Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

80 - de Luscinia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE LUSCINIA

A.

LUSCINIAM ex Latinis plerique alio nomine philomelam nuncupant, ut hirundinem Prognen, propter fabulam quam in Hirundine retuli. Graecorum vero plerique philomelae nomine non lusciniam, sed hirundinem accipiunt. Philomela dici debet non philomena, suffragante Pausaniae authoritate, qui [GR] dicit, Caelius. Thachmas Hebraicam vocem, aliqui lusciniam interpretantur, alii aliter. vide in Laro A. sic et ranan, aliqui lusciniam, alii aliter. vide in Gallo sylvatico. Enondon, rusciniolus avis, Sylvaticus. vox corrupta videtur a Graeca aedon, [GR], quae lusciniam significat: ut audon, apud Avicennae interpretem. Odorbrion, id est russignolus avis, Sylvaticus. Hodie vulgo a Graecis adoni vel aidoni vocatur, Bellonius. scribunt autem [GR] vel [GR]. Italice rosignuolo, roscignolo, ruscigniuolo, uscigniuolo, lusigniuolo. Luscinia aestate cum colorem vocemque mutavit, in Italia alio nomine appellatur, Aristot. Hoc nomen (inquit Niphus Italus) quo luscinia aestate dicatur, non est traditum a Latinis nec notatum: licet Albertus dicat apud Italos hyeme lusciniam dici unisonum. Hispanice ruissennor. Gallice rossignol vel roussignol, quod tamen nomen (Bellonio teste) etiam phoenicuro attribuunt, appellantes illum rossignol de mur. Germanice [GO]. Anglice nyghtyngall. Illyrice slawik.

B.

Lusciniarum color aestate mutatur, Plinius et Aristot. Luscinia tum colorem tum cantum mutat, Iidem et Clemens in Paedagogo. Poetae hanc avem a cervicis colore [GR] et [GR] cognominant: id est collo insignem vario, aut viridi, nisi synecdochice per collum vocem accipias, quam variam et floridam aedunt. Lusciniae et atricapillae proprium est praeter caeteras aves ut linguae summo acumine careant, Aristot. Linguis earum tenuitas illa prima non est, quae caeteris avibus, Plinius.

C.

Philomenae vermibus victitant, formicas avidissime legunt, et ova earum, et ex his convalescunt infirmae, Albertus. Plura de cibo earum leges infra in E. Nidificant fere inter frutices et in saepibus loco denso non procul a terra. nidum e foliis arborum, paleis et musco parant oblongum. Luscinia aliquando coit cum xanthiuro, (phoenicuro,) Christophorus Encelius. Parit aestate quinque aut sex ovam, Aristot. Vere primo parit, cum plurimum sena ova, Plinius. Minores aves, ut philomena et alauda, semel anno pariunt quatuor aut quinque ova, Albertus.. Cuculus cum in aliarum avicularum, praecipue curucae, tum in lusciniae nido aliquando parit, ut audio. Hesiodus testatur lusciniam solam ex omnibus avibus somni expertem esse, seduloque in vigiliis versari, Aelianus in Variis. Luscinia pervigil custos cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur, quo possit non minus dulcibus modulis (ut mihi videtur) quam fotu corporis ova animare quae fovet, Ambrosius ut quidam citant. Neque quantum lusciniae dormiunt, [GR], (proverbium quod recitatur a Varino,) in eos convenit qui somni parcissimi sunt. Lusciniae minimum dormire feruntur, vel propter Ityn extinctum, vel ob timiditatem. Equidem magis arbitror dictum, quod lusciniae vernis mensibus per omnem fere noctem perpetuo cantu garriant, Erasmus Roter. [GR], Hesych, Luscinia aestate adulta non diu apparet, abdit enim sese et latet, Aristot. Hyeme non cernitur, Plinius. Conditur ab autumno usque ad vernos dies, Aristot.

Cantus. Luscinia Graecis [GR] dicitur, ut Grammaticis placet, [GR], quod sine intermissione fere cum coepit, canat. Catrei avis vox acuta et concisa est, sicut lusciniae, Aelianus. [GR] verbum de lusciniarum voce Pollux habet. Scribere me voces avium philomela coegit, Quae cantu cunctas exuperat volucres. Dulcis amica veni noctis solatia praestans, Inter aves etenim nulla tibi similis. Tu philomela potes vocum discrimina mille, Mille potes varios ipsa referre modos. Nam quamvis aliae volucres modulamina tentent, Nulla potest modulis aequivalere

tuis. Insuper est avium spatiis garrire diurnis: Tu cantare simul nocte dieque potes, Author Philomelae. Luscinia canere solet assidue diebus ac noctibus quindecim, cum sylva fronde incipit opacare. dein canit quidem, sed non assiduo. mox adulta aestate, vocem mittit diversam, non insuper variam, aut celerem, modulatamque, sed simplicem. colore etiam immutatur, Aristot. Colorem et vocem per aestatem in aliam speciem immutat. neque enim sic cantum variat, distinguit, inflectit, acuit, quemadmodum verno tempore, Aelianus. Lusciniis diebus ac noctibus continuis 15. garrulus sine intermissu cantus, densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus. Deinde in una perfecta musicae scientia modulatus aeditur sonus: et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato: infuscatur ex inopinato: interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est vibrans, summus, medius, imus. Breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit: ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, et non iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam cantu. Meditantur aliae iuniores, versusque quos imitentur accipiunt.. Audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent, (audit attenta discipula, redditque vicibus cantum, ut citat Author de nat. r.) Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Ergo servorum illis praecia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur. Scio sestertiis sex candidam (Sestertia sex, 150. coronati) alioquin, quod est prope inusitatum, naenisse, quae Agrippinae Claudii principis coniugi dono daretur. Visum iam saepe, iussas canere coepisse, et cum symphonia alternasse: sicut homines repertos, qui sonum earum, addita in transversas harundine aqua, foramen inspirantes, linguaeve a 15. diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. Mox aestu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia. Mutatur et color, Plinius. De luscinia Plinius falso scribit quod a coitu vocem deponat et mutet colorem. audivimus enim nos illam saepe canentem dum ova adhuc incubaret, Albertus: qui Plinii verba non recte animadvertisse videtur. Haec avis mira modulatione audientes exhilarat. gaudet ad ortum Solis, praeitque laetitia venientem. verno tantum tempore cantat, hyberno nunquam. Initio quidem veris adeo suae vocis amoenitate delectatur, ut rarissime comedat. et hoc cum summa festinatione, Author de nat. rerum. Luscinia modulos suos pullos docere, versusque quos imitarentur tradere visa est, Aristot. Lusciniae mares canunt perinde ut suae foeminae. foemina tamen cessat cantu, cum incubat, pullosque educat, Aristot. Avium quarundam maribus eadem vox quae foeminis, ut lusciniarum generi, Plinius. Cicadarum mares tantum canunt, non foeminae, tanquam sic monente natura mulieres decere silentium. nam et lusciniarum foeminae [GR] (cantu privatae, Caelius Rhodig.) sunt, Eustathius Iliad. r. Luscinia longae noctis taedia cum ova fovet dulcibus cantibus relevat, et cantu diem nunciat, et cantu ova vivificat, Albertus: et Ambrosius ut supra recitavi. Philomela inter incubandum cantat. et dixerunt aliqui Platonicorum ova eius non posse sine cantu parentis vivificari. id quod verum esse (aliqua ratione) videtur. nam spiritus lenis et calor elevans sanguinem in talibus animalibus movet in eis cantus iocunditatem, et desiderium gaudii. talis vero parentum calor incubando magis vitalis est quam alius, Albertus. Petrus Aponensis Aristotelis problemata enarrans, philomenas Scotiae scribit non tam suaviter canere quam Italicas: et oblectari eas cantu humano. Lusciniae domesticae (praesertim mares) ineuntem brumam cantu admodum vocali, tacentibus reliquis produnt, Incertus. Charmidem Massiliensem audio dicentem, non modo musicae perstudiosam esse lusciniam, verum gloriae etiam cupidam. Cum enim in deserta solitudine sibi tantum canit, tum simplicem cantum et illaboratum edit: cum autem captiva tenetur, et non caret auditoribus, cantum variat, contendit, remittit, exprimit, obscurat, Aelianus interprete Gillio. Graece legitur, [GR], Aelianus lib. 1. de anim. Atqui in cavea lusciniam minus bene canere Eberhardus Tappius inter sententias proverbiales ponit, tanquam liberatis desiderium cantus earum suavitatem imminuat. Philostratus in vita Apollonii libro 7. adolescentem quendam scribit philomelas et merulas et alias aves docuisse hominum voces imitari.

His adiungere libuit narrationem quam amicus quidam vir doctissimus et fide dignus ad me perscripsit. quoniam de avibus perscripturus es Gesnere, dicam tibi de lusciniis sermones hominum imitantibus mirabile quiddam, ac propemodum incredibile, quod tamen et verissimum est, et ipse his meis auribus audivi atque expertus sum proximis Comitiis Ratisbone. Anni 1546. cum istic in publico diversorio ad auream Coronam agerem, habebat hospes tres luscinias separatim collocatas, ita ut singulae singulis caveis opacis includerentur. Per id vero tempus vernum, quo alioqui continuo ac indefessae cantare solent, adversa valetudine ex calculo ita laborabam, ut quam minimum mihi somno indulgere liceret. Tum circa, et post quidem mediam noctem, cum nihil usquam turbarum esset, miras altercationes et aemulationes duarum lusciniarum Germanico sermone inter sese colloquentium audivisses plane hominum sermones imitantium, me ob admirationem

propemodum obstupescente. Promere enim ac conferre inter sese nocte silentio hominum facto, quicquid interdiu ab hospitibus colloquentibus inaudierant ac meditatae fuerant. Duae autem inter eas erant eius artis insignes atque praecipuae, vix decem pedum spacio disiunctae, tertia longe remotior aberat, quam non ita lecto decumbens exaudire poteram. Sed duae illae mirum dictu quam invicem altera alteram lacessendo ac respondendo invitabant, nec voces tamen simul confundebant, sed potius alternatim reddebant. Praeter autem quotidiana et recenter a convivis prolata, duas potissimum historias mutuo inter sese prolixe et a media nocte in auroram usque, donec nullus hominum strepitus fieret, decantabant, et ea quidem modulatione sua nativa et vario inflexu vocis, ut nisi intentus nemo hominum facile ab illis bestiolis expectasset vel animadvertisset. Et quaerenti mihi ex hospite num linguae earum fortasse novacula solutae essent, aut aliquid loqui edoctae, respondebat, minime: num item animadvertisset, aut intelligeret quae noctu occinerent, similiter negabat. Idem dicebat familia tota. Ego vero qui totas noctes saepe dormire non poteram, auscultabam bestiolas avidius ac diligentius industriam earum et certamen profecto admiratus. Altera historia seu collocutio erat de pincerna seu oikete, eiusque uxore, quae postulantem maritum profecturum in bellum sequi noluerat. Conabatur enim maritus uxori, quantum ex aviculis advertebam, persuadere spe praedae ut diversorio eo servitioque relicto secum proficisceretur in bellum. Illa vero recusans sequi, vel Ratisbonae mansuram, vel Norimbergam abituram se recipiebat. Fuerat utrinque magna et longa contentio, sed amotis (quantum intelligebam) arbitris atque hero inscio hancque totam reddebant aviculae. Si quid etiam secretius tacendumque magis inter disceptandum forte evomuerant, illae prodebant, ceu nescientes discrimen inter honestas et inhonestas voces. Et hanc quidem contentionem et altercationem bestiolae saepe noctu repetebant, ut quae firmissime, ut coniiciebam, haerebat, ac probe meditata fuerat. Altera erat tunc imminentis belli Caesaris contra protestantes historia, et ceu praecinium quoddam. rem enim omnem, quae paulo post accidit, velut praesagientes ac vaticinantes decantare visae sunt. Tum et immiscebant ea, quae antea contra ducem Brunsvicensem gesta erant. Sed ut ego puto, aviculas illa habuisse omnia ex nobilium seu Capitaneorum quorundam privato et clandestino colloquio, quod eo loci, ubi aviculae detinebant, tanquam in publico diversorio, frequens esse potuit. Haecque nocte (ut dixi) et praesertim post mediam, cum profundius esset silentium, faciebant. interdiu vero magna ex parte silebant, et nihil quam apud se illa quae forte vel in mensa convivae vel deambulando conferebant, meditari videbantur. Ego profecto nunquam Plinio nostro credidissem multa adeo miranda de aviculis illis scribenti, nisi ipse has bestiolas talia promentes et oculis vidissem et auribus hisce audivissem. Neque satis ex tempore tamen mi Gesnere iam ista ad te omnia perscribere possum, et singula comminisci longum esset.

D.

Philomelas gaudere cantu humano scribit Petrus Aponensis in problemata Aristot. Philomela, ut expertus sum, advolat ad cantantes, si bene cantent. et dum cantant, auscultat tacens, et postea quasi vincere conans canendo respondet. Et sic etiam seipsas mutuo provocant ad cantum, Albertus. Sermonem humanum addiscunt, ut referam in E. Lusciniae tanquam amantissimae suae sobolis Oppianus meminit lib. 1. de pisc. Aristoteles affirmat lusciniam quae ad canendum pullum institueret observatam. Astipulatur certe, quod inconcinnius canunt, quascunque matres ob exilitatem vocis amandant. docetur contra quaecunque degunt una, discuntque, non quaestus laudisve studio, sed quia modulari volupe est, tum quia magis elegantiam quam usum vocis amavere, Plutarchus. Dedit et lusciniis natura miram concentus suavitatem. hae pullos suos ad cantum potius quam temere educant: et quorum putaverint esse genuinos cantus, illos omni diligentia curant: mutos autem occidunt, tanquam indignam Atticis lusciniis sobolem. Quinetiam libertatis amorem tantum pullis suis instillant, ut si capiantur cantum omnino recusent ac elingues fiant, Oppianus de aucupio. Quod si capiatur iam confirmata aetate, et inclusa asservetur in cavea, idcirco se et cantu et cibo abstinet, et pro servitute venatorem silentio ulciscitur, quia omnium vehementissime avium libertatis retinens est. quarum rerum experientes viri, iam aetate grandes capere omittunt, et pullos comprehendere student, Aelianus. Lusciniae pulli si qui capiantur adhuc cantandi rudes, interque homines alantur, ideo peius canunt, quod ante legitimum tempus a magistris parentibus subducti fuerint. cum igitur aluntur cum parentibus, erudiuntur et discunt, non ob quaestum, sed quod ex cantu mirificam voluptatem capiant, Gillius. atqui nostri aucupes luscinias omnes e nido eximi oportere ut ali possint, asserunt. adultiores cibum omnem detrectare. Lusciniam si se audiri sentiat suavius canere audio: serpentem timere, atque ideo fruteta spinosa quaerere.

E.

Luscinia avis est stolida et curiosa. ideoque captu facilis, si quis in terra alicubi fossulam faciat, et discedat, advolat illa curiose. formicis vel ovis facile inescatur. Oppiani verba de merularum et lusciniarum aucupio, referam in Merula. Cur me Donace Formosa reliquit? Munera nanque dedi, noster quae non dedit Idas, Vocalem longos quae ducit aedona cantus: Quae, licet interdum contexto vimine clausa, Cum parvae patuere fores, ceu libera ferri Novit, et agresteis inter volitare volucres. Scit rursus remeare domum, tectumque subire. Viminis, et caveam totis praeponere sylvis, Alcon apud Nemesianum. Lusciniae educandae circa initium Maii nidis

eximuntur. eliguntur autem mares, quorum color aliquanto obscurior est quam foeminarum. canere illi (pulli Maio exempti) incipiunt mense Augusto paulatim, canuntque fere anno toto. Aluntur vermibus quibusdam aquaticis: vel melius farinariis vermibus, qui apud pistores reperiuntur, et copiosus apud textores pannorum e lino vel cannabi, utuntur enim illi miscela quadam e furfuribus aceto et axungia: qua destillante putrescenteque vermes nascuntur, et conservatur pro lusciniis in furfure. Edunt et carnem, corda bubula, crudam quidem libentius, vel coctam sed absque sale, ova gallinacea cocta, et ova formicarum tempore veris praesertim. Facile pinguescunt, ut etiam extinguatur prae adipe. quare carnem crudam, ne nimis alat, dissectam vel contusam aqua interdum prius abluere solent. cibos pingues non dant. aquam in vase aliquando apponunt, ut si libuerit lavent. Domini et loci consueti mutationem non facile ferunt. Dominum quidem suum agnoscere et amare videntur. Hyeme ob frigus facile pereunt: quae in Italia ultra hyemem educatae fuerint, magno vaeneunt. Habebant Caesares iuvenes (Drusus et Britannicus Claudii filii) luscinias Graeco atque Latino sermone dociles: praeterea meditantes in diem, et assidue nova loquentes, longiore etiam contextu. Docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur, assidente qui crebro dicat ea quae condita velit, ac cibis blandiente, Plinius.

Lusciniae domesticae, praesertim mares, ineuntem brumam cantu admodum vocali tacentibus reliquis produnt, Incertus. Cantu diem nunciant, Albertus. Veris nunciam lusciniam Sappho cognominavit.

F. G.

Aviculas diversas quae Augusto mense et autumno pinguescunt ficedulas Itali vocant eo tempore (becquefigas vulgo) et inter alias (ut audio) lusciniam quoque, vel potius avem lusciniae similem, nimirum curucam. Pro cachecticis in cibo laudantur alaudae, lusciniae, etc. Alexander Benedictus. Heliogabalus saepe edit ad imitationem Apicii calcanea camelorum, et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet epilepsia tutus diceretur, Lampridius. Carnes lusciniae aiunt in cibo sumptas vigiliam promovere, Aelianus.

H.

a. Aedon vox Graeca usurpatur etiam a Nemesiano poeta Latino. Luscinia incipiente vere non desinit cantare dies ac noctes flebili et luctuosa voce, unde etiam nomen accepit ut Grammaticis placet. Lusciola (lego lusciniola) quod luctuose canere existimetur, atque esse ex Attica Progne in luctu facta avis, Varro de lingua Latina. Idem de re rust. 3. 5. ornithotrophion operosissimum describens, Intra rete (inquit) aves sunt omne genus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae. Plautus etiam in Bacchid. lusciniolam dixit. Luscinia dicitur quasi lucinia, quae cantu suo solet signare diei surgentis exortum, Isidorus. Luscinia a Cicerone acredula vocatur, Idem. sed Cicero acredulam vertit pro ave quam Aratus [GR] nominat. Pandionis ales: Ovidius ad Pisonem, hirundinem intelligens aut lusciniam. nam Progne et Philomela filiae fuerunt Pandionis. Vide in Hirundine H. h. Lusciniae nota est fabula. quapropter Philomena (Philomela potius) et Daulias et Pandaris a Graecis appellatur, Volaterranus. Daulias ales, id est luscinia, a Daulide oppido, Seneca in Hercule Oetaeo. Daulia cornix, id est luscinia, Suidas et alii, ut copiose scripsi in Cornice H. a. Euboi, hoc est luscinia, echinus maris, Kiranides 1. 5. Acanthis avis est, quam alii lusciniam, alii carduelem esse volunt, Grammaticus quidam nos nostram aliorumque de acanthide sententiam, ab initio huius libri retulimus. [GR], genitivum facit [GR], Suidas: penultima brevi. Reperitur et [GR],  in contacte [GR], poetice apud Sophoclem: et vocativus [GR], tanquam a recto [GR], ut [GR], sic a [GR] et [GR], Eustathius et Varin. [GR] sit a verbo [GR], mutatione Aeolica [GR] diphtongi in [GR] impropriam diphthongum, Eustathius et Etymologus. Recentiores quidam derivant ab [GR] et [GR], quod sine intermissione fere cum cepit canat. [GR] pro [GR], Theocritus Idyl. 19. [GR], Hesychius et Varinus. [GR], Iidem. [GR], etc. Epigrammatum libro 1. sectione 60. Brodaeus eo in loco Atthidem hirundinem vel lusciniam interpretatur, ego hirundinem omnino. [GR], Theocritus Idyl. 7. hoc est luscinia (vel hirundo) Ityn deplorans, Scholiastes et Varinus. sed alii aliter interpretantur, ut in Acredula et in Rana C. exposui. [GR], lusciniola, diminutivum est patronymicae formae. [GR], Theocritus. Est et [GR] apud eundem pro [GR], Idyl 19. ut [GR] pro [GR]. [GR], Theocritus Idyl. 7. [GR], lusciniae pullus, et pudendum muliebre apud Archilochum, et locus in quo cantabant, et officina, ([GR],) Hesychius et Varinus. [GR] alicubi apud Aristot. legitur, ubi Gaza alcyonem transtulit: quaere in Alcyone A.

Epitheta. Aedon vocalis, Nemesianus. Epitheta quaedam Philomelae et Prognae communia retulimus in Hirundine h. Aedon et aedonis apud Textorem inter epitheta Philomelae, ipsam potius philomelam sive lusciniam significant. [GR], Oppianus, [GR], Sappho apud Suidam. [GR] (apud Varinum [GR]) [GR], Aristophanes in Avibus. [GR], Sophocles in Electra. [GR], Idem apud Suidam. [GR], Hesiodus. [GR], in epigrammate Philippi. [GR], vel quod degat

in locis viridibus, [GR]. vere enim apparet. vel propter colorem, a quo et apud Simonidem [GR] cognominantur, Scholiastes in Odyss. [GR].

Sunt in bombardarum genere, ut vocant hodie, quae nescio quam ob causam lusciniae dicunt.

[GR], Sirenes apud Lycophronem, propter suavem ac demulcentem earum cantum, Eustathius et Isacius Tzetzes. [GR], Lycophron. Libyssa aedon (apud authorem innominatum,) quoniam in Carthagine Libyae mulieres sunt quae filios suos nescio qua religione Saturno sacrificabant. aliqui [GR], id est vastitatem (vel orbitatem) exposuerunt, non recte, Hesychius. Quidam in epigrammate cicadam aedona cognominat, hoc est musicam et suaviter cantillantem. [GR] pro glosside, id est lingula tibiae per metaphoram legitur apud Euripidem in Oedipo: qui tibias quoque alicubi [GR] nominavit, Hesychius et Varinus. [GR], Etymologus. [GR]. Euripides in Palamede, ut citat Isacius Tzetzes. [GR] (sic habet codex impressus) [GR], ut citat Suidas in [GR]. [GR], Minerva apud Pamphylios, Hesychius et Varinus. [GR], Phrynichus apud Athenaeum. [GR], Suidas et Varinus. [GR], Aristophanes in Ranis. id est, Lugubri cantu perstrepit quali filium deflet luscinia Ityn. [GR], lusciniola, et locus in quo canebant, Varinus.

Fabricius Luscinus, viri nomen apud Ammianum Marcellinum libro 3. videtur autem Luscinus a lusco potius quam a luscinia derivatum. Aedon, [GR], vocabatur maxima natu filiarum Pandarei, ut retuli in Hirundine h.

b. Curuca minor est luscinia, sed eadem corporis figura, colore subviridi, Turnerus. Et rursus, Colore luscinia et corporis magnitudine avicularum illam proxime refert, quam Angli lingettam, et Germani passerem gramineum nominant. Audio in quibusdam Helvetiae montibus, ut circa thermas Fabarias passeri specie et magnitudine non dissimilem aviculam reperiri, instar lusciniae canoram, quae et ipsa forsan e curucarum genere fuerit.

c. Homerum infantem Aegyptiis parentibus ortum, fabulantur cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in os eius manasset, ea nocte novem diversas aedidisse voces, hirundinis, pavonis, lusciniae, etc. ut recitavi in Columba livia ex Eustathio. Lusciniae vocem aiunt esse [GR], tanquam amissum filium Ityn deflentis, ut in Hirundine h. retulimus. Agesilaus cum invitaretur ad audiendum quendam lusciniae vocem egreg{r}ie imitantem, recusavit, ipsam se lusciniam saepe audiisse dicens. Poetae cantiones et carmina, ut quaeque dulcissima sunt, non aliis quam lusciniarum cygnorumque modulis comparant, Plutarchus. Nec querulae cessant tenerum tinnire volucres, Fluctibus alcyone, densa philomela sub umbra, Politianus.

T. Vespasiani Strozae carmen in Philomelam libro 6. Eroticon.

Aemula divini suavissima carminis ales,
Quae virides umbras et loca sacra tenes:
Mollibus et variis quae tot discrimina vocum
Flexibus humana dulcius arte refers:
Munere pro tali tibi quid philomela rependam?
Praemia quae tanto digna labore putem?
Dum vagus huc illuc hortis genialibus erro,
Miror et artifici culta vireta manu,
Hospitis officio tu protinus usa benigni,
Fingis in adventu carmina mille meo.
Nec procul hinc densis canis abdita frondibus, altae
Ilicis in ramo populeisve comis.
Verum hic iuniperi insidis mihi proxima trunco,
Non imitabilibus me venerata modis.
Et licet hac perstem tibi tam vicinus in umbra,
Deque tua suavi garrulitate loquar:
Nil tamen ipsa times, nec gutturis ista canori
Sedulitas ideo dulce remittit opus.
Grata sed in longum luco resonante querela
Ducitur, argutis continuata modis.
Nos vero tali quoniam dignaris honore,
Dicimus in laudes haec tibi pauca tuas:
Humanas avium quae mulcent cantibus aures
Cedere carminibus carmina cuncta tuis.
Vive diu, similisque tui generata propago
Finiat extremum non nisi sera diem.

[GR]
[GR][GR]
[GR][GR]
[GR] [GR], Penelope apud Homerum Odyss. [GR]. [GR], multisonam vocem, hoc est quae multis mutetur ac variet modis interpretor. aliqui (inquit Aelianus) legunt [GR]. Pandaris ut quondam florente aetate puella Vere novo ramis densa super arbore moestum Ingeminans carmen variis loca cantibus implet, Volaterranus ex Homero. Luscinia vere [GR] Aelianus. [GR], Theocritus Idyl. 19. Et rursus, [GR]. Item Idyl. 12. [GR].

[GR]. Sophocles apud Suidam. Et rursus, [GR], (Attice, pro [GR]. Dicit autem se imitari et aemulari lusciniam merito lugentem Ityn: quam Iovis nunciam vocat, quod ver praenunciet, vel diem: vel quod suam

ipsius calamitatem, illam vulgari sermone iactatam nunciet. [GR], ut apud Suidam legimus. [GR], Chorus ad Lusciniam in Avib. Aristoph. In eodem dramate Epops lusciniam sic alloquitur: [GR]. Tum Evelpis subdit: [GR].

d. Qualis populea moerens philomela sub umbra, etc. Vergilius Georg. 4. ubi Servius eum speciem pro genere posuisse ait, philomelam pro quavis ave. Nulla avis cum aut fame aut frigore, aut alia molestia afficitur, canit: ne ipsa luscinia quidem, aut hirundo et upupa, quam quidem aiunt prae dolore lugentem canere, Plato in Phaedone.

e. Cor lusciniae si quis ea adhuc palpitante cum melle transglutierit, et aliud cor eiusdem avis cum lingua portaverit, suavis ad loquendum erit, et sonorae vocis, et libenter audietur, Kiranides.

f. Luscinias soliti impenso prandere coemptas, Horatius Serm. 2. 3. Lusciniae plumas cum quidam detraxisset, et parum omnino carnis invenisset, Vox tu (inquit) es, et aliud nihil, Plutarchus in Laconicis.

g. Magi oculos earum (forte eorum, scilicet cancrorum, de quibus proxime dixerat) cum carnibus lusciniae in pelle cervina adalligatos, praestare vigiliam somno fugato tradunt, Plinius. Si quis oculos lusciniae abstulerit, eamque vivam dimiserit, eosque portaverit, nullo modo dormiet, quandiu portaverit. Fel autem eius cum melle illitum visum perfecte acuit, Kiranid.

h. Extat Philippi cuiusdam carmen inter Epigrammata Graeca 1. 40. de luscinia, quae boream fugiens quum per mare volaret delphini dorso suscepta vectaque sit, et illum nantem carminibus suis delectarit, ut vel hoc historiae Arionis fidem faciat. In Avibus Aristophanis lusciniae personam gerit meretricula habitu ornata meretricio, capite vero lusciniam referens, (plumis nimirum eius avis capiti circumpositis:) unde quidam dicit, [GR]; simul ad avis varietatem in collo, simul ad meretricis ornatum respiciens. Apologum accipitris et lusciniae Hesiodo scriptum, retuli in Accipitre h. Pandareo filiae fuerunt Merope, Cleothera, et Aedon. quarum haec in lusciniam mutata fingitur: secundum alios Progne in lusciniam, et soror eius Philomela in hirundinem, ut copiose prosequuti sumus in Hirundinis historia. Sunt qui contra Prognen in Hirundinem, Philomelam vero in lusciniam transformatam putent.

Picus Martius et luscinia efficaci auspicio habentur, prosperaque semper et felicia decreverunt, Alexander ab Alex. Mira lusciniae cantus suavitas, etc. ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis, Plinius.

PROVERBIA. Bubo canit lusciniae, a Calphurnio Aeg. 6. proverbii specie usurpatur, his versibus: Nyctilon ut cantu rudis exuperaverit Alcon Astile, credibile est ut vincat acanthida cornix, Vocalem superet dirus aedona bubo. Videtur autem transtulisse ex isto Theocriti Idyl. 1. [GR]. [GR]. Et quanquam scops alia avis est quam bubo, utraque tamen nocturna et absonae vocis est. Eiusdem sententiae est etiam illud Theocriti Idyllio 5. Pica cum luscinia certat, [GR]. Lusciniae deest cantio: proverbialis allegoria (inquit Erasmus) perinde quasi dicas, Mulieri desunt verba, poetae versus, oratori color, sophistae cavillum. Nulla enim avium aeque canora atque luscinia, etiam foemina, sicuti testatur Plinius 10. 29. Ego quoque pol metuo ne lusciniolae desuerit (desuat) cantio. Plautus in Bacchidibus. Tappius etiam Germanis quibusdam usitatum hoc ait, [GO]. Corvi lusciniis honoratiores, cum indocti doctis praeferuntur, etc. vide in Corvo h. Lusciniarum musea, [GR], apud Varinum ex authore innominato in proverbio [GR], id est Hirundinum musea, cuius sensus contrarius videtur, de barbaris et loquacibus et molestis: quale scilicet hirundinum genus est, quod nimio cantu suo audientes magis molestat quam suavitate oblectet. lusciniae vero etsi cum coepere canant assidue, tanta tamen cantus et suavitas et varietas est, ut auditores mirifice capiat: ut hominum eloquentia et eruditione praestantium orationes, scripta, bibliothecas, vel etiam doctorum conventus, pulchre lusciniarum musea appelles. Sic et Sirenum musea dicuntur, eodem loco apud Varinum. Lusciniae nugis insidentes, [GR]. Proximum illud (Hirundinum musea, inquit Erasmus) ad imperitos et tamen garrulos convenit, hoc ad eruditos qui tamen immodice suo studio delectentur, quod genus sunt poetae potissimum. Plautus in Bacchidibus ad puellam transtulit, Metuo (inquit) ne lusciniolae defuerit cantio. Quanquam in Graeco proverbio iocosa depravatio videtur inesse, ut pro [GR] dictum sit [GR]. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic aviculae tribuitur. [GR] loca dicebantur publica, in quibus colloquendi vel epulandi vel se calfaciendi gratia homines conveniebant: et quoniam plerique iis in locis

de rebus inutilibus sermones miscebant, factum est ut eadem dictio nugas significet. in hoc tamen proverbio nugas interpretari non placet, cum non ad indoctam loquacitatem, ut Erasmus ipse testatur, sed eruditos sermones pertineat: ut idem nimirum sensus sit etiam superioris proverbii Lusciniarum musea. Neque quantum lusciniae dormiunt: vide supra in C. Luscinia vocalior, proverbialiter usurpari posse Erasmo placet. Vocalem superet si dirus aedona bubo, Calphurnius. Io. Tzetzes in Variis 8. 244. cum paroemias duas commemorasset, Quantum graculi de regno curant, et, Quantum aquilis leges Platonis curae sunt, subdit: Haec quoque similis est superioribus paroemia, Syllogismorum quae cura est lusciniis? sive librorum qualiumcunque Aristotelis? [GR];

80 - de Luscinia