Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

79 - de Libyo - de Linaria - de Loxia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE LIBYO.

LIBYUS, [GR], et galgulus pugnant, Aristot. de hist. anim. 1. 9. interprete Gaza. pro galgulo quidem Graece [GR] legitur, quam ego avem non galgulum, sed gallinulis aquaticis adnumerandam censeo. Rursum inferius eodem capite hae duae aves [GR] et [GR], inter amicas nominantur. causam addit philosophus. quoniam celeos iuxta fluvios et nemora degat, libyus (Gaza hic laedus vertit. Alberti translatio habet, dedos serpens manet in lapidibus et montanis) vero saxa et montes incolat: suis locis uterque contentus degat pacifice. Quamobrem superiorem locum aut depravatum, aut abundare iudico.

DE LINARIA.

LINARIAM hanc aviculam appellavi, imitatione Gallorum qui linotam vocant, quod lini seminibus potissimum vescatur. etsi Ruellius linotam vulgo dictam aviculam, miliariam interpretetur. dicuntur autem miliariae aves quaedam a rei rust. scriptoribus quod inclusae milio ad cibum pinguescant: vide in M. Elemento. Ea quam nos hic pinximus passeris est magnitudine et specie, colore subruffo aut testaceo, passim etiam nigricans aut fusca, cum alibi, tum maxime cauda, alis extremis et dorso, venter testaceus colore maculis aspergitur fuscis. crura fere punicea. A milio aves miliariae dicuntur, ut Varroni placet, quod (ut arbitror) ad hanc frugem catervatim se conferant, eosque vescentes pinguescant. Vulgus Gallicum linoras, vel melius linarias appellitat. quia cum rarior apud nos sit usus sit usus milii, ad linum et cannabim turmatim advolent, sicut cardueles ad carduos. inde nomen adhuc vulgo remansit, Ruellius. ¶ Italice fohonelo dicitur, vel fanello, , alicubi canuarola, nimirum a cannabi. ¶ Gallis linotte. Sabaudis lynnette. ¶ Germanis, [GO]. Frisiis privatim [GO]. ¶ Anglis linota. ¶ Turcis, gezegén. ¶ Vide quaedam in Carduele ex Alberto.

¶ Eberus et Peucerus eleam sive veliam scribunt esse parvam, colore pulchro, inferne croceo, quae voce valeat, et aestate umbrosa, hyeme aprica loca petat. Germanice interpretantur [GO]: et alteram eius speciem, cineream cognominantes, [GO]. mihi hae linaria species, his quidem nominibus, ignotae sunt. Eleam quidem avem, vel potius heleam a paludibus quas ab arundinibus summis inspectat dictam, neque linariam, neque aliquam eius speciem esse arbitror.

¶ Gyb. Longolius linariam sive miliariam esse rubetram (batin Aristotelis) putabat, quod rubis crebro insideat. Sed quum Anglorum buntinga in rubis tam frequens sit, quid vetat quo minus et ipsa quoque batis dici possit? nihil itaque de hac ave (bati) certum habemus, Turnerus.

¶ Suaviter canit linaria, eaque gratia ut carduelis alitur. Cibus apponitur cannabis, panicum, et avena fracta, invicem permixta plerunque. Dum in caveis alitur, corripitur quandoque comitiali morbo. ¶ Acanthides, cardueles et linariae, cornu suspensum rostro trahunt: sed post potum temere delabi sinunt, Albertus. Cum in libertate adhuc est linaria, si accipitrem persequentem evaserit, mirifice cantu sibi de salute gratulatur. ¶ Quomodo capiatur leges in Carduele E. ex Alberto. ¶ Est et linaria herbae nomen apud recentiores, cui folia lino similia.

DE LINARIA RUBRA.

LINARIAM rubram hanc avem vocare volui, quod linariae suprascriptae congener videatur vel nomine apud nostros aucupes, etsi rarius capitur. [GO] appellant. aliqui (ni fallor, ut circa Francfordiam ad Moenum) [GO]: Itali circa Verbanum lacum finett. Considerandum an hic forte sit Oppiani aster, nisi is carduelis vulgo dicta est. Cantu non adeo probatur ut superior. Magnitudine et figura rostri ad ligurinum accedit, colore differt. Coccicolor in vertice saturatus. In pectore et supino collo, et ultimae dorsi pennae eundem colorem dilutiorem et non continuum habent: licet nonnullae in pectore valde rubeant. Ventris color albicat, alae subnigrae. Cervix et dorsum dimidium superius pennas e fusco ruffoque mixti coloris habent. rostrum flavet, sed medius superioris partis angulus livet, breve, ex lato in acutum desinit. ¶ Haec avis Norimbergae, ut audio, [GO] vocatur. Advolant aliquando turmatim, et fere pestilentia brevi sequuntura expectatur.

LINURGI aves, [GR], capiuntur laqueis ([GR]) ut anates et cenchritae, et alia anserum genera, celeresque phelini et phalarides, Oppianus lib. 3. de aucupio. unde nos facile linurgos aves aquaticas et palmipedes esse coniicimus, quae forte lini seminibus obiectis pascantur illicianturque, ut cenchritae milio. mox enim subiungit poeta, aves iam nominatas aliasque plurimas ex amphibiis, obiectis circa lacuum amniumve ripas, hordei, olyrae aut milii seminibus decipi.

DE LOXIA.

HANC avem lingua Germanica [GO]id est cruciatam, vel [GO], id est curvirostram appellat, Illyrica krziwonoska, id est nasicurvam, a rostri figura utraque. Sola enim haec avium summas rostri partes ac mucrones invicem transponit ac decussat, quare nos loxiam ab obliquitate nominavimus. Capitur apud nos non infrequens, magnitudine supra maximum parum, colore per corpus vario, quem tempore etiam et aetate mutat. Habui ego nuper Septembri captum nigricantem, qui sequente mense colorem mutabat in magis rubicundum. Primum rubere solent pectore, ventre et collo inferius, deinde flavere. Coeruleus in vertice, cervice, et circa oculos color apparet: in cauda et extremis alis e subruffo nigricans. Crura rubicunda. Hyeme praesertim colorem mutat. Sunt qui colores eius quotannis mutari asserant, ita ut nunc ad flavum, nunc ad viridem, rubrum aut cinereum magis declinet. Frigoribus gaudet. et canit: aestate fere silet cum caetera aves canunt. Nidificat Ianuario mense aut Frebruarii initio in abietibus, quarum etiam nucleis vescitur. pulli quidem eius multo ante capiuntur quam aliarum avium.

Vorax est avis, simplicis et stolidi ingenii. caveis inclusa rostro ac pedibus sursum deorsumque reptitat. hominem fere nihil reformidat. Cepi aliquando manu sylvestrem (nisi illa forte alibi cicurata evaserit) quae ad alteram quam in cavea alebam advolaverat. Cannabis semine in primis delectatur. Cum satis biberit, pocillum rostro reiicit, si extrahere possit: forte quod imaginem sui conspiciat. Cantillat interdum satis suaviter. Audio eam cadaveribus quoque vesci, aestate non insuavem esse in cibo. ¶ Quaerendum an haec sit Aristotelis chlorion: etsi illam potius, quam galbulam Latini vocant, hodie vulgo regalbulum circa Bononiam, chlorionem esse coniectem.

79 - de Libyo - de Linaria - de Loxia