Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

90 - de Oenanthe

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA O. LITERA INITIALI SCRIBUNTUR.

OCEN aliqui legunt apud Plinium, ubi ita scribunt: Qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, et ocen (Hermolaus non ocen nycterin legit) et drepanin in eius quae rarissime apparent. Sed cum locus translatus sit ex Aristotelis historia animalium 1. 1. ubi oce prorsus (ut nec usquam alibi apud authores) non nominatur, sed nycteris tantum, nos cum Hermolao omnino nycterin, id est vespertilionem, legemus: aut potius nycterida vel nycteridem.

DE OENANTHE.

DE Oenanthe ave, quae Aristoteli statos latebrae dies habet, exoriente Sirio occultata, ab occasu eiusdem prodiens, Gaza vitifloram vertit: scripsimus nonnihil supra in Capite de Columbis feris, e quarum numero est avis quae oenas appellatur. Nulla avis in Creta magis abundat, quam cui Gallicum nomen est pivoine, quae per humilia fruteta volat. Ea quoniam parva avis est, capite, cauda, et parte corporis nigra, multis vulgo asprocolos nominatur, quasi albicilla a podice albo, contraria significatione. (nam alia quaedam avis proprie albicilla (cul blanc, Gallice) vocatur, oenanthe Graecorum, Latine vitifloram dixeris.) Sunt qui pivoinam nostram congruentius melanocephalon, hoc est atricapillam nominent, ut veteres Graeci melancoryphon. est autem avis eadem sycalis, Gallis papafiga vel becafiga, Latinis ficedula, Bellonius in Singularibus observationibus. Italis circa Ferrariam avis quaedam chullo (culo) bianco appellatur vulgo, quae vermibus, muscis et aliis insectis vescitur, ut audio: et degit in agris proscissis.

Circa Argentinam aviculam quandam ficedulae magnitudine, ut pictura ostendit, vulgo [GO] appellant, quam uvis pinguescere audio. color ei

fuscus, pars supina alba maculis aliquot aspersa cinereis. partem etiam sub cauda albere puto. longiores alarum pennae nigricant. rostrum longiusculum modice inflectitur. Sed cum de occultatione eius nihil cognorim, oenanthen esse non assero. Speciem eius in praecedente pagina adiecimus.

90 - de Oenanthe