Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

69 - de Grype - de Gyge

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GRYPE, PRIMUM EX VETERIBUS,
deinde recentioribus.

GRYPS generis masculini, in gignendi casu facit grypis, ut apud Graecos [GR] (est aliqui primam circunflectant in obliquis, quae quidem apud Vergilium longa est, Iungentur iam gryphes equis. ego utroque modo, alias cum acuto, alias cum circunflexo, in vetustis Graecorum codicibus scribi reperio) non [GR]. multi tamen Latini, etiam veteres, gryphas per ph. scripserunt. nos utroque modo utemur, etsi absque aspiratione grypem scribi magis placeat. Non desunt qui etiam gryphum scribant in secunda declinatione, quos non probarim: et minus illos qui gryphonem in tertia. [GR], Hesych. et Varin. legitur autem apud Lycophronem, [GR]. aliqui [GR], id est truncum vel stipitem interpretantur. Lycophron pro navi accipit, ut Caelius annotat. etiamsi ad Alexandrum posse referri putat interpres. Picos veteres esse voluerunt, quos Graeci [GR] appellant, Nonius. Picos divitiis qui aureos montes colunt Ego solus supero, Strophilus invento thesauro in Aulularia Plauti. Hebraicam vocem peres, [HE], aliqui gryphem interpretantur. nos potius accipitrem, Paulus Fagius. Deuteronomii 14. inter aves immundas Hebraice peres legitur, in translatione LXX. interpretum [GR], et sic Procopius quoque habet, ([GR]) et Hieronymus,. et similiter Levitici 11. alii hanc vocem aliter interpretantur, ut indicavimus supra in Capite de accipitribus diversis. Est et asniih, [HE], Hebraicum nomen, quod ab aliis convertitur accipiter, smerillus, haliaeetus, gryps. In Lexico trilingui Munsteri pro gryphe legitur etiam [HE], hoc est bargesa et adia, si recte lego, nescio qua dialecto.

Gryphas volucres auritas in Aethiopia aduncitate rostri fabulosos reor, Plinius. In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen. nam cum auro et gemmis affluant, gryphes tenent universa, alites ferocissimae, et ultra omnem rabiem saevientes: quarum immanitate obsistente, advenis accessus difficilis ac rarus est. Quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiae temeritatem. Arimaspi cum his dimicant, ut intercipiant lapides, (gemmas) Solinus. Gryphas Aristeas ait feras esse leonibus (equis, Leonicenus in Variis, Aristeam quoque citans, non probo) similes, sed alis atque rostro aquilae, Pausanias. verum quae capita cum incurvis rostris aquilarum more, sed aurita habeant, Leonicenus. Grypibus ([GR]) maculas ceu pantherarum inesse aiunt, Pausanias in Arcadicis. Aurum quod gryphes effodere dicuntur, petrae sunt aureis guttis minutissimis conspersae, quas haec fera rostro discindit. Sunt enim huiusmodi aves in India, et Soli sacrae esse perhibentur: easdemque quadrigae iungunt qui Solis imaginem apud Indos pingunt. Magnitudine autem ac viribus leonibus pares illos esse tradunt: et ob petrarum cupiditatem sibi invicem insidiari, elephantos quoque ac dracones superare. Volant autem non multum, sed quantum parvulae aves. non enim pennatae sunt, sed rubra pellicula alarum costae, tanquam digiti (animalium scilicet steganopodum) connectuntur. Itaque in gyrum delatae aliquantum volare, et e sublimi pugnare possunt, Philostratus lib. 3. de vita Apollonii. Philostratus scribit grypes superare elephantos et dracones, (Aelianus cum caeteris quidem animalibus grypes pugnare ait, ab elephantis vero et draconibus vinci,) omnia denique animalia praeter tigridem, quae ob velocitatem ab ea aufugit: vultu quoque non multum ab humano differre, Volaterranus.

Gryphem Indicum animal audio similiter quadrupedem ut leonem esse, robustissimis item existere unguibus, leonum similibus: tum esse posticis partibus nigrum ([GR]. in nostro codice) anticis vero rubrum: alas autem ipsas non item eiusmodi, sed albicantes ferunt. Crestas eos ait ([GR]: id est, collum coeruleis pennis floride distingui) aquilino ore esse, et capite cuiusmodi pictores fingunt: oculis autem igneis, nidosque in montibus facere, utque aetatis processu grandes non capi, ita earum pullos comprehendi posse. Bactri autem Indis finitimi eos illic auri custodes esse, aurumque effodere aiunt, et simul eo ipso nidos construere: quod vero auri in terram deciderit, Indos homines auferre. Contra Indi eos auri, quod veri quidem simile videtur, custodes esse negant. neque enim griphes auri egere, at contra ipsos cum ad colligendum aurum homines accesserunt, hos de pullis suis maiorem in modum timentes, pro eis pugnare, atque cum aliis etiam animalibus concertare, eaque funditus vincere. Contra autem leones et elephantos non stare, (atqui Philostratus has etiam belluas a gryphibus superari scribit.) idcirco indigenae, quod ab huiusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu proficisci, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi gryphes versantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est. Quocirca aurum venari studentes, mille, aut bis mille armati eo perveniunt, simulque fossoria et saccos afferunt, silentem lunam observantes. Quod si gryphes fallant, duplicem commoditatem assequuntur, quod et eorum vita ab illorum atrocitate servatur, et quod etiam aurum Indi domum auferunt. Sin in furto deprehendantur, perierunt. Cum semel eo profecti sunt, domum non nisi trien<n>ii, aut quadriennii intervallo revertuntur, Aelianus.

Sphingem finxerunt unguibus gryphis, Scholiastes Lycophronis. Ad Septentrionem Europae quam plurimam auri vim esse constat. sed quomodo fiat, pro comperto dicere non queo. Dicuntur tamen id a gryphibus auferre Arimaspi, viri unoculi, quod quidem non crediderim, ut viri

nascantur unoculi, caeteram naturam habentes aliis hominibus parem, Herodotus libro 3. Aristeas Proconnesius in versibus suis scriptum reliquit, grypes ob aurum cum Arimaspis (qui omnes lusci nascantur) supra Issedonos certare. aurum vero quod custodiunt terram proferre, Pausanias.

Aucha vel ancha (nescio cuius linguae vocabulum, apud Rasim in libro de 60. animalibus cap. 39.) avis est maxima, teste Aristotele, (nihil tale apud Aristotelem extat) ex cuius alarum pennis pharetras fieri aiunt, ad condendas sagittas. et ex unguibus eius vasa potoria. Indigenae ut eas, duos boves alligant in curru alligato lapidibus, iuxta currum vero tugurium est, in quo latet venator: qui in promptu secum habet ignem et aquam. Et cum advenerit avis, et unguibus in bovis corpus infixis nec illum auferre, nec ungues extrahere potest, venator igne alas eius accendit: iisque consumptis ut volare non amplius queat (ignem aqua restinguit,{ et) capit}<) et capit>. Sunt sane animalia omnia in regionibus ab aequatore versus meridiem tum corpore maiora, tum magis admiranda, ut elephantes et rhinocerotes, et alia monstrosa. Caeterum in felle huius avis est quaedam facultas mirabilis adversus comitialem, cum ad sternutationem ciendam sumitur drachmae pondere, nimium hoc pondus est:) praestat enim plus quam ocilece, (vox mihi obscura,) Haec ille. Aves in Aethiopia tantae reperiuntur, ut pedibus bovem vel equum integrum abreptum pro pullis cibandis auferant, Rex Aethiopiae in epistola Hebraice scripta ad pontificem Romanum in Cosmographia Munsteri. Indorum grypes et Aethiopum formicae, quanquam sint forma dissimiles, eadem tamen agere student. nam aurum utrobique custodire perhibentur, et terram auri feracem adamare, Philostratus. Aurum a formicis aut gryphibus apud Scythas erutum omittamus, Plinius.

Grypi nomen impositum mihi videtur a rostri et unguium aduncitate, qua aquilam referre dicitur. grypum enim Graeci aduncum vocant. Gryphes et striges an extent in natura, Angelus Decembrius quaerit parte 68. Iungentur iam gryphes equis, Vergilius Aegl. 8. Ubi Servius, Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus, omni parte leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infestae, Apollini consecratae. Grypae, ([GR], secundum alios [GR]) dicuntur nidi vulturum, Hesychius. [GR], Eustathius. Gryphes Hyperborei, obunci, et Scythici apud Textorem. [GR], Aristoph. in Ranis. scholiastes interpretatur [GR], peregrina ([GR]) scuti insignia. aquilas enim (inquit) solebant in scutis pingere. Canathra grypum imagines sunt ac tragelaphorum ligneae, quibus insidentes puellae circunferebantur in spectaculis, ut Xenophon indicat et Plutarchus exponit, Caelius. Scyles rex Scytharum habuit in urbe Borysthenitarum aedes magnificas, et circa illas e lapide candido sphinges et grypes stantes, Herodotus libro 4. Athenis in arce simulacrum est Palladis: cuius galeae ad partem utranque gryphes sunt additi, in medio imago sphingis incumbit, Pausanias. [GR] (de dapidio picto) [GR], Hipparchus apud Athenaeum.

Gryphus, nasus gibbus seu aquilinus, a gryphis similitudine, Tortellius. Apud Persas plurimi sunt grypi, [GR], Scholiastes in Argon. Apollonii. Grypos, id est adunco naso homines Persae amplexabantur, et regios opinabantur, quod eiusmodi fuisse Cyrum proditum sit, Caelius. [GR], pars de instrumentis navis, et anchorae, et genus animantis volucris quod [GR] ([GR], Hesych.) vocant, Varinus. [GR], idem quod [GR], genus retis piscatorii, [GR], Eustathius. hinc et gryphus dicitur sermo obscurus, et intricatus instar aenigmatis, qui in convivio (inquit Eustathius) proponi solebat, proposita in medium phiala vino plena, quam qui griphum solvisset pro mercede ebibebat. Agrestes boves epigrypos esse dicunt Graeci, id est rictu leviter adunco. Persina boum armenta, et equorum, ovium, coturnicum ac grypum ([GR]) greges praemisit, partim ut ex unoquoque horum animalium genere hecatomben adornaret, partim ut populus inde aleretur, Heliodorus lib. 10.

EX RECENTIORIBUS.

QUIS gryphas auritos in Asiatica Scythia habitare credat? Perottus. Plinius etiam (ut recitavi) has aves fabulosas existimat. hinc est forte quod nullum eius in linguis diversis peculiare nomen reperitur, sed nationes omnes usitato Graecis nomine gryphem appellant. cur enim nomen rei nunquam visae, aut nusquam (ut suspicamur) extanti, aut certe in ipsorum regionibus nusquam, indere homines voluissent? Nam quos Graecorum vanitas indiderit mirum non est, quae centauros etiam et sphinges et alia huiusmodi nomina confinxerit. Illyrica tamen lingua gryps appellatur nob. Graecis hodie vulgo [GR]. Italis et Gallis gryphon, vel griffon. Germanis [GO] vel [GO]. Anglis a grype vel gryffon. Perperam grammatici quidam vulturem gryphem nominant, vulturem et gryphem inepte confundentes, Turnerus.

Gryphus est avis quadrupes, capite et alis aquilae similis, sed multo maior. In nido suo lapidem agathem ponit, Author libri de nat. r. Animal pennatum et quadrupes est gryphus, (etc. ut Servius,) Isidorus. Gryphes aves ab historicis potius quam philosophis et rerum naturae peritis memorantur. Aiunt autem eas anterius, capite, rostro, alis, et pedibus anterioribus, aquilam referre: posterius vero breves. ex maioribus (ut ex Rasi etiam supra scripsi) cyphos potorios fieri. hinc esse quod alii longos, alii breves gryphis ungues inveniri dicant, Albertus. Iohannes de Montevilla scribit corpus magni gryphi maius esse octo leonibus regionum nostrarum. nam postquam

bovem, equum vel hominem etiam armatum occiderit, pleno volatu illum auferre, ungues eius tanquam cornua bovis esse, e quibus magni pretii pocula fiant: ut de pennis alarum eius arcus rigidi et missilia et sagittae ad iaculandum aptae. Memini ego me videre apud aurifabrum in civitate nostra cornu nigrum laeve, et in summo aduncum, fere ut in rupicapris, triplo forte crassius, cuius labris argentum inducturus erat aurifaber, ut pro poculo mensis adhiberetur. id forte bovis alicuius peregrini, ut quem Indicum vocant, aut bubali, cornu erat, ille vero pro gryphis ungue acceperat.

Ad extremum septentrionem Rhiphaeos et Hyberboreos montes aliqui posuerunt, quos illic nullos esse experientia constat. Quinetiam in Iuhra et locis septentrionis non effoditur aurum, argentum, nec alia metalla. nec inveniuntur illic gryphi et magnae aves prohibentes fodere et efferre aurum. Ego sane contra veteres authores gryphos nec in illa Septentrionis, nec in aliis orbis partibus inveniri affirmarim, Matthias a Michou in Sarmatia Asiana. Ultra Madaigascar maximam et ditissimam insulam. aliae quaedam insulae sunt, quae propter velocissimum maris cursum difficillime adiri possunt. In his certo anni tempore apparet mirabilis species avis, quae Ruc appellatur, aquilae quidem effigie, sed magnitudine immensa. Aiunt qui illas viderunt aves, plerasque alarum pennas longas esse pastus duodecim, ea crassitie quae longitudinis mensurae conveniat. Avem tanti roboris esse, ut sola sine aliquo adminiculo elephantem capiat: et in sublime raptum, rursum ad terram labi sinat, quo carnibus eius vesci possit. Ego Marcus quum primum haec de illa ave audissem, putabam esse gryphum, qui pennatus et quadrupes (ex recentioribus tantum aliqui gryphem quadrupedem faciunt, veterum nullus quod sciam) fertur, leoni omni ex parte similis, mihi quod faciem habet aquila similem. Sed hi qui aves illas viderant, constanter asserebant, nihil illis commune esse cum ulla bestia, et quod duobus ut reliquae aves incederent pedibus. Habebat meo tempore magnus Cham Cublai nuncium quendam, qui in insulis illis tam diu captus tenebatur, donec incolis earum satisfactum esset: et hic postliminio domum revertens, mira retuylit de conditione illarum regionum, et de variis animalium generibus quae in illis inveniuntur, Paulus Venetus. Lutetiae in templo quodam (Palatii, ni fallor) pes gryphis suspensus ostenditur. eum quidam falsum esse suspicantur, et ex ligno confectum. canonici vero illius loci, ex Melita vel Rhodo allatum esse asserunt a quodam huius ordinis equite.

AVIS chym vel kym (Graece [GR] legitur, id est ossifraga) maior est aquila (vulture, ex Avicenna.) et hoc genus aquilae quidam gryphem esse putant, Albertus. idem rursus vocem kym pro vulture ponit.

IN capite de aquilis diversis quarum recentiores meminerunt, avem in Misnia Germaniae repertam descripsi maximam, cuius crura leoninis maiora fuerunt, ungues instar digiti humani.

DE GYGE AVE.

GYGES avis est semper clamosa et canora, ([GR],) unde et nomen ei impositum. Haec aves amphibias noctu devorat. Linguam eius aere exectam si quis infanti (qui tardius loqui incipiat) edendam dederit, mox silentium eius solvent ut fari incipiat, Oppianus de aucupio 2. 16.

 

69 - de Grype - de Gyge