhacole Stephano, regio est Pygmaeorum, et incolae Tussyli, ut Cares vocabant. Plinius Catizos hanc gentem appellavit. [GR], Stephanus. Pendula ceu parvis moturae bella colonis Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo, Ordinibus variis per nubila texitur alis Littera, pennarumque

notis inscribitur aer, Claudianus. [GR], Oppianus. Clamorem ad sydera tollunt Dardanidae muris: Quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues: atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo, Vergilius X. Aeneid. [GR] (clangor) proprie dicitur de gruum voce. hoc vocabulo ab initio statim tertii Iliados poeta ter utitur, semel de clamore Troianorum pugnam ineuntium, bis de gruum voce. est enim (inquit Eustathius) grus avis vocalis, ([GR]:) ut timidiora animalia omnia [GR] sunt animosis. [GR], Homerus Iliad [GR], Calaber lib. 3. Gruem marinum piscem e semine gruum per mare migrantium delapso nasci aliqui credunt, ut in Aquatilium historia recitabo.

d. Gruum genus quadam prudentia praeditum videtur, Plato in Civili. Ad civitatem avium condendam e Libya venerant [GR], Aristoph. [GR] (piratae) [GR] (ab insulis et urbibus) [GR], Sycophanta apud Aristophanem in Avibus. ubi Scholiastes, [GR], id est pro lapide. grues enim ore lapillos circunferunt, ne in transversum rapiantur a ventis. Erasistratus prae nimio adversus Hippocratem contendendi studio, ne communes quidem omnium hominum notitias observat, [GR], Galenus in libro de phlebotomia contra Erasistratum. hoc est, Sed ipsis etiam gruibus minus mentis habere deprehenditur. [GR], Homerus Iliad. [GR] In brevis staturae hominem scomma Iuliani: [GR].

e. Gruum cerebrum quippiam amatorium habet, utile ad conciliandam mulierum gratiam, si modo bene animadverterunt qui haec primi observarunt, Aelianus.

f. In Cotyis Thracum regis convivio apud Athenaeum grus etiam appositus memoratur.

g. Pulmonis vulturini dextrae partes venerem concitant viris adalligatae gruis pelle, Plin. Iecur ranae dryopetis (alias diopetis) et calamitae in pellicula gruis alligatum venerem concitat, Idem. Negant illos in ullo labore lassescere, qui nervos ex alis et cruribus gruis habeant, Idem.

h. Iocatur Epicharmus apud Athenaeum ludendo circa voces [GR]. Apologus de grue, quae stipulata mercedem os lupi gutturi inhaerens immisso capite eduxit, relatus est in Lupo, in proverbio, E faucibus lupi. Qui in conviviis griphos inenarrabiles quodammodo probant, Aesopeam vulpem gruemque imitari videntur, quarum utraque facetoso convivii apparatu alteram delusit ac dimisit in coenem, Caelius. Pygmaea in gruem mutata memoratur in descriptione telae Palladis, apud Ovidium Metam. lib. 6. Boeus author est Cygnum regem Ligurum a Marte conversum esse in sui nominis avem: et cum ad Sybarin fluvium pervenisset coivisse cum grue. Idem scribit, insignem quandam mulierem apud Pygmaeos fuisse (haec ab Eustathio [GR] vocatur) quae cum a civibus deae instar coleretur, veros deos ipsa contempserit. maxime vero Iunonem et Dianam. Quare indignata Iuno in speciem informem, avis scilicet, ipsam convertit, et Pygmaeis, a quibus antea colebatur, inimicam et exosam reddidit. Addit, ex hac et Nicodamante testudinem terrestrem natam esse, Athenaeus. Meminit etiam Aelianus de animalib. 15. 29. Aves hominibus deorum sententiam nunciant, aquila Iovis, grus Cereris, Porphyrius libro tertio de abstinentia ab animatis.

Proverbia. Grues lapidem deglutientes: Vide supra in c. et in d. Gruibus stolidior, Vide supra in d. Ibyci grues, [GR], Graecis in proverbium abierunt, quod dici consuevit, quoties sceleribus novo quodam et improviso casu proditis, scelesti poenas dant iis quos laeserunt. Id ex huiusmodi quodam eventu natum memorant. Ibycus poeta quidam, cum in latrones incidisset iam occidendus, grues forte supervolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore cum iidem latrones in foro sederent, rursumque grues supervolarent, per iocum inter se susurrabant in aurem, [GR]: id est, Adsunt Ibyci ultores. Eum sermonem assidentes in suspicionem rapuerunt, maxime desyderato iampridem Ibyco. Rogati quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter atque inconstanter responderunt. subiecti tormentis facinus confessi sunt. atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dederunt: ac (aut) potius suo ipsorum indicio, ut dicitur, perierunt. Huiusmodi ferme Plutarchus in Commentario de futili loquacitate. Meminit huius adagii Ausonius in Monosyllabis: Ibycus ut periit? vindex fuit altivolans grus. Extat super hac re Graecum Antipatri epigramma, (in Anthologio,) Erasmus.

Emblema Alciati, quod inscribitur Gula.

Curculione (Gurgulione) gruis, tumida vir pingitur alvo,
Qui larum aut manibus gestet onocrotalum.
Talis forma fuit Dionysi et talis Apici,
Et gula quos celebres deliciosa facit.

68 - de Grue