Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

73 - de Ibide

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIUNT AB I. LITERA.

DE IBIDE.

A.

HEBRAICAM vocem ianschuph Levit. 11. et Esaiae 34. Septuaginta et Hieronymus ibin interpretantur. doctiores multi noctuam, et avem nocturnam esse consentiunt, a voce ianaph (vel nescheph potius) quae crepusculum significat, tum temporis enim apparet, ut Aben Ezra dicit, cum lucem interdiu ferre nequeat. Vide in Cigno supra, et Noctua infra. Tinschemet quoque eiusdem linguae vocabulum alii ibin, alii aliter exponunt, ut scripsi in Talpa A. Avicennae interpres pro ibide habet auschuz, sed Albertus legit caseuz. Avis (inquit, de ibide sentiens) qua ab Aegyptiis secundum Aristotelem leheras (alias ieheras) dicitur, secundum Avicennam caseuz vocatur. Graece [GR] scribitur. Mentiuntur qui dicunt ibides esse ciconias: nisi dicant genus esse ciconiarum in orbe nostro ignotum. habent enim ciconiae rostrum rectum, ibides aduncum, Author de nat. r. et Albertus. Ibidi forte cognata est avis quam Itali falcinellum vocitant, mox post Ardeas nobis descripta: cui rostrum longum et aduncum, id est modice, arcus aut falcis instar, inflexum. color pennarum subviridis. Tringo dicta avis a vulgo Gallorum ad mediterraneum mare, quae ciconiae similis est et serpentibus vescitur, nondum mihi cognita est. Bellonius ibidem nigram facere videtur avem illam, quam nos Corvum sylvaticum diximus. vide supra in Himantopode.

B.

Ibis extra Aegyptum nunquam progreditur. quoniam coeli status illic uvidus est, ([GR]. id est, quoniam Aegyptus magis quam ulla regio ad meridiem sita est. quod cum verum non sit, Gillius [GR], humidum transtulit, licet in ea significatione usurpari non putem, nisi forte a poeta aliquo:) et Luna omnium maxime planetarum humida ([GR].) Iam si quis vi atque impetu eam ab Aegypto exportet, illa quidem ex insidiatoribus ultionem capit, vel cum magna

sua pernicie. mortem enim sibi fame consciscens, raptoribus studium in se exportanda extra Aegyptum vanum esse ostendit, Aelianus. Circa Licham in extrema Africa lacus quidam dulcis est, et in eo loco ibes conspiciuntur, Strabo. Visam in alpibus ab se peculiarem Aegypti ibin, M. Egnatius Calvinus praefectus earum prodidit, Plinius. Scio ego in alpibus reperiri avem, quam nostri ciconiam nigram appellant: quam tamen ibin esse rostrum rectum non sinit. ut neque corvus sylvaticus alpina avis nigra ibis esse mihi videtur, quamquam rostro adunco, quod alia quaedam non respondeant. Ibes Aegypti duplici genere distinguuntur. sunt alae candidae, aliae nigrae. candidae apud Pelusium tantum non sunt, cum in reliqua tota Aegypto habeantur. nigrae contra apud Pelusium tantum, in caetera Aegypto nullae, Aristoteles, Plinius, et Solinus. Rostrum non rectum, sed aduncum ([GR], Herodotus) vel obliquum ibidi tribuunt Plinius et Pausanias. Stymphalides aves magnitudine grues aequant, sed ibibus sunt similes, rostra tamen habent firmiora, et non ut ibes obliqua, Pausanias in Arcadicis. Ibis nigra tota vehementer est, cruribus gruinis, rostro maxima ex parte adunco, eadem qua crex magnitudine. pugnant autem nigrae cum serpentibus. At earum quae pedes humanis similes habent (omittit haec Vuottonus. Graece legitur, [GR]) gracile caput ac totum collum, pennae candidae praeter caput cervicemque et extrema alarum et natium, quae omnia vehementer nigra sunt: crura et facies ([GR], rostrum) alteri consentanea, Herodotus libro 2. Crex avis marina ibidi similis, Hesychius. Ibis magnitudine et figura ciconiae persimilis est. colore autem duplex. nam altera ciconiae similis, altera tota nigra: et nullum Alexandriae trivium non eis plenum est, Strabo. Ibes aves sunt excelsae, cruribus rigidis, corneo proceroque rostro, Cicero 1. de nat. deorum. Qui Taricheae bestiis praesunt, ibidis intestinum sex et nonaginta cubitorum esse affirmant. quod idem in Lunae defectione comprimitur, Aelianus. hinc est nimirum quod etiam decrescente Luna minus quam augescente alimenti hanc avem capere apud eundem traditur. Ibis iuxta Nilum est varia, in Aethiopia (Pelusio malim) vero nigra: avis magna, in multis ciconiae naturam referens, Albertus. Idem alibi ibidem scribit esse ciconiam totam nigram in dorso, et reperiri quoque fuscam, (griseam.)

C.

Ibis licet aquatica sit et super (iuxta) Nilum versetur, aquam tamen nunquam ingreditur, neque natare potest, Albertus et alii obscuri. Nocte et die semper iuxta litora (ripas) ambulat, Physiologus. Magna tarditate graditur: nec eam ocyus quispiam ingredi videat, quam molli gradu et tardo, more lautarum mulierum, Aelianus.

Cibus ibidis. Gaudet ibis alimento foetido, venenoso, et voracissima est, et inimica serpentibus, Simocatus. Apud Graecos Lexicorum conditores ibin [GR] ab esu serpentium, et [GR] ab impuritate victus cognominari invenio. Nullum Alexandriae trivium non plenum est his avibus, partim utiliter, partim inutiliter. utiliter quidem, quia omnem serpentem, et omnes macelli immundinas colligit. inutiliter vero, quia immunda est, et omnia comedit, nec facile a mundorum coinquinatione arceri potest, Strabo lib. 17. Ibes nigrae anguium volucrium catervas pestilentes intra Aegyptios fines et ingredi prohibent, et pro terra sibi amica propugnantes, illud universum agmen interficiunt, atque consumunt. Aliae vero ibes ex Aethiopia Nili alluvionibus serpentes Aegyptum appetentes conficiunt, eorum conatibus obviam euntes: quae causa prohibet Aegyptios ex accessu serpentium perire, Aelianus. Serpentes (parvos, Mela) alatos ferunt initio veris in Aegyptum volare, quos ibides aves occurrentes ad ingressum planitiei interimant: et ob id opus ibidem magno in honore Aegyptii habent, Herodotus. Ibes maximam vim serpentium conficiunt. avertunt pestem ab Aegypto quum volucres angues ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt. ex quo fit, ut illae nec morsu vivae noceant, nec odore mortuae. Eam ob rem invocantur ab ipsis Aegyptiis ibes, Cicero 1. de nat. deorum. Ibis serpentum populatur ova, gratissimamque ex his escam nidis defert. Sic rarescunt proventus foetuum noxiorum. Nec tum aves istae tantum intra fines Aegyptios prosunt. nam cum Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur: sagacitate, qua ad hoc valent, aves excitatae, in procintum eunt universae, et prius quam terminos proprios externum malum vastet, in aere occursant catervis pestilentibus, ibi agmen devorant universum. quo merito sacrae sunt et illesae, Solinus et Ammianus Marcellinus. Ibis Aegyptiis utilissima est ad serpentes ac locustas bruchosque delendos, Diodorus. Quod autem calidissima sit natura, propterea vel pessimarum rerum conficientissima vorago est. siquidem serpentes et scorpios exest, et conficit, atque ex his partim facile et calore, quo permulto abundat, exterit, et concoquit: partim nullo negotio excrementa excernit atque expellit: aegritudine perraro afficitur ,Aelian. Ibis iuxta aquas colligit pisciculos et cadavera reiecta, et alia quae invenerit animalia, et maxime serpentes. altiores quidem et puriores aquas in quibus pisces puri degunt, refugit, Albertus et alii obscuri. Catarractes, ibis, etc. prohibentur, eo quod aves sint piscium voraces, quorum rapinae inhiant, Procopius. Ibin audio crescente Luna copiosiore alimento uti quam decrescente: et intestinum eius in Lunae defectione comprimi, Aelianus. In quilibet vel sordidissimum, quamvis immittit rostrum, ut quippiam illic inquirat, ex inquisitione tamen cibi, cum se quieti tradit, cubile lavat, et

purgat, Idem. Ibis nunquam sordidam aut veneno infectam (medicatam aut insalubrem, Plutarchus) aquam bibit, Idem.

Ore parit, Solinus. Aegyptii eam ferunt ore coire et parere: veruntamen ea de re mihi non facile persuadent, Aelianus. Aristoteles de generat. anim. 3. 6. contradicit illis qui corvum et ibis ore coire putant, ut retuli in Corvo C. Ibis in palmis, ad evitando feles, nidificat: non enim facile in palma, ob eminentem et cultellatum trunci corticem ii saepe repulsi et reiecti, sursum correpere possimus, Aelianus. Lunae sacra est. tot enim diebus ova excudit, quot Luna augetur et decrescit, Idem. Ibidis ova frangunt Aegyptii, quod inde basilici credantur nasci, Simocatus. Ibis rostri aduncitate per eam partem se perluit, qua reddi ciborum onera maxime salubre est, Plin. Purgationem qua ibis utitur, salsuginem scilicet adhibens, advertisse et imitati postea Aegyptii dicuntur, Plutarchus et Aelianus. sed Aelianus salsuginis mentionem non facit. Vidi ego canem saepe vomitu utentem, et Aegyptiam avem clysterem imitantem, Galenus in libro de phlebotomia. Apion eam ait longissimae vitae esse. Atque in eam rem Hermopolis sacerdotes citat sibi sane immortalem ibim ostendisse, quod quidem ipsum huic non minus procul a vero abesse videtur, quam ab omni ratione abhorrere existimo, Aelian. Ibis felle hyaenae interimitur, Aelianus.

D.

Mitissima (mansuetissima) avis est ibis, Strabo. Haec avis prima clysteris usum hominibus monstravit, ut retuli in C. Crocodilum si ibis penna tangas, immobilem reddes, Orus et Aelian. De ibidum pugna contra serpentes scripsi in C. Ibidis pennae serpentibus adversantur, Simocatus. Non movebitur serpens penna ibidis ipsi iniecta, Zoroaster in Geoponicis. et Florentinus Democritum citans authorem. Quilibet serpens ibidis pennam vel intueri timet: si attigerit, obtorpescit: si comederit, ventre dirupto moritur, Philes.

E.

Ibis etsi utilis est in Aegypto, ut quae serpentes omnes, et omnes macelli immundicias absumat: inutilis est tamen tanquam avis immunda, et quae a mundorum etiam inquinatione non facile arceatur, ut narravi in C. Iosephus Antiquitatum Iudaicarum 2. 10. Moses (inquit) cum ad bellum contra Aethiopes ab Aegyptiis mitteretur, plectas ex papyro fecit in modum arcarum, easque complens ibidibus secum portabat. hoc autem animal serpentibus inimicum est. fugiunt enim eas advenientes: et cum se celare voluerint, flatu velut cervorum arreptae devorantur. Ibides autem sunt valde mansuetae, et generi tantum serpentino feroces. Ibis apud Aegyptios sacra est et amabilis et innocua: ideo quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae, Ammianus Marcellinus. Vescitur ibi scorpionibus et serpentibus, Aelianus. Aegyptiis utilissima est ad serpentes locustas brucosque delendos, Diodorus.

F.

Ibis, sive tinschemet Hebraice dicta est, sive ianschuph, in vetere Testamento, cibis interdicitur: sive etiam neutro istorum nominum. impura enim videtur, cum serpentibus et cibis impuris tantum alatur. Ibidum ova et caro venenosa sunt, quoniam devorant serpentes, Albertus. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscoenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit, Eucherius. Ibidem, ciconiam et gruem Baptista Fiera in Coena sua tanquam graves cibos improbat. Ibis (inquit) in antiquos, redeatque ciconia luxus. nos ciconiam quidem mensis receptam legimus, ibin vero nunquam.

G.

Ibidum ova et caro venenosa sunt, quoniam devorant serpentes, Albertus. Ova earum frangunt Aegyptii quod inde basilisci credantur nasci, Simocatus. Si quis ea comederit, morietur, Author de nat. rerum. Assa feras (serpentes, nidore scilicet) depellunt, Kiranides. Cinis ibidis sine pennis crematae potus tormina sanat, Plinius. Ibidum pennae vim serpentibus contrariam habent, (non tamen inter hominis remedia commendantur,) ut scripsi supra in D. Pro foliis erini, id est caprifici, fimus ibidis vel folia mori in medicina substitui possunt, ut legimus in Antiballomenis Graecis quibusdam, sed folia mori alias proxime postponuntur, substituenda scilicet pro radice hibisci.

H.

a. Ibis in gignendi etiam casu ibis facit, vel ibidis. Cicero et Plinius ibes in multitudinis numero protulerunt. Invenio et [GR] per [GR] in ultima apud Athenaeum quod non probo. [GR], Hesych. et Varinus. [GR] avis est, cuius genitivus [GR], et accusativus (pluralis) [GR], Varinus. quasi mascul. generis sit. Plutarchus in libro de Iside, et alii omnes (quod sciam) gen. foem. proferunt. [GR] (malim [GR] per [GR]) genus est avis clamosae, a qua Ibycus nomen proprium factum est: [GR], Etymologus in Ibis. Videri autem potest Ibyx avis nomen per onomatopoeiam factum, ut et [GO] apud nostros: quae forsitan etiam eadem fuerit, cum et clamosa sit, et onomatopoeia similis. Ybos vel ibis pro antho ave apud Albertum legitur, qui etiam alicubi imperite eandem ciconiae facit. vide in Antho. Idem Albertus alicubi ichneumonem quadrupedem ex interpretis Avicennae (opinor) translatione anschycomon et Thyamon vocans, ibidem avem interpretatur indoctissime.

Ichneumonis et ibidis imago in statua reperitur Romae in horto Belveder in palatio Pontificis, Bellonius. Aegyptii cor volentes indicare, ibin pingunt, quod haec avis Mercurio cordis ac rationis praesidi attributa sit, (ut dicemus in h.) Orus. Iidem pro homine rapace et otioso, crocodilum pingunt cum ibidis penna in capite, hunc enim si ibidis penna tangas, immobilem reddes, Idem. De ibide aurea quae in comessationibus Aegyptiorum circunferebatur, vide infra in h.

Ibidis sanguis inter rubi nomenclaturas apud Dioscoridem legitur. item ibidis penna et ibidis unguis pro quinquefolio secundum Magos.

Aristophanes in Avibus Lycurgum ibin cognominatum scribit: ubi Scholiastes ostendit Lycurgum a plerisque vel genere vel moribus Aegyptium esse creditum. Minutianus auctor est, Corvinum ab Ovidio appellatum fuisse ibin ex avis foeditate, cui ventrem rostro purgare insitum sit, et hoc ex Callimachi imitatione, Caelius. Callimachum invenio Apollonium poetam ibin appellasse. Ibis (ut Grammatici scribunt) a similitudine avis eiusdem nominis, pro invido ponitur. unde Ovidius conscripsit libellum in invidum, quem In ibin vocavit. Ibidis (inquit) interea tu quoque nomen habe.

h. In pugna gigantum contra deos Cyllenius (id est Mercurius) ibidis alis latuit, Ovidius 5. Metam. Ibin orationis parenti Mercurio aiunt in amore esse, quia orationis speciem similitudinemque gerat. nanque eius nigrae pennae cum tacito, et nondum emisso sermone comparari queunt: nec dum vero prolatae orationi, intimorum sensuum enunciatrici, candidae possunt conferri, Aelianus interprete Gillio. sed aliter ex eodem Volaterranus. Ibis (inquit) a Mercurio diligitur, quod eius naturae conveniat. nam quod nigra et alba in hoc genere reperitur, altera mentis tantum excogitata, tacitaque notantur. altera vero nuncius auditi prolatique sermonis extrinsecus significatur. Aegyptii dicunt ibin statim ab ovo excusam duas drachmas appendere, quantum et cor infantis nuper nati. Eadem pedum inter se et ad rostrum intervallis designatis trigonum aequilaterum (cordis quadam specie scilicet) constituit, Plutarchus in Symposiacis 4. 5. et in libro de Iside. Illam ibidis etiam vim de Aegyptiorum libris accepi: eam nimirum cum in pennas, quae sub pectus existunt, collum et caput abdiderit, cordis figuram exprimere. Socrates in Phaedro Platonis, Audivi (inquit) circa Naucratem Aegypti priscorum quendam fuisse deorum, cui dicata sit avis quam ibim vocant, deo autem ipsi nomen Theuth. Eruditi Thoth vel Theuth deum, Mercurium interpretantur. Aegyptii cor volentes indicare, ibin pingunt. quod quidem animal Mercurio attributum ac dicatum est, cordis omnisque rationis praesidi et moderatori. nam et ibis per se ipsa magna ex parte cordi adsimilis est, de qua re plurimi apud Aegyptios agitantur sermones, Orus 1. 36. Ibis Lunae sacra est. tot enim diebus ova excudit, quot Luna augetur et decrescit, Aelianus. In comessationibus ([GR]) Aegyptiorum, aurea deorum simulacra circunferunt: canes duos, accipitrem unum, et ibin unam. et quatuor haec simulacrorum idola, quatuor literas vocant. canes duo mundi hemisphaeria interpretantur, accipitrem Solem, ibidem Lunam. opacam enim Lunae partem ([GR]) nigro ibidis pennarum colori: splendidam albo conferunt. alii per canes accipiunt duos tropicos, Per accipitrem aequinoctialem, per ibin denique zodiacum: quod haec avis praecipue in numeri et mensurae cogitationem Aegyptios induxerit, quem admodum prae caeteris circulis zodiacus, Clemens lib. 5. [GR]. Aegyptii animalium quorundam figuras non sine humani generis emolumento diis distribuere. nam cum eorum regio adeo serpentibus scateat, ut nulla maior pestis incolas soleat infestare, provida natura Deusque malorum depulsor aves quasdam illuc immisit ibes appellatas, quae serpentes interimunt. quamobrem Aegyptiorum sapientes, ut homines Aegyptios ab interficiendis huiusmodi avibus suae gentis conservatricibus deterrerent, (neque enim deerant qui eis mortem molirentur,) lege caverunt, ne cui liceret Aegyptiorum ibim interimere, subiecta causa, quod dii si quibus apparerent, in ibium forma sese eis ostenderent, Alexander Aphrod, in 12. primae philosophiae Aristot. Aegyptii diversa animalia colunt vel usus vel symboli gratia: quaedam etiam utriusque, ut ibin. haec enim reptilia mortifera interimit, haec prima clysteris usum in seipsa ostendit: et religiosissimi sacerdotum non alia lustrali aquam purgantur, quam de qua ibis biberit. neque enim unquam illa insalubrem aut venenatam aquam gustat, cum ne accedat quidem. haec designatis inter se pedum gressu distantium et rostri intervallis triangulum aequilaterum efficit. Et nigrae eius pennis albis ita appositae sunt, ut Lunam amphicyrton referant, Plutarchus in libro de Iside. Ipsi quorum vanitas ridetur Aegyptii, nullam belluam, nisi ob aliquam utilitatem consecraverunt: velut ibin, quod maximam vim serpentum conficiat, Cicero. Vide etiam supra in C. Invocant Aegyptii ibes suas contra serpentium adventum, Plinius. Crocodilon adorat Pars haec (Aegypti,) illa pavet saturam serpentibus ibin, Iuvenalis Sat. 15. [GR], ([GR] potius,) [GR] Timocles in Aegyptiis apud Athenaeum. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum imbutae mentes parvitatum erroribus, quamvis carnificinam potius subierint: quam ibim, aut aspidem, etc. violent, Cicero. In Aegypto si quis aliquam de feris sacris volens occiderit, morte mulctatur: sin invitus plectitur ea mulcta quam sacerdotes statuerint. Ibin vero aut accipitrem quisquis necaverit, sive volens, sive nolens, necessario morte afficitur, Herodotus lib. 2. Diodorus Siculus< >tamen non accipitrem cum ibide, sed aelurum. id est felem in eodem honore ponit. In Aegypto sacerdotes non omni aqua se aspergunt, sed ea duntaxat, ex qua ibim bibisse credunt. nam plane sciunt hanc nunquam aquam impuram aut

veneno infectam bibere. sacram enim divinandi quandam vim in se habere hanc avem existimant, Aelianus.

Emblema Alciati in sordidos: Quae rostro (clystere velut) sibi proluit alvum Ibis, Niliacis cognita littoribus, Transiit opprobrii in nomen quo Publius hostem Naso suum appellat, Battiadesque suum.

73 - de Ibide