Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

91 - de Onocrotalo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ONOCROTALO.

Icon haec onocrotali est, capti in Helvetia in lacu prope Tugium, quem ipsi inspeximus.
Onocrotali caput, a pictore quodam olim nobis communicatum.
Onocrotali figura ex tabula Septentrionali  Olai  Magni.

A.

HANC avem a Latinis truonem appellari Verrius Flaccus scripsit: unde Caecilius Comicus (ut citat Festus) irridens quendam ob nasi magnitudinem dixerit: Proh dii immortales, unde hic prorepsit truo? Kaath Hebraicam vocem, [HE], interpretantur alii cuculum, alii onocrotalum, pelecanum, mergulum, upupam; ut diximus supra in historia Mergi in

genere. Esaiae 34. numeratur inter aves solitudinis, ubi onocrotalum Hieronymus vertit, Septuaginta simpliciter [GR], id est aves. Levitici XI. Septuaginta primum, deinceps reliqui interpretes Graeci et Latini, onocrotalum transtulerunt: et Deuteron. XIIII. Dum pisces venatur ingluvie repleta aqua per oris spiramenta illam revomit, atque ita praeda vescitur. ab hoc aquae vomitu kaath Hebraeis dicta existimari potest. nam verbum kaab vomere significat. In medio Assur cuculus (kaath, Hieronymus onocrotalum vertit,) atque noctua (kippod, id est hericius) pernoctabunt, Sophoniae 2. Similis factus sum pelicano (kaath) deserti, Psalmo 102. Kaath in Thalmud (teste R. David Kimhi) avis esse dicitur solitaria, in locis maritimis degens, quae alio nomine kik, [HE], appelletur. Iudaei vulgo kra, id est cornicem interpretantur, Paulus Fagius. Sunt qui chasida etiam Hebraicum avis nomen onocrotalum vertant. vide in Ciconia. Graece onocrotalus, [GR], appellatur propter absonam vocem, qua rudentem asinum refert: quod nomen etiam hodie Graecia servat. Italice grotto, et agrotto secundum Matthaeolum Senensem, vel grotto molinaro, vel grotto marino: aliqui ocello del ducha, id est avem ducis. Albertus aliquoties hanc avem vulgo volinare dici scribit, nec addit qua lingua. ego nomen Italicae linguae molinaro corruptum puto. sic quidem Itali hodie molitorem vocant, cui quid cum hac ave conveniat nescio. Nomen grotto ab onocrotalo corruptum videtur. Hispanice croto. Gallice vel Sabaudice potius circa Lausannam goutreuse, quasi gutturosa, ab ingluvie quae strumae instar propendet. Germanice [GO], ut Ge. Agricolae placet: nos anseri fero hoc nomen tribuimus. Aliqui, ut audio, [GO], id est anserem marinum appellant. fere enim peregrina a mediterraneis marina vocantur. et quanquam in dulcibus etiam aquis reperiatur onocrotalus, magis tamen frequentat marinas. Machliniae in Germania inferiore, ubi publice iam supra quinquaginta annos onocrotalus alitur, ficto nomine vulgo nominatur [GO]. In Austria, ut audio, [GO], quasi dicas avem absurdam et a communi avium natura multum diversam, ut hominem absurdum vocamus [GO]. Possent etiam fingi nomina, [GO], a voce asinina: [GO], ab ingluvie prominente. Turcice sackagusch.

Bellonius onocrotali nomine se intelligere scribit non boves tauros, id est ardeas stellares: neque aves Gallice dictas pales, (plateas interpretor:) sed quas Aristoteles pelecanos nominet. Gaza quidem ubicunque Aristoteles pelecanas nominat, Plinium imitatus, plateas vertit. Ego quoque plateas a pelecanis non distinxerim. onocrotalum vero genus diversum iudico, licet recentiores quidam confundant, et ex antiquioribus etiam Oppianus. Vide infra quoque in Pelecano A. Amicus quidam iam senex mihi narravit, adolescentem se Romae vidisse onocrotalum a nostro diversum, rostro anterius lato cochlearii aemulo, sed cavo instar conchae alicuius, dependente ab eo utre non nudo, sed plumis tecto: multo minorem cygno, paulo maiorem ansere, colore albo et nigro vel fusco distinctum. Quod si is recte meminit, haec onocrotali species propter rostri formam pelecano vel plateae congener fuerit.

Onocrotalos vocant aves rostro longo, quorum duo sunt genera, Isidorus. Albertus genus unum aquaticum, alterum sylvestre facit. Osina est avis alba, cygno maior vel aequalis, quam nostri quidam volinarum vocant, Albertus. Matthaeolus Senensis non osina, sed ossifraga apud Albertum legit, describens hanc avem in suis in Dioscoridem commentariis, onocrotalum interim esse nesciens. Sed author etiam de nat. rerum osyna habet, adiuncta descriptione quae omnino onocrotali est.

In provincia Manzi vel India superiore, praecipua civitas est Censcalan. in hac anseres habentur pulchri, duplo maiores nostris, toti albi, cum osse supra caput unius brevi (sic habet codex manuscriptus) quantitate, colore sanguineo. Sub gula pellis per semissem pendet. pinguissimi sunt, Odoricus de foro Iulii. Apparet sane hanc avem vel onocrotalum ipsum esse, vel alterum eius genus. Sed et Celam avem Aeliano memoratam, cui nomen a cela, id est struma vel utre a gutture prominente, onocrotalum Indicum dixerim. Lege supra in Elemento C. Magnales quoque Orientis, ut scribit Albertus, maximae, pedibus magnis (alias nigris) et rostro, hominibus innoxiae, piscibus in fluminibus et stagnis insidiantes: nisi onocrotali fuerint, ut sane videntur, quo referam nescio. Onocrotalum eandem avem cum botauro, quae ardea stellaris est, arbitrantium, crassior est error, quam qui pluribus refelli debeat. nihil enim his avibus praeter soni absurditatem, quo haec mugit, illa rudit, commune.

B.

Onocrotalos Gallia septentrionalis proxima Oceano mittit, Plinius. Circa Lausannam Sabaudiae, (in lacu Lemano nimirum,) semel tantum anno apparere audio, et peregrinum esse. Martialis Ravennatem onocrotalum cognominat, a civitate Italiae circa quam conspicitur, (in paludibus scilicet,) quanquam Bellonius Galliae et Italiae incognitum esse scribit, nisi quod interdum in lacu Mantuae videatur. Reperitur et in Benaco lacu interdum. Sed Matthaeolus Senensis, In Hetruriae maritimis (inquit) vulgaris est omnibus, praesertim his qui circa Argentarium promontorium habitant. nam circa Herculis portum et Urbecelli stagnum, frequens reperitur, incolae agrotto nominant. In Helvetia rarissimus est, ego semel tantum captum memini circa finem Februarii, in lacu prope Tugium, omnibus ignotum et facie et nomine. Circa Strymonem fluvium abundat,

Bellonius. Circa Gazaram Aegypti civitatem vidimus greges onocrotalorum versus mare volantes, Idem. In flumine Physon invenimus aves albas, magnis rostris, ut sunt aves Pataviae insulae Danubii, quae rostra in usu sunt ad aquam e navibus proiiciendam, Innominatus qui Italice scripsit de Terra sancta. Circa Fortem insulam in Novo orbe conspectus est onocrotalus ingens, Petrus Martyr. Author de nat. rerum avem esse scribit quae loca ad Orientem incolat. In Holela lacu Finlandiae, quae pars est Scandinaviae regionis vel insulae ad Septentrionem remotissimae, (item in lacu albo Biarmiae regionibus in eodem tractu) avis reperitur (inquit Olaus Magnus) magnitudine anseris, saccum sub rostro habens, in quo partem cibi recondit, et magnum clamorem aedit, instar botauri avis. Nos figuram ex tabula Olai depictam supra posuimus, adscribitur autem in tabula illius vox Surpesi, quasi nomen illarum avium eo in loco.

Plinius onocrotalum oloris similitudinem habere scribit: nec distare (inquit) aestimaretur omnino, nisi faucibus inesset alterius uteri genus: non solum colore specieque corporis similem, sed etiam magnitudine parem innuens. Recentiorum aliqui cygno maior, cuius extensio alarum excedit quantitatem extensionis brachiorum hominis in utraque parte, Albertus. Duos onocrotalos mihi videre contigit: alterum cominus in foro Bononiensi, (croton vocabant) ad vulgi spectaculum publice expositum: alterum eminus ad Anae fluminis ripam, ad cuius volantis monstrosam magnitudinem visendam, multi mortales concurrerunt. aequiparabat sane mole sua agnum anniculum, Ant. Nebrissensis.

Onocrotali nihil ab oloribus distare existimarentur, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus, mirae capacitatis, Plin. Cygnis aliquo modo persimilis est. Plinius quidem quid per uterum hic intelligat satis liquet. nec tamen per (hoc) nomen (proprie) significatur quod ipse vult, hoc est ingluvies, quae a Graecis [GR] dicitur, haec in onocrotalo mirum in modum est ampla, quippe quae amphorae mensuram aut non multo minus capiat: de qua Martialis lib. 11. Turpe Ravennatis guttur onocrotali. nam turpe guttur, pro magna ingluvie posuit, Ant. Nebrissensis. Uteri qui huius avis faucibus haeret, tanta est capacitas, ut ipsi viderimus ingentis staturae hominem ocreatum pedem usque ad genu in fauces immittentem, eximentemque sine laesione, Perottus. Vidi et ego qui bombarda occisae huius avis sive gulam sive ingluviem appelles, capiti suo instar cuculli imponeret, reliquo corpore a tergo pendente. Rostrum haec avis magnum habet, praelongum, et validum: et a gutture usque ad pectus instar sacculi (magni sacci, ante guttur et pectus, ex rostri inferiori parte ante pectus pendens) receptaculum longum et amplum, rubicundum, foras prominens, radici linguae eius annexum. In hoc cibus receptus primum emollitur: et inde ad stomachum digerendus transmittitur. alia cibi receptacula non habet, et ideo aquis vivere dicitur, Albertus et partim Author de nat. rerum. Quidam in onocrotalo vivo ingluviem illam latere mihi retulit, praeterquam cum cibum cepit aut capere parat: ego mortuum tantum vidi. Rursum alius in Italia onocrotali hanc partem albam, non rubicundam vidisse se narravit: et fit nimirum ut per aetatem mutetur. Albertus onocrotali genera duo faciens aquaticum et sylvestre, utrunque solum inter aves splene carere scribit. In Rhodo vidimus onocrotalum cicurem, per civitatem circumeuntem: paulo minorem cygno, multo maiorem ansere, undiquaque album: cruribus cygno similem, ut etiam pedibus, sed colore cinereo, dura pelle intectis. Rostrum ei largum et instar canalis est, acutum et recurvum in fine. plumas a vertice retro tendit, ut vanellus suam cristam, Bellonius.

Onocrotalus Machliniensis, quae [GO] a Brabantis vocatur, quinquaginta annis, ut ipsi ferunt, Machliniae vixit, cygno maior est. pennae foris albicant, in fundo vero rubrum quiddam ostendunt. collum duas spithamas longum est, aut paulo longius. rostrum, quod rubrum habet, dodrantali longitudine est et quatuor uncias longius, et in fine hami propemodum more incurvum, et versus finem latius latiusque proturbinatur. crura anserinis similia, brevia, nimirum pro magnitudine tanti corporis: in pectore magnum habet veluti sacculum protuberantem. Alis est longissimis, et ipsis in summa extremitate nigris, Guil. Turnerus in epistola ad me. De eadem ave Io. Culmannus Goppingensis, vir eruditus et mihi amicissimus, in haec verba ad me scripsit, icone etiam missa: Avis quam Mechliniae mihi conspectam [GO] appellant, cygno vel anseri simillima est, sed magnitudine superat, colore albo omnino, praeter pennas quas in alis subtus gerit, nisi quod prae senectute iam rubescere paulatim incipit. rostrum habet oblongum et latum aliquatenus. sub rostro strumam amplam quae interdum inflatur. De ea dicunt huius regionis homines fide digni, octogenariam esse, et Caesaris Maximiliani castra aliquot annis praecessisse, et quasi castris locum signavisse. idem etiam temporibus Philippi huius imperatoris parentis factum autumant. Postea in aula reginae aliquandiu dum per aetatem volare potuit, semper ex praeparatu aulicorum profectionem adornari cognovisse dicitur. Itaque quandiu per aetatem licuit, reginam quasi avis cicurata sequuta esse fertur. nunc quod ego vidi impensis regiis a quadam vetula illic alitur, quatuor nummis quos stipheros vocant in singulos dies ei decretis. pascitur nunc piscibus, et cibis liquidioribus ut pane ex iure, etc. Et rursus, Haec avis ab anu quam dixi, eiusque patre, annis quinquaginta sex nutrita est. De aetate ipsius et unde advenerit non constat. Alarum extensarum spatium quatuor ulnas Brabanticas aequat, hoc est quinque Helveticas fere. Ante viginti annos tam sublimi in aerem volatu

quandoque evehebatur, ut hirundine nihilo maior appareret. Ab eo tempore non nisi raro ex aedibus ubi asservatur in aulam Caesaris, quae fere contigua est, volavit. Iam rostrum et pedes colore coeruleo et quasi subflavo videntur, cum olim ruberent, propter senectutem. Piscibus tantum vivis alitur, parcius nunc quam olim, Haec ille.

Caeterum onocrotalus quem ipse captum vidi circa finem Februarii, in lacu ad Tugium, duobus Tiguro miliaribus nostris distante, cuius integri iconem dedimus, talis erat. Rostrum ad oculos usque duos dodrantes longum, circiter tres digitos latum. Rostro divaricato ab una extremitate ad alteram duo pedes spatii intererant. Margines rostri utrinque admodum acuti. Longitudo ab initio rostri ad pedes ultimos extensae avis, hominis proceritatem aequabat. Latitudo inter extrema alarum circiter decem pedes. Color crurum et pedum fuscus ut in cygnis. Totus erat albus, praeter maiores alarum pennas fuscas. Pondus totius avis librae duodecim unciarum, vigintiquatuor. Magnitudo et latitudo supra cygnum. Ingluvies rubicunda ad croceum inclinans, dodrantis longitudine a posteriore rostri parte recta deorsum: tam ampla ut brachium cum pugno facillime procul insereretur. Lingua nulla. Arteria aspera in ingluviem ad sex digitos pertingebat. Ingluvies ipsa toti rostro adhaeret, angustior ad extremum rostrum, et paulatim profundior ad trianguli fere figuram. Plumis munitur densissimis, ut omnes fere aquaticae aves. Lien exiguus et subrotundus erat, quanquam huic avi lienem Albertus neget. iecur magnum, ut etiam cor. ventriculus angustus et oblongus, in quo succus quidam viridis continebatur et vermiculi quidam. Vesicam quoque nescio qua corporis parte (alius enim qui exenteraverat viscera ad nos misit. puto autem circa ventriculi principium sitam fuisse, collum versus) continebat, tenui membrana constantem, cylindri forma, diametro ambitus palmari: nescio in quem usum, nisi forte ut commodius natet ac minori labore.

Bononiae visus est mihi onocrotalus (verba sunt ex epistola Angli cuiusdam amici ad me) plumis cinereis tectus, cygno maior, palmipes, capite mergi, rostro quatuor palmos fere longo, et in fine adunco, collo deplumi, amplissimo, ut anatem devorare posset. Captam aiebant in lacu Benaco.

C.

Onocrotalus avis est aquatica, Albertus. palmipes enim est et in aqua ut anser utitur. Fluvios ac piscinas inhabitat, Author de nat. rerum. Pascitur tum in salsa tum in dulci aqua, Bellonius. In Aegypto vidimus volantes onocrotalos, qui a septentrione versus meridiem tendebant: ab iis autem locis hyeme revertuntur, (ad mare scilicet,) Bellonius. Ciconiae quae aestatem in Europa transigunt, circa Antiochiam parte hyemis degunt, sicut etiam in Aegypto, item onocrotali, Idem. Onocrotalus avis est rapax, longo rostro, quod in aquam vel terrae lutum ponit et infingit: et quasi cornu sonans horribilem vocem emittit, Albertus. instar rugitus, Author de nat. rerum. instar botauri vel ardeae stellaris, Olaus Magnus. Onocrotalus dicitur quod collum aqua mergens, spiransque, veluti ruditum asini aedat, Perottus. Nunquam hae aves nisi in aqua diffusiori et piscibus abundanti habitant. parvam enim aquam citissime, etsi piscibus copiosam, ingluvie sua evacuant, Author de nat. rerum et Albertus. Omnia inexplebile animal in genus illud uteri, quod faucibus inest, congerit, mira ut sit capacitas. mox perfecta rapina (postquam omnia ingurgitavit) sensim in os reddita in veram (alias, inferam in) alvum ruminantis modo refert, Plin. Ingluviem, aqua explet, atque ore aperto piscibus se obiectat. quos cum sentit deprehensos intra ingluviem, aquam per ori spiramenta evomit, atque ita praeda vescitur. Ab hoc aquae vomitu, ego suspicor ab Hebraeis avem cognominatam, caath, quod vomitum interpretantur, Antonius Nebrissensis. Cicuri si quis piscem libralem aut maiorem (audio enim eos pisces vel trilibres devorare) in os imponat, ita invertunt ut rostro praemisso deglutiant. Pisces intra ingluviem colligit, donec paulatim glutiendo digerat, Albert. In faucibus folliculum (utrem quendam) habet, in quo primum cibum concipit, et post horam in ventrem suum mittit ac digerit, Author de nat. rerum. Amplam piscium copiam in utre faucium reponit, ut scilicet in tanta mole diffusa natura non egeat, paulatimque digestis in ventre cibis inveniat paratum quod praebeat, Idem. Solis victitat piscibus, et bis tantum anno bibit, Turnerus. Eum qui Melchiniae cicur alitur, liquidiore etiam cibo, ut pane et iure, vesci diximus. Cibus ingluvie receptus primum emollitur: et inde ad stomachum digerendus transmittitur. alia cibi receptacula non habet, et ideo aquis vivere dicitur, Albertus. Pisces, praesertim anguillas, avidissime vorat botaurus avis, Turnerus. idem amicus quidam de onocrotalo ad me scripsit. ego onocrotalum quidem hoc facere non dubito: de botauro dubitari potest, praesertim cum multi etiam non indocti cum onocrotalo eum confundant. Onocrotalus conchas devorat, quas calore interno apertas revomit, et carnem ab ostereis seligit, Bellonius. Veteres de pelecano tantum hoc scribunt: quem Bellonius eundem onocrotalo facit. ego distinguo quidem, sed fieri posse coniicio ut avis utraque hoc faciat. Nam et Oppianus pelecino (sic vocat, non pelecanum) hoc adscribit. constat autem ex verbis ipsius pelecinum ab eo pro onocrotalo sumi. Pelecini (inquit) non minus quam lari voraces, non toto tamen corpore merguntur. sed ut solent qui se in caput praecipites volvunt, colla, quibus ulnae ([GR]) proceritas est, subinde demittunt, dorsis interim supra mare prominentibus. piscem obvium quenque amplissimis faucibus exceptum devorant. Sinus ([GR]) quidam ante pectus dependet, in quem cibum omnem tuburcitantes aliquantisper recondunt, et ne testa quidem intecti abstinent, ([GR]:) sed una cum testis primum quod se obtulerit

deglutiunt: deinde mortua in os revocant, et reiectis testis pulpam vorant. nam quae dum viverent occlusae erant conchae, vita spoliatae aperiuntur ac dehiscunt. Cum volat, sonum alarum ictu ciet instar cygni, Bellonius.

D.

Avis est alacris et animosa, capite recto et sublimi, Bellonius. Facile cicurant, ut in B. diximus.

E.

Pelle gutturis onocrotali, quae amplissima est, (forte dimidiae ulnae amplitudine,) fenestrae alicubi (in Italia, ut audio) integuntur, transparet enim tanquam membrana. Eiusdem detracta pellis cum plumis, substernitur puerorum lectis. non laeditur enim urina aliqui eandem vestibus subdi et assui curant. Multi piscatores Nili in naviculis suis non aliud aquam exhauriendi instrumentum habent, quam onocrotali ingluviem rostro suo tanquam ansae haerentem, ea figura quae reticulum quo in pilae ludo utuntur refert. nam si rostra posteriore sui parte quae versus caput est ligantur, circulum ingluvies repraesentat. humiditate quidem non vitiatur, et longo tempore durat.

F.

Onocrotalus assus in cibo mihi gustanti gravis et ferini odoris, nec grati saporis visus est, etsi prius in aqua et vino pariter mixtis elixus fuerat, coniicio autem annosum fuisse.

H.

a. Pro dii immortales unde hic processit truo? Caecilius irridens magnitudinem nasi, Perottus. Trua nomen est vasis, quod transvolando aliqui dictum putant, quod transvolet ex ea aqua. unde et truo avis dicta est, ob colli magnitudinem, quod per id aqua transvolet, Perottus. Ravennatem onocrotalum Martialis dixit, licebit et turpem, rudentem, piscivorum, voracem, et longaevum cognominare.

c. Nostri saeculi quidam monachos imperitos non inepte phalacrocoraces et onocrotalos nominavit.

h. Gurgulione gruis tumida vir pingitur alvo, Qui larum, aut manibus gestet onocrotalum, Alciatus in Emblemate Gula inscripto.

Eiusdem aliud in garrulum et gulosum:

Voce boat torva, praelargo est gutture, rostrum
Instar habet nasi multiforisque tubae.
Deformem rabulam, addictum ventrique gulaeque
Signabit, volucer cum truo pictus erit.

OPHIOMACHUS avis est dimicans in serpentes, unde accepit nomen, Io. Ravisius. ego ophiomachum, vel ophiomachen locustarum generis tantum esse invenio, absque pennis. Paulus Venetus scribit aves epimachos dictas pulcherrimas in provincia Abasiae inveniri.

OPHIURUS, [GR], avis quaedam in Aethiopia, Hesychius et Varinus. apparet autem nomen illi a cauda serpentina inditum, qualis nimirum basilisco, quem vulgus appellat, tribuitur.

OPILO, genus avis, Festus.

ORCHILUS ova noctuae exedit, Aristoteles. [GR], Aratus inter signa tempestatis. hoc est, Orchilus et eritheus cum cava terrae foramina subeunt. Scholiastes nihil quam avium genera esse dicit. Avienus quoque interpres Latinus nomina Graeca reliquit, his versibus: Orchilos infestus si floricomis hymenaeis. Ima petit terrae, si denique parvus eritheus. Coniicio autem non alia ratione hymenaeis infestam hanc aviculam eum dixisse, quam quia tempestatem indicat: cum nuptiae sereno tranquilloque coelo gaudeant. Ego orchilum non aliam quam trochilum avem esse puto. cum utranque parvam aviculam esse et foramina subire legamus: utranque noctuae inimicam. facile aut vulgus vel negligentia, vel ioco (ad [GR], id est testes, alludens) trachili nomen in orchilum mutavit. Alius est trochilus avis quae iuxta aquas degit, et celeriter currit, inde nomine imposito, multorum generum. [GR], Aristophanes in Vespis de filiis Carcini poetae: quos ceu parvos (ut orchilus avis parva est) et libidinosos (a testibus quos Graeci [GR] nominant) traducit: vel tanquam magna habentes genitalia, vel saltationi deditos. nam [GR] saltare est, ut Scholiastes admonet. Idem in Avibus, Si quis Iovi (inquit) sacrificaverit arietem, rex nunc est orchilus avis, [GR]. solebant autem Iovi [GR], id est arietem marem non castratum sacrificare. Iovi quidem orchilus avis facere adscribitur, tanquam libidinoso et adultero, [GR], id est a testibus, a quibus poeta hoc nomen confixit, ut scribit Scholiastes, et repetit ex eo Varinus. Praeterea cum trochilus avis Aristotele teste, aliis nominibus rex et senator ([GR]) appelletur, nimirum eandem aviculam non immerito orchilum faciemus, quae hic Iovi regi tanquam et ipsa rex attribuitur. [GR], avicula vilis, quae ab aliquibus [GR] dicitur, Hesychius.

IN Hieroglyphicis Ori 1. 4. de ORYGE legitur tanquam ave, [GR]. sed perperam, et [GR] forte aut [GR] legendum. oryx enim quadrupes est, et piscis. orygem vero avem nemo tradidit, et eo etiam in loco pro quadrupede accipi certum est.

91 - de Onocrotalo