Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

105 - de Garrulo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE GARRULO QUI CIRCA ARGENTORATUM
Roller appellatur.

AVIS haec cuius figuram ponimus, circa Argentoratum [GO] vocatur per onomatopoeiam, ut audio, in aere perquam alte volat: multis et variis ornata coloribus, ut pictura repraesentat. alis praecipue varia, in summo coeruleis, circa medium ad viridem colorem vergentibus, pennis maioribus posteriori parte nigris: est et quod albicet in iisdem, sed modice et punctis tantum. dorsum et cauda ruffi fere coloris sunt, rostrum nigricat, etc. Hanc avem memini me videre aliquando Bononiae in Italia, gazae nomine quod commune est generi picarum. Erat illa, ut nunc annotavi, coloribus distincta pulcherrimis. alis in summo splendentibus colore coeruleo ad puniceum inclinante: circa medium subviridibus, parte postrema nigricante ab uno latere, ab altero ad puniceum e nigro tendente colore. erat et albi nonnihil in medio cum modico partim viridi partim coeruleo colore mixtum. In dorso et posteriore alarum parte ruffus e fusco. in principio dorsi color idem qui in summis alis, hoc est coeruleus ad puniceum inclinans. Reliquae partes omnes subvirides.

DE GARRULO BOHEMICO.

GARRULUM Bohemicum appello avem hanc, cuius picturam ab Argentoratensi pictore accepi, qui nomen eius ignorabat, sed ab aliis postea didici hac specie avem circa Norimbergam vocari [GO], id est Bohemicam, (quanquam et turdi genus minus aliqui similiter nominant.) Corporis quidem forma et colores ferme ad garrulum communem nostrum accedere mihi videntur. Alii alio Germanico nomine [GO] vocitant, haud scio an a vocis imitatione. Rari sunt plerisque in locis, et cum apparent pestilens aeris mutatio expectatur. Plumeus in capite apex retro spectat, ruffi coloris, cum pennis aliquot cinereis. Collum anterius nigrum est, ut etiam posterius. latera colli ruffa. In pectore et ventre roseus fere color est, dilutus, fuscis quibusdam et cinereis intermixtis pennis. Alae superius e ruffo nigricant, tum color cinereus sequitur, tertio candidus, quarto maculae quinae egregie rubentes, quas natura corneas esse quidam mihi retulit. longiores alarum pennae nigrae sunt, maculis aliquot e viridi subflavis distinctae. Cauda nigra est, extremitas vero in ruffo flavescit. Rostrum nigricat. crurum color fuscus ad coeruleum accedit. Hae forte aves fuerint quae in Hercynia sylva noctu ignium modo collucent, si vere veteres quidam prodiderunt. Haec dum scriberem, Germanus quidam mihi asseruit, se in patriae suae Votlandiae Bohemis vicinae sylvis, avem quandam vidisse turdi minoris magnitudine, colore partim coeruleo, partim aureo sive croceo, quam noctibus lucere fama esset: se tamen neque lucentem vidisse, neque nomen nosse aiebat. Addebat aliam avem, non maiorem carduele, alaudae fere colore, et canoram, circa Norimbergam vulgo [GO] vel [GO] nominari: et earum adventum pestilentiam fere subsequi. Garruli Bohemici anno Salutis M.D.LII. inter Moguntiam et Bingam iuxta Rhenum maximinibus apparuerunt in tanta copia, ut subito qua transvolabant, ex umbra earum veluti nox appareret: et in plurimis circa Moguntiam locis capti, in cibum venerunt.

Hoc veluti prodigium annotatum, et excusa avis icone (absque nomine tanquam ignotae) a typographis publicatum est. Magnitudo eis fere quae merulae attribuitur.

105 - de Garrulo