Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

72 - de Hirundine - de Horione

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE HIRUNDINE DOMESTICA ET IN GENERE.

A.

HIRUNDINUM plura genera sunt. de apode seu cypselo scripsimus in Elemento A. de caeteris mox post praesentem historiam scripturi. in praesentia de hirundine urbana sive domestica, et si quae de hirundinibus in genere afferri poterunt, agemus. Agur Hebraicam vocem aliqui hirundinem interpretantur: alii picam, alii gruem esse malunt: Vide in Grue A. Sus vel sis, Hebraice a quibusdam hirundo exponitur, (ut Hierem. 8.) ab aliis grus, vel milvus, ut dixi in Equo A. Chauraf, id est hirundo, Sylvaticus. apud Serapionem legitur thartaph: apud Avicennam libro 2. cap. 356. chatas vel chataf. Hirundo, chauraf et algardione idem significant, Sylvaticus. Graece [GR], et hodie vulgo [GR], vel [GR]. Italice rondine, vel (ut alii scribunt) rendena, rondena, rundina, rondinella, cesila, zisila. Rondone vero Italice dicta apus est, quae et bivi alibi. Hispanice golondrina, andorinha. Gallice harondelle. Germanice [GO], a nostris [GO]. Saxonibus [GO], Flandris [GO]: Brabandis arunde, a Gallica voce. Anglice swallowe. Illyrice wlastowige.

B.

Hirundines Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Biziae in Thracia propter scelera Terei, Plinius. Hirundo est avis levissima, rostro parvo, forma grata, nigredine decentissima, modicam habet carnem et nigram, plumas multas, Author de nat. rerum. Cyanea, id est coerulea hirundo cognominatur Simonidi apud Athenaeum: Aristophani [GR], id est varia. Hirundinis pennae prae nimio frigore interdum albescunt, Aristot. Idem in libro de coloribus aliam causam adfert cur hirundo et alia quaedam animalia ante tempus albescant vel canescant, ut recitavi in Cervo B. ex interpretatione Ruellii. sed praestat verba authoris Graeca apponere. [GR] ([GR] lego cum Ruellio) [GR] (forte [GR]) [GR]. Albae hirundines aliquando apparent, sicut dicit Alexander Myndius, Aelianus. Hirundo alba non minor perdice in Samo apparuit, Heraclides. Hirundo avis est parva, dorso et alis nigra, ventre alba, rubea sub gutture, Albertus. Hirundines domesticae primi hirundinum generis sunt, sanguinolento pectore nobiles, Turnerus. Et rursus, Ad primum genus referri possunt hirundines illae in domibus rusticorum semper nidificantes, quas a reliquis generibus, duae sanguinolentae maculae, quas utrinque in pectore videas, distinguunt. Hirundo Tecta subit, neque adhuc de pectore caedis Excessere notae, signataque sanguine pluma est, Ovidius. Et manibus Progne pectus signata cruentis, Vergilius. Hirundines domesticae nigrae sunt, Eberus et Peucerus. Ut pennis praevalere, sic pedibus degenerare videtur hirundo, Aristot. Hoc differunt apodes ab hirundinibus tam agrestibus quam domesticis, quod tibias habent

hirsutas, Georg. Agricola. Hirundines caudam habent longam, bifurcatam, Albert. Sola hirundo ex his quae aduncos ungues non habent, carne vescitur, Plinius. Hirundini, ut aviculis omnibus, non gula amplior, nec ingluvies, sed ventriculus longior est, Aristot. Fel earum aliis ventri, aliis intestino adhaeret vel in eodem hirundinum genere, Idem.

C.

Hirundo sola avium non nisi in volatu pascitur, Plinius. Carne vescitur, etsi unguibus non sit aduncis, Aristot. Sola carne vescitur ex iis quae aduncos ungues non habent, Plin. Apibus iniuriam infert, Aristot. apes populatur, Plin. Muscis et apibus insidiatur, Albert. Capiunt cicadas, Plutarchus, Aelianus et Philes.

Hesiodus testatur lusciniam solam avium somni expertem esse, et assiduam in vigiliis: hirundinem vero non prorsus semperque vigilare, sed dimidium tantummodo somnum perficere, Aelianus in Variis.

Hirundinum genera ut pennis praevalent, sic pedibus degenerare videntur, Aristot. Volucrum soli hirundini flexuosi volatus, velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae caeterarum alitum obnoxia est, Plinius.

Volucrum pleraeque a suis vocibus nominantur, ut hirundo, ulula, Varro. Drinsat (alias Trinsat) hirundo vaga, Author Philomelae. Regulus atque merops, et rubro pectore Progne Consimili modulo zinzilulare sciunt, Idem. [GR] apud Pollucem legimus. [GR], Hesychius et Varinus. [GR], Suidas. Cantu valent hirundines, Aelianus. Nulla avis cum aut fame, aut frigore aut alia molestia afficitur, canit, ne ipsa luscinia quidem, aut hirundo, et upupa, quam quidem aiunt prae dolore lugentem canere, Plato in Phaedone. Hirundo garrula est, et diem praecinendo nunciat, Albertus. Cum primum redierint vere, cantu pristinis nidis inventis applaudere et sibi gratulari videntur, mirifice vario et quasi articulato, ut verbis etiam quibusdam gaudium suum testari videantur vulgo.

Avium quaedam perennes sunt ut columbae, aliae semestres ut hirundines, Plinius. A nostris observatum est advenire eas Martio, abire Augusto. Favonium quidam ad VI. cal. Martii chelidoniam vocant ab hirundinis visu, Plinius. Discedunt ante hyemem, Aristot. hybernis mensibus, Plinius. Abeuntes eas aliquando palumbi aliqui comitantur, Aristot. Ciconiae a nobis prius recedunt quam hirundines, et hirundines quam coturnices, Albert. Milvi non ante hirundines abeunt, Plinius. Signum orientis Arcturi servetur hirundinum abitus, nanque deprehensae intereunt, Idem 18. 31. Hirundo tandiu hominum hospitio utitur, dum pullos ex sese peperit ac aluerit: deinde ingrata in desertos recessus abstrusa latet, Aelianus. Hirundines (tam domesticae quam agrestes, G. Agricola) hyeme ad loca tepidiora abeunt, si vicina sint: at si longe distent, non mutant sedem, sed se ibidem (in angustis montium locis, G. Agricola) condunt, Aristot. Iam visae sunt multae hirundines in angustis convallium nudae, atque omnino deplumes: milvi etiam de huiusmodi locis evolasse, cum primum apparerent, visi sunt, Idem. In vicina abeunt, apricos (alias Africos) secutae montium recessus: inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes, Plinius. Iam visum est quod hirundines in plantis quibusdam concavis se abdiderunt: et hoc accidit in quadam sylva superioris Germaniae, ubi incisa quercus putrida inventa est plena hirundinibus, et fuit multus pulvis ligni putrefacti in quercu: et similiter visum est de milvis, Albert. Idem hoc Pompeius Columba, vir maximus rerum naturae rimator, in Germania se reperisse in concavo cuiusdam arboris in imo fluminis exortae, testatus est mihi, August. Niphus. Comperi latere hyeme hirundines in nido suo tanquam mortuas. proinde non puto avolare eas. Totam hyemem habent secum recentia ova, reviviscunt autem sub aestatem. Quare iudico mirabile quoddam opus esse, ac imaginem resurrectionis nostrorum corporum, Innominati authoris verba haec sunt quae recitat Gasp. Heldelinus in Encomio ciconiae. Idem rursus in excavatis arborum truncis hirundines abscondi scribit. Hyematum Alexandriam hirundines, milvos caeterasque volucres, pontum hyeme adveniente a nostris regionibus Europaeis transvolantes, tendere cognovi, Petrus Martyr lib. 2. Legationis Bab. In Lybia circa fontes Nili milvi et hirundines perennant, (id est non recedunt inde, quod regio admodum calida sit,) Herodotus lib. 2. Per ver ad nos veniunt, flare incipiente Favonio, Grapaldus. Hirundo custodit tempus adventus sui, Albert. Ab Arcturi sydere ad hirundinum adventum, notatur cornicem in Minervae lucis templis raro, alicubi omnino non aspici, Plin. Arcturi ortus et hirundinis adventus a Columella coniunguntur, tanquam eiusdem temporis.

Hirundo tecta subit, Ovidius. Hirundines volucres advenae in tecto pullos faciunt, Varro. Intra domos hominibus habitatas nidificant, Albertus. Nidum hirundo confingit implicito luto festucis ad normam lutariae paleationis: et si quando luti inopia est, seipsa madefaciens volutat in pulvere omnibus pennis. stragulum sibi etiam more hominum facit, duriora primum subiiciens, et modice totum consternens pro sui corporis magnitudine, Aristot. Nidum luto construunt, stramento roborant. Si quando inopia est luti, madefactae multa aqua pennis pulverem spargunt. Ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis, Plinius. Si luti facultas sit, id hirundo unguibus fert, nidumque eo fingit: sin minus luti

facultas ei detur, aqua se conspergit, atque in pulverem se abiiciens, alas luto mergit, idque post alis agglutinatum rostro excutiens, nidificat, Aelianus. Primum festucis solidioribus ceu fundamento iactis, molliores insuper adfigunt. Luti, quo cemento et veluti glutino nidum aedificandum relinunt, cum penuria est, ad lacum sinumve proximum advolantes, summis alis sic stringunt aquas, ut humescant liquore tantum, nihil graventur autem: mox concepto his pulvere, illinunt aspera, hiantia glutinant, Plutarchus. Pulchre intelligit hirundo, quos si teneros, ex pennisque nudos in duris fruticibus pullos requiescere sineret, non ferendis doloribus premerentur: quamobrem in ovium tergo considens, floccos lanarum evellit, indeque suis pullis nidum quam mollissime substernit, Aelianus. Hirundinum duo prima genera (nempe domesticum et quod in cavis riparum nidificat iuxta aquas) artificiosos nidos sibi construunt, gravia inferius, et levia superius ponendo, et erigendo parietes. foramen in nido relinquunt, per quod intrent: interiora nidi, pilis plumisque impositis, mollia et calida faciunt, Albertus. Omnes quae in muris nidificant, claudunt nidos praeter foramen per quod intrant, Idem. Figuram operi nec angulosam, nec multifidam, sed aequabilem, et quantum id fieri potest sphaericam maxime inducunt. Haec enim omnium est cum firmissima tum capacissima, et animantium insidiis minus patet, Plutarchus. Boreae et ventorum qui ex Tracia spirant flatus non amant, et nidos inde aversos collocant, Oppianus. Redire quotannis vere ad eosdem nidos solent.

Aversae hirundines coeunt, contra atque caeterae aves, Aelian. Hirundo foemina libidinis imagine concipit aut pulvere, Author de nat. r. Hirundines bis anno pariunt, Plin. Caetera quae carne vescuntur, non plus quam semel anno parere exploratum est, hirundo una bis anno nidificat, Aristot. Primi partus ova quandoque propter hyemem (frigore. prima enim omnium parit) corrumpuntur, posteriora vero pullos proferunt, Physiologus: sed Aristot. de hist. 5. 13. de merula hoc refert: cum qua etiam hirundinem nominaverat ea tantum ratione quod similiter bis pareret. Non amplius quinque ferre in utero atque parere solet, Aelianus. Hirundines quae in Italia pariunt, non in omnibus terris pariunt, Varro. Pausanias cum dixisset hirundines in Daulia non parere, subiungit: Nec ipsa quoque Terei Thracis patria, his verbis: [GR], Hermolaus. Hirundini caeci primo pulli, et fere omnibus quibus numerosior partus, Plinius. Aves nonnullae imperfectos et caecos pariunt pullos, videlicet quae cum parvae corpore sint, multos progenerant, ut cornix, hirundo, etc. quamobrem si quis hirundinum novellarum adhuc oculos praepungat, rursum incolumes reddentur, cum enim fiunt, non facti iam, corrumpuntur. itaque denuo oriuntur ac pullulant, Aristot. Hirundinum pullis, laceratis oculis subnasci alios nonnulli referunt, Aristot. Et rursus, Pullorum hirundinis adhuc recentium oculi, si quis stimulo (acu) eos vexarit, resanescunt: et cernendi vim postea plane recipiunt. Serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat oculos, renasci tradunt, Plinius. Philosophi hos renasci tradunt, quod imperfecti sint, medici dicerent quod humidiores sunt, Cardanus. hoc si verum est, cur non omnibus renascerentur, cum nativa humiditas pullis omnibus maxime abundet? quare magis placet Aristotelis ratio. nam quod laeditur antequam perfectum sit, et interim dum crescit, facilius resarcitur. aliorum vero pullorum oculi statim perfecti sunt. Hirundinum pullos plena Luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburunt ad oculorum remedia, Plinius: quasi plena Luna excaecati facilius restituantur. Aristoteles in Samo ait albam nasci hirundinem, cuius oculos si quis pupugerit, statim quidem excaecatur, post vero visum recipit: et sicut ille dicit, sic acute quemadmodum a principio videt, Aelianus interprete Gillio: quasi non in quavis hirundine (aut cuiusvis potius hirundinis pullis, ut alii authores scribunt, et Aristoteles ipse in libris de hist. et de gener. anim. Nam in Mirandis narrationibus, albam quidem hirundinem in Samo nasci scribit, sed nihil aliud addit) sed in alba tantum in Samo hoc accidat. Hirundinis pulli (inquit alibi Aelianus) similiter atque canum catuli, tardum visum accipiunt. Veruntamen eadem mater admota herba quadam visum eis affert: et adhuc ex aetatis infirmitate alis haesitantibus tremebundos, parumque ad volandum habiles, e nido ad cibi inquisitionem profert. Huius herbae homines quamvis compotes fieri summo cupiant opere, nunquam tamen in hac parte eorum studio satisfactum est, Aelianus. atqui alii authores plerique omnes chelidoniam, id est hirundinariam hanc herbam nuncupant. Chelidonia hirundines oculis pullorum in nido restituunt visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis, Plinius. Et alibi, Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, vexatis pullorum oculis illa medentes. Si quis hirundinum pullos axcaecaverit, hirundinariae herbae rostro demorsae liquorem oculis infundunt, et noxam caecitatis amoliuntur, Oppianus. Sed de hoc ex chelidonia remedio, an eo hirundines utantur, nihil omnino certi constat, Niphus. Extrinsecus interdum si ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur, nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi vel hirundinis inungere. Neque id sine causa sit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celeberrimeque (celerrimeque) hirundinis, unde etiam locus fabulae factus est, aut per parentes aut id herba (quidam legit, per parentes id herba) chelidonia restitui, quod per se sanescit, Celsus. Chelidonia herba in hirundinum stercore nascitur, quae oculis plurimum suffragatur, Marcellus. Pullus hirundinis avide clamat et ieiunus et de nocte, Author de nat. r.

In ventre hirundinum pullis lapilli reperiuntur candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, Plinius. Nos quaecunque de his lapillis observavimus, omnia in G. referemus.

D.

Hirundo hominis studiosa est, cuius contubernalem se esse gaudet: cum ei rursus bonum videtur, discedit. Homines Homeri lege hospitalitatis eam tecto recipiunt: qui praecipit, hospitem praesentem esse diligendum, discedere vero volentem dimittendum, Aelianus. Hirundines hominibus maxime familiares et contubernales sunt, Oppianus. E volucribus hirundines sunt indociles, e terrestribus mures, Plinius. Hirundinem et murem animalia indomita esse dicunt: sed ego saepe mansuefactas vidi, et ad manum volantes sicut aliae aves advolant, Albertus. Animalia complura nec placida, nec fera sunt, sed mediae inter utrunque naturae, ut in volucribus hirundines, apes, Plinius. Ex animalibus duo, quae hominum hospitio utuntur, musca (mus Plinio), sed de utroque verum est) nulla arte ad hominum tractationem mansuescere possunt: neque nobis quicquam officii cum quapiam animi grati vel minima significatione compensant. nem musca quod sibi timeat negotium exhiberi, prehensari perhorret. hirundo vero sic homini diffidit, ut neque mansuefieri possit, neque quicquam non periculi plenum ab homine expectare, Aelianus. Hirundinibus adversus blattas defensionem natura largita est. nam cum blattae earum ovis perniciosae sint, matres apii folia ante pullos proiiciunt, ob idque ab illis ad pullos accessus fieri nequit, Aelianus. Quanta solertia earum in nidi extructione sit, dictum est in C. et quomodo pullorum oculis chelidonia herba medeatur.

Hirundinem accipiamus maternae sedulitatis in filios grande documentum, Ambrosius. In foetu summa aequitate alternant cibum, Plinius. In enutrienda prole mira tam mas, quam foemina aequitate laborat. Impartit pullis singulis cibum, observans consuetudine quadam, ne qui acceperit, bis accipiat, Aristot. Iustitiam mater hirundo adversus filios suos servat, in distributione cibariorum suam cuique tribuens dignitatem. non enim unica tantum cibi vectione omnes pascit, neque enim posset, cum ea quae affert pusilla, et pauxillula sint: primum in lucem editum primo pascit: deinde ab illo secundum: tertium, tertio loco partum alit: sicque deinceps usque ad quintum progreditur, Aelianus. Pullos suos hoc ordine pascunt, ut illi qui cibo accepto locum mutaverit, nihil amplius largiantur, donec ad pristinum suum locum redierit, Oppianus. Notabili mundicia egerunt excrementa pullorum: adultioresque circumagi docent, et foris saturitatem emittere, Plinius et Aristot. Lapillum dicuntur pullo excluso dare, Plinius. vide infra in G. Aegyptiorum sapientes, omnes parentum opes filiis relictas volentes innuere, hirundinem pingunt. illa enim iam morti proxima, luto seipsam volutat, et pullis latebras (nidum, ut in C. dictum est. quanquam alii non moribundam, sed quandocunque nidificare voluerit, hoc eam facere, id est aqua se aspergere, tum in pulvere volutari scribunt, cum luti inopia est) comparat, Orus 2. 32. Hirundines et apes suas gregales extinctas eiiciunt, Aelianus. Io. Tzetzes cadavera sui generis hirundines sepelire scribit. Quomodo aggerem Nilo, quo minus inundet, opponant, vide infra in Hirundine riparia. Hostilem in modum apibus insidias moliuntur hirundines, Aelianus: ego non tanquam hostes, sed cibi gratia tantum apibus eas insidiari dixerim. Hirundines et passeres interficiunt se cum conveniunt in una domo, Avicenna. Albertus hirundines illas quae in muris exterius et lapidibus nidificant, mire cum passeribus dissidere scribit, vide infra in capite de hirundinibus sylvestribus. Coluber aliquando hirundinis nidum invadit, ut pullos eius devoret: ea (parens) primum avolat lugubriter canens, cum vero pullos iam perire animadverterit, superato metu ad colubrum advolat, et circa eius maxillas se volvit, donec ab eodem hoste conficiatur, Oppianus lib. 5. de piscibus.

E.

Hirundo musicae reverentia permotis non ab apiariis occiditur alioqui ad necandum facilis. satis enim eas prope alveos nidificare prohibere, Aelianus. Hirundines apibus nocent, Idem, Aristot. et Florentinus in Geopon. quare nidos earum alveis propinquos apiarii tollunt, Aristot. Absint ab alvearibus meropes, aliaeque volucres, Et manibus Progne pectus signata cruentis, Vergilius. Vulgus hirundinum adventu gaudet, et tanquam fortunatas aves hospitio libenter suscipit, ut nidos earum vastare plerisque religio sit. Cecina Volaterranus equestris ordinis quadrigarum dominus, comprehensas in urbe secum victoriae nuncias amicis mittebat, in eundem nidum remeantes illito victoriae colore. Tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se allatam, ut lino ad pedem eius alligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet, Plinius.

Hirundo certa adventus sui tempora observat, eoque veris initium nunciat, Aelianus et alii. Veris et adventum nidis cantarit hirundo, Columella. Garrula est, et diem canendo praenunciat, Albertus. Vere homines cantando excitat, Kiranides. Aratus inter signa pluviae (scilicet Theon Scholiastes [GR] signum faciat) ponit hirundinem circa lacus aquae tam proxime volitantem ut etiam ventre contingat, [GR], id est aquam a vento commotam. Aut arguta lacus circunvolitavit hirundo, Avienus ex Arato. Hyemem (tempestatem) praesagit hirundo tam iuxta aquam volitans, ut penna saepe percutiat, Plin.

F.

Hirundines a pauperculis quibusdam, ut apodes quoque, etiam in cibum admittuntur.

Alimentum ex eis nocuum et fervidum est, Bapt. Fiera. Remedii quidem gratia sumi a medicis iubentur, ut referetur in G.

G.

Efficaciores ad omnia quae ex hirundinibus monstrantur, pulli sylvestrium (hirundinum sunt:)multo tamen efficacissimi ripariarum, Plinius. Linguae ulcera et labrorum hirundines in mulso (in melle vel mulso, Sextus. in mulsa, Constantinus) decoctae sanant, Plinius. Ad morsum canis rabidi laudant hirundinis decoctum epotum, Plinius. Sunt qui hirundines totas censeant devorandas adversus quartanas, Plinius inter remedia a Magis prodita. Si hirundinum pulli tres tribus ossis in fauces boum (cum vino) deiiciantur, toto anno eos valere quidam scripserunt, Plinius et Columella. Aqua hirundinum sic fit: Hirundines iuvenes tritas misce cum castoreo et pauco bono aceto, et destilla. Haec aqua a ieiuno pota est vera medicina morbi caduci ex quacunque causa oborti. et quamvis aliquis hunc morbum quinquennio passus fuerit, curabitur, idque perfecte, si per dies quatuor huius aquae parum biberit. phrenitin quoque pota intra novem dies curat. cerebrum corroborat magis quam ulla medicina. ventriculum purgat. pectus emollit, nervos confirmat, et resolutionis eorum causas exterminat, genituram auget, et refrigeratos calfacit. Cum hyssopi decocto pota, hydropem ex causa frigida curat: item febres quotidianas, et capitis dolorem tollit, somnum facilem praestat, concoctionem iuvat, et urinae (alias alvi) excretionem promovet. Sed abstinento ea gravidae, ne foetus in utero periclitetur. Pilos removet ubicunque cuti purae illinitur, ita ut nunquam renascantur, Lullius et Aegidius. Hirundines comestae (frequenter, Kiranid.) caducos sanant, Sextus. Pulli hirundinum vel assi, vel elixi, in cibo saepius sumpti, oculis caligantibus efficaciter prosunt, Marcellus. Hirundines uti ficedulae (paratae) in cibo, aciei visus medicamentum praebent, Dioscor. Hirundo in cibo acuit visum: et aliquando exiccata (inveterata et trita) datur in potu aurei pondere, Avicenna. Verum hoc posterius remedium non ad visum acuendum, sed adversus anginam a Dioscoride ponitur: quanquam id ipsum etiam adversus anginam positum ab Avicenna repetitur, Salitur (inquit) et exiccatur, et bibitur aurei pondere adversus synanchen. Unde apparet illum in posteriore secutum Dioscoridem: in priore vero Galenum, qui tamen simpliciter non tanquam ad visum acuendum hoc remedium a nonnullis usurpari scribit, etc. Et ipsae et pulli exiccari ([GR] : Marcellus Vergilius vertit, sale inveterati, Plinius in sale servati, Ruellius simpliciter exiccati) si drachmae pondere ex aqua bibantur, hos iuvant qui {angivae} <anginae> morbo conflictantur, Dioscorid. Sunt multi qui cuiuscunque hirundinis (domesticae, sylvestris, aut ripariae) pullum edendum censent, ne toto anno metuatur anginae malum, Plinius. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina toto anno non periclitari, Celsus. Pullus hirundinis sylvestris, vel melius si ripariolae, certe etiam domesticae assus vel elixus comestus, anginam velocissime certissimeque sanat: adeo ut hominem ab hoc morbo per totum annum tutissimum praestet, Marcellus. Adversus anginam, Ius in quo hirundinum pulli cocti fuerint accipitur tepens, et intra fauces continetur, atque aliquid inde transmittitur, Marcellus. Laboranti uvae diuturno labore haec cura succurrit: Hirundinem vivam testa Africanae cochleae includes, eamque phoenicio involutam, lino circa collum subligabis, intraque diem nonum omni molestia liberaberis, Idem. Ad gurguliones inflammatos et tonsillas, aiunt aliqui summe facere hirundinum pullos teneros valde, sive recentes, sive inveteratos assos et in cibo exhibitos. statim enim levant suffucationem, Archigenes apud Galenum de compos. sec. loc. Hirundo comesta partum accelerat, Kiranides.

Ex hirundinibus crematis remedia. Hirundines ad remedia sic recte urentur: Pullos hirundinum implumes in olla nova pones, et modicum salis superiniicies: et ollam luto obturatam super prunas aut in furno collocabis, donec cremati fuerint, Bulcasis. Hirundines ad remedium contra anginas (inquit Asclepiades apud Galenum de compos. sec. loc.) uruntur hoc modo: Pullos sale conspersos una cum pennis in fictile coniicimus, obturatumque prunis imponimus. Gratia habenda est Asclepiadae (inquit Galenus) ob id quod tam diligenter describit, quomodo hirundinum pullos uri iubeat, et quod ipsa animalia et non eorum recrementa in pharmaci (contra anginam) compositionem praeparanda censeat. Leonellus vero Faventinus remedia anginae describens, hirundinem hoc modo comburi vult: Decolletur (inquit) et sanguine evacuato deplumetur, et saliatur, deinde ponatur in vase vitreato oris angusti: et claudatur os vasis cum luto, et relinquatur in furno donec prae ariditate facile teri possit. Plinius ad oculorum remedia vivas hirundines cremari iubet: alibi vero ad anginam pullos strangulatos cum suo sanguine comburi. Ulcus etiam annosum coalescet si cineres hirundinis altae ei inducas, Serenus. Hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymalli spumaque cochlearum, pilos in palpebris incommodos evulsos renasci non patitur, Plin. Sunt puto qui hirundini ustae, non hirundini, psilothri vim tribuant. sed cum addiderit pullos Plinius, hirundini legere non possumus. Si spina vel aculeus in pede aliave parte canem laeserit, extrahet illum impositus pulvis hirundinellarum (cinerem de pullis hirundinum intelligo) in olla nova cum partibus intestinis (cum ipsis intestinis) combustarum: quod medicamentum tanquam saluberrimum in pyxide reservandum est, Albert. Ego hunc cineris hirundinum usum apud veteres non reperio: caeterum harundinis, quam phragmiten cognominat, radicem concisam per se, et una cum bulbis illitam, furculos et cuspides extrahere, Dioscorides tradit. Contra canis rabiosi morsus prodest glebula ex

hirundinum nido illita ex aceto, vel pulli hirundinis combusti, Plin. Ad solvendam ebrietatem, Cineris hirundinum adustarum quantitatem sufficientem da ebrioso, Author Thesauri pauperum. Ad comitialem, Aptus mustelae cinis est et hirundinis una, Serenus. Hi duo cineres misti comitialibus quotidie in potu dandi sunt, Plinius. Nuper amicus quidam noster remedium adversus comitialem a medico quodam in Germania celeberrimo exhiberi solitum his verbis mihi descripsit: Cineri de quatuor hirundinum pullis combustis, drachmas duas castorei addebat, et unciam aceti fortis. haec mixta linteolo exprimebat, et expressum inde liquorem aegro ante vel mox post paroxysmum propinabat. Tam pullorum quam matrum in fictili olla ([GR], Avicennae interpres habet in vitro) crematarum cinis cum melle (si ex eo fiat alcohol cum melle, Avicenna) oblitus, oculis claritatem adfert, Dioscor. et Kiranides. Hirundines vivas cremare, et cinere earum cum melle Cretico inungi caligines utilissimum est, Plinius. Ad oculorum dolores et lippitudines et caligines, Hirundinis pulli cinerem cum melle in oculos mitte, Sextus. Hirundinum pulli in cinerem combusti, faucium morbis medentur, Sextus vel Aesculapius et Constantinus. Hirundinum ripariarum pulli ad cinerem ambusti, mortifero faucium malo, multisque aliis morbis humani corporis medentur, Plin. Cinerem ex hirundinibus adversus anginam aliqui in potu dant, alii illinunt vel per se contingendo, vel cum melle, alii cum canna tenui inspirant. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit, angina toto anno non periclitari: servatumque eum ex sale cum is morbus urget, comburi, carbonemque (cinerem) eius contritum in aquam mulsam (quae potui datur) infricari, et prodesse. Id cum idoneos autores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi, Celsus. Anginis succurritur cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia ex hirundinibus remedia pulli sylvestrium sunt: multo tamen efficacissimi ripariarum. Strangulatos cum sanguine comburunt in vase, et cinerem cum pane aut potu dant. quidam et mustelae cineres pari modo admiscent. sic et ad strumae remedia, et comitialibus quotidie in potu, Plinius. Crematarum hirundinum cinis pro discutienda angina utilissimus est, quem deinceps utinam medici in usum traherent, Amatus Lusitanus: an vero intra corpus sumi debeat, an foris adhiberi non exprimit. Palatum cinere hirundinis adversus synanchen utiliter tangitur, Avicenna. Hirundinum combustarum cinis cum melle Attico mixtus, faucibusque inditus, et anginam reprimet, et ulcera si quae arteriis inerunt contacta purgabit sanabitque, Marcellus. Praecipue contra synanchen prodest, si hirundininos pullos vivos in nido prendas, et vivos incendas, ut pulvis ex his fiat, die Iovis, Luna vetere. sed observa ut impares in nido invenias, et quanti fuerint exuras. horum in calida aqua pulverem bibendum dabis, et de ipso pulvere digito locum synanches ab intro continges. miraberis remedium. sed inlotis manibus remedium facies, Idem. Hirundinum cinere cum melle commode perunguntur anginae, Dioscor. et Kiranides. Asclepiades et Andromachus pullorum cinerem anginis illinunt, Dioscorides vero tam matrum quam pullorum cinere utitur. Marcellus Empiricus cap. 15. remedium ad anginam describens compositum, hirundinum pullorum exustorum cinerem adiicit. et rursus alteri hirundinum sylvestrium pullorum exustorum cinerem: quod quidem Liviam Augustam semper compositum habuisse dicit, et reconditum in vasculo vitreo. facere enim mirifice adversum anginam et synanchen. Eandem compositionem paululum variantem (ubi Galenus habet seminis apii, Marcellus habet opii, quod non placet) Galenus describit lib. 6. de compos. sec. locos. vocat autem stomaticam illitionem ex besasa, hoc est semine rutae sylvestris. Celebre est (inquit) et hoc pharmacum ab Andromacho descriptum. Id inter alia apud Galenum recipit cinerem hirundinum recentem. apud Marcellum, hirundinum sylvestrium pullorum cinerem. Hoc ipsum pharmacum (inquit Galenus) etiam Heras scripsit, ut parum absit quo minus penitus idem sit. de hirundinibus quidem ambo obscure tradiderunt, quanquam alii clare scripserunt, nisi quod inter ipsos non convenit. alii enim nidum urere iubent, ex stercoribus hirundinum maxime compositum, alii ipsas hirundines, alii ipsarum pullos. Hi vero obscurius scripserunt: et Andromachus quidem cineris hirundinum recentis: oportebat autem ipsum apponere ustarum. tale enim quiddam cineris vox significat, nisi nidum ipsum terere ac laevigare iubet. Heras autem, hirundinum recrementum, quemadmodum alii. In quibusdam tamen exemplaribus sic scriptum est, Hirundinum tenerarum unciam j. quemadmodum in aliis hirundinum a trabibus. Palam est autem acre et discussorium hoc pharmacum esse ex hirundinum excrementis constans: quemadmodum etiam alia omnia omnium animalium stercora, aliqua magis, aliqua minus: velut etiam ipsorum animalium ustorum cinis, Haec Galenus. Aliud stomaticum, quod facit etiam ad anginas, Asclepiadae: Hirundinum sylvestrium ustarum cineris drachmas iiij. croci drach. j. nardi Indicae drach. j. melle excipe. mixtura fit quum iam sub manibus sunt affectiones. Pulli hirundinum cum pennis in fictili super prunas usti diachelidonium ([GR] potius) stomaticum ad anginas Andromacho faciunt apud Galenum, Sylvius. Stomaticum ex hirundinibus ad anginas ut Harpocras (scripsit, vel usus est:) Pullorum hirundinum ustorum numero XI. mellis cyathum j. (alias ij.) myrrhae obolos tres. Omnia tere, et misce. Haec duo praescripta pharmaca (inquit Galenus de compos. medic. lib. 6. cap. 1.) ex hirundinibus sunt absque besasa. alia autem duo stomatica haec praecedentia ex hirundinibus

una cum besasa constant. Est autem et tertia coniugatio pharmacorum eiusdem generis, in qua ea quae ex besasa citra hirundines praeparantur, continentur. Eandem (nunc recitatam) ad anginas illitionem Nicolaus Myrepsus quoque describit in Capite de illitionibus, interprete Leonh. Fuchsio, sed variantem nonnihil, et ut iudico ex parte depravatam: Pullos (inquit) hirundinum agrestium numero XI. succi myrti viridis, mellis Attici, ana cyathos ij. seminis myrti succi (forte sicci legendum, non succi. Galenus habet tantum myrrhae) triobolum, misce. Electuarium diachelidonon Avicenna etiam describit primo quinti, et Mesue in curatione anginae, et Serapio inter Antidota 8. Ad anginam: Cinerem crematae hirundinis, cum fimo canis ossibus pasti misce. hic pulvis inspiretur in fauces et locum abscessus cum cannula subtili bis vel ter in die, Leonellus Favent. Hirundinum cinere multi melle excepto usi sunt ad affectiones quaecunque circa fauces et uvam cum tumore fiunt, Galenus. Hirund. exustarum cinis usque ad periculum laboranti uvae, cum melle mixtus potenter illinitur, Marcellus. Sic uvae et tonsillarum inflammationibus succurri Dioscorides et Plinius scripserunt. Sic et faucium dolor mitigatur, Plinius. Ad gurguliones inflammatos et tonsillas, Hirundines integras una cum pennis ustas ac tritas cum melle illinito, Archigenes apud Galenum de compos. sec. lo. Et rursus, Aut cinerem pullorum hirundinum implumium illine. Hirund. cin. cum melle inunctus ulcera in gutture et lingua, et omnia depascentia, et gangrenas perfecte curat, Kiranides. Ad oris putredines et crustas, Ustarum hirundinum cinerem ex melle illinito, Galenus Euporist. 1. 72. Aut hirund. ustarum et stercoris humani (pueri, praesertim qui biduo ante lupinos ederit et vinum mediocre biberit, huius autem stercus exiccatum reponitur, Nic. Myrepsus) parem modum cum melle illine, Idem ex Archigene libro 6. de compos. med. sec. loc. Cinis hirund. raucedines sanat cum melicrato potus, Kiranides.

Hirundinis matutino pascentis caput praecisum, maxime Luna plena, lineo panno adalligant  capitis doloribus licio, Plinius. Hirundinum pullos plena Luna excaecant, restitutaque eorum acie, capita comburuntur. hoc cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores, ac lippitudines et ictus, Plinius et Marcellus. Hirund. capita usta cum melle illita leucomata in equis curare in Hippiatricis Graecis legimus. Ex hirundinum pullis fit calliblepharion bonum, quod aspritudinem pruriginemque oculorum potenter expurgat, nec patitur quicquam in his molestiae concrescere: humidos quoque naturaliter oculos exsiccat, quod hoc modo componitur. Capita pullorum quam plurima igne lentissimo comburuntur, et trita in pulverem tenuissimum rediguntur, quae admixta recenti adipe gallinae inunctioni maxime prosunt, Marcellus.

Comitialibus medetur hirundinum sanguis cum thure, Plinius et Serenus. Nicolaus Myrepsus sanguinem hirundinis miscet suffimento ad epilepticos experto. Ad oculorum dolores et lippitudines et caligines, Hirundinis fel et sanguinem inungito, mire prodest, Sextus. Sanguis eius de subala dextra medetur oculis, Albertus. Sanguine hirundinis recenti ac tepido inunctus oculus ictu laesus et cruore suffusus, statim sanabitur, Marcellus. Extrinsecus interdum si ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur, nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celeberrimeque (celerrimeque) hirundinis. Unde etiam locus fabulae factus est per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis, Celsus: quasi non hirundinis tantum oculi extrinsecus laesi, sed etiam columbae ac palumbi vi interni ipsorum sanguinis per se sanescant: sed tardius quam in hirundine, quod sanguis eius ad sanandum efficacior sit tum sibi ipsi tum nobis, in illis infirmior. Sanguis hirundinis illitus podagricos dolores mirifice lenit, Trallianus lib. 11. Hirundinus sanguis psilothrum est. Plinius.

Hirundinum caro recens concerpta contra serpentes auxiliatur, Plinius. Adversus viperae morsus in iumentis hirundinis pullos dissectos adhiberi consulit Pelagonius.

Hirundinis cerebrum ad suffusiones facit, Plinius. Galenus in libro de Theriaca ad Pisonem ad idem remedium mel ei admiscet. Avicenna etiam et innominatus quidam apud Serapionem, idem remedium cum melle in suffusionis oculorum (aquam ipsi vocant) principio commendant.

Hirundinis oculi fronti alligati ophthalmiam sanant, omnemque rigorem febrium auferunt, Kiranides.

Corda hirundinum cum melle devorari iubent Magi adversus quartanas, Plinius. Hirund. cor recens devoratum comitialibus prodest, Plinius. Cor mandito amomis Commixtum, ingenii vis tibi maior erit, Io. Ursinus. Certissimum est (inquit Iacobus Olivarius) quod ab Hieronymo Montuo medico praestantissimo didici, corda hirundinum augere memoriam, si cum cinnamo, amomo, et his quas elephanginas species vocant, sumatur. Hirund. cor potum morbos faucium curat, Aesculapius.

Hirundinis fel psilothrum est, Plinius. Ad oculorum dolores et lippitudines et caligines, Hirundinis fel et sanguinem inungito, mire prodest, Sextus.

Ex ventre hirundinis medicamenta quaedam leguntur apud Nic. Myrepsum Leonharto Fuchsio interprete: in quibus ego nidum potius legendum puto. nam in Graecis vocabulis facilis

est mutatio. vide infra inter remedia e nido hirundinis. Ad omnem virulentum ictum in iumentis Eumelus pulli hirundinis ventrem, vel eorundem nidum contritum imponi iubet.

Hirundinum stercus acre est, et digerit, ut aliorum animalium (omnium) magis, minus, Sylvius (rex Galeno.) Celsus hirundinis stercus inter adurentia numerat. Decoctum et potum adversatur morsui rabidi canis, Plinius ut quidam citant. Ponzettus tum illitum tum potum conferre scribit. Aliqui (Magi) fimum hirundinis drachma una in lactis caprini vel ovilli, vel passi cyatis tribus ante accessiones adversus quartanas propinant, Plinius. Potum nascentiam (phyma, id est furunculum vel similem tumorem intelligo) sanat, Kiranides. Ad faciendum capillos albos: Stercus hirund. tritum cum felle taurino inunge, Galenus Euporiston 2. 82. Cum felle caprino mistum capillos tingit nigros, et alphos leprosos nigros sanat, Kiranides. Ut pili fiant albi, suffiantur sulfure vel stercore hirundinum, Elluchasem. Oribasius apud Aetium 13. 129. hirundinis stercus ex aqua illini iubet ad nigras cicatrices inalbandas. Capillis nigrandis infectio optima: Hirundinum stercus quantum sufficiat cum aceti sextario, mitte in {fas} <vas> fictile, atque in fimo caballino per dies 35. suffossum habeto, ac sic macerato, atque hoc medicamento rasum caput illinito in umbra per peniculum pictoris: sed sevo cervino faciem prius perunge, nequid inde destillet, et maculet: et dum siccatur infectio, oleum intra os teneto, ne et dentes inficiantur: ac postquam imposueris medicamen quarto die caput lavato, Marcel. Ad dolorem capitis et temporum: Hirund. stercus priusquam terram attigerit simul cum luto nidi, in vasculo ligneo, aceto madefac, et illine frontem, Galenus Euporiston 2. 92. Mirifice medetur albugini oculorum quod iam expertus sum, Albertus. Stercus hirund. calidum oculos excaecat, Albertus. Contigit aliquando ut fatigato Tobiae a sepultura, venienti domum et obdormienti iuxta parietem, ex nido hirundinum stercus calidum in oculos incideret, unde excaecatus est. Stomaticae compositioni ex besasa, aliqui hirundinum cinerem admiscent, alii hirundinum recrementum (simpliciter, alii eiusdem cinerem, ut Heras) ut supra recitavi: mihi quidem cinerem ipsarum hirundinum addi magis probatur. Hirund. stercus in cibo vel in potu sumptum, tribuit colo sanitatem, Marcellus. Idem apud Nic. Myrepsum miscetur medicamento ad difficultatem urinae et calculum et colum. Alvum cit et hirundinum fimum adiecto melle subditum, Plinius.

Ova hirundinis denigrant capillos et albugines, Kiranides libro 3. Elemento ultimo. Alii hanc facultatem fimo hirund. attribuunt.

Nidum hirund. cum vino vetere contritum adversus viperarum morsus in iumento imponito, Pelagonius. Ad omnem quidem virulentum ictum in iumento Eumelus pulli hirund. ventrem, vel eorundem nidum contritum imponi iubet. Glebula ex hirund. nido illita ex aceto, morsui canis rabidi medetur, Plinius et Valerianus. Aetius Sermone 14. cap. 49. hirundinis nidum tritum et cribratum ac melle exceptum, contra erysipelata faciei commendat, tanquam remedium cito discutiens. Ad oculos sanguine suffusos et staphylomata in equo: Nidum hirund. integrum, ut nihil prorsus de eo amitratur, in vase cum aqua misce et turba, cola. et liquore colatum iumento sitienti bibendum dato, aut etiam per cornu infundito, Eumelus. Terra nidi hirund. cum aceto cephalalgiam sedat, Kiranides. Hirundinum stercus priusquam terram attigerit simul cum luto nidi; in vasculo ligneo, aceto madefac, et illine frontem, Galenus Euporiston 2. 92. Stomaticae compositioni ex besasa ad anginas aliqui hirundinum cinerem admiscent, alii nidum urere iubent ex stercoribus hirundinum maxime compositum. Terra nidi hirundinum cum aqua soluta, et inducta, colli et faucium tumores et synanchen curat, Kiranides. Anginae nidus hirund. mederi dicitur potus, Plinius. Ad anginam valet emplastrum maturans et resolvens abscessum e nido hirund. quod ab Arculano describitur, Leonellus Favent. Hoc tempore medici pro angina curanda discutiendave emplastruym ex nido hirundinis collo imponunt, non sine magno et evidenti iuvamento. quanquam non desint aliqui, qui quum nidum ex terra et paleis compositum animadvertant, rebus, ut apparet, stypticis, illius admotionem timent, ac metuunt ne forsan astrictione sua materiam intro repellat: quo fit ut solo nidi decocto utantur, in quo caeterae res anginam discutientes miscentur. sed revera falluntur, quum omnia in hirundinis nido contenta, potius discutiendi vim quam constrictoriam aliquam habeant, Amatus Lusitanus. Vide plura apud eundem lib. 1. Curatione 40. Asclepiades apud Galenum de compos. sec. loc. medicamento cuidam ad laxatas columellas nidum hirundinum sylvestrium aridum admiscet, ubi Galenus, Nidus hirund. sylvestrium (inquit) multam discussoriam vim habet. Ad inflammatas tonsillas illini debet stercus columbae et venter hirundinis, Nicol. Myrepsus. ubi Fuchsius (si bene memini) [GR], id est nidum, quam [GR], id est ventrem, legere mavult. Ad fluxionem gutturis, Nido hirund. trito ex aceto illinito, Galenus Euporiston 3. 283. Emplastrum ad pleuriticos mirabile (numero 80. apud Nic. Myrepsum.) Nidum (nam Graecus codex [GR] habet. Fuchsius [GR], id est ventrem legit, quod non probo) hirundinis universum accipiens terito, et succo apii farinaque foenigraeci imbuto et probe calefacto utere. Contra calculos sumi prodest cinerem intestinorum palumbium ferorum cochlearibus tribus e nido hirundinum, Plinius. Urticae semen et hirund. nidum cum sapa terito ac illinito, aetius inter unguenta podagrica 12. 44.

Chelidoniae lapilli (a recto chelidonias, ut apparet, [GR]. quidam chelidonium

lapidem, et chelidoniam gemmam dicunt) vulgo a nostris [GO] vocantur, id est hirundinum calculi. In ventre hirundinum pullis lapilli, candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis narrati artibus reperiuntur, Plinius. Et alibi, Chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, et alia parte purpureae, nigris interpellantibus maculis. Aspidi similis est gemma quam vocari chelidoniam invenio, Idem 37. 11. ubi gemmas nominat quae ab animalibus denominantur. unde hanc aspidi chelidoniae similem, nomen ab ea tulisse coniicimus, et ab ea cui hirundines nomen fecerunt diversam. Genus quidem aspidum unum est, quas chelidonias vocant, quae circa ripas fluviorum, praesertim Nili, latibula habent. Pulli hirundinis Augusto mense lapidem chelidonium gestant aliquando in hepate vel ventriculo: quem ego diversorum inveni colorum. Fertur autem quod pulli gestantes lapidem hoc signo cognoscuntur, quod in nido sedent conversis ad se invicem vultibus. nam caeteri qui non habent lapidem, posteriora ad se convertunt, Albertus et Author de nat. rerum. Lapilli sunt exigui, et tales iam vidimus a sociis nostris extractos e ventriculo hirundinum mense Augusto. tunc enim extracti efficaciores habentur. et frequenter duo simul in una hirundine inveniuntur, Albert. Chelidoniis, qui in hirund. ventriculis reperiuntur, figura globi fere dimidiati, semperque intus cavi. qua de causa admodum tenues existunt. in eminentia sunt plerunque ravo, vel dilutocolore, in causa convexitate purpureo, nigris interdum interpellantibus maculis. atque ob id duae earum species videntur esse, Georg. Agricola. Lapilli magnitudine sunt, ut ipse vidi, seminis lini, forma quoque simili. ego nigros et ruffos tales vidi lapillos, Christophorus Encelius. Vidi et ipse cum ruffos lentis figura et magnitudine chelidonias: tum alios quosdam candidissimos non tamen perspicuos, quos in monte quodam Sedunorum abunde reperiri audio, in arena inter excelsas rupes. horum unum cum fregissem dentibus multum renitentem, solidum deprehendi, non cavum. Iidem aut simillimi chelidoniis hodie nominatis lapillis illi mihi videntur, quorum Strabo libro 17. mentionem facit, his verbis: Acervi quidam ex tritura lapidum ante pyramides (in Aegypto) iacent, in quibus lapilli et forma et magnitudine lentis inveniuntur, quidam ut hordei grana, quae semiexpoliata excurrunt. dicunt verisimile. nam et apud nos collis quidam est oblongus, in campo situs, qui tofi calculis in modum lentis plenus est, etc.

Dissectis crescente Luna pullis hirundinis qui primo partu exclusi sunt, [GR], <(> e prima foetura,) in ventre eorum lapillos offendes. e quibus duos, unum colore varium, alterum purum eximes: (quorum alter colorem unum habet, alter plures, Avicenna.) ii priusquam terram attigerint, in iuvencae corio, aut cervina pelle brachio aut collo adalligati, comitialibus proderunt. et saepe prorsus eos recreabunt, Dioscor. Sanant vel lapilli e ventre pullorum hirundinum sinistro lacerto annexi. dicuntur enim excluso pullo lapillum dare. Quod si pullus is detur incipienti in cibo, quem primum peperit, cum quis primum tentatus sit, liberatur eo malo, Plinius. Lapilli in ventriculis hirund. reperti et brachio alligati, caducos perfecte sanant, Sexctus. De collo puerorum suspensi ad comitiales morbos utiles esse perhibentur, Ge. Agricola. Mirificum hoc ad comitiales remedium est. duo lapilli hirundinum pullis dissectis inveniuntur: quorum unus quidem niger, alter vero albus existit. comitiali collapso eos imponito, ac ipsum excitabis. nigrum vero cuti alligato. At hirundines dicuntur primo pullo hos lapillos dare, qui non facile inveniuntur nisi universis pullis dissectis, Alexander Trallianus. Author Additionum in Breviario Arnoldi antidoto cuidam contra epilepsiam lapidem hirundinis admiscet. Hirundinum pulli lapillos in ventriculis habere consuerunt, ex quibus qui albi maxime fuerint, si in manu etiam singuli teneantur, aut circa caput lino nectantur, veterrimos et diutinos capitis mulcent dolores, nisi contactu terrae lapillorum potentia minuatur, Marcellus. Et alibi, Hirundinis ventriculo scisso albi ac nigri lapisculi inveniuntur, qui si lupino aureo includantur, et collo suspendantur, omnem dolorem oculorum perpetuo avertent. sed et contra quartanas prosunt, croceo linteo vel panno involuti linoque ad collum validiore suspensi. Adduntur ad oculorum collyria, Ge. Agricola. Si quid in oculos inciderit, imponuntur. nam cum minimi et laevissimi sint, nec mole obsunt, nec figura aut angulis: et palpebrarum compressione, id quod inciderit, emovere et elidere possunt, ut et alectorolophi semen. Dextro brachio suspensi hepaticos perfecte sanant, Kiranides.

Quin et e nido earum lapillus impositus recreare (excitare) comitiales dicitur confestim, et adalligatus perpetuo tueri, Plinius, et Serenus. Lapilli in nidis pullorum hirundinum reperti appensique, a tussi tutum reddunt. sanant et columellae vitia et tonsillarum phlegmonen, Galenus Euporiston 2. 44.

H.

Hirundo primam corripit. aut arguta lacus circunvolitavit hirundo, Avienus. videri autem potest ab haerendo dicta, quoniam tectis aedium vel trabibus, ubi nidificat, adhaereat. Varro tamen a sua voce sic dictam coniicit. A poetis vocatur Progne, ut a Vergilio: Pandionis ales, ab Ovidio ad Pisonem: Atthis a Martiali, propter fabulam quam in h referemus. [GR], in epigrammate lib. 1. sect. 60. Brodaeus hirundinem aut lusciniam interpretatur, ego hirundinem omnino eo in loco. illae quidem non vescuntur melle. [GR] penultima producit, Arato, Theocrito, Aristophani. Vocatur autem [GR]

[GR], Etymologus et Varinus. Dicitur et [GR], unde vocativus [GR], Eustathius. [GR], Aristophanes in Avibus. [GR], et piscis quidam, Hesych. [GR], Etymologus. [GR], Homerus: alii [GR] legunt et hirundinem interpretantur, alii aliter. vide supra in Capite de Aquilis diversis. [GR], Etymologus. sed magis placet ut Hesychius habet, [GR], hirundo, Hesychius et Varin. Thebani, qui novis rerum nominibus gaudebant, hirundines [GR] vocabant, Athenaeus lib. 13. et Varinus in [GR], avis sic dicta, a qua etiam loquaces et adulantes vel decipientes [GR] dicuntur: hirundo, Varinus, quanquam ab illo per λ duplex scribitur. [GR] apud Theocritum aliqui hirundinem interpretantur deflentem Ityn, alii aliter. vide in Acredula. [GR] Kiranidae interpres hirundinem exponit, alibi vero sparverium, id est accipitrem minorem. [GR], Oppianus de hirundine.

Epitheta. Arguta, Vergilio 1. Georg. et Avieno. Garrula, 4. Georg. Vaga, Sereno. Veris praenuncia, Ovidio 2. Fast. Et apud Textorem Bistonis, peregrina, trinsans, Daulias, lasciva,

Pandione nata, vocalis. nam Agrestis e Rustica differentiae potius sunt, et speciem propriam constituunt. [GR], Aristophanes in Ranis. [GR], Oppianus. [GR], Simonides apud Athenaeum, et Aristophanis Scholiasten. [GR], in Epigrammate. [GR] etiam epitheton esse potest, ut Latinis garrula. nam et ipsas substantive Thebani [GR] vocabant. Hirundo [GR] appellatur Hesiodo, Anacreonti et Simonidi, Giraldus. Cum sexaginta dies a solstitio brumali abierint, initio noctis Arcturus oritur. [GR], Hesiodus. Varinus [GR] exponit, [GR], id est magno vel matutino luctu insignem avem. Cognominatur et [GR], (forte [GR:]) [GR], ut Suidas citat. [GR], Hesychius et Varinus. ego [GR] legendum coniicio, ut [GR] (quod etiam [GR] interpretantur) eius epitheton sit. [GR], Aristoph. in Avibus. [GR] (alias [GR]) [GR], Athenaeus libro 5. vide in Testudine a. [GR]. nam Theocritus hirundinis [GR] dixit. [GR], Oppianus de hirundine. [GR], (forte [GR]. nam Oppianus etiam [GR] dixit) [GR], Incertus in Epigrammatum lib. 1. sect. 60. ubi Brodaeus Atthidem puellam hirundinem vel lusciniam interpretatur, ego omnino hirundinem hoc in loco. cicadas quidem ab hirundinibus capi Plutarchus et Aelianus scribunt.

Dic igitur me tuam anaticulam, columbam, vel catellum, hirundinem, etc. Plautus. Est et hirundininus adiectivum, quo utuntur Plinius et Plautus in Rud. In nido seges est hirundinino, Martialis lib. 11. Ligneis securiclis (Galli hirundinis caudas vocant) caera et amurca perfusis veteres in alligationibus (lapidum) usos ipsa opera docent, Gul. Philander in Vitruvium 2. 8.

[GR], ungulae concavitas in equis: et in canibus eodem modo secundum aliquos: et in homine pars supra cubitum, [GR], Hesychius, Suidas et Caelius. Vide in Equo B. Ornamenta in Brachiis quaedam ponebantur circa carpos, ut pericarpia, echini, [GR] (alias [GR], quibus utebantur Samii, ut scribit Athenaeus:) sed [GR] potius, vel [GR] ut supra: nisi utrunque recte dicatur, et [GR], et per syncopen [GR]) tum circa brachia, tum circa carpos nominantur, Pollux. Equorum impetigines sunt squammulae anteriorum crurum sub armorum partibus in ipsis animalibus natae. has Graeci lichenas vocant. sive chelidonas. nos vero impetigines vel hirundines, Caelius Aurelianus. [GR], Ante hirundines, id est ante hirundinum adventum, Aristophanes in Equitibus. [GR], hirundinum pulli, Eustathius. Achaeus durius dixit, [GR], pro [GR], Idem. [GR], id est hirundinis cantus, Suidas. Favonium quidam ad VII. cal. Martii chelidonian (a recto chelidonias, [GR]) vocant ab hirundinis visu, Plinius lib. 2. Est et chelidonias vel chelidonius lapis, ([GR],) vel chelidonia gemma: de quo supra in G. scripsimus. nisi quis distinguendi gratia malit ut is qui nomen ab hirundine habet, chelidonius lapis vel chelidonia gemma dicatur: alter vero chelidonias, cui aspis similiter dicta nomen dedit. Chelidonium etiam gladii genus est cauda bifurca, Brodaeus. nam et avis hirundinis huiusmodi cauda est. In Rhodo insula (Eustathii codex impressus in Homerum, non recte habet [GR] pro [GR]) festum sive ludicrum solebat celebrari, in quo cornici aggregatio fiebat quaedam hordei et id genus rerum aliarum. Vocabant autem carmina illa ([GR], alias [GR]) coronismata. Eiusmodi quippiam et hirundinibus in eadem fiebat insula, ut est apud Theognin tertio de sacrificiis Rhodiorum. Id vero [GR] dicebant, quod ita concinerent: [GR]. id est, Venit, venit hirundo pulchras ducens horas et annos pulchros, Caelius. Athenaeus lib. 8. integra haec carmina Dorice scripta sic refert, nos ex Eustathio quaedam emendavimus, etsi is integra non referat: [GR], (Eustathius habet, [GR], quod non placet. exponit autem [GR].) [GR]

(forte [GR], Eustathius omittit) [GR] (placentam, a lecitho, id est vitello sic dictam) [GR]. ([GR], Eustathius.) [GR]. Fiebat autem haec collectio mense boedromione (Iunium interpretantur, quod hic non convenit. hirundinis enim adventus vernus est) a pueris passim circumeundo cantillantibus: et primum eam instituisse in Lindo Cleobolus Lindius fertur, cum pecunia colligenda egerent, Haec Athenaeus. Qui hanc cantilenam decantabant, [GR] vocabantur, (et cantus vel ludus ipse [GR] Eustathio) ut qui cornicis nomine stipem colligebant, [GR], Eustathius et Hesychius. Aeschylus [GR] verbum usurpat pro [GR], id est barbare loqui: et Ion in Omphale barbaros [GR] nominat masc. g. (cum alioqui foem. g. tantum efferantur) Herodiano teste, Scholiastes Aristophanis. vide infra in proverbio Hirundinum musea. Utuntur et per se succo (chelidoniae maioris, etsi de utraque proxime locutus sit) in collyriis, quae chelidonia appellantur ab ea, Plinius. Apud Galenum de compos. sec. loc. 4. 7. collyrium chelidonium invenio, in quod chelidonia herba non recipitur, ab hirundinibus, ut apparet, dictum, quasi oculis hominum claritatem ita restituere possit, ut remedio quodam visum suis pullis ademptum reddere creduntur hirundines.

Chelidonia herba est, quae et chelidonium dicitur. [GR], Oppianus. Dioscorides et alii medici [GR] gen. neutro proferunt. est autem duorum generum maius et minus. recentiores quidam Latine hirundinariam nominant. Creditur chelidonium maius nomen sibi invenisse, quod hirundinum adventu ex terra prodit: discedentibus vero iisdem marcescit. Alii vero tradiderunt, si quis ex hirundinis pullis in nido excaecatus fuerit, matrem hanc herbam oculis admoventem, caecitati eius mederi, (ut inde potius, quam a tempore nominatum videatur,) Dioscorides. vide supra in C. [GR], id est chelidonium cum adventu hirundinis floret, Theophrast. de hist. 7. 14. interprete Gaza. Dioscorides non florere tum, sed prodire scribit, [GR]. Apud nos quidem chelidonium minus eo tempore et prodit et statim floret: marcescit idem mense Maio. chelidonium vero maius Iunio demum floret: ut Plinius non recte scripserit, Florent adventu hirundinum, discessu marcescunt: tanquam de utroque vere dicatur. [GR] (circa fontem) [GR], Theocritus. Dioscorides tribuit maiori chelid. folia colore subglauco. Hanc capnon quae nascitur in saepibus chelidoniam phragmiten vocare moris est Aetio, ad examinationes partium in iocinere curvarum utilem: dictam, ut puto, quoniam succo discutit caliginem, ut chelidonia: et ob id in medicamenta oculorum additur: ut in collyrium Marciani eam chelidoniam capnitida cognominantis. Quod si eadem probetur esse cum cymbalari, ut quidam coniiciunt, etiam illa similitudo confluet, quod folium hedera habuerit, quale chelidonio minori contigit. propterea considerari cupio, nunquid non similis, sed eadem omnino sit capnos haec cum chelidonio minore. multa certe paria comperio, Hermolaus. Eruditi quidam chelidoniam phragmitin eam esse herbam coniiciunt, qua hactenus pharmacopolae in Germania pro aristolochia rotunda perperam usi sunt. Chelidonion parvum inter fumariae etiam nomenclaturas apud Dioscoridem legitur: et chelidonion simpliciter inter vitis albae et anagallidis purpurea nomina. Est et apud Germanos alia ab hirundinibus dicta herba, nescio qua occasione, [GO] quam multi asclepiadem veterum esse putant. flore lacteo, ligustri fere odore: foliis binis per genicula, lauri fere, sed in angustum exeuntibus, radicibus albis multis implicatis, etc. quas aliqui ad ossa fracta consolidanda facere putant, ut eo quidem nomine [GO] potius quam [GO] dici deberet, ut et symphytum maius. Ficus chelidoniae, [GR], ficus Atticae sunt, quae et chelidones vocantur, Pollux. Commendantur eaedem ab Athenaeo libro 14. qui eas colore [GR], id est ex rubro et nigro permixto esse ait. Purpureaeque chelidoniae, Columella inter ficus. Novissima sub hyeme maturatur chelidonia ficus, Plin. Grammatici quidam a Chelidoniis populis in Britannia dictas coniiciunt, nescio quam recte. Clemens in Paedagogo nominat [GR], ([GR] potius,) [GR], Hesych. et Varinus.

[GR], et [GR] leguntur apud Athenaeum lib. 9. Eustathius chelidonias lepores interpretatur, qui superiore parte nigri sint, inferiore subalbi instar hirundinum. Frisii qui maritimam Germaniae partem habitant, praenunciam hirundinum ([GO]) vocant avem de genere motacillae. Est et [GR], id est hirundo marina, piscis Aristoteli. Volat hirundo (piscis) sane perquam similis volucri hirundini, Plinius. Est et alius piscis chelidonias dictus, [GR], cuius circa Athenaeus ex Diphilo meminit: ut et hirundinis piscis polypo similis. Alterum exocoeti genus circa Byzantium quidam chelidonium vocant, Bellonius.

Piscem Boreum (inter sydera) hirundinis praeferre caput, proptereaque a Chaldaeis piscem nuncupari chelidoniam Theon scribit, Caelius. Cum LX. dies a solstitio brumali abierint, initio noctis arcturus oritur, post illum vero hirundo apparet, Hesiodus. [GR] etiam est numisma argenteum Peloponnesiacum, (vel [GR] potius apud Pollucem.) I Aegyptiorum sapientes omnes parentum opes filiis relictas volentes innuere, hirundinem pingunt. illa enim iam, morti proxima,

luto seipsam volutat, et pullis latebras ([GR], nidum) comparat, Orus.

Propria. Chelidonius ex Cleopatrae mollibus patrimonium grande possedit, Seneca epistola 88. [GR] vocabatur Cleopatrae cinaedus, Suidas in [GR] et in [GR]. Item vates quidam priscus, Idem. Et navis quae in Massiliam traiecit, [GR], Idem. Menippus quidam olim [GR] cognominabatur, Aristoph. in Avibus. ubi Scholiastes, [GR] (forte [GR], scilicet [GR]) [GR]. Chelidonem theologum quendam fuisse aiunt, qui observatis prodigiis collegerit rerum exitus. vide infra in Proverbio, Audi chelidonem. Cicero lib. 3. Verrinarum de Chelidone meretrice agit, quam efflictim deperibat Verres. ea vero tum in Urbana, tum in Siciliensi Verris praetura omnia moderabatur, transigebat, decidebat. chelidon quoque hirundinem avem significat: omniaque auspicato, et captatis auguriis Romani agebant, auguresque et auspices et publicis et privatis rebus adhibebant. Propterea ait Cicero: Nam ut Verres praetor factus est, qui cum auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est Urbanae provinciae, etc. Quibus verbis alludit simul et ad auspicium, et meretricis concubitum et cubile, Gyraldus in libro Aenigmatum. Chelidoniae insulae sunt in initio orae Pamphyliae, Strabo lib. 11. Et lib. 14. Chelidoniae insulae in Pamphyliae ac Lyciae confinio iacent. Et rursus in eodem, Prope Hieram promontorium Lyciae Chelidoniae insulae tres sunt, asperae sane, et magnitudine aequales, ad stadia quinque inter se distantes, etc. Post Rhodum versus orientem [GR], Dionysius Afer. Herodianus [GR] legit cum acuto in ultima, Eustathius. Chelidoniae insulae navigantibus pestiferae, Plinius 5. 31. Hae duae sunt secundum Stephanum, quarum una Corydela, altera Menalippea dicitur, contra Tauri promontorium similiter Chelidonium dictum sitae. Stephanus has insulas, Chelidonias petras appellat. Chelidonii populi sunt Illyriae, Stephanus. [GR], hippodromus Atheniensium, non ab hirundine, sed ab Echelo heroe denominatus est, ut scripsi in Equo H. e.

c. Supra corpus eorum volant noctuae et hirundines, Baruc 6.

Garrula quae tignis nidum suspendit hirundo, Vergilius 4. Georg. Sicut grus et hirundo (agur) sic garriebam, Esaiae 38. Tecto vaga plorat hirundo, Politianus. [GR], Oppianus de hirundine. [GR], Stesichorus. et Aristophanes in Pace, [GR]. Ulysses nervum arcus intendit, [GR], Odyss. [GR]. [GR], Nicostratus apud Stobaeum. [GR], Oppianus de hirundine. [GR], In epigrammate authoris incerti. Et rursus Palladas, [GR] Homerum infantem Aegyptiis parentibus ortum fabulantur, cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in os eius manasset, ea nocte novem voces diversas aedidisse, hirundinis, pavonis, columbae, cornicis, perdicis porphyrionis, sturni, lusciniae et merulae, ut recitavi in Columba livia ex Eustathio. [GR], Theocritus Idyll. 19. [GR], Aristophanes in Ranis de Cleophonte quem traducit tanquam peregrinum, imperitum, loquacem, ignobilem, barbarum et matre Thrassa genitum. videtur enim haec omnia Threiciae hirundinis appellatione comprehendere. [GR], Scholiastes.

Hirundo (sis Hebraice scribitur) et ciconia (agur) custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini, Hieremiae 8. [GR], Homerus in Iresione apud Herodotum. [GR], id est hirundinum tectum, (nidus forte,) Hesychius et Varinus. Vere novo cum iam tinnire volucres Incipient, nidosque reversa lutabit hirundo, Calphurnius. Achaeus poeta pullum hirundinis durius [GR] dixit, Eustathius.

d. Aristophanes in Avibus hirundines fingit lutum ore conferre ad extruendam avium civitatem, hoc enim faciunt (inquit Scholiastes) cum nidificant. [GR], Theocrit. Idyll. 14.

[GR]  [GR]
[GR]  [GR]
[GR]  [GR],
Oppianus libro 3. de piscatione.

Hybernos peterent solito cum more recessus  Atthides, in nidis una remansit avis.

Deprehendere nefas ad tempora verna reversae,Et profugam volucres diripuere suae.

Sero dedit poenas, discerpi noxia mater Debuerat: sed tunc, cum laceravit Itym, Martialis. [GR], Oppianus lib. 3. de venatione. [GR]

[GR], Poeta quidam priscus, Apollonius (ut coniicio) aut Q. Calaber. Serpens quidam impetu subiturus nidum hirundinis ut pullos eius voraret, decidit in focum et igne periit, ut legimus inter Epigrammata Graeca 3. 24. [GR], Oppianus lib. 1. de Venatione.

e. Kiranides (lib. 3. in Hirundine) ex pullis hirundinum in ollam luto obfirmatam inclusis et assatis, etc. philtrum sive [GR], et contrarium ei [GR], superstitiosa et impia persuasione parare docet. Mulier ut non secedat a viro, Nic. Myrepsus. [GR], id est Hirundinum pharmachum apud Hipponactem memoratur, quod fit ([GR]) [GR], Suidas. [GR], Philemon apud Scholiasten Aristophanis. [GR] ([GR]) [GR], Aristoph. in Avibus.

g. Hirundinis rostri cinis cum myrrha tritus, et vino quod bibatur inspersus, securos praestabit a temulentia. invenit hoc Horus Assyriorum rex, Plin. Hirundinum pullis pasce accipitrem, et citius mutabit pennas, Demetrius.

h. Apologum de hirundinibus quae cygnis obiiciebant quod in solitudine canerent, cum ipsae suos cantus in civitatibus publicarent, etc. recitavi in Cygno h. Hitrundinum genus diis penatibus et Veneri, quae ipsa quoque e numero penatium est, charum esse dicitur, Aelianus. Hirundines infausti ominis esse, et ancipitem afferre fortunam, multi prodiderunt. nam Pyrri tabernaculo, et in navi Antonii insidentes, suscepti belli infelicitatem et funestas clades portenderunt, Alexander ab Alex. In Pyrrhi pueri tabernaculo nidificant hirundo, rerum actiones quas susciperet, non bene et feliciter eventuras esse significavit. Et item Cyro altera nidum in huius tectis construens, quae ei male casura essent praenunciavit. Contra enim Medos (Scythas, Alexander ab Alexandro) profectus, non revertit ad suos: sed rebus male gestis, de loco quopiam se praecipitem deiecit. Dionysio priori arcem relinquenti nidificantes ibidem reditum praemonstrarunt, Aelian. Cleopatrae navis, quae Antonias dicebatur, signum habuit horrendum. nam cum sub puppi hirundines nidificassent, supervenere aliae, et primis per vim expulsis, nidos destruxere, Plutarchus Antonio. Isis in Byblo Aegypti nutrivisse fertur reginae (quam alii Astarten, alii aliter vocant) filium, digito ei in os pro mamilla inserto: et noctu quae in corpore eius mortalia erant, adussisse: ipsamque hirundinis specie circa columnam lugendo volitasse: donec regina aliquando noctu infantem amburi conspicata clamore emisso, immortalitatem ei ademit, etc. Plutarchus in libro de Iside.

Homerus Odysseae [GR]. lusciniae fabulam, inquit Eustathius, aliter quam recentiores memorat. neque enim Pandionis, ut illi, mentionem facit, (nisi Pandion forte alio nomine etiam Pandareos dictus sit) neque Procnes, neque Terei. et Irylum vocat illum, quem recentiores Ityn, quem Pandarei filia e Zetho peperit, [GR]. alia lectio habet [GR]. Sunt et qui Itylum, [GR] esse nugentur, et prima litera adempta [GR] per [GR]. ceu qui genus ab Aete ducat, ut et pater eius Zetes Boreae filius. Caeterum recentiores sic tradunt: Pandionis Atticae tyranni filiae fuerunt Procne et Philomela. Ex his Philomela ([GR]) Tereo Thraci nupsit, et sic ex Attica muliere facta est Thracia. Porro Tereum aliquando Athenas profecturum rogavit ut Procnen sororem suam secum adduceret. quod is fecit quidem, sed in itinere puellae vim intulit: et ne facinus sorori aperiret, linguam execuit. Procne vero in tela texendo iniuriam sorori prodidit. Philomela vindictae cupida filium Ityn e Tereo sibi partum, occidit, et patri coctum apposuit. Comedit ille, et ex minutis quibusdam reliquiis filium esse agnovit. itaque persequutus sorores occidere parabat. fugiumt illae, et diis imploratis, in aves mutantur, Philomela hirundinis, Procne vero lusciniae forma assumpta, (lego, Philomela lusciniae, Procne vero hirundinis forma assumpta.) Quamobrem hirundinis vox aspera et cantu suavis est, ut cui lingua mutilata fuerit: et frequenter Terei ceu balbutiens nomen efferre conatur. luscinia vero Ityn subinde suo cantu repetit. Tereus denique in upupam transformatus crebro Ubi nam sunt, ([GR],) exclamat. Sic quidem recentiores fabulantur: alii vero Homerum sequuti, Pandarei (inquiunt) cui pater fuit Merops Milesius, filiae fuerunt Merope, Cleothera et Aedon. Harum maxima natu Aedon Zetho Amphionis fratri nupta, unicum filium peperit Itylum: et cum invideret numerosae leviri sui ([GR]) Amphionis soboli, qua ille ex Niobe uxore Tantali et Hippomedusae filia augebatur, Itylum filium suum cum filiis Niobes ludere et uno etiam in lecto interdum dormire solitum, seorsim cubare (vel, ut alii scribunt, in lecto interiore) iussit, ut ipsa intempesta nocte accedens, primum ex amphionis filiis occideret, Amaleum nomine, ([GR]:) sed cum Itylus vel oblitus esset non obtemperasset matri, ea noctu filium proprium, Amaleum esse rata, occidit. quo cognito prae nimio luctu ut ex hominibus migraret, a diis petiit. itaque in lusciniam mutata, Ityli luctum retinuit, cuius nomen cantu suo repetere solet. Alii Aedona mulierem non ignorantia, sed sponte Itylum filium interfecisse dicunt. occiso enim (aiunt) Amphionis filio Amaleo, cum uxorem illius (Amphionis) timeret, mox suum quoque filium interemit, ut expectandam sibi ab inimica ultionem praeveniret. Porro in sequente Rhapsodia (Odyss. [GR].) reliquas duas Pandarei filias parentibus orbas, Penelope a Venere educatas ait: et cum iam nubiles essent ab

Harpyis raptas et Furiis traditas esse. Fortassis enim cum forma quidem excellerent, propter orbitatem tamen infelices, in pravam et furiosam aliquam ([GR]) vitam prae nimio luctu conversae, obscurae perierunt, ut inde a ventis raptas et Furiis traditas fabulose feratur, Haec omnia Eustathius. Similiter hanc fabulam Varinus quoque refert e Scholiis Aristophanis in Aves, in vocabulo [GR] in hoc tamen differt, quod Procnen Terei uxorem, et Ityn eiusdem e Tereo filium facit, non Philomelae ut Eustathius. Procne (inquit) cum sororis Philomelae casum intellexisset, mactatum Ityn filium Tereo edendum apposuit. quo ille cognito, gladio eas persecutus est, clamans [GR], (ut solent quaerentes.) Philomela vero prae metu Terei nomen efferebat. Procne vero filium lugens Ityn, [GR] miserabiliter sonabat. Iove autem miserato, Procne in lusciniam, Philomela in hirundinem, et Tereus in upupam mutati, easdem adhuc voces canunt, Haec ille. nos Philomelam potius in lusciniam mutatam dicimus, et Prognen (cum Ovidio) in hirundinem, et huic vocem [GR], illi vero [GR] convenire. Aristophanes ipse Terei (sub persona Epopis) uxorem facit aedona, id est lusciniam. Io. Tzetzes etiam Hesiodi Scholiastes eandem fabulam similiter narrat, Procnen scilicet Terei uxorem fuisse, et in lusciniam mutatam: Philomelam vero in hirundinem. Tereum quoque addit Philomelae in Aulide Boeotiae vim intulisse, et huius fabulae Sophoclem in Tereo meminisse. Procne ex Tereo binos liberos suscepit, et in hirundinem a Iove mutata est, Proclus in Hesiodum. Megaris non procul Hippolytae Amazonis sepulchro, tumulus conspicitur Terei, qui Prognen Pandionis filiam uxorem habuit. Regnavit autem, ut Megarenses aiunt, Tereus, in iis Megaridis partibus quae Pegae, id est fontes appellantur. Sed ut mihi videtur, et certe adhuc coniecturae extant, in Daulide quae supra Chaeroneam est, Tereus regnavit. Olim enim Barbari, eius quae nunc Graecia nominatur, multas partes incoluerunt. Ob flagitia vero quae Tereus in Philomelam, et mulieres in Itym commiserant, subigere eos non potuit. Atque ideo manus sibi ipsi Megaris attulit: cui tumulum confestim excitarunt, et adhibitis pro mola calculis, rem sacram quotannis peragunt. Upupam praeterea avem primum ibi apparuisset asserunt. Mulieres Athenas pervenerunt, ibique dum mala deplorant, quae passae fuerant, quaeque ultionis causa ipsae regesserant, lachrymando contabescunt. Unam item in lusciniam commutatam esse aiunt, alteram in hirundinem, non aliam ob causam, ut puto, quam quod eaedem quoque aviculae miserabilem cantum aedant et lamentis similem, Pausanias in Atticis. Aut ut mutatos Terei narraverit artus: Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, etc. Vergilius Aegl. 6. ubi Servius, Tereus rex Thracum Pandionis Athenarum regis filiam Prognen duxit uxorem: et Athenas profectus ut sororem illi accerseret Philomelam, in itinere illam vitiavit et linguam abscidit. Illa tamen rem suo cruore descriptam misit sorori. Qua re cognita Progne Itym filium interemit, et patri epulandum apposuit. postea omnes in aves mutati sunt, Tereus in upupam, Itys in phasianum, Progne in hirundinem, Philomela in lusciniam. Et mox in illud Vergilii, Quas illi Philomela dapes, Atqui (inquit) hoc Progne fecit, sed aut abutitur nomine, aut illi imputat propter quam factum est. Idem rursus in quartum Georg. sibi adversatur illud poetae, Et manibus Progne pectus signata cruentis, (id est hirundo:) Nomen (inquit) posuit pro nomine. nam Philomela in hirundinem versa est: pro qua Prognen, vel quasi sororem posuit: vel quasi eam, quae fuerat illius sceleris causa. nam ipsa miserat Tereum ad adducendam sororem. Quod ait Servius in Bucolicis, (inquit Erythraeus in Indice Vergiliano,) Atqui hoc Progne fecit, rectius quidem dixisset ex fabula: Atqui hoc pariter cum Progne fecit. Nam et apud Ovidium in 6. Metamorph. Iugulum ferro Philomela resolvit: Ityosque caput Philomela cruentum Misit in ora patris. Tu illinc integram fabulam pete. Hanc quidam in avem sui nominis mutatam ferunt, quae a Latinis luscinia appelletur. Prognen vero hirundinem. Quos aperte sequitur Martialis eo disticho, cuius est lemma, Luscinia. Ait enim, Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis. Et alibi idem Martialis: Multisona fervet sacer Atthide lucus. Nam Atthis ab eo luscinia intelligitur, quasi Attica avis: quod declarat epitheton Multisona, et verbum Lucus. In lucis enim multis modis canit luscinia: quum hirundo tecta frequenter. Et hoc a Graecis traxisse videtur, apud quos Tragoedia extabat Philocori de Philomela, quae Atthis inscribebatur. In hac sententia fuisse videtur et illius carminis auctor, quod Philomelae titulo circunfertur. Quod etsi omnino negligendum non sit, Ovidium tamen non refert. Probus tamen, non reprobus Vergilii interpres, prodit, Philomelam in hirundinem, Prognem in lusciniam conversam. quod mihi verisimilius fit, propter garrulitatem hirundinis, quam ex amputatione linguae Philomelae referat. quom ipsa luscinia mille modis cantum variet. A Probo stat M. Varronis auctoritas, cuius in IIII. de orig. verb. haec verba sunt: Lusciola (fortasse lusciniola [GR] legendum) quod luctuose canere existimetur, atque esse ex Attica Progne facta avis, Hactenus Erythraeus. Progne pro Graeco Procne dicitur, ut cygnus pro cycnus. Primam in Progne corripuit Petronius Arbiter, quem Quintilianus et Macrobius citant: Atque urbana Progne, quae circum gramina fusae, Erythraeus. [GR], Strabo. Fabulam omnem copiosius caeteris ex Ovidio (ut coniicio) Nic. Perottus in Cornucopiae persequitur. Itys vero (inquit) in phasianam mutatus est: quae avis picturatarum vestium colores servat, quibus uti regii pueri solebant. Prognen quae facinus illud in filium perpetravit, et Ityn, in arce Athenis Alcamenes dedicavit, Pausanias. Hirundines aliqui ideo aversas coire putant, quod

Tereum regem horreant, ne quando latenter irrepens, novam tragoediam efficiat, Aelianus. Hirundines in aves mutatae sunt cum vir adhuc esset Thracius ille Tereus: postquam vero et illum mutatum viderunt in avem, relicto omni avium consortio, ad hominum domicilia confugerunt. Quin etiam neque Boreae, neque ventorum qui ex Thracia spirant flatus amant: et nidos inde aversos collocant, Oppianus. Biziam in Thracia ingredi negantur propter scelera Terei, Plinius. Hesiodus testatur lusciniam solam ex omnibus avibus somni expertem esse, seduloque in vigiliis versari: hirundinem vero non prorsus semperque vigilare, sed dimidium tantummodo somnum perficere. Has autem poenas luunt propter facinus in Thracia perpetratum in coenam illam illicitam, Aelianus in Variis lib. 12. Pandionis ales, Ovidius ad Pisonem, hirundinem intelligens aut lusciniam. nam Progne et Philomela filiae fuerunt Pandionis. Daulias et Graeci tandem secura mariti Ales adest, plausuque larem cantuque salutat, Politianus de luscinia, (vel hirundine.) Deflet Threicium Daulias ales Itym, Ovidius in epistola. nam Daulia vel Daulis oppidum sunt Phocidis sub ditione Terei regis Thracum. Daulidas aves etiamnum vocant, Plutarchus in Symposiacis 8. 7. Cum hirundo in Gorgiam sophistam alvi onus emisisset, directo meam visu, [GR], Idem ibid. Diluculo autem philomela inter frutices silentem Prognen, inter aceres minuriantem, Sidonius 1. epistolarum, id est parva voce succinentem, cantillantem, quod et Graeci [GR] dicunt. [GR], Varinus. vocat autem Homerus Itylum quem alii Itym. Itys quidem in proverbio, I modo vernare leporem nunc Itym tenes, quid sibi velit, non facile dixerim. Prognes apud Textorem epitheta sunt haec: Daulias, Querula, Impia, Rhodopeia, Pandonia, Getica, Saeva, Dura, Attica, Minuriens, Cruenta, Ismaria, Garrula, Domestica, Acerba, Cecropis. Eadem et Philomelae attribuit, et insuper, Flebilis, Tristis, Dulcis, Garrula, Sibilans, Torva. Praefectos Pelopea facit. Philomela tribunos, Iuvenal. Sat. 7. Philomelides quidam Lesbi rex fuit.

Proverbia. Audi chelidonem, [GR], id est in tempore curato tua negotia. Quidam a theologo quodam ortum autumant, cui nomen Chelidoni. nam aiunt huic fuisse morem observatis prodigiis colligere rerum exitus, {[GR] Suid.) atque huius opinionis author citatur Mnaseas Patrensis [GR]. Nonnulli malunt ad avem hirundinem referri, quod stridula sit avis, ac lugubris, sive quod veris praenunciet adventum, Erasmus. Huc et illud facere videtur quod annotavit Suidas, [GR], Hirundininum carmen. est autem vox hirundinis (inquit) non luctus, sed cantus adhortans et incitans ad opera {[GR]:) nam hyeme neque volant neque canunt, (sed tempore veris adveniunt, et summo diluculo ad opera mortales excitant.) Hirundines sub eodem tecto ne habeas, [GR]. Divus Hieronymus Aristotelis authoritatem secutus, interpretatur abstinendum a commercio garrulorum et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiacon decade octava, (8. 7.) Nam haud aequum videri (ait,) ut avem domesticam et humani convictus citra noxam amantem, perinde ut sanguinarias et rapaces (nam hoc etiam inter Pythagorae symbola est, [GR]) propellamus. quod enim de garrulitate causantur, id esse frivolum, cum gallos, graculos, perdices, picas, cumque his alias complureis multo magis obstreperas non arceamus a domestico contubernio: imo nihil pene minus in hirundinem convenire, quam garrulitatem, ([GR].) Ne id quidem accipiendum videtur, quod quidam Pythagoricum hoc symbolum ad tragoediam quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum adferat. nam hac ratione philomelam item eiici oportere, ut quae ad eandem pertineat tragoediam. Itaque vero propius videtur, ob id improbatam hirundinem, quod eidem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aves aduncis unguibus. Siquidem carnibus victitat, et cicadas, animal maxime vocale ac Musis sacrum venatur: praeterea humi volans minutis animalibus insidiatur, deinde sola avium in tectis versatur, nullam adferens utilitatem. Nam ciconia quum ne tecto quidem utatur nostro, {[GR],) tamen haudquaquam mediocrem contubernii gratiam refert, bufones serpentes, hostes hominum e medio tollens. Contra hirundo, posteaquam sub nostro tecto suos educavit pullos, abit nulla relata gratia communicati hospitii. Denique quod est omnium gravissimum, duo duntaxat animalia domestica sunt, quae nunquam humano convictu mansuescunt, neque tactum admittunt, neque consuetudinem, neque ullius rei aut disciplinae communionem. Musca semper pavitat ne quid mali patiatur, et ob hanc causam indocilis ac semifera. Hirundo item natura videtur hominem exosum habere. proinde nec cicuratur, utpote diffidens semper, semper suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras convictorem ingratum parumque firmum, hirundinis symbolo monuit ablegandum, Huiusmodi ferme Plutarchus Erasmo interprete. Quibus illud unum videtur addendum (inquit Erasmus) Ciceronem, seu quisquis is fuit, in Rhetoricis ad Herennium infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto sint, hyeme instante devolent: ita falsi amici, inquit, sereno vitae tempore adsunt, simulatque fortuna immutata est, devolant omnes. Locum e Symposiacis Plutarchi de hirundine hospitio non recipienda, Phil. Melanehthon etiam convertit. Hieronymus et Cyrillus et quidam alii, putant nos hoc symbolo moneri, ne garrulis et nugacibus fidem praestemus, neve eorum consuetudinem consortiumque habeamus. Alii sic inter praestantur ut cavendum dicant ab iis amicis, qui infelicitatis tempore recedunt. Talis enim est hirundinis

natura, ut garrula sit, et bono tempore, hoc est verno et aestivo, nobiscum sit, malo vero et turbido, hoc est hyberno, demigret, proculque a nobis recedat. Alexander quoque Myndius et Dionysius, Heliopolites, hirundinem in somnis malum significare prodiderunt. contrarium tamen sentit Artemidorus lib. 2. Onirocriticon, ubi de hirundine quaedam scitu digna scribit, L. G. Gyraldus. Sub eodem tecto hirundines non habendas, id est mutabiles homines in amicitia non habendos, vel alienos in locum nostrum non habendos, Plutarchus in libello de symb. Pytagoricis interprete Gyraldo. Hirundo tandiu hominum hospitio utitur, dum pullos ex sese peperit, ac aluerit: deinde ingrata in desertos recessus abstrusa latet. quamobrem Pythagoras minime tecto recipiendam censebat, Aelianus. Hirundinum musea Aristophanes in Ranis dixit. [GR]. hoc est, Sunt ista folia et stulta blateramina, Musea hirundinum, artis ac subversio. Interpres admonet proverbium esse in impendio loquaces et obstreperos. hirundines enim inepto garritu plus taedii auditoribus adferre quam voluptatis. ([GR], Scholiast. Aristoph. hoc est, magis nimio suo cantu auditoribus molestum est, quam suavitate iucundum.) Apte dicetur in poetas indoctos, oratores loquaces magis quam eloquentes, aut in coetum hominum inepte loquacium, Erasmus. Sic et alibi Aristophanes, [GR]. Contrario sensu sirenum et lusciniarum musea legimus, Scholiastes Aristophanis et Varinus. Comicus tragicos poetas hirundinum musea vocat, quod barbaro et obscuro sermone uterentur, [GR], Hesych. et Suidas. [GR], Euripides apud Scholiasten Aristoph. Homines barbari ([GR]) et parum purae orationis hirundinibus conferuntur, et hirundinum musea cognominantur, Eustathius. [GR] pro [GR] Aeschylus dixit, et Ion barbaros [GR] nominavit, Scholiastes Aristophanis. Nova hirundo, apud Aristophanem in Equitibus, (etsi Suidas ex Avibus citat, fallente, sicut opinor, memoria:) [GR]: id est, Spectate pueri, non videtis ver, nova ecce hirundo. Interpres admonet proverbiali figura dictum, ac perinde valere, quasi dicas initium veris, propterea quod id temporis appareat haec avis. Quemadmodum et Horatius, Zephyris et hirundine prima. Suidas ait dici solere, quoties verba darentur alicui. Sumptum a ioco puerili. nam hi data opera novam hirundinem adsimulantes videre sese, ostendunt aliis: deinde contemplantibus illis et intentis, interim quod volunt surripiunt, (sic quidem Aristophanes usus est.) Proinde quadrabit in eos, qui falsa spe quapiam iniecta fallunt ac nocent, Erasmus: qui apud Aristophanem distinguit post [GR], et [GR] coniungit. codex noster [GR] coniungit. sed Suidas pro [GR] habet [GR], interrogandi adverbium. [GR], id quod placet. Hirundo totos schoenos anteibit, [GR]. Ubi quis immenso vincit intervallo. nam [GR] Graecis mensurae genus est quae sexaginta complectitur stadia Herodoto et Hermogeni: Plinius alicubi quadraginta stadia illi tribuit, alibi triginta, scribarum (ut videtur) vitio. Verum suspicor Chelidonem hoc loco pro viro accipiendum, qui haud scio an cursu celeritateque praecelluerit, Erasmus. Una hirundo non facit ver, , [GR]. hoc est, unus dies non sat est ad parandam virtutem aut eruditionem. aut non unum aliquod benefactum, benedictumve sufficit ad hoc, ut viri boni, aut boni oratoris cognomen promerearis. plurimis enim virtutibus ea res constat. Aut ut certum aliquid cognoscas, non satis est unica coniectura. Siquidem fieri potest ut una quaepiam hirundo casu maturius appareat. Sumptum ab hirundinis natura quae veris est nuncia. Aristoteles libro Moralium primo, [GR]. id est, Ver enim nec una hirundo facit, nec unus dies. et beatum eodem modo felicemve nec unus dies, nec breve efficit tempus. Aristophanes in Avibus, [GR]. id est, Multa videtur opus habere hirundine. Interpres indicat allusum ad proverbium quod modo retulimus, [GR]. Huic affine videtur illud Sophocleon in Antigona: [GR]. Etenim quemadmodum una hirundo non facit ver, ita nec unus homo facit civitatem, nec unus nummus divitem, Erasmus. Sensus est huius paroemia, non posse uno die sapientem vel ad perfectionem pervenire, vel ad inscitiam, [GR], Hesychius. Et quoniam hirundines veris nunciae sunt, Aristophanes in Avibus ludens in quendam vetere et e variis centonibus consuta veste indutum, appellat eum [GR], id est variam hirundinem. Tum alius, [GR]. id est, non una hirundine, sed pleni iam veris tepore indigere videtur, quo multae se proferunt hirundines.

Alciati Emblema sub lemmate Garrulitas.
Quid matutinos Progne mihi garrula somnos
Rumpis, et obstrepero Daulias ore canis?
Dignus epops Tereus, qui maluit ense putare
Quam linguam immodicam stirpitus eruere.

DE HIRUNDINIBUS DIVERSIS.

ARISTOTELES tria tantum hirundinum genera facit: domesticas, apodes, et falculas. Plinius autem quatuor genera facere videtur: domesticas, rusticas, apodes et riparias, Turnerus. Hirundinum quaedam nidificant in domibus, quaedam in fenestris vitreis, quaedam in abruptis montium, et hae qualitate et quantitate differunt, Author de nat. rerum. Hirundinum genera sunt quatuor:

domesticae: quae in muris exterius: quae in terra (ripis) iuxta flumina: et marinae dictae, Albertus. De apode sive cypselo, hirundinum generis ave, in Elemento A. scripsi. Caeterum marinas nullas agnosco. piscis enim est, non avis, quam hirundinem marinam veteres appellant. Nostri tamen avem meropi congenerem, ut coniicio, [GO], id est hirundinem marinam nuncupant: et Itali gavias hirundines marinas. aiunt enim earum alias nigras, alias albas esse, et piscibus vivere. Plinius apodes hirundinum specie toto mari cerni scribit, et semper comitari naves, haud scio quam recte. fortassis enim aves illae non apodes, sed gaviarum generi fuerint: quod considerabunt ii qui propius mare versantur. In quodam Mauritaniae flumine hirundines (vide ne hirundines legendum sit ut coniicio, cum in aqua degant) septenum cubitorum sunt, et gulam ad respirandum perforatam habent, Aelianus interprete Gillio. Avis quae caput caprino simile habet, vocatur Latine apud vulgus caper hirundinis, Albertus.

DE HIRUNDINIBUS SYLVESTRIBUS.

HIRUNDINES quaedam rusticae sunt, quae et sylvestres et agrestes a Plinio nominantur: praeter enim Plinium nullus, quod sciam, ex veteribus earum meminit. Alterum genus hirundinum est (inquit) rusticarum et agrestium, quae raro in domibus, diversos figura, sed eadem (qua domesticae) materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci: mirum qua peritia occultandis habiles pullis, et substernendis molles. In Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt, etc. Sed hoc posterius ad riparias hirundines, non ad sylvestres simpliciter vocatas pertinere dixerim: quare ad illas differo, etsi dubitem ad utras potius referri debeat. Et alibi, Anginis (inquit) succurritur cinere hirundinis ex aqua calida poto. Sed efficaciores ad omnia quae ex hirundinibus monstratur pulli sylvestrium. (proinde caetera etiam ex Sylvestri hirundinum genere remedia, supra in domestica requires.) figura nidorum sylvestres deprehendit, Haec Plinius.

Hirundines sylvestres illas esse suspicor, quas Turnerus apodes minores vocat, quarum iconem posuimus. Apodes minores (inquit Turnerus) voco, quae in scopulis, templorum fenestris aeditioribus et summi turribus nidos figunt. has Angli vocant rok martinettes, vel chirche martnettes: Germani [GO]. Alii aliter Germanice nuncupant, [GO], (ut Ge. Agricola:) [GO]: eo quod in templis, et muris et montibus nidificent. Imo ventre ad collum usque albicant, reliquo corpore nigrae, Eberus et Peucerus. In muris veterum aedificiorum et cavernis ac scopulis montium nidificant, Matthaeolus. Hirundinum genus tertium in parietibus murorum (in muris) exterius nidificat, et muscis est infestum. Idem cum passeribus pugnat. passer enim domicilium (nidum) eius praeoccupat initio veris antequam veniant hirundines. tum hirundo conatur eum e nido eiicere. Et observatum est saepius Coloniae, hirundinem cum non posset eiicere passerem, stridore suo hirundines multas convocasse: quae simul cum impetu advolantes, luto quod rostro singulae gerebant, nidi foramen subito obstruxerunt: et passerem ita inclusum suffocarunt, Albertus. Et rursus alibi, Hirundines quae in muris et lapidibus nidificant, concludunt luto nidum usque ad arctum foramen per quod intrant et exeunt. quod si passer intraverit, et non cito exierit, hirundinibus collectis pluribus et luto obturantibus nidum suffocatur. postea reparato foramine hirundo ad quam pertinebat nidus passerem mortuum eiicit. Avicenna hirundines (simpliciter) et passeres se interficere mutuo scribit cum in una domo convenerint. Hirundines omnes quae in muris nidificant, claudunt nidos praeter foramen per quod intrant, Albertus. Apodes hoc differunt ab hirundinibus tam agrestibus quam domesticis, quod tibias habent hirsutas, Georg. Agricola. Turnerus sane eas quas nos sylvestres hirundines facimus, apodes minores vocat, nullo antiquo nomine imposito: rusticas vero seu sylvestres alias facere videtur, quae scilicet in domibus rusticorum semper nidificant: quas a reliquis generibus (inquit) duae sanguinolentae maculae quas utrinque in pectore videas, distinguunt: quod Ovidius his versibus pulchre ostendit. Altera tecta subit: nec adhuc de pectore caedis Excessere notae, signataque sanguine pluma est, Haec ille. refert autem has hirundines ad primum genus, hoc est ad domesticas, quas itidem sanguinolento pectore nobiles dixerat: ut Ovidii versus de pectore sanguinolento, ad domesticas simpliciter, vel ad utrasque referri possint.

DE HIRUNDINIBUS RIPARIIS, ET PRIMUM
de Drepanide.

DREPANIS Aristoteli memorata avis, a Theodoro falcula aut riparia convertitur. videtur autem non alia quam quae riparia a Plinio nominatur, a Marcello Empirico ripariola voce diminutiva. est enim (ni fallor) in hirundinum genere minima, unde et a Germanis quibusdam, ut circa Argentoratum [GO], id est Rheni avicula, diminutiva formula dicitur: cuius figuram nos posuimus, quod alia riparia nondum nobis cognita sit. aut enim haec riparia simpliciter est, aut certe ei cognata. Drepanis ut pennis praevalet, sic pedibus degenerat, ut et hirundo et apodes. nam tria haec genera et moribus et volatu ([GR]) et specie (tum reliqua scilicet, tum parvitate pedum) proxima inter se conspiciuntur, Aristoteles. Aestate tantum apparet drepanis cum imber incessit. tunc enim et apparet et capitur. denique rara haec avis est, Idem. Qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodes habere, et drepanin in eis quae rarissime apparent, Plinius ex Aristotele. [GR] Hesychio et Varino cenchron, id est milium significat. [GR] vero eisdem (lego [GR], quanquam ordinis ratio apud illos hoc non admittat) genus avis est. Tertium hirundinum genus est quae ripas excavant, atque ita internidificant. nidos enim (propios) non faciunt: migrantque multis diebus ante, si futurum est ut auctus amnis attingat, Plinius. Ripariae in riparum cavis nidificant, Idem. Alterum genus hirundinum est rusticarum et agrestium, etc. In Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spacio, quod humano opere perfici non posset. In eadem Aegypto iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet. Eaque militia illis cum anno redit semper, Plin. Coniiceret autem aliquis hoc opus circa fluvios ad riparias pertinere, quod illae maxime in ripis fluviorum versentur et pariant. Sed obiici potest quod alibi scribit Plinius riparias non facere nidos proprios, sed in riparum cavis nidificare. itaque tale opus quo Nilus inundare prohibeatur, non efficient. item quod hoc ipso in loco Plinius mox a rusticarum et agrestium hirundinum mentione haec scripsit, tanquam illas tantum hoc opus perficere sentiens. Sed Albertus hirundines illas quae in foraminibus riparum aedificant iuxta aquas, nidos artificiosos sibi construere asserit, non minus quam domesticas, ut in illis retulimus, quare rem in medio relinquo. Plutarchus quidem in libro de fluviis (de Nilo scribens) hirundinibus simpliciter hoc attribuit: Generantur (inquit) in Nilo lapides [GR] (nimirum a vi agglutinandi, vel glutinoso humore) quos hirundines colligunt cum imminuta est Nili aqua ([GR]. locus videtur corruptus. ego pro [GR] reponerem [GR], vel [GR], vel simile aliquod vocabulum) et chelidonium, id est hirundininum appellatum murum construunt, qui aquae impetum cohibet, et regionem inundari prohibet, ut Thrasyllus in Aegyptiacis tradit. Hirundinum quae ripas excavant pulli ad cinerem ambusti, mortifero facium malo, multisque aliis morbis humani corporis medentur, Plin. Remedia quidem eadem omnia, eodem teste, ex hirundinum genere domestico, sylvestri et ripario habentur: sed efficaciora e sylvestribus, e ripariis efficacissima.

Albertus in historia animalium lib. 1. cap. 3. pro iis quae Aristoteles de drepanide scripserat, sic habet: Hirundinis quaedam species non apparet nisi uno tempore anni post pluviam in fine aestatis mense Augusto, cum Sol est in Leone. ea avis Graece vocatur abroycayn, et quidam vocant eam daryachim (alias dryacha. voces sunt corruptae a Graeca drepanis.) Est autem admodum rara: et per totum anno non nisi semel apparet, mense uno, quo etiam perit. quare generatio eius obscura est. Et rursus libro 23. Dryacha (inquit) avis est Aristoteli pedibus carens, ([GR] non [GR] Aristoteli est:) et cum ad terram ceciderit, cubitis alarum et pectore repit fere sicut vespertilio. Non apparet autem nisi post pluviam in principio aestatis. et eo tempore parit, cumque pulli convaluerint moritur.

Tertium hirundinum genus quod in ripis nidulatur, Angli nominant a bank matnet, Germani [GO], aut [GO], (aliqui [GO]) Turnerus. Ge. Agricola apodem eandem cum hirundine riparia facit, (cui non assentior,) et Germanice interpretatur [GO]. Ego diversarum hirundinum nomina in diversis Germaniae locis confundi puto. nostri spiras ([GO]) vocant apodes: inferiores vero Germani riparias sic nominant, ut dixi in Apode A. Ripariae inter hirundines minimae colorem habent fuscum ad cinereum vergentem,

[GO] Germanis dictae, Eberus et Peucerus. In terra in foraminibus riparum iuxta aquas nidificant, et insidiantur bibionibus (culicibus) qui volant super aquas, Albertus. Hirundines quae in altis ripis fluviorum nidulantur, ut et caeterae sylvestres, ab Italis rondoni vel tartari dicuntur, Matthaeolus Senensis, ab aliis, ut audio, dardanelli. a Gallis martinet, quod nomen etiam ad apodes seu cypselos pertinet. Volitant super aquas, et occursu mutuo infestae videntur, cum interim nihil aliud quam muscarum venationem sibi proponant. Arena rostro allata nidificare eas aiunt. Aviculam, cuius figuram pro riparia posui, in Rheni riparum cavis nidificare certum est. sunt qui foramina etiam ab ea excavari asserant. Eadem ab aliis Germanice [GO] nominatur. caudam ut alia genera hirundinum bifurcatam non habet, quantum ex pictura apparet: ventre albicat, ut in collo quoque: pectore fusca est.

In genere item ripariarum est, cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila ut inveniri non possit aditus, Plinius 10. 33. cum proxime de aliis hirundinibus ripariis egisset: quare magis placet ripariarum legi, quam ut nonnulli codices habent parrarum. nam Gazam quoque ripariarum legisse video. etsi eo in loco Plinius non de certo avium genere, sed in universum de avium in nidificando solertia perscribat. Et mox, Argatilis appellatur eadem figura ex ligno (lino) intexens. Solerti porro ingenio argathylis (Graecus codex habent acanthylis: Gaza vertit argathylis, Plinii scilicet lectionem secutus. acanthylis quidem non alia avis quam acanthis videtur: Hesychius et Varinus acanthyllis per l. duplex scribunt, et genus passeris interpretantur) in ripariarum genere (Gaza hoc de suo addidit, Plinium nimirum sequi se ratus: cum tamen Plinius non argathylin ripariarum generis esse scribat, sed innominatam aliam de qua proxime egerat) suum instruit nidum. filis enim intexit lineis specie pilae, aditu arcto, Aristot. 9. 13. Quaerendum est an non parrarum, neque ripariarum, sed parorum (id est aegithalorum) generis sit, quae ex musco arido nidificat. talis quidem pari species apud nos est, quam a caudae longitudine denominamus: sed nidus eius oblongus est, non pilae forma, Aegithalus et argathylis nomina facile permutari potuerunt.

DE HORIONE

CLITARCHUS in India scribit volucrem amatorio affectu flagrantem, nomine horionem, nasci, magnitudine herodio similem, rubris cruribus, oculis coeruleis, sic a musica instructam, ut naturae munere tam suaviter canat, ut ipsas Sirenes lacessere possit, Aelianus. [GR] syderis nomen, aut avis quaedam, Hesychius. In nostro Aeliani codice manuscripto primae huius nominis non aspiratur, ut neque Orioni syderi.

HORTULANAM aviculam quandam in cibis expetitam et facile pinguescentem, Itali circa Bononiam vocant, alaudis (ni fallor) congenerem. Hortulanae caro calida est, genituram auget, et renes calefacit ac impinguat, et menses provocat, Rasis.

72 - de Hirundine - de Horione