Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

103 - de Pica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PICA IN GENERE, PRAECIPUE VERO
de illa quae varia et caudata, a caudae longitudine cognominatur, cuius
iconem sequens pagina continet.

A.

PICA avis veteribus Graecis [GR] dicta, hodie quoque nomen retinet in Graecia. Hebraicum nomen raham, [HE], vel rahamah, [HE], avem esse docent dictam ab eo quod pia et benigna sit in pullos suos. Levitici cap 11. translatio vulgaris porphyrionem habet, Munsterus picam vertit. sic enim Iudaei nostrates interpretantur. Deuteronomii 14. Septuaginta upupam. Vide supra in Ossifraga inter Aquilas, et in Gypaeeto. Ego plane nec picam nec porphyrionem hoc vocabulo significari asseruerim, sed aquilae genus aliquod aut vulturis. Eiusdem linguae dictionem agur, [HE], varie exponunt, hirundinem, picam, gruem, ciconiam, passerem, Esaiae 38. vide in Grue. Item aiah vocem, alii picam, alii vulturem aut milvum, ut leges in Milvo. Munsterus in Lexico trilingui pro pica ponit nescio cuius dialecti vocabulum serakrak, [HE]. Avicennae interpres barbarus pro [GR] habet cacha, obscuri quidam kiches: et Albertus aschyahez, qui videtur numerus pluralis a singulari aschyta, corrupto nimirum a Graeco vocabulo, ut prima litera abundet, vel articuli loco sit. Italice gazzuola vel gazzara dicitur. item gazza, regazza, putt, et picha apud Alumnum: qui et ghiandaica Italicum avis nomen, alibi Latine avem glandarem, alibi picam interpretatur. Sed pica glandaria alterum picae genus est, quod glande vescatur dictum: ad cuius differentiam ea de qua hic scribimus, varia vel caudata a caudae longitudine cognominatur. quanquam glandaria etiam varia est, praecipue in alis, quam ob causam aliqui confundere videntur. Apud Crescentiensem alicubi gaza avis nominatur, alibi aregaza vel aregata, nisi corrupti sunt codices nostri ut suspicor: alibi gaza avis cauda longa. Kiranidae interpres Cremonensis cittan vertit gaiam vel gazam vel glandariam. sed gaia et glandaria, alterius tantum picae nomina sunt, de qua postea privatim agemus. gaza vero commune nomen ad utranque. Hispanice pigaza. Gallice, pie, iaquette, dame, et agasse: quod postremum Sabaudiae usitatius est. Germanice a nostris [GO], ab aliis [GO], (quod ad Sabaudicum agasse accedit: id vero ab Italico gazza derivatum videtur. Gelenius [GO] scribit Germanice quasi agrilustram, cui non assentior.) ab aliis [GO]. Flandrice [GO]. Anglice a pie, apy, or a piot. Illyrice strakavel, krzistela.

Nuper et adhuc tamen rara ab Apennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera quae longa insignes cauda variae appellantur, Plinius. Idem facilius ait sermonem humanum addiscere picas quae glande vescuntur, et quinos habent digitos in pedibus: eas nunc Itali glandarias vocant. Picam quae praegnantium fastidio et appetitioni absurdae nomen fecit, credimus eam esse quae a Plinio longa insignis cauda describitur, et varia, id et non sibi concolor, sed quae alias plumas et pennas candido, alias nigro colore ostendat. Nulla enim in picarum genere longiore cauda est. Quae enim versicolores sunt, glandariae ab eodem Plinio et ab aliis manifeste dicuntur. scribentesque Graecorum medici in praegnantibus cissan vocari [GR], id est ob varietatem avis, facile persuaserunt eam esse quam Plinius, ut diximus, variam appellat: gens nostra privatim gazam nunc vocat: Marcellus Vergilius, aliam picam variam, aliam versicolorem et glandariam faciens, quo cum etiam Perottus Sipontinus sentit. Pica (inquit) avis est alis vario colore, et praesertim coeruleo depictis, verba proferens ad similitudinem humanae linguae. Est et alia pica sub ventre alba, superius

nigra, quae varia appellatur, rara olim (circa urbem,) nunc frequentissima per omnem Italiam. Plinius duo picarum genera facere videtur: posterius hoc genus Plinii, picarum genus esse videtur, quod passim in Germanis et Anglia longa cauda praeditum, ova et pullos gallinarum populatur. Aliud genus picae, tam longa cauda ornatum, quam hoc est, non novi. nostra quoque pica vulgaris calvescere quotannis solet. Alterum autem picae genus diu sane dubitavi quodnam esset, et adhuc non satis teneo. Cum essem in Italia ad ripam Padi, ambulantibus mihi, et itineris mei comitibus, avis quaedam picae similis, lingua Britannica iaia, et Germanica mercolphus appellata, conspiciendam sese commodum obtulit, cuius nomen Italicum quum a monacho quodam, qui tum forte aderat, percontarer, picam granatam (forte, glandariam) dici respondit. Quare cum apud Italicum etiam vulgus non solum pristinae linguae Romanae, sed et rerum scientiae, non obscura vestigia adhuc superesse deprehenderem, suborta est mihi hinc suspicio, avem hanc e generibus picarum esse: et quod scirem eandem, altera vulgari pica, multo expressius humanas voces imitari, ita suspicionem meam auxit, ut parum absit, quin credam hanc esse alterius generis picam. nam et glandibus vescitur magis omnibus aliis avibus, Turnerus, eiusdem opinionis Perottum quoque authorem citans. Eberus et Peucerus picae genera duo faciunt, unum urbanum, garrulum, caecos pariens, vocem subinde mutans, calvescens quotannis: alterum sylvestre, toto corpore varium, pennis candidis, cinereis, coeruleisque mixtis, alis vero nigris, quas Plinii varias esse putant: et Germanice interpretantur [GO]. (Quaerendum an haec sit cornix illa coerulea, cuius figuram in Paralipomenis dabimus.) Picam vero glandariam nostram, quam cum recentioribus garrulum appellant, Graecorum spermologum esse putant, quod minime probo. Achani est avis omnibus nota, et vocatur pica achani, Sylvaticus. Sunt qui picam Latinos a Graeco [GR] derivasse coniectent: cum et nomen conveniat, et res ipsa, videlicet [GR], hoc est coloris varietas. Hesychio et Varino simpliciter [GR] avis quaedam est. Aristoteles semel tantum poecilidum avium meminit (varias Gaza reddit) ab alaudis eas dissidere scribens. Theocriti Scholiastes in Idyllion 7. acanthidem aviculam esse docet canoram et vario colore, ideoque [GR] apud Graeco recentiores (vocabulo nusquam mihi reperto) cui Germanicum nomen [GO] accederet.

B.

Picis forma non vulgaris est, quamvis non spectanda, Plinius. Aristoteles turdum maximum viscivorum, picae aequalem facit. Pica avis (ut quidam scribunt) magnitudine est columbae, alis vario colore, et praesertim coeruleo depictis. Avis est varia ex albo et nigro colore. sed in cauda niger color splendescit in viridem cum sapphirino permixtum, Albertus. Latior est iis lingua: omnibusque in suo cuique genere quae sermonem imitantur humanum, Plinius et Suidas in Psittaco. Avium

quaecunque similem habent linguam et maxillarum positionem ([GR],) humanum aptae sunt imitari sermonem, ut picae, psittaci, et similia, Suidas et Varinus. Nuper, et adhuc tamen rara, ab Apennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae appellantur, Plinius. Quaedam aves os stomachi non habent amplum, et ingluviem tamen non habent, ut pica et graculus, Albertus 2. 2. 2. Pica garrula brevitatem alarum cauda longiore recompensat, Obscurus. Picas albas in Septentrionalibus terris reperiri quidam tradit. Picarum genus quod glande vescitur, et in eo magis illae quibus digiti quini in pedibus, sermonem exprimunt humanum Plinio. Solinus et Apuleius eum secutus, psittacis quinos digitos tribuunt, cum Plinius, quem imitantur, omnino hoc de pica non de psittaco scribat. Fertur et porphyrio pentadactylus, nec alia avis, quod sciam.

C.

Picam variam, de qua scribimus, Eberus et Peucerus urbanam faciunt.

Vox. Pica voces plurimas commutat, singulis enim fere diebus diversam emittit vocem, Aristot. imo, ut nos observavimus, eadem die ac eadem hora vocem variat. Albertus addit picam huiusmodi vocum mutationem facere potissimum tempore coitus. nos vero observavimus hanc mutationem vocum eam facere omni tempore. immo aliquando per hyemem ita fingit vocem venatoris, ut canes moveat ad se, Niphus. Picae in vocis imitatione singularem naturam, et quam diversa animalia repraesentet, quis facile dixerit? Ego aliquando garrientem picam audiens hoedi vocem arbitrabar, qui a matre separatus iuxta arborem eam requireret, cui clamans pica insidebat. Et iterum aedito mugitu, vitulum referebat. deinde ovis instar balabat. postremo fistulam sive sibilum pastoris imitabantur, quo ille post pascua oves ad potum ducit. Vix vero tandem pica per ramos saliente conspecta miratu sum tanta cum in caeteris rebus, tum in avibus, divinae largitatis dona splendere, Oppianus.[GR] legimus apud Pollucem. Scimus picas loquaces esse, Aelian. Pica loquax varias modulatur gutture voces, Scurrili strepitu quicquid et audit, ait, Author Philomelae. Pica cum alias voces, tum maxime humanam imitatur, Aelianus. Statius etiam picas inter aves humani sermonis imitatrices nominat. Picae minor quam psittaco nobilitas, quia non ex longiquo venit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. Adamant verba quae loquuntur. Nec discunt tantum, sed diligunt: mediantesque intra semet, cura atque cogitatione intentionem non occultant. Constat emori victas difficultate verbi, ac nisi subinde eadem audiant, memoria falli: quaerentes mirum in modum hilarari, si interim audierint id verbum. Nec vulgaris iis forma, quamvis non expectanda. satis illis decoris in specie sermonis humani est. Verum addicere alias negant posse, quam quae ex genere earum sunt, quae glande vescuntur. et inter eas facilius quibus quini sunt digiti in pedibus, ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitae annis, Plinius. Pica loquax certa dominum te voce saluto. Si me non videas, esse negabis avem, Martialis. Augustus Caesar picam, a qua salutatus erat, emi iussit, Macrobius Sat. 2. 4. [GR], Athenaeus. quid si legas? [GR], etc. nam et Plinius sic habet: Latior picis est lingua: omnibus contingit. [GR], Suidas. Tonsor quidam (inquit Plutarchus in libro Utra animalium, etc. ex multis Graecis Romanisque hominibus, iisque qui interfuere memorabilem hanc historiam se accepisse praefatus) officinam Romae habens ex adverso templi quod forum Graecum vocant. picam prodigiose streperam et loquacem, humana verba, ferarum sonos reddere, instrumentorum omnium garritus et strepitus effingere, idque nullo cogente, sed sponte sua asuefacientem sese, ac nihil indictum imitatumque relinquere gestientem, habebat. Accidit autem ut hac dives quispiam ingenti tibicinum strepitu efferretur. hi quia nobilitati fama erant, et canere iussi fuerant, moram istic forte, ut fit, diutius hominum studiis se dando canendoque traxerunt. pica postridie muta elinguisque fuit, adeo, ut nec quam inter quotidianas necessitates vocem solita fuerat, mitteret. Praebuit his qui norant antea, silentium subitum admirationem ingentem, tum illis ipsis qui adire haec loca consueverant, muta ac perturbata omnia cernentibus, tristitiam incussit. Venenum alii per eiusdem opificis homines datum, plerique tubarum voce auditum obstupefactum, unaque vocem extinctam suspicabantur. Sed neutrum fuit, apparabat. quippe omni ingenii studio intro revocato, vocem sic quemadmodum organum aptabat instruebatque. Subito enim rediit illuxitque spectatoribus suis, non consueta illa veteraque imitamenta, sed tubarum cantum iisdem prorsus periodis sonans, transitus omnes insuper, omnes numeros eodem plane pacto servans.

Cibus. Pica et aliae quaedam aves glandes reponentes obruunt terra. Theophrast. de causis plant. 2. 23. Glandes cum deficiunt colligit, et in repositorio abditas reservat, Aristot. De glandibus maturis cibum sibi sufficientem colligit, Author de nat. rerum. E suum alveis interdum vescitur. Sermonem humanum addicere picas alias negant posse, quam quae ex genere earum sunt, quae glande vescantur, Plinius: tanquam non omnes picae hoc fructu vescantur. privatim quidem glandarias hodie Itali appellant genus alterum, de quo dicemus proxime. Pica fructibus (acrodryis) gaudet, sed mox fastidit quos gustarit, et alios quaerit in diversas subinde arbores transvolans, Varin.

Avis est gulosa ([GR]) et ad libidinem maxime proclivis, Idem. Vorax est, et varia curiose degustat, Idem. Audio picas etiam teneris gallinarum pullis insidiari. Viscum satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis et turdi, Plinius 16. 44. Theophrastus non turdos sed picas, id est cittas ponit. atque ita Theodorus interpretatur. forteque depravatum id in Theophrasto fuerit, ut pro cichla, quod turdum significat, cittam librarius asscripserit, Hermolaus.

Nidum in arboribus facit ex pilis et lana, Aristot. Nidum cum duobus foraminibus construit, per quorum unum intrat, per alterum caudam emittit, Obscurus. Nidum extrinsecus spinosum facit et tegit. et duo foramina in oppositis lateribus in nido ad intrandum et exeundum construit, et frequenter duos habet nidos, ut aspicientes decipiat, et dubitari faciat in utro sint ova, Albertus. Nidum inter loca spinosa constituit, eumque terra interius, et spinis exterius in circuitu subtus, ac desuper diligentissime saepit ac munit. arctissimum enim tantum formen per quod ingrediatur in latere relinquit: et hoc eo loco, quo nidus inaccessibilior est: quem cum ab homine visum senserit, ova transfert alio, commoditate digitorum iuvante, Author de nat. rerum. Pica parit novenos, Plinius. circiter novem numero, Aristot. Avium nonnullae imperfectos et caecos pariunt pullos, videlicet quae cum parvae corpore sint, multos progenerant, ut cornix, pica, passer, Idem. Pica pennas paulatim exuit, non uno tempore simul ut accipiter, Albertus. Picis variis, longa insignibus cauda, proprium calvescere omnibus annis cum seritur rapa, Plinius. Rapa quidem duas habet sationes. seritur enim et vere ante calendas Martias, et Augusto, x Plinio, Columella et Palladio. Plinius de secunda satione, quae mense fit Augusto, intelligere videtur, Vuotton. Nostra quoque pica vulgaris calvescere quotannis solet, Turnerus. Picas epilepsiam quoque sentire ferunt, Aloisius Mundella.

D.

Picae pulli educati et ad volatum roborati, pascunt parentes suos in senectute, faciuntque eos manere in nidis absque ullo labore, Author de nat, rerum. Pica est avis calidissima, Author de nat. rerum. derisiva, Albertus. Picae cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transferunt alio, Plinius: commoditate digitorum iuvante, Author de nat. rerum. Ferunt picam ova sub digitis pedum aliquando de nido ad nidum ducere, Albertus. De calliditate eius circa nidum, leges supra in C. Institerant ramis imitantes omnia picae, Ovidius 5. Metam. Pica avis est sagax, imitans vocem hominis, Kiranides. Picasque docuit nostra verba conari, Persius. Apud nos pica aliquando comedit passerem iuvenem, Albertus. Apud nos pugnant cum aquila cornix, pica, monedula, et huiusmodi aves. quoniam aquila devorat eas, Albertus, vide supra in Aquila D. Picas aluco et ulula venantur, Aristot. Vidi aliquando picam advolantem ad avem bassie in quodam loco ligatam: et cum illa frustula carnis comedere vellet, pica sua cauda ea removit: unde picam avem esse aliarum derisivam cognovi, Avicenna in nonum Aristot. hist. anim.

E.

Pica quomodo capiatur una ab altera, scriptum est nobis in Cornice. Reti quomodo capiantur, Crescentiensis docet 10. 20. et quomodo olivae fructu illectae laqueo intricentur, in Graculo ex Oppiano. Accipitres capiunt regazas, (ut est pias) et glanderas sive gazas, Crescentiensis. Picarios accipitres Budaeus nominat, qui picas captant. Sperverii generosi etiam picas captant. Picae gallinarum pullis insidiatur. In hoc laudantur, quod horto vel loco in quo nidificant, prospiciunt. multo enim clamore fures produnt, et saepe illos a proposito avertunt, Obscurus. Pica avis, quae et pluviae avis veteribus dicta est, amplius solito stridens, certo imbrem indicat, Gratarolus.

F.

Picae in cibum non veniunt, sed pulli earum interdum nidis exempti, a pauperibus eduntur. Esus pullorum picae assiduus, visum auget, Plinius. sed nisi excoriati prius fuerint, non facile concoquuntur, Author de nat. rerum et Albertus. Picae caro est calida, valde abominabilis: et est in ea subtilitas, Rasis. Accipitribus picae omnis caro utilissima est, Demetrius Constantinop.

G.

Picam vivam dissectam aliqui imponunt articulis laborantibus. Avis pica (picus, apud Kiranidem) assa elixave comesta, cito sanitatem restituit aegrotis, et incantatione ligatos solvit et sanat, et prosperitatem tribuit, Gilbertus apud Arnoldum. Liquor stillatitius e pullis picarum chymico vase collectus, visum infirmum et hebetem roborat et acuit, Io. Goevrotus. Ruffius (ex Brunsvicensi nimirum) liquorem ita exceptum e picis minutatim incisis, oculis rubentibus et obscuris prodesse scribit: et oculorum leucomata vel pterygia tollere: ignem sacrum (quem S. Antonii vocant) restinguere, linteolis ex eo madentibus saepe impositis. Esu pullorum picae assiduus, visum auget, Plinius. recentiores quidam excoriari iubent, ut facilius concoquantur. Pica combusta in olla sigillata quocunque modo data contra noctilupam, et cardiacam, et melancholiam de causa frigida, et cancrum in virga virili curat locum cum licio, Author Additionum ad Breviarium Arnoldi. Pica cocta et esitata reparat spiritus visivos. Item pica deplumetur et exenterata decoquatur in vino albo usque ad vini consumptionem, et separationem carnis ab ossibus. et tunc simul cum iure teratur, ac Soli per triduum exponatur. et cum opus est cum carpia vel linteo subtili oculis imponatur.

oculorum enim asperitatem, obscuritatem, ruborem et dolorem tollit, et spiritus temperat, Idem. Picam unam vel plures integram pones in olla nova vitreata, luto diligenter obducta clausaque: et in furno torrebis, ut facile in pulverem vertatur, nec aduratur tamen. hic pulvis oculis immittatur, aut fiat ex eo collyrium, aut sumatur per se. haec enim peculiaris picae vis est, ut quocunque modo sumpta vel adhibita visui conferat, Gordonius in capite de imbecillitate visus. Io. Goevrotus oculis caliginosis hunc pollinem cum aqua foeniculi instillari iubet. Pica fel utile est immissum oculis ambulantium per nivem, Rasis. Ova eius sicca trita oculis immissa contra albuginem medent, Idem.

H.

a. Picumnus est avi Marti dicata, quam picum vel picam vocant, Nonius. sed authores qui extant omnes, quod sciam, picum duntaxat Marti sacrum faciunt, et a pica diversum. Pica dicitur quasi poetica, eo quod verba in discrimine vocis ut homo exprimat, Isidorus. Sunt qui vocabulum Graecae originis rentur, [GR], id est a colorum varietate. [GR] commune est, [GR] Atticum. [GR], Varin. Apud Lacones [GR], dicitur, Hesychius et Varinus. Iisdem [GR] picam significat: item [GR]. [GR] aliqui noctuam, alii picam vel accipitrem interpretantur, Iidem.

Epitheta. Pica loquax, Martialis et Author Philomelae. Improba, Martialis. Et apud Textorem, Garrula, salutatrix, diserta.

Olim multis hominibus nomina imponebantur avium, ut Chaerephonti Vespertilio, Syracusano Pica, Aristoph. in Avibus. Scholiastes Syracusanum istum in foro versari solitum scribit, et ab Eupolide eum tanquam loquacem traduci. Argo navim Lycophoron vocat [GR]. est enim pica avis loquax, et carinam Argus loquutam aliquando ferunt. [GR], Hesych. et Varinus. Nostri picae oculum vocant ([GO]) verrucae genus, quod Latini clavum appellant ni fallor. cuius generis gemursa etiam Festo dicta videri potest. tuberculum est (inquit) sub minimo digito pedis, dictum quod gemere faciat eum qui gerit. Picarios accipitres a capiendis picis Budaeus dixit. Cittosin dicunt Graeci, quum ab racemis dilapsi acini pereunt, Caelius. Gallis verbum gazouiller est cornicari, inepte garrire: nimirum a pica ave, quam Itali gazam vocant.

Citta, id est pica morbus praegnantium. Malacia praegnantium (inquit Caelius) Plinio (lib. 33.) est mollities quaedam et defectio, quum languentes modo hoc, modo illud appetunt, adeo ut terram quoque vorare appetant nonnullae, carbones etiam extinctos, aut cimoliam, inquit Paulus Medicinae primo: quae res nuncupatur [GR] id est pica. Nam et gethyllidas (gethylum vel porrum capitatum interpretantu) Latonae sacras scribit Athenaeus, quoniam praegnans id cibi expetisset genus. Provenit incommodum id ab conceptu potissimum tertio, nequeunte foetu interim delata in vulvam omnia ratione alimenti absumere, insita imbecillitate, proindeque in stomacho multorum facta redundantia. ex qua etiam absurdorum sese promit appetentia. Indidem quoque nomen nacta affectio est, [GR]: id est ex avis varietate. Vel, ut scribit Paulus Aegineta, quod malo id genus (pica avis) corripiatur frequentius, Haec Caelius. Et rursus alibi, Galenus (inquit) in libro De dignoscendis locis affectis, affectionem illam scribit qua malos affectant cibos mulieres, [GR] aut [GR], id est picam et picationem vocari. contingere vero haec secundo aut tertio a conceptu mense, quod appetentiae organum (id vero os ventriculi est) sit oblaesum, infanti non suppetente vi ad alimenti consumptionem. [GR], id est pica, in praegnantibus dicitur. quoniam avis illius variae modo solent varia appetere. nam et crustas (ut caetera taceam) ex fluminibus in escam petunt nonnullae, Grapaldus. [GR], id est picare, quidam denominant a pica ave, ut Gaza supplevit: quod proverbium demonstrat, quod de eo qui varia cupit, dicitur, videlicet (veluti) pica praegnans, Niphus. Citta in praegnantibus circa secundum aut tertium mensem fit, a pravis humoribus uteri ad stomachum evectis, unde absurda quaedam appetunt, testas, lapides, carbones, labruscas, Varinus. Sunt qui definiant languorem et mollitiem dissoluti et cuncta fastidientis stomachi in gravidis: quod picae aves quoque varia appetere soleant cum sunt praegnantes. [GR], Aristoph. in Pace. id est, avide desyderantes pacem. est enim pica (inquit Scholiastes, et ex eo Suidas) avis vorax, omnivora, et curiose varia degustans. unde et de mulieribus praegnantibus, ciborum absurdorum appetentia laborantibus, et de aliis hominibus avide aliquid desiderantibus, [GR] verbum usurpamus. [GR], Aristoph. in Vespis. ubi Scholiastes, [GR] (forte [GR]) [GR]. nam pica avis fructu arborum (acrodrya) appetens, mox fastidit quos gustaverit, et diversos subinde appetens, in alias atque alias arbores transvolat. Polemon apud Athenaeum scribit, Latonam in utero gerentem appetiisse gethyllidem, [GR]. Hanc in mulieribus gravidis affectionem Arabice vocari invenio alguaham, vel (ut alii scribunt) alguama, vel algaham. Acidam citri partem Dioscorides a mulieribus edi dicit [GR], id est adversus fastidia quae ipsis praegnantibus superveniunt: quorum Aristoteles quoque meminit, libro de animalium hist. septimo, Manardus. Potus e vitium foliis expressus succus iuvat [GR], Dioscorid. id est absurda in cibo appetentes mulieres. Ubi Marcellus Vergilius, [GR] (inquit) et [GR] verbum, vehementiore et impetus magis quam appetitus propositarum rerum in gerentibus uterum significant, quae quotidianos cibos fastidientes, absurda et

insueta homini comedisse tunc cupiunt: carbones, terram, caementa, et asperrimi acerbisque saporis cibos. Deinde Hermolaum reprehendit, qui hoc in loco, a conceptu mulierum defectiones reddiderit: et Ruellium etiam, qui malaciam stomachi. sed Ruellius Plinium imitatus recte excusatur. Et mox, Credimus picam quae huic malo nomen fecerit, non glandariam esse, sed illam quae a Plinio longa insignis cauda et varia describitur. Plura de hoc affectu leges apud Aetium 16. 10. ubi admonet quosdam ab hederae similitudine, quam Graeci citton vocant, cittan hoc morbi genus appellatum sensisse. nam sicut illa diversis plantis quaecunque occurrerint, varie implicari solet, ita mulieres pica laborantes diversissima edulia appetunt, praesertim oposita, quae tum voluptatem tum tristitiam gustantibus afferunt. Memini ego in muliere quadam hoc malum in graviditate ortum, a partu etiam ultra annum durasse, nec scio quousque pallida erat, phlegmatica, macra, menses fere detinebantur. fluore albo infestabatur. infans brevi interiit. Grammatici (Suidas, Varinus) verbum [GR] interpretantur etiam cum voluptate concipere, a pica ave, quae gulosa admodum sit, et ad libidinem proclivis. sed hoc sensu in sacris tantum literis hoc verbum reperiri puto, [GR] (potest etiam legi, [GR], David. [GR], id est hedera, circumvolui solet proximis quibusque, arboribus, aedificiis, aliis. hinc factum verbum [GR] de muliere, pro eo quod est cum voluptate concipere, Varinus. [GR], Suidas.

[GR], avis et piscis, Hesychius. Itali quidam avem, cui nos lanii nomen finximus, gazam marinam, id est picam marinam vocant, quod coloris varietate et caudae longitudine fere picam referat: alii gazam sperveriam, quod praedandi natura accipitrem minorem imitetur: alii regstolam, quod nomen forte diminutivum a regazza est, sed detortum. alii passera gazera, hoc est passerem picarium. Sabaudi matagasse: est autem agasse eisdem pica, alii pie griayche, quasi picam Graecam. Galli quidam pie ancrovelle, quod unguibus suis passim adhaereatarborum truncis. In palaestina vidi aves similes illis quas picas Graecas (pies griesches) nominamus, quae devorant mures sicut tinnunculi, Bellonius. Pica marina alia est Gallice vulgo dicta, similiter (ut arbitror a coloris distinctione,) rostro quatuor digitos longo ut gallinago, unde gallinaginem (beccassam) marinam aliqui nominant, Bellonius. vide in Haematopode. Eadem an diversa sit pica marina Anglorum (a sepy) avis milvi quantitate, ut audio, nondum comperi. Nostri genus pici picarum cognominant ([GO]) albo nigroque colore ut pica fere distinctum.

Minutius Pica nominatur Varroni de re rust. 3. 2. Dicunt Macedones Caranum Macedoniae regem pugna superasse Cisseum, qui in vicina regione principatum obtinebat, Pausanias in Boeoticis. Cum Alcimedontis herois filia Phillo, Herculem Phigalii aiunt concubuisse. Ut vero peperisse eam sensit Alcimedon, in montem exposuit, ut una cum puero interiret, quem Aechmagoram appellant Arcades. Puerim itaque exposititium pica avis et plorantem audivit, et ploratum est imitata. Caeterum Hercule, cum forte illac transiret, audita pica, vocem non volucris, sed infanti ploratum esse ratus, recta ad vocem deflexit. Re itaque cognita, ipsm vinculis solvit, et puerum servavit. Ex eo fons vicinus Cissa, id et Pica dicitur, Pausanias in Arcadicis. Cissa est fluvius Ponti Cappadocii, authore Ptolemaeo.

b. Aves quae ut plurimum mergi vocantur, variae sunt ut picae, Albertus.

d. Inde salutatus picae respondet arator, Martialis. Corvi et picae homines (voce) imitantur, et eorum quaeaudierint meminerunt, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animatis. Iacobi Micylli epigramma de mirabili historia quadam duorum falconum et picae, recitavi in Falcone d.

f. Cotyis Trachum regis convivium describens Athenaeus, inter caeteras appositas aves, picas quoque nominat.

g. Picae cor gestatum cum radice cissi, id est hedere, contractas mulieres sanat: similiter et dysuriam curat, Kiranides.

h. Picae epitaphium, authore Archia, legitur Anthologii Graeci libro 3. sectione 24.

Audio picam etiam cancris vesci: et contigisse aliquando ut cancer a pica in arborem sublatus, collo eius suis forcipibus compresso eam interemerit. Pieri filiae novem cum Musis ausae cantu decertare, in id genus avis mutatae sunt, unde Statius: Et Aonio versae certamine picae. Ovidius lib. 5. Plangere dumque volunt per brachia mota levatae, Aere pendebant nemorum convicia picae. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit, Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi. Improba Cecropias ostendit pica querelas, Martialis. Baccho loquacitati ratione picam esse sacram prodidere, Caelius. Picam avem nugacem huic deo consecrarunt, ut Phurnutus prodit, Gyrald.

PROVERBIA. Pica cum luscinia certat: vide in Cygno H. C. ubi de Cygnea cantione scripsimus. [GR], Theocritus Idyl. 5. [GR] verbi usus proverbialis esse videtur, de iis qui magna aviditate quaedam ita desiderant, ut nisi potiantur de aliquo animi corporisve deteriore statu periclitentur. vide supra in H. a. Sic nostri desiderium huiusmodi significantes, abortiendi periculo aliquid appeti dicunt, etiam de viris, ([GO],) metaphora a gravidis sumpta mulieribus. Germanis (inferioribus)

usitatum est illud, [GO], Pica suos saltus (saltationes per intervalla) relinquere non potest: de iis qui nunquam mutaturi sunt ingenium, quicquid enim nativum, id haud facile mutatur, ut Aethiops non dealbescit, Tappius. Nihil temere vulgo dictitari, et aliqua saltem ex parte verba aut sermones rebus convenire iidem innuentes, nullam esse picam dicunt, quae non aliqua macula aut varietate sit insignis: [GO].

103 - de Pica