Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

76 - de Lagopode

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM L. CONSONANS INCHOAT.

DE LAGOPODE.

ALPIUM peculiaris avis est lagopus, praecipuo sapore. pedes leporino villo insignes ei nomen hoc dedere, caetero candidae, columbarum magnitudine. Non extra terram in qua nascitur ea vesci facile: quando nec viva mansuescit, et corpus occisae statim marcescit. Est et ALIA nomine eodem a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo tinctu cibis gratissima, Plinius 10. 48. Si meus aurita gaudet lagopode Flaccus, Martialis lib. 7. In aliis

exemplaribus lagopice legitur, quod quidam ancillae nomen interpretatur, quam recte ipse viderit. in logopode quidem prima brevis est, sed licentia produci potuit. Pinguemque vitiis albumque, nec ostrea. Nec scarus, aut poterit peregrina iuvare lagois, Horatius Sermonum 2. 2. ubi Acron, Aut (legerim, Lagois est avis quae) carnem leporis habere perhibetur. aut genus piscis quod in mari Italo non invenitur. [GR], avis quaedam, Hesychius et Varinus. Otidem avem, de qua inter Gallinas scribemus, Alexander Myndius lagodian ([GR]) cognominari ait. Est et herba lagopus, de qua plura scripsi in Lepore a.

Lagopus pedes habet leporinos, et villum pro plumis, et male volat: et ideo in specubus sub terra vivit. quod si ad praedam aliquando prosilit, mox ea capta ad antrum redit et comedit, Albertus: tum hoc ex Plinio addit, non mansuescere, captam mori, et citissime putrescere. Sed ex eo quod

illam e specubus ad praedam prosilire scribit, nocturni generis avem existimasse videtur. sunt autem nocturnae quaedam aves pedibus fere villosis et pluma contectis, non tamen inferius quoque ut nobis cognita lagopus. Lagopis, quos francolinos vocant, ager Vicentinus abundat, qui optimi saporis bonitate fasianos et perdices superant, Zacharias Lilius. Eberus et Peucerus lagopodem croceam Germanice interpretantur [GO], quod est genus passerum.

Avis quam ego pro lagopode pinxi, a nostris e montium incolis Germanice nominatur [GO], circa Lucernam [GO]. qua vocabula vel a colore candido facta sunt: vel a locis ubi degunt, nivibus scilicet et scopulis circa montium vertices, postremi significationem non assequor. Bellonius Gallice vocat perdrix blanche de Savoie, id est perdicem albam Sabaudicam. Ego in Sabaudia Vallesiis finitima arbenne vocitari accepi. cui proximum nomen est urblan, Italis in Lombardia usitatum. Burmii in Rhaetis Italice loquentes appellant rhoncas, alibi herbey: alibi perdice alpestre: qui circa Tridentum habitant pernise bianche de la montaigne, id est, perdicem albam montanam. Civis quidam Curiae Rhaetorum vir non indoctus perdices albas in montibus Rhaetorum inveniri mihi affirmavit, nihil a vulgaribus nostris differentes, nisi quod colorem, quem aestate fuscum et nostris similem habeant, hyeme in candidum mutent, quemadmodum et lepores in iisdem montibus, quorum pedes etiam villosos perdices illae repraesentent. aiebat autem totas esse candidas, praeter minimas quasdam notas quae circa aures nigricent. lagopodes vero ([GO]) quamvis eadem magnitudine sint, non tamen esse perdicum generis: et in frigidissimis montium iugis vel cacuminibus non adeo frigidis reperiri, et maxime inter iuniperos.

Allata est ad me aliquando lagopus, initio Maii capta, magnitudine columbae, tota candida, nisi quod pennae in cauda utrinque nigrae erant. pedes et digiti undiquaque hirsuti, ut in lepore. rostrum quale galli corylorum dicti, quem attagenem interpretor. Aviculae nullae, nec aliquid aurium instar eminens, ut mireris cur auritam lagopodem Martialis dixerit. Amplius corpus mari, et a rostro oculos versus linea nigra, qua foemina caret. Supercilia etiam, id est semicirculi supra oculos in mare magis rubent, in foemina pallent. Aestate fuscam esse aiunt, non albam: eas vero quae non ascendant in montes, ne hyeme quidem albescere. vocem aedere non dissimilem cervinae. prope nivem et glaciem degere in alpium verticibus tota hyeme. eandem in iis quae in perdicibus observari. quod ova humi pariant, et quod gregatim volent nec in sublime. cavis equorum vestigiis per nivem aliquando insidere, unde si quis forte accedat subito evolent. viatores prope admittere, minime suspicaces. capi interdum pane tantum obiecto, alio accedente a tergo. Gustavi aliquando assatae lagopodis carnem, subamaram, gustu alioqui non ingrato, et deliciis quaesitam. cutis eius nigricat. Lagopus (quae Germanice [GO] vel [GO] dicitur) non procul volat: et facile capitur, tanquam simplex et stolida avis, hoc fere modo: Lapides oblongo ductu disponuntur, tanquam ad muri extruendi initium, eo cum pervenerint lagopodes, non transiliunt, sed iuxta illum subinde ascendunt descenduntque. tum aucupes funem longum laqueis instructum iuxta eundem extendunt, et cum illic viderint aves, funem tandiu huc illuc trahunt, donec illae collo illaqueentur, Stumpfius. Quin et simplicius interdum capiuntur: Aucupum alter pileum manu rotat, quem dum admiratur avis, alter cum longa arundine et laqueo accedit. Lagopodes hyeme fusci fiunt, aestate candidi: habentque crura et pedes albo pilo tectos. incolae montium aiunt carnes earum cibum esse lautum, salubrem et calidi temperamenti, capiuntur hoc pacto: Lapilli disponuntur in longam seriem continui: ad quam venientes aves cum non audeant transire metam positorum lapidum, ordine sequuntur murulum illum, donec in extremitate eius incidant in laqueos et positas insidias, Munsterus. In Septentrione genus est avium nivalium, quae in saevissima hyeme tantum et magnis nivibus prodeunt, turdi magnitudine et sapore, totae candidae, Olaus Magnus. Mihi quidem hae aves vel lagopodes, vel eis congeneres videntur.

Attagen vulgo in Creta Taginari vocatur: aliquibus attagas, ut Constantinopoli. Haec avis nostrae quae Gallis vulgo canne petiere dicitur, persimilis est. sed canna nostra non habet crura plumis intecta: attagen habet, et rostrum nigrum, breve, praevalidum, corpus quam canna gracilius. Reliqua, ut color etiam, fere similia sunt. Sed attageni color incostans. reperitur enim totus candidus, quem coniicio nihil differre a perdice alba Sabaudorum, hoc est lagopode Plinii. Memini equidem Venetiis attagenem album videre. Itali sive albo sive alio colore insignem, francolinum appellant, Bellonius.

DE LAGOPODE VARIA,
cuius iconem in fine libri requires.

ALTERUM etiam hoc lagopodis genus in Helvetiae montibus reperitur. Avis huius generis quam descripsi, mas erat. ventre candido, et alis quoque albissimis. a posteriori parte tamen pennae aliquot partim fuscae, partim variae ([GR]) erant. Caput, collum et dorsum plumis fuscis et maculosis distinguebantur. collum supina parte plurimum albi, nigri parum

habebat: prona partim varias, partim albas plumas. Pellicula supra oculos utrinque semicirculi figura rutila eminebat. Rostrum perbreve, nigrum: cuius pars superior incurvata, inferiorem canaliculatam in se recipiebat. Cauda digitos quinque longa duodecim pennis nigris constabat, et duabus in medio candidis, et tribus aut quatuor variis. Circa coxas densae et multae erant albae plumae, ad imos usque digitorum ungues adnatae, ita ut nihil plane nudum appareret exceptis unguiculis nigris. Vola pedis tantum et interna digitorum pars sine plumis erant. digiti tamen undequaque coeuntibus plumis tanquam pilis integi poterant. Magnitudo columbae aut paulo maior. longitudo totius circiter palmos quinque. Hanc avem circa Tridentum Italice puto dici otorno, circa Verbanum lacum colmestre. Nostri privatim [GO], id est saxatilem gallinam appellant: ut et praecedentem aliqui. sunt qui distinguendi gratia magnitudinis differentiam adiiciant, ([GO].) coniicio autem secundum hoc genus paulo maius esse. De priore quidem genere dubium mihi non est, quin sit lagopus prima Plinii, candida, etc. hoc secundum vero etsi dubitari forte potest an secunda Plinii lagopus sit, quam a coturnicibus magnitudine tantum differre scribit, omnino tamen ad idem genus cum prima referri debet.

LALAGES, [GR], ranae virides circa paludes, vel genus quoddam avis, Varinus. alias [GR].

76 - de Lagopode