Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

88 - de Noctua

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA N. LITERA INCHOAT.

NERTOS, [GR], avis apud Aristophanem in Choro avium, quae sit non constat, nec adferunt quicquam scholiastae.

DE NOCTUA.

A.

NOCTUA a tempore noctis dicta quo canit vel volat, Festus. Quanquam vero multa nocturnarum avium genera sint, haec una tamen prae caeteris apud Graecos nycteris. Albertus tamen videtur noctuam ad omnes aves nocturnas generale vocabulum facere. ∂ Hebraicum nomen kos, [HE], Levitici 11. Septuaginta verterunt glaux, id est noctua: item Deuteron. 14. ubi communis etiam translatio noctuam habet: alii nycticorax. Munstero iaanah secundum Abraham Iob. 39. est avis quae ponit ova sua in terra, et vulgo vocat struza, id est struthio. ∂ Ianschuph, [HE], omnes Hebraei sentiunt esse avem nocturnam, a ianaph, (nescheph potius, [HE]) quod crepusculum significat. tum temporis enim apparet, ut Aben Ezra dicit, cum lucem interdiu ferre nequeat. nostri (et Septuaginta Levit. 11.) ibin exponunt, P. Fagius. Munsterus Deuter. 14. noctuam. Vide supra in Cygno A. Noctua (ianschuph) et corvus habitabunt in ea, Esaiae 34. Munstero interprete. hoc est, desolata reddetur. exponunt autem hoc loco etiam Hebraei ianschuph pro nocturna ave. ∂ Tachmas, [HE], avis quaedam impura et rapax Levit 11. Septuaginta larum interpretantur, Deuteronomii vero 14. [GR], Hieronymus noctuam. vide in Laro A. Tachmas est nycticorax, sic dictus quod rapiat et spoliet caeteras aves. unde Thargum Hierosolymitanum habet hatuphisa, a rapacitate, hataph ([HE]) enim rapere significat. Idem quoque hamas, Chaldaice dicitur zizia, [HE], ab claris plumis. P. Fagius. ∂ Tinschemet, aliis, noctuam, aliis aliud animal significat, ut scripsimus in Talpa A. ∂ Lilith interpretantur lamiam, onocentaurum,

noctuam, ut annotavimus in Onocentauro. et forte ululam significat, alludente vocabulo. ∂ Kipod non noctua, nec aliud animal est, ut quidam suspicantur, sed omnino erinaceus. ∂ In trilingui dictionario Munsteri alia etiam noctuae nomina invenio: nempe kimus, [HE] et kiphupha, [HE].

∂ Allakaliki, id est aves nocticulae, Sylvaticus. videtur avem noctuas intellligere. Albertus noctuam halatron inquit Graece dici, imperitissime: videtur autem Persica vel Arabica ea vox esse ex Avicenna. Idem Albertus noctuam et bubonem in Aristotelis de animalibus scriptis non semel confundit.

∂ Noctua Graece [GR] nominatur a glauco oculorum colore. et per onomatopoeiam ciccaba, et cicymis. unde etiam vox [GR] conficta est apud Aristophanem in Avibus. [GR], Callimachus, ut citat Scholiastes Aristophanis. unde gignendi casus [GR]. Hinc et cicumae nomen Latinum forte Gaza finxit, quo nycticoracem interpretatur ex Aristotele. Volunt autem aliqui nycticoracem eandem esse avem cum noctua, ut Isidorus: alii diversam, Ut Albertus et nos quoque. Nycticorax noctua est: Multi bubonem esse contendunt. sunt etiam qui adserunt esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur, Eucherius. [GR], noctua, Hesych. malim [GR]. Iidem. [GR], noctua, Hesych. et Varinus. hodie etiam vulgo Graecis [GR] dicitur. Homerus noctuam a diis chalcidem dici scribit, nimirum quod eius pennae aes colore referant: ab hominibus cymindin.  [GR], Homerus Iliad. ?. accedit autem cymindis vox ad cicymis. Vide in Cymindide inter accipitres. ∂ [GR], noctuae apud Symeonem Sethi. vide in Bubone A. [GR], noctua, Hesych. et Varinus, per onomatopoeiam ut coniicio: forte a voce tu tu Plautus habet. [GR], noctua, vel daemones, idola, Iidem. [GR] alii noctuam, alii picam aut accipitrem interpretantur, Iidem. ∂ Glastus (glaux potius) avis Palladi sacra, coronam in capite pennatam habet, oculos ut nycticorax magnos, in agris degit, Kiranides.

∂ Fr. Alunnus noctuam Italice interpretantur nottola, bubonem vero civetta, nescio quam recte. Ego bubonis alia Italica nomina suo loco attuli, civettam non aliam quam noctuam arbitror. Scribunt alii zivetta, zveta, zigvetta, et magnae parvaeque differentiam addunt, a sexu nimirum petitam, ut fit in genere uncungulum. nam et alteram quae chio ab ipsis dicitur, et noctua minor est, similiter in maiorem minoremque distinguunt. Gimus et gimeta quoque apud Crescentiensem 10. 16. non alia mihi videtur avis quam noctua maior et minor. ∂ Noctua Hispanis appellatur lechýza. Lusitanis mocho. ∂ Gallis hibou, et chathuant, ut Rob. Stephano placet, nisi is potius bubo est. noctua vero circa Lugdunum nominatur sivette, alibi chouette, saouette, zoetta Avinione, et cheueche quoque, ni fallor, alicubi. ∂ Germanis [GO], voce Hispanicae finitima. Alii plerique, ut Turnerus, Ge. Agricola, Eberus et Peucerus, noctuam Germanice interpretantur [GO], quae quidem vocabula omnia ululae potius mihi tribuenda videntur. ∂ Anglis an owl, or an howlet, Turnero interprete. ∂ Illyriis kalus, vel kalaus. ∂ Polonis fzowa. ∂ Turcis baigýs.

∂ Noctuarum quatuor sunt genera. Unum, cui pluma aurium modo eminet, quod maximum est, et asio vocatur, (otus Graecis.) Alterum eximii candoris in gutture et ventre, alioqui candidis et luteis maculis alternis distinctum. Tertium parvum, quo (ut etiam quarto) aucupes venantur aves. Quartum minus illo, quod in rupibus saxisque versatur. hoc, sicut et tertium, cinereis et candidis maculis variat, item alternis, Ge. Agricola. Avis [GO] vel [GO] apud nos dicta, magnitudine turturis est, quae e Gallia cisalpina et locis circa Mediolanum ad nos adfertur, tetradrachmi fere in singulas pretio: colore subflavo, oculis elegantibus, claris, noctu musculos venatur, aucupis quaesita. ∂ Noctuam auritam ([GO]) audio vocari avem paulo minorem, sed longiorem, ulula communi, subruffam, circa oculos albicantem: oculis nigris, ambitu flavo, cruribus ad imum usque pluma intectis. Hanc otum vel asionem esse dixerim. ∂ Noctuarum generis est etiam [GO] vocant: qui hanc scopem esse coniiciunt: quod non placet, cum scops auritus sit.) Magnitudo ei columbae: crura et digiti pedum hirsuta plumis albidis. imi tamen digiti ad terram nudi sunt. ungues nigri adunci. Color ei tota parte prona fuscus, modico ruffo permixtus, albicantibus maculis distinctus. caput ad reliquam magnitudinem praegrande, iris oculorum flava et oculi magni. rostrum brevissimum, aquilinum, quae pleraque cum aliis noctuini generis avibus communia habet. In ave extincta rostrum superius rubebat, cum prius non videretur rubere. Inter oculos et rostrum pennulae quaedam ceu pili aut barbulae rigent. in ventre plus albidi habet quam caeteris partibus. In montanis et saxosis locis eam versari puto, ideoque ad frigus cavendum plumas cruribus digitisque induisse, (nam aliae noctuae non sunt hirsutis pedibus, colore ruffo et fusco) sicut et lagopodes et aliae quaedam. Speciem eius sequens pagina continet. Italicis noctuis saxatiles istas nostras similes esse audio, sed minus alacres, interdiu fere caecas. ∂ Adferuntur et ex inferiore Germania noctuae quaedam, [GO].

∂ Quaerendum an scopes sint minimae in noctuarum genere, auritae, quas nostri parvas noctuas Italicas vocant, (GO],) Itali chus vel zus in agro Patavino, alibi chio per onomatopoeiam, quod noctu talem aedat vocem. harum caudas maculis varias esse aiunt. His simile genus est apud nos, quod vulgus nominat [GO], (ab Italico civetta forte corrupto nomine,) exiguum, Italicis albius, cauda longiore, auriculis altioribus. Audio apud

nos noctuam aliquando captam aetate perfecta, magnitudine alaudae, drachmis undecim vaenisse, Eberus et Peucerus scopis genus quod semper apparet, [GO] interpretantur.

B.

Noctuam Creta non habet: et si invehatur, emoritur, Plinius, Solinus, et Aelianus. Noctuae neque maiores neque minores in alpinis Helvetiae regionibus inveniuntur, praeter advectas et Longobardia, vel Germaniae ad Rhenum inferiore tractu, Stumpfius. ∂ Noctua avis est varia. varietas autem eius ad albedinem vergit. crura habet plumosa, caput ingens, rostrum curvum. maior est niso, oculis glaucis, Albertus. magnis et glaucis oculorum pupillis, Ambrosius. Zuetis (id est noctuis) et bubonibus collum perbreve, (pro sua magnitudine,) Albert. Noctua appendices paucas quasdam habet infra qua desinit intestinum, Aristot. Otis (lego Otus) bubone minor est, noctuis maior, Plinius. Noctuae pars inferior gulae paulo latior est, Aristot. Noctuis ut magnae parti avium lien adeo exiguus est, ut propemodum sensum effugiat, Aristot. Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae, bubo, Plinius. Zueta cauda brevi est, ut bubo, Albertus. Noctua e genere adunco est, Aristoteles.

C.

Noctua vagatur noctu, Aristot. Nocte volat, Albertus. Dicta est a tempore noctis quo canit vel volat, Festus. quo canit ac vigilat, Varro. ∂ Noctuas novem voces habere tradit Nigidius, Plin. Nomen ei quia noctu canit, Varro et Festus. Habet et noctua cantus suos, Ambrosius. Seros exercet noctua cantus, Vergilius. Vox ei rauca, Albertus. Noctuae cognationem habent cum bubone et ulula: sed differunt voce. nec enim ululant, verum aedunt sonum, quem Aristophanes [GR] nominavit, Ge. Agricola. A sono quidem [GR] ipsam noctuam Graecis ciccabam dici Aristophanis Scholiastes meminit. Noctua lucifuga cucubat in tenebris, Author Philomelae. [GR] author est Pollux. Cum mulier in Menaehmis Plauti, palla e domo subrepta, ad Menaehum quem surripuisse suspicabatur, semel ac iterum diceret tu, tu (surripuisti:) et Peniculus idem diceret, adderetque amicae Erotio eam detulisse, quaerit Menaehmus, Egoní dedi? Tum Peniculus, Tu tu inquam.uiní afferri noctuam, quae tu tu, usque dicat tibi? nam nos iam nos defessi sumus. Hinc et [GR] forte nomen noctuae apud Graecos confictum. Serus et intortus noctuae cantus est, Apuleius. ∂ Noctua et nycticorax magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum

tenebrarum non sentit horrorem: et quo fuerit obscurior nox, eo crebior volatus exercet inoffensos. Die autem videre non potest: quia exorto splendore visus eius hebetatur, Ambrosius. Noctuae visum in tenebris valere aiunt, interdiu obcaecari, propter nimis siccum et tenuem oculi humorem non ferentem vim luminis, Varinus ex Eustathio. Bubonem quoque audio per diem nihil fere videre, minus quam noctuam. Noctuae et cicumae et reliqua, quae interdiu nequeunt cernere, noctu venando cibum sibi acquirunt. Verum non tota nocte id faciunt, sed vespertino et matutino. Venatur autem mures, lacertas, verticillos, et eiusmodi alias quasdam bestiolas, Aristot. Noctua mures et bruchos noctu capit, Albert. De cibo noctuarum nonnihil adferetur etiam in [GR]. ∂ Noctua et milvus ex unco genere avium paucis quibusdam diebus latent, Aristot. et Plin. Noctuas sexagenis diebus hyemis cubare tradit Nigidius, Plin. ∂ Hylas tradit noctuam, bubonem, etc. a cauda de ovo exire: quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri applicent, Plinius. hoc fieri Alberto non probabile videtur. vide in Bubone C. ∂ Noctuam aiunt solam inter uncungues et carnivoras non parere caecos, propter igneam eius oculis insitam vim, quae tenebras etiam penetrat. quare etiam luna silente videt, ([GR],) Eustathius et Varinus.

D.

Noctuae cum formicas a suis pullis abigere cupiunt, verspertilionis cor in nido habent: tanquam formicis sua etiam latibula deserentibus, si quis cor vespertilionis imposuerit, Oppianus. ∂ Noctuae oves oderunt et infestant, Idem. ∂ Dissident noctuae et caeterae minores aves, Plinius. ∂ Noctuarum contra aves solers dimicatio. Maiore circundatae multitudine (avium quae eas deplumare conantur) resupinae pedibus repugnant, collectaeque in arctum, rostro et unguibus totae teguntur, auxiliatur accipiter collegio quodam naturae, bellumque partitur, Idem et Albertus. ∂ Cum noctua cornix dissidet, invicemque ova furantur, haec interdiu, illa noctu. plura vide supra in Cornice D. ∂ Passer aliquando dum aucupum venatione petitur, ad noctuam accurrit tanquam auxilium sperans, a qua mox opprimitur, Orus. ∂ Noctua cum orchilo dissidet. nam is quoque ova exedit noctuae. Sed die vel caeterae aviculae omnes noctuam nimirum circumvolant, quod mirari vocatur, advolantes percutiunt. Quinetiam qui rex avium appellatur, privatas contra eandem inimicitias gerit, Aristot. Vix ullam avem tam cito noctuam aggredi audio, ac picae genus quod garrulum quidam vocant. Quomodo caeterae aves per noctuam ab aucupibus capiantur leges in E. ∂ Noctua apibus contraria, et vespis, crabronibusque et sanguisugis, Plinius.

E.

Otus, quem aliqui asionem Latine vocant, capitur haud difficulter ut noctuae (quodam genere saltationis,) intenta in aliquo circumeunte alio, Plinius. Foeminae praeferuntur masculis, ut inter omnes aves rapaces. Gimeta optime habetur in aliquo columbario vel simili loco, Crescent. Si bene cicurata fuerit gimeta, optime capiet mures in domibus, Idem. Gimus et gimeta vivunt de quibuslibet carnibus, praecipue de muribus noctu. et cum semel saturate fuerint, duobus, tribus, vel quatuor diebus postea ieiunant: gimus quidem vel ad noctem dies abstinens non laeditur. Edunt etiam lacertas et ranas, et omnia carnem habentia, Crescent.

∂ Mulieribus veneficia et cantiones exercentibus similis est noctua, captiosum animal. Haec enim capta, suos in primis aucupes sic captionibus suis in se elicit, ut eam velut ludicrum quoddam in humeris circungestent. Noctu quidem vigilat, et voce quasi quibusdam praestigiis ac illecebris aves allicit, easque sibi assidere facit. Interdiu vero alia aucupii inductione utitur, avibus illudit, nimirum in aliam atque aliam speciem vultum convertens: quibus aves paradolescentes in admirationem raptae, manere apud eam perseverant, maximo eorum in quae se format timore perculsae, Aelian. Aviculae omnes noctuam circumvolant, quod mirari vocatur, advolantesque percutiunt. quapropter aucupes ea constituta, avicularum genera multa et varia capiunt, Aristot. Septembri mense in amitibus apparetur aucupium noctuae, caeteraque instrumenta capturae, ut circa calendas exerceatur Octobris, Palladius. Noctua in aspide aerea exposita, auceps funiculum subinde attrahens, et circumpositas undique virgulas visco illinens, advolantes ad noctuam capiendam alaudas capit, Oppianus. Noctua ab aucupis ponitur iuxta retia, ut per eam aves caeterae capiantur, (alliciantur,) Albertus. Passer maior agrestis maxime capitur noctua, Actuarius. Gimus et gimetta (inquit Crescentiensis 10. 16. quidam Germanice vertit [GO], malim [GO] sunt eiusdem naturae, animalia scilicet nocturna potius quam diurna. nem earum oculi noctu melius quam interdiu vident. Cum igitur deformia sint, et raro ab aliis animalibus videantur, admirantur eas reliquae aves et videre cupiunt, ceu rem novam ac insolitam. Quamobrem homines videntes alias volucres circunvolare gimo et gimetae, et eas cum aviditate plurima intueri, excogitaverunt novum aucupii modum: nempe ut his avibus ad spectaculum propositis allectas caeteras visco aut retibus sibi quaerant. Aves capiuntur cum gimetta et capite cattae (super amite,) Idem.

∂ Noctua in imbre garrula, serenitatem praesagit: at sereno, tempestatem, Plinius et Aelianus. [GR]. hoc est, Et nocturna noctua quiete canens tempestatis deficientis tibi signum esto, Aratus inter signa serenitatis. Noctua significat pluviam, si cecinerit post Solis occasum, Servius in illud Poeta 1. Georg. Solis et occasum

servans de culmine summo Nequicquam seros exercet noctua cantus.

∂ Contra grandinem, noctua pennis patentibus extensa suffigitur, Palladius. ∂ Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino taedium eius adducunt, Plinius. vide in G.

F.

Damnantur in lege Mosaica (Levit. 11.) noctis ac tenebrarum amicae aves, noctua, vespertilio, etc. nam tales mala faciunt. ait enim Christus, omnem qui mala perpetret odisse lucem, Procopius. ∂ Noctuae caro frigida, sicca et crassa est, Rasis. Carnes pullorum accipitris et noctuae, sunt saporis boni, quae corroborant animam, et prosunt melancholicis et mente perturbatis, R. Moses in Aphorismis: si recte translatum est.

G.

Contra pituitam gallinarum prodest cibus aqua perfusus, in qua laverit noctua, Plin. ∂ Noctuae sanguinem aliqui orthopnoicis utilem dicunt, quos reprehendit Galenus de medic. simplic. 10. 27. ut recitavi in Ciconia G. inter remedia e fimo eius. Cum adversus spirandi difficultatem multa parabilia pharmaca habeamus, nihil sanguine noctuae indigebimus: cuius aliqui sanguinem propinant, alii coctam ipsam edi iubent in iure simplici. Sanguinem vero aliqui aquae instillant, alii vino miscent. Ego cum a quodam hunc sanguinem mulieri frequenter anhelosae commendante interrogarem, quamnam spirandi difficultatem hoc remedio curatam sciret, nullam huius affectionis differentiam agnoscebat. et cum mulier eo usa esset, nihil profecit, Idem cap. 3. eiusdem libri. Aetius 1. 319. noctuae sanguinem numerat inter psilothra, quae palpebris post evulsos pilos adhibentur. ∂ Noctuae carnes paralyticos curant, ut quidam e Plinio citant. Vide supra in F. ∂ Capitis doloribus remedio est noctuae cerebrum in cibo sumptum, Plinius. Noctuae maris cerebrum in collyrio adhibitum, aufert pravitatem videndi de nocte, (nyctalopiam,) Rasis. Cerebrum eius vel iecur cum oleo infusum auriculae aut parotidi utile est, Plin. Noctuae iecur diligenter servatum atque ex unguento nardino trito auriculis subinde infusum, celeriter parotidum vitium omne persanat, Marcellus. Ad parotidas convenit noctuae cerebellum butyro mixtum adponi. discutit enim fere eas sine dolore et molestia, oportet autem per aquam marinam ferventem, novis spongiis illic demersis, et linteo vel sabano intorto, utrinque expressis, vaporare eas, atque ita oblinire hoc medicamentum, superque tegere lana sulphurata totam maxillam. Anginis succurritur cerebro noctuae, Plinius. ∂ Fertur cum decollatur noctua, oculum eius alterum apertum manere, alterum claudi: et si clausus supponatur capiti non dormientis, dormiturum: si vero apertus, vigilaturum, Rasis. ∂ Iecur vel cerebrum noctuae, auriculis et parotidi prodest. vide in Cerebro. Iecur noctuae siccum in potu sumptum inducit colicam, et difficultatem solutionis, et frigiditatem stomachi, Rasis Aristotelem citans. ∂ Ova noctuae diversae sunt naturae. nam ex medullio (medio) primi quod pepererit, si inungatur pars aliqua, eradicantur pili et non renascuntur. et ex secundo ovo si ponatur in loco nudo pilis, producit pilos, Rasis. Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino, taedium eius adducunt, Plin. Philostratus de vita Apollonii lib. 3. Cum quidam apud Indorum sapientes (inquit) conqueretur, filios quidem sibi nasci, sed cum primum bibere vinum coepissent, omnes mori: sic respondit Iarchas: Melius cum illis agi quod moriantur. si enim superstites essent, omnes evasuros insanos, quod ex semine (ut apparet) minus calido procreati essent. Vino igitur abstinendum est filiis vestris, ita ut ne cupiditate quidem ipsius moveantur, Si qui igitur posthac filii nascentur, observare oportet ubi noctua nidum faciat, et illius ova mediocriter elixata infanti comedenda praebere. si enim illa comederit, (priusquam vinum biberit,) vinum oderit, et modestius deget, quia temperatior fiet naturalis calor. Proditum est si infantes noctuae ova assumpserint, perpetuo vinum odisse: et id non modo non bibere, sed et temulentos formidare, ut Philostratus auctor est, Gyraldus.

H.

a. Et coeunt (Bacchae contra Orpheum) ut aves, si quando luce vagantem Noctis avem (noctuam) cernunt, Ovidius XI Metam. ∂ [GR] nomen, inquit Euphronius Attici circunflectunt, Dores acuunt, Aristophanis Scholiastes. communiter acuitur, Atrice circunflectitur, Varinus et Eustathius. [GR], avis nocturna, Hesych. [GR] avis quae et [GR] dicitur: alii nycticoracem reddunt, Idem. Strix quidem etiam Latinis avis nocturna est. Nyctimene puella in noctuam mutata fertur: et pro noctua usurpatur. vide infra in h. Varia in diversis dialectis noctuae nomina retuli supra in A.

∂ Epitheta. Noctua lucifuga, Servius et Author Philomelae. An mage noctivolae tibi traditur alitis usus, Martianus Capella. Noctis avis, et Palladis ales (apud Ovidium 2. Fastorum) apud poetas pro noctua vel tanquam epitheta, vel per antonomasiam usurpantur. Idem apud Textorem, Garrula, solicana, noctivida, improba, fera, praenuncia fati. ∂ [GR], Aratus.

∂ [GR] inter saltationum genera nominatur apud Athenaeum lib. 14. in qua fortassis gestus et circumactus colli noctuae aliquis imitabatur. nam et ipsa noctua genere quodam saltationis capitur, teste Plinio. ∂ [GR], id est noctuinum (ut Nic. Perottus et Erasmus reddunt) ovum, Suidas. ∂ Glaux, [GR], stirps quaedam, Hesychius: quae a Dioscoride describitur. Eustathius habet [GR], quasi [GR]. lactis enim copiam facere dicitur. ∂ Avis quae glaucium dicitur, [GR], ab oculorum colore glauco, anati similis est, (paulo minor, Athenaeus,) Eustathius. ∂ Est et glaucus

piscis quidam. et glaucus, [GR] adiectivum coloris nomen. Dionysius Afer beryllum glaucam, [GR], id est humidam dixit: quod corpora glauca nimirum humida esse videantur propter perspicuitatem, (ut laminae cornu scilicet:) quin etiam muris epitheton est glaucus, Eustathius. Byssi tinctura ut pulchrior reddatur glauca miscetur crocus,) [GR], secundum Empedoclem, Plutarchus in libro De oraculis defectis. In tragoedis homines calamitosi, et praecipue exules, induebantur [GR], Pollux. ∂ [GR], qui oculos glaucos habet, gen. masc. unde glaucopis, [GR], foemininum. sic autem Minerva cognominabatur poetis, quod opas, id est oculos tum colore glaucos, tum insuper terribiles habet et: sic leones glauci cognominantur, et dracones glaucopes, Eustathius. Plura reperies apud Gyraldum Syntagmate XI. de diis. Hinc et glaucopium dicta, quae ei sacra erat arx Athenis, Idem. [GR] apud Homerum, qui visu ardente et veluti igneo intuetur: a verbo [GR], a quo etiam [GR], Varinus. [GR], oculos vertere, et quod in eis glaucum est ostendere, ([GR],) Idem. [GR], Heliodorus lib. 7. [GR], Hesychius et Varin. [GR], hallucinari, caecutire, Iidem. [GR], oculis connivere, quod proprie noctuarum est, eo quod die non cernant, Varinus. Aves quae noctuam specie et natura referunt, [GR] Graece dicuntur, et superiore palpebra connivent, Vuottonus. ∂ [GR], Hesych. et Varinus. [GR], Iidem. [GR], (malim [GR], etsi literarum ordo repugnet,) [GR], Hesychius. ∂ Nostri hominem stolidum et improbum plebeio convicio appellant [GO], id est noctuam. Noctuam in magna Italiae parte vulgo civettam vocant, eodemque vocabulo hominem nihili et lucifugam, est enim noctua avis omnibus avibus contemptui et ridicula, Lil. Greg. Gyraldus.

∂ Icones. Aegyptii hominem qui ad proprium patronum confugiat, nec eius sublevetur auxilio, monstrare cupientes, passerem et noctuam pingunt, hic enim dum aucupum venatione petitur, ad noctuam accurrit, a qua mox opprimitur, Orus. Minerva plerunque cum noctua effingebatur. Vide infra in h. Noctua Minervae sacra est: quamobrem in eius honorem (Athenienses) noctuam in numismatis effingebant, Scholiastes Aristophanis. Et alibi, In nummis tetradrachmis noctuam formabant, et nummos etiam ipsos noctuas nominabant. Unde Aristophanes in Avibus: [GR]. hoc est, Noctuae non vos relinquent Laurioticae, sed hae Aedibus aderunt in ipsis, inque loculis nidulos Sibi parabunt, nummulosque parvos excudent: Atheniensium scilicet avaritiam notans. Et rursus, Nomisma tum temporis quatuor drachmas appendens, noctua dictum est. erat enim eius insigne noctua et facies Minervae, cum priores nummi duas tantum appenderent drachmas, et pro insigni bovem haberent. Noctuae Laurioticae, stateres erant argentei ([GR].) in Laurio enim (ut Pausanias meminit) metalla erant argentea, Hesychius. appendebat autem etiam stater drachmas quatuor. Diobolis nummis noctuae signum erat Athenis cum Iovis facie. nam tetrobolum duas habuisse noctuas compertissimus est, Caelius ex Polluce. Apud Suidam et Varinum legimus noctuam in Attico nomismate aureo impressam fuisse. Sunt qui tradunt noctuae imaginem in nummo triobolo, id est hemidrachmio fuisse, (alii diobolo legunt, sed tres oboli in dimidia drachma sunt,) cum Iovis effigie ab altera parte. Noctuae Laurioticae: Hoc velut aenigmate pecuniarum vim significabant. Laurios enim Atticae regio est auri venis frequens, etc. Erasmus, L. G. Gyraldus in Aenigmate: Multae sub tegulis cubant noctuae: Athenienses (inquit) nummum quem tetradrachmon vocabant, noctua et Minervae capite signare solebant, cum antea didrachmos fuisset bovis imagine notatus: qua de re in nono Iul. Pollux. Atque hinc illud frequens apud Graecos emanavit, Bos est in lingua: quod in eum dicitur qui pecunia corruptus vel silet, vel loquitur. A tetradrachmo igitur numo, noctua signato, servi illius aenigma emanavit, qui cum domini furtum indicaret: Multae (inquit) sub tegulis cubant noctuae: hoc est, pecuniae sub tegulis oblectae sunt. Historiam scribit Plutarchus in vita Lysandri.

∂ Propria. Eustathius meminit Glauci Anthedonii in daemonem marinum mutati, et Glauci Potniei ab equis discerpti, et aliorum eiusdem nominis: et Glauconis suffocati in dolio mellis. Glaucus Hippolochi filius memoratur Homero Iliad. 8. Fuit et Glaucus quidam Samius vel Libycus, a quo factum est proverbium Glauci ars. [GR], viri nomen in Pace Aristophanis. De his partim, et aliis eiusdem nominis plura in Onomastico reperies. Glauce nomen Nereidis, Eustathius. ∂ Glaucus nomen fluvii Phasin ingredientis apud Eustathium in Dionysium Afrum. Glaucia, oppidulum Ioniae, Stephanus.

∂ b. Otus avis similis est noctuae, sed non nocturna, Athenaeus.

∂ c. Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet Esse suas, adeo nigra vetusque casa est, Martialis. Cum Archippe meretrix Sophocli iam seni adhaeret, Smicrynes qui illam prius amaverat a quodam interrogatus quid ageret Archippe, respondit: [GR]. id est, Tanquam noctuae ad sepulchrum sedet, Athenaeus lib. 13. Super hoc extat Emblema Alciati recitatum in Bubone. Cuculus atque noctua (Hebraice pro noctua legitur kippod, quod est hericius, ut recte vertit Hieronymus) pernoctabunt in superliminaribus eius, Sophoniae 2. ∂ Si homines colant aves, tum vites eorum nullam experientur iniuriam parnopum: [GR]

[GR], Aristophanes. ∂ [GR], Idem in Lysistrata.

∂ d. Noctuae vivas volucres etiam eiusdem generis invadunt atque interimunt, Plutarchus in vita Romuli.

∂ e. Contra formicas, si in horto habent foramen, cor noctuae admoveamus: si foris veniunt, omne horti spatium cinere aut cretae candore signemus, Palladius. ∂ Si cor noctuae magnum ponatur supra sinistram mammillam mulieris dormientis, confitebitur quae fecerit bona vel mala, Rasis.

∂ h. [GR], Suidas ex innominato. ∂ [GR], Suidas in [GR].

Leucippe, Aristippe et Alcithoe, sorores dictae Minyades. mutatae finguntur, una in cornicem, altera in vespertilionem, tertia in noctuam, Aelianus lib. 3. Variorum. Vide in Vespertilione h. ∂ Nyctimene postquam cum patre (Nycteo) concubuit, et agnovit facinus, in sylvis se abdidit, et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem quae tanto scelere omnibus avibus est admirationi, Servius. Metamorphosin istam describit Ovidius libro 2. Metamor. Vide Nycteus in Onomastico.

∂ Noctua sacra est Minervae, quamobrem abundat in Attica, et in honorem deae noctuam in numis repraesentant, Scholiastes Aristophanis. De numis noctuae imagine insignibus, leges supra inter Icones. Minerva Graece [GR] dicta videtur [GR]. hoc est, a videndo, ceu quae praevideat quae veluti in tenebris quaeque futura sunt. sic et [GR] nomen derivatur a [GR], quod est [GR], video, significans id quod subalbum et facile visu est. Quod si [GR] et [GR] verba eiusdem significationis sunt, ea etiam quae ab eis derivantur nomina cognationem inter se aliquam habebunt. Itaque visus glaucus Minervae tanquam visu pollenti convenit: et ipsa glaux, id est noctua avis ei sacra habetur, non modo quod noctu videat, quemadmodum prudentia in rebus obscuris recte praevidet et consulit: verum etiam propter similitudinem derivationis, ut diximus: cum duo illa verba [GR] et [GR] derivantur, synonima sint: quod et in aliis nonnullis avibus, quae aliis diis consecrantur, observatum animadvertimus, etc. Eustathius. Palladis ales pro noctua, Ovid. 2. Fastorum. Minervae sententiam hominibus crex et noctua denunciant, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab anim. Solebant prisci aves unicuique deo sacras in capite eius simulachri collocare. Minervae vero Archegetidis simulachrum noctuam manu tenebat, Scholiastes Aristophanis. Minerva plerunque cum noctua effingebatur, nunc ad pedes, nunc in capite: sed et cum dracone. Quare cum in exilium iret Demosthenes, dixisse fertur, Minervam tribus immanibus oblectari feris, noctua, dracone, populo, Lilius Gr. Gyraldus. Minerva habuit in sua aegide pictam ad pectus suum noctuam et gorgonem: hanc, ut metuendam prudentiae vim: illam, ut consiliorum profunditatem ostenderet. Nihil enim tam abditum, tam obscurum, quod prudentia non percipiat: quemadmodum noctuae oculi obscurissima nocte visu non destituuntur, Io. Tzetzes. Videbatur mihi Minerva ex urbe venire, et noctua ei insidere, Aristophanes Equitibus. ∂ Noctua avis invisa fuit Baccho, utpote cui vitem denegarit, solamque a suis racemis abegerit, quod mortalibus vinum criminata sit. Quin et illud proditum est, si infantes noctuae ova assumpserint, perpetuo vinum odisse, Gyraldus. ∂ Si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis accipitres, noctuas? Arnobius 7. contra gentes.

∂ Auspicia. Oscines aves Appius Claudius esse ait, quae ore canentes faciant auspicium, ut cornix, noctua, Festus. Oscinum tripudium est quod oris cantu significat quid portendi, cum cecinit cornix, noctua, etc. Idem. Noctua non semper infortunia facit: nanque volans insignem de hoste victoriam quandoque apportavit, Alexander ab Alexandro. Noctua volat, [GR] sive [GR]: proverbium (apud Zenodotum et Suidam) quod rebus feliciter atque ex animi sententia succedentibus dici consuevit. Priscis Atheniensibus noctuae volatus, victoriae symbolum existimabatur: propterea quod avis haec Minervae sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta Atheniensium bene fortunare. Non illepide dicetur volasse noctua, quoties res non viribus, sed pecuniarum interventu confecta creditur, quod Atheniensium nomisma noctuam haberet insculptam. unde et illud, Laureoticae noctuae. Plutarchus in vita Periclis tradit illi e superiore navis tabulato concionanti, noctuam ad dextram avolasse, ac malo insedisse: quod omen effecit ut omnes irent in illius sententiam, Erasmus. [GR], Noctua volavit. Ante pugnam in Salamine noctuam praetervolantem aiunt victoriae omen fecisse, Hesych. Aiunt revera noctuam victoriae nunciam per exercitum Atheniensium volasse, cum bellum eis contra barbaros esset, Aristophanis Scholiastes. [GR], Menander. hoc est, Si noctua clamaverit, timemus. Accedenti ad seriam actionem homini occurrentem noctuam inauspicata significationem dare aiunt. Cui quidem rei testimonio fuit Pyrrhus Epirotarum rex: cum enim in illius Argos proficiscentis hasta quam erectam ferebat, haec avis sedisset, ei malum auspicium dedit. nam Argos ingressus, valde ingloria atque ignobili morte occubuit. Quare mihi Homerus (lib. 10. Iliad.) praeclare intellexisse videtur, avem hanc mali auspicii esse, cum Diomedi ad castra Troianorum exploranda proficiscenti, Minervam facit auspicatio mittentem erodium, non noctuam, Aelianus. Divitibus supremus honos,

praenuncia fati Noctua praecedit, Architrenius. Nocte (ut vulgus opinatur) mortes hominum praenunciare videtur vocibus importunis, Author de nat. rerum. Noctuas in Creta non nasci, et invectas etiam mori aiunt. quamobrem Euripides inconsiderate fingere videtur Polyidum (in hac insula glauce, id est noctua conspecta) coniecturam et auspicium sibi concipere de inveniendo etiam Glauco defuncto Minois filio, Aelianus.

∂ PROVERBIA. Aquilam noctuae comparas. vide in Aquila h. ∂ Noctuas Athenas, [GR], (Erasmus non recte, Ululas Athenas,) subaudiendum portas aut mittis. Conveniet in stultos negociatores, qui merces eo comportant, ubi per se magis abundant: ut si quis in Aegyptum frumentum, in Ciliciam crocum invectet. Venustius fiet, si metaphora ad res animi transferatur: ut si quis doceat doctiorem, carmina mittat poetae, consilium det homini consultissimo. Cicero ad Torquatum, Sed rursus [GR], qui haec ad te. Idem ad fratrem, Et tibi versus quos rogas, hoc est Athenas noctuam mittam. Aristophanes in Avibus, [GR]; id est, Quid ais? quis oro, vehit Athenas noctuam? Usurpat idem atque exponit Lucianus in epistola ad Nigrinum. Porro paroemia inde fluxit, quod noctua in Attica plurima est, ei regioni quasi peculiaris. Demon quidem apud Aristophanis interpretem existimat, non ob id solum dici, Noctuas Athenas, quod Athenis noctuarum sit copia, sed quod in nummis etiam tum aureis tum argentei Atheniensium noctua inscalpi soleat una cum facie Minervae, (sed probabilius videtur ab avibus tantum illic abundantibus ortum esse adagium,) Erasmus. Convenit hoc proverbium in eos qui potentioribus et nullarum rerum indigis aliquid mittunt, Io. Textor. Hesychius exponit, de illis qui aliquid frustra faciant, etc. Varinus [GR] (Varinus perperam habet [GR]) [GR], Varinus ex Eustathio: apud quem etiam sic effertur, [GR]: ut apud Aristophanis Scholiasten, [GR]: ∂ [GR], Noctua in civitate, [GR], Hesychius, mihi quidem sensus obscurus est. ∂ Noctua aliud sonat, aliud cornix, in dissidentes et quibus male inter se convenit. vide in Cornice D. ∂ Noctua inter cornices, hodie vulgo dicitur, ubi stupidior aliquis in homines petulantes ac dicaces incidit: simile illi apud Graecos, Asinus inter simias, Erasmus. Germanice effertur, [GO]. Vocabulum autem [GO] ululae potius quam noctuae convenit. ∂ Noctuinum ovum, [GR], refertur a Nicolao Perotto in Copiae cornu proverbii loco, nec explicatur tamen. Fortassis antiquitus abstemium et a vino abhorrentem hoc adagio significabant. Philostratus enim ova noctuae infantibus data vini odium in eis excitare scribit. Sunt qui negent noctuinum ovum inveniri. Proverbium itaque quadrabit vel in hominem nihili, nullius frugis, iuxta fabulamentum Aeliani, (sed ex Aeliano quaedam hoc in loco transferens Erasmus, Nycteridem imperite noctuam vertit:) vel in rem raram inventu iuxta horum sententiam, Erasmus. ∂ Noctua volat: vide supra inter Auspicia. ∂ Noctuae Laureoticae, proverbium iam inter icones explicatum est: et illud, Multae noctuae sub tegulis latitant, ibidem. ∂ Noctuae quid commune cum Minerva? videtur proverbialiter dici posse, sicut et illud Minervae felem comparas, nihil enim his animalibus cum Minerva commune praeter caesios oculos.

∂ Emblema Alciati, Senex puellam amans inscriptum:

 Noctua ut in tumulis, super utque cadavera bubo, Talis apud Sophoclem nostra puella  (Archippe) sedet. Integrum in Bubone scripsimus. vide etiam supra in H. c.

∂ Eiusdem aliud sub lemmate, Prudens magis quam loquax:

Noctua Cecropiis insignia praestat Athenis,  Inter aves sani noctua consilii.

Armiferae merito obsequiis sacrata Minerva est,  Garrula quo cornix cesserat ante loco.

∂ CHARADRIUS videtur species noctuae, Niphus. sed noctuae nomen nimium extendere videtur. non enim omnem nocturnam avem recte noctuam appellabimus.

∂ ASIO noctuarum genus est maximum, quibus pluma aurium modo emicat, Plin. Graeci quandoque scopas vocant, aliquando nycticoracas, id est ululas: et quandoque otos quasi auritas, Hermolaus. Vide supra in Elemento A.

∂ Apud Nigritas reperiunt vespertiliones et noctuae magnitudinis trium palmorum, Cadamustus.

88 - de Noctua