Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

104 - de Pica glandaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PICA GLANDARIA, VEL GARRULO AVE.

A.

PICAS negant  sermonem humanum addiscere alias posse, quam quae ex genere earum sunt quae glande vescantur, et inter eas facilius, quibus quini sunt digiti in pedibus: ac ne eas quidem ipsas, nisi primis duobus vitae annis, latior iis est lingua, Plinius. Mihi quidem Plinius picas simpliciter vocare videtur illas quae glandibus vescuntur, quas Itali glandarias hodie vocant, de quibus in praesentia scribimus: varias vero, et longa insignes cauda cognominare, de quibus supra scriptum est nobis: has suo tempore raras circa urbem, illas vulgares. Omnia sane quae de picis veteres scripserunt, glandariis non minus quam variis attribui possunt, ni fallor:

quaedam etiam magis, ut variarum vocum et sermonis humani imitatio. Plura lege supra in Pica. A. Italice gaza vocatur. etsi id nomen potius utrique picae commune esse iudico, et a glandibus alibi ghiandaia, vel ghiandara, Crescentiensi glandera vel glandara. alibi gaza verla, ad differentiam alterius. alibi berta. Gallice gay. Sabaudice gaion. Germanice apud nos [GO]. alibi [GO] vel [GO]: quod nomen accedit ad alterius picae nomen [GO], ut id quoque ad Italicum gazza. alibi [GO]. circa Friburgum Helvetiorum, [GO]. alibi [GO] per syncopen, pro [GO]. In Svevia [GO]. Alibi denique [GO]. item [GO], ut Eberus et Peucerus interpretantur. Brabanti [GO] vel [GO]. Anglis a iay. Illyrice soyka. Graecis hodie vulgo [GR] dicitur, ut audio, pica variis distincta coloribus, caudam assidue quatiens. Bellonius avem Gallice dictam un gay, graculum intepretatur, cuius ego opinioni non assentior. Garrulus avis est a garrulitate dicta, quam Germani [GO] vocant, Albertus. Hanc nonnulli falso opinantur eandem esse cum graculo. sed graculus alia avis est unius coloris: garrulus vero colore distinguitur ex diversis plumis, dictus a garriendo, Author de nat. rerum.

B.

Garrulus tanta plumarum varietate distinguitur, ut nullus ei caeterarum avium color deesse dicatur. in alis quidem versus inferiorem partem colore nitet pulcherrimo coeruleo, Albertus et Author de nat. rerum. Garruli dorsum ad coeruleum colorem tendit: alae coeruleo et plurimis aliis venustisime coloratae sunt. venter purpurascit, et velut [GR], (hyacinthi colorem repraesentat,) Eberus et Peucerus. Ego aliquando manibus tractans hanc avem, descriptionem reliqui huiusmodi: Magnitudine est columbae, (palumbae, Perottus.) colores per totum corpus varios habet. rostrum breve, nigrum, robustum. pedes sine colore certo, ex albo fere, fusco ruffoque aequali mensura mixtis. digiti pedum multis articulis flectuntur. cristam in apice ex plumis erigit, anterius partim albidam, partim nigram: retrorsum versus mixtus est ex rufo caesioque color. similiter per totam partem pronam, nisi quod in dorso minus ruffi, plus cinerei admiscetur. Pennae ab orrhopygio ad caudam candidae extenduntur. Cauda pennis constat nigris, tam longa ab orrhopygio retrorsum, quanta ab orrhopygio ad caput longitudo est. Alarum pennae oblongae et validae sunt, partim prorsus nigrae, partim candidae, partim ex nigro albicante, et coeruleo coloribus ordine distinctis variantes. Supina pars eiusdem fere coloris est cum prona, sed remissiori: et quo propius caudam fuerit, eo magis ad album vergit. A rostro plumae aliquot atrae retrorsum subtus oculos tendunt.

C.

Garrulus dicitur a garriendo. non enim eum quisquam transire potest, contra quem non garriat. Caeterarum quidem avium voces vel modulos non ad delectamenta laetitiae, sed tantum ad garriendum dicitur imitari. Captus in iuventute clauditur, ut articulata verba loqui videatur: quae etiam ubi didicerit, magis garrire gestit. et quandoque dum garrulitati intendens sibi non prospicit, a niso inopinate rapitur, Author de nat. rerum. Omnes inclamat, et omnium voces imitatur, (utpote avis derisiva, et veluti illudens aliarum avium vocibus, ut nostri aucupes aiunt,) propter quod etiam a quibusdam marcolfus vocatur. In caveis autem detenta etiam articulatas voces hominum nonnunquam imitatur, Albertus. Vide etiam supra in A. ab initio, et in Pica. (nam quae de picae voce tum alias, tum circa sermonis humani imitationem veteres tradiderunt, glandariae aut aeque aut etiam magis convenire videntur. Garrulus fructibus arborum ut glandibus vescitur, Eberus et Peucerus. carnes et glandes amat, Tragus. Audio etiam passeres et alias aviculas ab eo devorari. Frequenter insanire (prae iracundia adeo furere) dicitur, ita ut plerunque inter furcatos arborum ramos se suspendens perimat, Albertus et author de nat,. rerum. Sunt qui epilepsia eum corripi asserant.

D. E.

Noctuae infestus est, et ad eius clamorem statim advolat, et adoritur prae caeteris fere avibus.

Accipitres capiunt aregazas, et glanderas sive gazas, Crescentiensis. Idem libro 10. cap. 20. de his avibus scribit quomodo reti capiatur.

F.

Garruli a pauperibus tantum eduntur.

H.

h. In historiis quibusdam Germanicis legitur anno a nato Domino 1482. picarum et garrulorum examina copiosa apparuisse volantia in aere, et per spatium miliarium aliquot inter se vehementer depugnasse, secuti cuiusdam praelii praesagium.

GARRULORUM tria genera esse nostri aucupes narrant: ex quibus unum [GO], id et garrulos nucum (iuglandium) appellitant, sturni fere instar maculosum, etc. Hos nos supra Caryocatacten nominavimus, et gracculis potius quam garrulis sive picis adnumeradum ostendimus.

104 - de Pica glandaria