Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

75 - de Iynge

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE IYNGE.

A.

IYNX avis apud Aristotelem dicta, [GR], torquilla vertitur a Theodoro Gaza, tanquam vulgo (Italorum) sic nominetur. Idem ab antiquis turbinem appellatam scribit. ego nullum ex antiquis turbinis nomine pro ave usum invenio. A colli circumactu, reliquo corpore quiescente, collitorquis appellari potest, Caelius. Italica huius avis nomina varia observavimus, collotorto, capetorto: et, ut author Promptuarii habet, vertilla. Neapoli formicula dicitur, quoniam formicis vescitur. Hispanice torzicuello. Gallice terco vel turcot: in Atho monte Graeciae alcion nominatur, Per. Bellonius. Germanice [GO]: quae nomina omnia ei indita sunt quod collum circumagat, vel simpliciter, vel serpentis instar. Eberus et Peucerus meropem Germanice [GO] interpretantur, quasi vel [GO] Germanicum vocabulum de duabus diversis avibus in usis sit, vel merops quoque collum circunvolvat similiter, quod non puto. Iidem motacillam, vel Graece [GR] eandem faciunt avem: Theocriti (ut video) Scholiasten et Suidam secuti. mihi haec Grammaticorum opinio non placet: nec iynx nobis cognita, quae absque omni controversia veterum iynx est, caudam motitat, quod equidem sciam aut observarim, cum vivam aliquot aluerim. quanquam video Io. Tzetzen quoque iyngem interpretari cinclida et [GR]: et in opere Galeni de compos. medic. sec. loc. iyngen etiam cinaedum nominari. Sed hoc est iyngen et motacillam confundere.

B.

Iynx avium una utrinque binos habet digitos. causa est quod eius corpus minus quam caeterarum propensum est in adversum, Aristot. et Plinius. Atqui etiam aliae picorum et nocturni generis avium, binos utrinque digitos habent, ut psittaci quoque. Iynx paulo maior quam fringilla est, colore vario. Habet sibi propriam digitorum, quam modo dixi, dispositionem, linguam serpentibus similem: quippe quam in longitudinem mensura quatuor digitorum porrigat, ut rursumque contrahat intra rostrum. Collum etiam circumagit in adversum, reliquo quiescente corpore, modo serpentum. (unde torquilla vulgo appellata est, quanquam turbo ab antiquis.) Ungues ei grandes, et similes ut monedulis exeunt: voce autem stridet, Aristot. interprete Gaza. Iynx linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit. Collum circumagit in aversum. Ungues ei grandes ceu gracculis, Plinius. Aristoteles torquillam fringillae comparavit, quoniam coloribus similes sunt, Niphus. nam quod ad magnitudinem torquilla paulo maior est quam fringilla. pictura quidem a nobis posita magnitudinem iuste exprimit. ¶ Turbo, ut Gaza nominat, forte a corporis figura dictus fuerit. cauda siquidem (cuius pars postrema in icone a nobis posita patentior et latior esse debebat) rhombi alteram partem quodammodo refert et reliquum corpus cauda et capite dempto rhombum integrum. Ungues utrinque bini sunt, ita ut utrobique longior alter cum altero breviore coniungatur. Linguae aculeus tam acutus et validus est, ut hominis quoque cutem penetret instar aciculae. lingua infra arteriae summum subit, et supra cranium reflexa naribus inseritur. est autem gemina ubi ab occipitio reflecti incipit. in sincipite rursus conveniunt partes utraeque. Marem a foemina discerni puto cum alias forte, tum pectore magis flavo.

C.

IYNX lingua exerta magna celeritate formicas aculeo linguae suae transfixas (ut pueri ranas mucrone ferreo per arcum attracto emissoque venari solent) vorat. nec unquam illas rostro attingit ut caeterae aves suos cibos. Ego aliquando Aprili mense captam per quinque dies formici alui: quae deinde mortua est. et haud scio an ali diutius possit. aegerrime enim fert captivitatem. nec alio praeter formicas cibo vescitur: ut diversis vermiculis, asellis aliisque ei obiectis experiri volui. Rostro lignum ferit et strepitum fere ut pici movet. Iynges linguas praelongas, ut piscatores lineas extendunt, qua formicae transeunt. accelerant illae tamquam ad escam: ubi iam plures insederint, paulatim iynges lingua retracta captas devorant, Oppianus in Ixeuticis. ¶ Si manu teneas caput circumagit in utranque partem, non adeo quidem ut rostrum ad medium dorsum omnino retro spectet, sed aliquousque, ulterius scilicet quam ulla alia avis. ¶ Voce sua stridet, Gaza ex Aristotele. Graece legitur [GR]. Grammatici Graeci iyngem per onomatopoeiam [GR] dictam rentur. Vocis sono obliquam tibiam imitatur, Aelianus. ¶ Nidificat in foraminibus arborum ut pici. aliquando etiam in domibus (rusticorum tantum puto.) Hyeme, ut audio, non apparet, sed autumno maxime. ego mense Aprili captam vidi, et alias Iulio: quo tempore etiam sobolem habebat. parit autem ova multa, circiter octo vel novem.

D.

Iyngem mirabilem et stultam aviculam dies aliquot nutrivi formicis. Ea homine accedente non facile refugiebat: irascebatur tamen, et collum in sublime erigens et rostro pinsens (sine morsu tamen) ac idem retrahens extendensque per vices, tanquam minando, iram declarabat. plumis interim, praesertim capitis, rigebat, et caudam erigebat dilatabatque.

F.

In cibum etiam admittitur, ut Hieronymus Tragus scribit.

G.

Antonii Musae ad pilos pungentes in palpebris enascentes, trichiasim vocant: Fel aviculae quae cinaedus appellatur, (est autem iynx, ut ostendemus mox in H. a.) et aconiti dimidium eius, mixtis utere. hoc est evulsis pilis locum illine, Galenus de compos. medic. 4. 7. inter Asclepiadae liquida medicamenta ocularia. Aliqui etiam cinaedi aviculae felle per se utuntur, ut eodem in capite legimus.

H.

[GR] avis debebat potius ([GR]) sine gamma vocari: a verbo scilicet [GR], ultima vocali abiecta, Eustathius. Lynx pro iynge, id est illecebra apud Sophoclem legitur, ut citat Athenaeus lib. 13. [GR]. Lynx avis, id est vultur, Kiranides. Scribitur etiam [GR] apud Hesychium et Varinum, quod non placet. [GR] alii mentham interpretantur, alii [GR], (forte [GR]), Varinus. [GR], avicula quaedam, Varin. Iynx avis quae et cynaedoeon ([GR], malim [GR] cum Suida) vocatur, Hesych. et Varin. Fel aviculae quae cinaedus appelletur (ut retuli in G.) medici contra pilos in palpebris pungentes illinunt. Kinaedius, id est iynx: et piscis marinus in cuius corpore translucido spinae apparent, Kiranides. Apud Kiraniden lib. 1. in Phoca, nominatur ad superstitiosum quoddam phylacterium formicarius et iynx, (lectio corrupta habet itygos:) puto autem pro yinge ab interprete formicarium redditum esse, et utrunque in textum ascitum. nam et Itali quidam hodie iyngem formiculam vocant.

¶ Pindarus [GR] dixit a varietate coloris. item [GR], propter causam inferius explicandam.

¶ Iynx avis quoniam veneficis ad philtra amatorias illecebras in usu erat: iyngos etiam vocabulum authoribus Graecis plerumque [GR] significat: hoc est desiderium, cupiditatem, voluntatem, lenocinium, illecebram, et quicquid animum ad amorem ac desiderium trahit. ut Grammatici annotant, qui et haec authorum anonymorum dicta citant: [GR], Hesychius. [GR], Suidas. [GR], Heliodorus. [GR], Suidas. Troilus Achillem [], sic citat Athenaeus lib. 13.) [GR], Sophocles. Per illecebras mutuas, quae magorum iynges nuncupantur, et sympathiam seu cognationem quandam rerum miracula consurgunt maxima, Caelius. Est inter erotica infamis quoque iynx. propter quod scite admodum pro cupiditate vehementi dicitur iynx Pindaro: [GR], Idem. Qui vehementi et impotenti desiderio trahuntur ad aliquid, iynge trahi dicuntur, Erasmus in Proverbiis, citans hoc Pindari e Nemeis hymno 4. [GR], id est, Iynge trahor animo. et illud Theocriti in Pharmaceutria, [GR]. ¶ Iynges vocant philtra et quaecunque ad illiciendos amores parantur, ab iynge ave, qua ad hanc rem olim abusae sunt veneficae, ut Grammatici docent. hanc enim avem aiunt idoneam esse, [GR], ([GR] interpretantur [GR],) Hesych. ¶ Sunt qui iynga fuisse antiquis citharam cantus praedulcis tradant, (ut Varinus recitat,) ut inde omne quod expetas iucundius, recte iynga dicas, Caelius. Iynx etiam fistulam significat ex unico calamo compactam, ut quidam in Lexicon Graecolatinum retulit. [GR], Suidas et Varin

¶ Iyx potius dici debebat quam iynx, a verbo [GR], ultima vocali abiecta: a quo etiam [GR] deducitur, Eustathius. [GR], vox, clamor, Hesych. idem quod [GR]. [GR] legimus apud Homerum decanibus, et venatoribus contra leonem clamantibus, Iliad. [GR]. ubi Scholiastes: [GR]. [GR], Bacchus, Hesychio et Varino. forte quod vinum homines ad se iyngis instar alliciat, quasi illecebrosum interpreteris. Hinc ego (inquit L. G. Gyraldus) putarim Pindarum quodam hymno Pyth. ad Arcesilaum Cyreneum iyngem avem Bacchi nuncupasse. ¶ Babylone ex testudine loci ubi rex ius dicere solebat, iynges quatuor aureae pendebant, fatalem conditionem (Adrastiam) significantes, admonentesque regem ne se supra hominem efferret. eas vero dicunt Magos cum in regiam venissent, iussisse fieri. Vocant autem ipsas deorum linguas, Philostratus lib. 1. de vita Apollonii.

¶ Mirus piscis colorem totum similem habet iyngi, tum intus, tum foris, ut scribit Aristoteles libro 5. de animalibus, Athenaeus. sed Aristoteles libri iam citati cap. 10. aliter, [GR] (Gaza vertit larici. non [GR]) [GR]. Hinc igitur Athenaei locus restituetur. Iyngem prima Venus fertur e monte Olympo ad homines detulisse, ac dedisse Iasoni, et docuisse eum incantandi artes, ut Medeae animum in sui amorem compellere, Scholiastes Pindari in Pythiis Carmine quarto in Arcesilaum Cyrenaeum. ubi haec poetae verba legimus, [GR], etc. Cognominat autem iyngem variam a colore: item [GR], hoc est quatuor tibiis vel quatuor radiis insignem. quoniam a veneficis haec avis ad circulum seu rotam alligari solebat, alis binis superne, et pedibus binis inferne, ut ita quatuor radiorum rotae speciem prae se ferret. Potest et rota ipsa metaphorice (inquit Scholiastes) iyngis nomine appellari, quatuor distincta radiis. sed poeta notanter [GR] dixit, non [GR]. Iynx avis philtris est accommoda et excantaminibus amatoriis. pendens enim ex rota agitatur, aut cum cerea amburitur rota super ardentes prunas. Tradunt alii eius interanea explicari rotae circunvoluta, Caelius ex Varino vel Scholiaste Pindari. Ex iynge avicula caudam quatiente ad philtra utuntur privatim pennis quae circa caudam sunt, privatim etiam osse circa pectus labdoide figura, specie simili myopi seu calcari equitum. Collum etiam eius ad alia quaedam prodest: et avis tota ad amores, alis suis in aliqua rotula extensa et circunvoluta in nomen amantis, Io. Tzetzes Variorum 11. 380. Iynx etiam parvum quoddam instrumentum est, quod veneficae solebant circumagere, ceu ita sibi conciliaturae eos quos amabant, Suidas. Ferunt iyngem ipsam prius mulierem fuisse, filiam Pithus vel Echus et Panis quae cum in Iove Ius ([GR]. ut Scholiastes Lycophronis habet, et Caelius quoque legit. Varinus non recte habet [GR], id est aurorae) amorem suis veneficiis excitasset, a Iunone fugata in avem mutata sit, Varinus. Iynx perhibetur filia Echus aut Pithus, aut Hieronices aut Veneris (sed Graece legitur [GR],) quae cum Iovem suo veneficio affecisset, eam ob causam a Iunone in avem conversa sit, Suidas. quamvis hic [GR] habeat, Varinus melius [GR]. Iyngis ope puella Theocriti ad alliciendum amatorem utitur.

¶ Emblema Alciati, quod inscribitur Inviolabiles telo Cupidinis, habet autem adiecta figura iyngem in rotula extensam.

Ne dirus te vincat amor, neu foemina mentem
Diripiat magicis artibus ulla tuam:
Bacchica avis praesto tibi motacilla paretur,
Quam quadriradiam circuli in orbe loces:
Ore crucem et cauda, et geminis ut
Complicet alis,  Tale amuletum carminis omnis erit.
Dicitur hoc Veneris signo Pagaseus Iason
Phasiacis laedi non potuisse dolis.

¶ Nos quoque olim in iyngis iconem vinctam ad manum hominis lusimus his senariis.

Cur vinctam iyngem picta detinet manus?
Avis haec amoris et voluptatis nota est,
Quaesita philtris: forte quod quovis agat,
Ante et retrorsus, colla, in orbem, libere.
Sic et voluptas corda agit mortalium,
Mirumque torquet in modum quoquo libet.
Hanc tu nisi vinctam cum ratione rexeris,
Mentis peribit quicquid ac sensus habes.
Hoc fascinum putabis, atque maximum
Philtrum, veneficiumque quam miserrimum.
Hoc torquet animos, turbat, et retro movet.
Aut igitur omnem tu voluptatem fuge.
Aut si libet uti, vincla semper admove.
Nunquam cicuratur, semper est vinclis opus.

IZINES, [GR], tripodes, Hesychius et Varinus.

75 - de Iynge