Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

87 - de Motacillis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE MOTACILLIS, ID EST CAUDAM MOTI=
tantibus diversis avibus: et primum quaedam in genere.

MOTACILLAE nomen avibus diversis convenire videtur, cum plures sint quae caudam irrequiete motitant. Graeca aliqui transferentes, cinclum motacillam verterunt, alii sisopygida, alii iyngem, nos non solum de Graecis istis diversis sive diversorum, sive unius interdum avis nominibus separatim agemus: sed de aliis quoque aliarum linguarum. Motacilla dicta est quod semper moveat caudam, Varro. Motacillae formiculis pascuntur, Arnobius contra gentes 7. Bacchica avis praesto tibi motacilla paretur, Alciatus de iynge sentiens. Pleraeque caudam moventes aquaticae aves sunt. muscis quidem vesci commune omnibus, quamobrem ubi illae abundant, ut circa quas et circa pecora, versari solent.

[GR], est passer qui iuxta rivulos aquarum et torrentes invenitur, cauda semper mobili, Kiranides. [GR], Hesychius et Varin. Cillere Latinis movere est, unde (et cilia forte dicta: et) furcillae, quibus frumenta cillentur, Servius in Georg. 2. Quidam cinclum et sisopygida pro eadem ave accipiunt, ut apud Hesychium et Suidam legimus. Iyngem quoque aliqui cum sisopygide confundunt. Iynx avis quae sisopygis dicitur, Suidas vide in Iynge A. Iynx quae et cinclis dicitur, caudae motu insignis avicul, quam et [GR] ab argumento ([GR]) vocamus, Io. Tzetzes 11. 380. Iyngem aiunt suis carminibus Iovem in Ius amorem pellexisse: quare a Iunone in hanc avem conversam fuisse, quae sisopygis etiam, a nostris autem motacilla nuncupatur. addit Hesychius cinaedion etiam (similiter scilicet a clunium motu,) appellatam, Gyraldus. A Sylvatico imperite sisofigius scribitur, et imperitius merula exponitur. In Lexico Graecolatino etiam [GR] scribitur, idem quod [GR]. [GR] et [GR] nomina sunt Graeciae nostro tempore usitata. colofusam interpretor [GR]. Si quis sisopygida cum pennis suis ollae inclusam cremarit, et pulverem illum mulieri in potu dederit, faciet eam dissolvi prae amore et liquescere. Summus enim et invictus hic amatorius potus est, Kiranides. Iideon, [HE], vel iideoni, 1. Regum 28. et Deut. 18. R. Salomon divinum intelligit, qui utitur osse animantis, quod iadu, [HE], vocatur. ita Kimhi etiam. sunt qui motacillam putent. Motacilla Italice nominatur la cogiuvanella, codatremola, la codacinciola, cotretola, titispisa, authore Scoppa. Invenio et couatremola, squasacoa, et balarina. etsi hoc postremum aliqui ad motacillam albam privatim referunt. Hispanice pezpitalo. et aguza nieve, (hoc est avis nivis, ni fallor) Eadem est, ut coniicio, quae Venetiis quoque Ucciello di neve vocatur, id est avicula nivis, pispissa Siculis per onomatopoeiam. hyeme per vicos apparet, nunquam quiescit, cauda semper tremit, colore vario, aequalis passeri aut minor, gracilis. Eandem et Nic. Massa describere videtur in Epistolis, cuius verba mox recitabo inter Remedia ex caudatremula ad calculos. In Gallia Narbonensi guignecue: alibi battemare.

Traguliduntes Arabice, Graece safurion, Latine caudatremula: avis est omnium minima, quae lapidem de renibus et vesica expellit, etc. Sylvaticus cap. 674. Apparet autem non caudatremulam vel motacillam hanc avem esse, sed omnino passerem troglodyten Aetii. nam troglodytem corruperunt in tranguliduntes, (vetus interpres Avicennae adruculudidos habet,) et struthon vel struthion, id est passerem, in safurion, vel safarahum. Et cum Aetius scribat circa saepes et muros versari, ipsi (imperiti Arabum sectatores) circa piscinas et parietes reddiderunt: et cum caudam erigere dicere debuissent, movere dixerunt. hinc natus est error, ut motacilla vel caudatremula crederetur. Andreas Bellunensis apud Avicennam lib. 2. cap. 659. legit safarahun. Recentiores authores celebrant inter calculi remedia cinerem motacillae: putamus ex Pauli sententia troglodytem voluisse dicere, Alexand. Benedictus. Caudatremulae cinis in medicina administratur, Nicolaus. Lapidem educit pulvis crematae avis quae caudatremula dicitur, Leonellus Faventinus. Adversu lithiasin prodest avis quae caudatremula dicitur, cuius mira vis in atterendo calculo. Ea pennas habet circa dorsum colore auri, (imo, ut Aetius refert, passer troglodytes regulo similis est in multis, nisi quod in fronte auricolores pennas non habet, etc.) et in cauda puncta alba. Et quidam putant quod sit parix. Sed potius videtur illa quae vulgo dicitur caudatremula, et praeparant sic: Avis haec cum pennis suis, vel ut aliqui volunt absque pennis (Aetius cum pennis) ollae obstructae inclusa in furno torretur. Eius pulveris drachma una vel altera datur cum aqua saxifragiae: aut vino albo generoso, Leonellus Faventinus. Vide etiam Nic. Florentinum in 5. de cura lapidis, et Montagnanam Consilio 182. Serapionem et Avicennam 18. 3. item in Alauda G. quomodo quaevis avis ad remedia cremari debeat. Inter aves quae eduntur sunt etiam caudatremulae, quae frequentissime ad nos (Venetias) per hyemem accedunt. Non sunt autem illae quas medici lapidem in vesica et renibus

frangere dicunt. hae enim raro ad nos advolant. inveniuntur tamen aliquando nimirum hyemis tempore, cum boreales venti vigent, et sunt parvo corpore, colore cinereo, alis rubro ac nigro hinc inde colore distinctis. (Vide superius inter nomina variarum gentium.) Quare videant qui has aves ad frangendum lapidem venantur, ne similitudine decepti in cassum laborent, N. Massa in Epistolis. Ad calculum etiam vesicae, motacillae genus quod a luteo colore denominatur Germanis, ([GO],) in olla uritur pariter cum plumis: tum sanguis cervinus similiter in olla tostus admiscetur, et e vino potente propinatur utiliter, Ex libro Germanico manuscripto. Medici quidam in Gallia circa Monspessulum, ut audio, ad calculi remedium ispidam avem (quam alcyonem fluviatilem quidam esse putant) comburunt. arbitror autem illam quoque caudam movere, ut et alcyon marina forte movet. nam cinclus (inquit Aelianus) caudam semper movet, quemadmodum cerylus (sic vocatur alcyon mas) apud Archilochum. Ego non admodum referre coniicio quaenam avis comburatur: cum cineris prope omnium vis eadem videri possit. praetulerim tamen illa avium genera, quae infectis vescuntur, muscis, formicis, etc. Cinis quidem etiam ex aliis quam plurimis remediis in animalium et stirpium genere, ad lithiasin commendatur. Plura vide infra inter Passeres in Troglodyte. Arnoldus Villanov. in capite de calculo renum, laudat hanc avem, et ego quoque mirabilem eius experientiam vidi. Reperitur autem apud nos frequens aestate ac hyeme. sed aestate non versatur in civitatibus: hyeme vero civitates et piscinas frequentat. Lombardis vulgo caudatremula, aliquibus beverina, Author Luminaris maioris.

DE CINCLO.

LACUS et fluvios petunt iunco, cinclus, albicula (in Graeco nihil est quod voci albiculae respondeat) et tringa: quae inter minora haec maiuscula est. turdo enim equiparatur. omnibus his cauda motitat, Aristot. Et alibi, Cinclus apud mare vitam traducit. is astutus et capi difficilis est, sed captus omnium maxime mitescit. Laesus est, et incontinens parte sui posteriore. Suidas quoque avem marinam facit cinclum tum in voce [GR], tum in [GR], legendum [GR]. Cinclus volatilis bestia quod posteriore sui parte debilis sit, ideo suapte natura, et per se dicunt non posse nidum fingere, et construere, sed in alienis parere: eamque ob rem bonorum inopes (qualem Catullus describit Furium, cui neque villula fuerit, neque domus, neque arca. hoc genus homines Graeci [GR] vocant, hoc est expertes penatium, Erasmus) in rusticorum proverbio cinclos appellari solere. Haec semper caudam movet, Aelianus et Suidas. Cinclus est avis quae subinde clunes movet, quam aliqui [GR] vocant. est autem pertenuis. unde proverbium Cinclo pauperior, [GR], quo Menander in Thaide usus est, Suidas. Cincalus, [GR], avis est tenuis et minime carnosa, a qua factum est proverbium, Mendicior leberide atque cincalo, [GR], Idem ut Erasmus legit, qui hunc Menandri in Thaide versum esse ait. videtur autem alpha insertum carminis implendi gratia. Non placet quod aliqui [GR] oxytonum scribunt. Volaterranus falso et sine authore cinclum aviculam esse palmipedem scribit. Idem memoria lapsus Plinio quaedam de cinclo verba attribuit, quae Aristotelis sunt. Iynx avis est, quae et cinclis dicitur, [GR] oxytonum, Io. Tzetzes. Eandem aliqui [GR] esse putant, Idem et Hesychius. Ab hac ave fit verbum [GR], quod est [GR], Esychius. Erasmus interpretatur commoveri et obstrepere. sed active accipiendum videtur. [GR], Varin. Cindi avis Aristophanes etiam in Amphiarao meminit: [GR]. id est, Lumbis caeveto summis. Et, [GR]: id est, Neque cincli (pauperis nimirum et infirmi) hominis senis. Et in Geralordo, (forte, Gerytade, huius enim nominis fabulam Aristophanis Athenaeus citat,) [GR], hoc est cinaedicum et caeventem ingrediendi vel saltandi modum. Et Autocrates in Tympanistis: [GR]. hoc est, Ut gratae ad tibias puellae saltitant Leviter, comasque iactitant, manus movent, Dianae in festo, natibusque motitant Sursum deorsum sese, ita ut cinclus salit.

Turnerus cinclum avem Anglice interpretatur a water swallow, (quasi dicas hirundinem aquaticam,) Germanice [GO], (sed nostri aliam avem, coccothrausten nostrum, [GO] appellant,) Avicula (inquit) quam ego cinclum esse puto, galerita paulo maior est, colore integro nigro, ventre albo, tibiis longis, et rostro neutiquam brevi. Vere circa ripas fluminum valde clamosa est et querula. breves et crebros facit volatus. Huic Turneri descriptioni cognata videri potest merula aquatica nostra: magis vero illa, quam circa Argentoratum [GO] appellant: quam non similem modo Turneri cinclo, sed prorsus eandem esse coniicio, cuius figuram sequens pagina continet. De eadem, ni fallor, Eberus quoque et Peucerus sentiunt: similiter enim Germanice interpretantur [GO] et [GO], (quasi lithocopon dicas: quod nimirum in ripis calculos rostros feriat dum muscas et vermiculos petit.) Magnitudine (inquiunt) ruticillae est, ex cinereo albicans, caudam movet. Nostra, cuius iconem damus, rostro recto, nigro et longiusculo est. ventre albo, pectore cinereo, cauda brevi, ita ut eadem alarum longitudo sit. alis dorsoque fusca. cruribus ex ruffo fere luteis, ut pictura repraesentat, ipsam enim avem non memini videre.

[GR], cinclus ([GR] perperam scribitur,) Hesychius et Varinus. apparet autem nomen hoc a bucoliis, id est armentis factum, quod hae aves pecora fere sequantur, propter muscas nimirum. nam et apud nos genus motacillarum unum esse audio, quod a bobus [GO] appellatur. [GR], avis quaedam marina, Suidas et Varinus. eadem cinclo nimirum. In Cotyis Thracum regis convivio apud Athenaeum nominantur cygni, grues, [GR], [GR] legerim. [GR], a cinclo animali, Galenus in Glossis in Hippoc. [GR] ianua est biforis vel bivalvis, etc. Varin.

DE CERCIONE.

IN India avis ad sturni magnitudinem accedens, variis coloribus picta, nascitur, quae et humanam vocem effingit, et psittacis vocalior, et maiore est docilitate et ingenio, non tamen humanum victum aequo animo sustinet, sed libertatis desiderio famem potius quam servitutem cibis refertam amplectitur. Urbes quas Alexander in India excitavit, ideo cercionem appellant, quod similiter caudam (Graeci [GR] vocant) atque cinclus movet, Aelian. Graece [GR] scribitur per iota acutum in penultima. [GR] vero cum y. in penultima, oxytonum, nomen viri est Eustathio.

TRINGA lacus et fluvios petit, caudam motitat, ut etiam cinclus et IUNCO. sed tringa inter minores has maiuscula est, turdo enim aequiparatur, Aristot. Graece legitur penultima per y. [GR], tryngas in prima declinatione. De iuncone scripsi supra in Elemento I.

DE MOTACILLA QUAM NOSTRI
albam cognominant.

MOTACILLA alba nostra uno nomine albicula vel albicilla vocari poterit. Cinclus, iunco, albicula (sed quod huic nomen in exemplaribus nostris Graecis respondeat nullum est) et tringa, quae inter minores has maiuscula est. turdo enim aequiparatur, Aristot. interprete Gaza. Germanice appellatur [GO], id est alba aut fusca motacilla. a S. Hildegardi [GO], vel [GO], cuius temperamentum illa calidum et humidum esse scribit. A quibusdam [GO], id est monialis, ab albi et nigri colorum distinctione. Anglice wagtale. Italice balarina, et circa lacum Verbanum geron. Lusitanice aveloa, quanquam alii motacillam flavam sic appellare malunt. Sabaudice colapa. Gallice circa Monspessulum enguane pastre, forte quia ad pecora quae pascuntur propius accedit, ut ad hominem quoque, ut audio. Cuculus aliquando visus est parere in nido aviculae aquaticae, quae movens caudam vocatur, Albertus. Aucupes nostri cuculi pullum a motacilla alba aliquando nutritum observarunt. Motacillae albae autumno avolant, flavae non item. Pecora amare existimatur, quod prope ea, forte propter muscas, circunvolet. In cibum etiam venit, teste Hieron. Trago.

Turnerus in libro de Avibus Cnipologon Aristotelis (id est culicilegam interprete Gaza) hanc avem esse putat. Culicilegam (inquit) esse iudico aviculam, quam aliqui motacillam nuncupant. est autem illa albo et nigro varie distincta: cauda longa, quam semper motitat. degit plurimum ad ripas fluminum, ubi muscas captat et vermiculos. quin et aratrum vermium causa sequitur, quos versat et exhibet cum gleba aratrum. Sed postea in epistola ad me, Culicilegam Aristotelis (inquit) in terra Bergensi vidi. tota cinerei fere coloris est, et speciem habet pici Martii. illa vero quam culicilegam esse putabam, est variola, nisi fallor. Culicilega, Germanis [GO], differt a motacilla, Eberus et Peucerus, Vide supra in culicilega.

DE MOTACILLA FLAVA.

MOTACILLAE quam flavam a colore ventris imi appellamus, nomina conveniunt quaecunque superiori, flavae tantum differentia adiecta. Privatim tamen a Gallis nominatur battequeue, nonnullis battelessifue, battemara. Italis cotremula. Sabaudis aussecue, vel haussequeue. Turcis belbek. Avis est magnitudine pari maioris, caudam semper movet, quae ei bifurcata est, reliquo corpore multo longior, pennis longioribus octonis condita, quarum duae extremae utrinque tres discretor colores habent, plurimum albi, minus nigri, minimum lutei. interiores vero, itidem utrinque duae nigricant cum paucissimo luteo. sunt et paucae in medio breviores. Rostrum longiusculum, rectum, gracile, nigricat. Cranium mollissimum. Venter albicat cum paucissimo luteo, qui color initio caudae inferius intensior est: ut et superius infra orrhopygium color ex luteo et viridi mixtum spectatur. Caput et dorsum fusca sunt. Pennae in alis nigricant, in medio per transversum albicant, praeter extremas quae totae nigrae sunt. Alae sunt breves, caput pro portione parvum, cruscula fusca. Motacillas albas autumno migrare audio, flavas manere. Utraeque armenta et pecora amant, nimirum propter muscas quibus victitant. Ab accipitre persequente si evaserint, egregie cantant, tanquam sibi de salute gratulantes. Caveis non includuntur: in hypocausto tamen vel diaeta liberius volantes ali aliquandiu possunt. Ad remedium adversus calculum motacilla torretur ollae inclusa in furno, ut supra scripsimus in Motacillis in genere. Sunt qui flavam in hoc remedio praeferant.

Albertus cum Aristotele moventes caudas aliquot aquaticas aves nominasset, addit: Et sunt apud nos quaedam fortissimi volatus et boni gressus, et velociter currentes in ripis fluviorum et maris.

MOTACILLAE quaedam vulgo [GO] et [GO] dicuntur, genus (ni fallor) ab alba et flava motacilla diversum: quod et ipsum caudam motitat, et pecora prae caeteris amat, quod muscae circa ea abundent: colore mixto e fusco et viridi, ut audio: unde coniicio, eandem forte esse aviculam illam quae circa Argentoratum [GO] appellatur. Bucoline Hesychio avis eadem quae cinclus est, bucoliorum scilicet, id est armentorum amans, et caudam quatiens. Sunt et budytae aviculae Oppiano dictae a bobus, quos subeunt scilicet et circunvolant. vide supra in Elemento B.

PRAENUNCIA Hirundinum vulgo in Frisia appellatur, [GO]. cui cauda semper agitatur, caput utrinque rubet linea medium nigra transeunte. magnitudo fringillae, sed pedes et cauda longiores. Nidificat in haris nido tignis affixo. pascitur in stercoretis.

Dicuntur et AVES quaedam Germanice [GO], nescio quam ob causam, nisi forte quod rarius appareant et fere imminente peste. hae quoque caudis movendis nunquam quiescunt, rubeculae magnitudine, albicantes circa caudam. Aliqui [GO], id est myiocopos vel myiophagos appellant. solis enim muscis vescuntur. Rostra eis veluti hirundinum. Augusto et Septembri aliquando capiuntur. Sed non degunt circa aquas, ut pleraeque caeterae motacillae.

PHOENICUROS etiam, [GO], caudis motitare observavimus.

Avis Anglice dicta A Synt, longo rostro, magnitudine picae, ut fertur, semper ad aquas consistit, et caudam agitat. Haec an forte sit tryngas Aristotelis quaerendum est.

TREMULUS in Regimine Salernitano inter aves bonas et salubres nominatur, cum perdice, phasiano, columba, etc. Arnoldus Villanovanus, Avis est, inquit, quae solet degere iuxta mare, gallina minor, colore fusco, alte clamans et velocissime volans: et quando ingreditur super terra, cauda eius semper tremit, et super capite plumas habet longas. Non est autem parva illa avis longam habens caudam, quae a medicis caudatremula nominatur, Haec ille. Quaerendum an haec avis aliquod genus fulicae sit, utpote cirrhata et circa mare velociter volans et clamosa: aut forte vanelli, de quo in V. Elemento scribemus.

DE MOTACILLAE GENERE, CUIUS ICONEM
Io. Kentmannus, descriptionem Ge. Fabricius ex Misnia
ad me dederunt.

AVIS quae a Germanis in Misnia [GO], vel [GO], vel [GO] nominatur, caudam sine intermissione movet, ut motacilla. Primum nomen Germanicum compositum est a sono vocis, et ab agitatione caudae: alterum a quadam similitudine cum anate impositum. quanquam haec avis palmipes non est, et rostrum longum (molle et colore cinereum) ac alta crura habet. Eius duo genera sunt, maius et minus. Minus est, cuius picturam in sequente pagina damus, magnitudine merulae: tergum cinereum, venter albus, alae et cauda superiore

parte cinereae, inferiore cum albo distinctae. Flumina colit, et in ripis hac illac vagatur, nidificat et incubat arenis: et aut in iidem, aut inter saxa, ova ponit, eaque, ut et hirundines ripariae, nullis stipulis aut herba tegit. Supra octo pullos non excludit uno tempore. Vescitur muscis, vermibus, pisciculis: domi vero cum alitur, pane, et malorum putaminibus. In muscis capiendis arte utitur. lento enim suspensoque gradu accedens, rostro elevato primum designat, tum captam praedam deglutit. Mansuescit non difficulter, et conclavia ab araneis purgat. Aestate capitur in nassis, in quas propter escam se immergit: hyeme, perticis glutine (visco) illitis: pedicis vero e pilis equorum factis, quovis anni tempore. Vocem noctu lachrymantis aut lamentantis instar aedit. A pueris aliquando delectationis causa alitur.

MYTTEX, [GR], avis quaedam, Hesych. et Varinus.

87 - de Motacillis