Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

81 - de Memnoniis avibus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA INCIPIUNT AB M. LITERA.

MAGNALES aves sunt Orientis valde magnae, pedibus magnis (alias nigris, malim magnis,) et rostro (scilicet magno) hominibus non nocentes. Piscibus in fluminibus et stagnis insidiantur, quos devorant, Albert. Eaedem forsitan onocrotalis sunt.

[GR], dictio Macedonica, nomen avis, et lagana quae e iure eius circunferuntur, Hesych.

MELANDERUS; [GR], avicula quaedam, Hesychius et Varinus: a colli scilicet nigro colore dicta.

DE MEMNONIIS AVIBUS.

AUCTORES sunt, omnibus annis advolare Ilium ex Aethiopia aves, et confligere ad Memnonis sepulchrum, quas ob id Memnonidas (Memnonias, Solinus) vocant. Hoc idem quinto quoque anno facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit, Plinius et Solinus. Circa Memnonis sepulchrum quinto quoque anno cum biduo circunvolarint, tertio die pugnam ineunt, et se rostris et unguibus lacerant: deinde revertuntur in Aegyptum, Albertus. Terram Mariandyncam aves aspectu nigras incolere ferunt, (Graecus codex noster manuscriptus habet, [GR],) quae figura corporis et forma accipitribus similes esse videntur: eae usu carnium cum se abstinent, tum in omni victus ratione continent, eis enim ad cibum semina satis sunt. Cum autumnus esse coepit, Ilium gregatim advolant. Eas autem idcirco Memnonias vocant, quod recta ad Memnonis filii Aurorae et Tithoni sepulchrum proficiscantur. id enim vel etiam nunc a Troadis incolis ad ornamentum Memnonis conditum ibi fuisse dicitur, atque Memnonis cadaver ex caede a matre in Susa tantopere decantata exportatum fuisse, ut flumatione afficeretur, eque dignitate illius exequiarum iusta ei persolverentur. Aves igitur Memnonis gentiles ([GR]) quotannis eo proficisci, ibique primum im contrarias partes distrahi, deinde pugnam committere, eamque summa contentione tandiu pugnare, dum ex his media pars pereat, altera victrix discedat, Aelianus. Memnones aves ([GR], malim [GR] in genitivo. id est. Memnonis aves. Sic et Hesychius et Varinus, Antipsychi, inquiunt, vocatur Memnonis aves) genus a nigerrimis Aethiopibus ducunt. sed Aethiopia relicta, ut quae nimio calore foeturam impediat, ne nidos quidem in ea struunt (Sol enim statim ova omnia combureret) et Aquilonem versus ac Thraciam feruntur. Cum autem ad Hellespontum ac Troiam pervenerunt, super Memnonis sepulchro inter se tanta praelia miscent, ut strepitus alarum scuta resonantia repraesentet. deinde cum desitum est pugnare circa montem Aesepum (Aesepus est fluvius Lyciae sub Ida, cuius meminit Homerus lib. 2 et 4. Iliadis) se lavant, et in arena se volutantes pulvere spargunt, ac super Memnonis sepulchro alas ad Solem siccant, collectumque pennis pulverem monumento inspergunt: vel hoc argumento, ni fallor, ex humana in avium formam se transiisse, et neque regium honorem, neque belli meditationem a se negligi declarantes, Oppianus in Ixeuticis. Ovidius lib 13. Metamorph. Memnonides aves e fumo et favillis rogi in quo Memnon ab Achille occisus cremabatur, primum natus fingit, colore nigro, unguibus aduncis. Aves aliquas in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra peti, Plinius reprehendit. [GR], Aristophanes ut Varinus citat, in [GR]. [GR], Theocrit. Idyl. 19.

81 - de Memnoniis avibus