Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

115 - de Strige

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE STRIGE.

VOLUCRUM vespertilio tantum mammas habet. fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris immulgere. Esse in maledictis iam antiquis strigem convenit: sed quae sit avium, constare non arbitror, Plin. Ovidius libro sexto Fastorum tradit Ianum cum Crane nympha concubuisse, et pro concubitu ius cardinis ei donavisse, ut a cardinibus scilicet et foribus noxia et infausta omnia depellere posset: et eo munere illam striges nocturnas aves, quae Procam infantem infestabant, et corpore unguibus laniato sanguinem eius exorbebant, adhibitis precibus, ceremoniis, sacrificiis et virga de spina alba, abegisse. Ipsas autem striges his versibus describit,

Sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
Guttura fraudabant, sed genus inde trahunt.
Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinae,
Canicies pennis, unguibus hamus inest.
Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes,
Et vitiant cunis corpora rapta suis.
Carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
Et plenum poto sanguine guttur habent.
Est illis strigibus nomen, sed nominis huius
Causa, quod horrenda stridere nocte solent.

Sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt.Neniaque (sic habet codex noster. naenia quidem gen. foe. carmen est lugubre.) in volucres falsa figurat anus, In thalamos venere Procae, etc. Est igitur, aut fingitur, strix avis nocturna, inauspicata, a stridore dicta, vel, ut Festus ait, a stringendo: fortassis quod noctu puero constringere existimetur. Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Lucanus lib. 6. Plumamque nocturnae strigis, Horatius. Infaustae strigis omen triste, Seneca Herc. fur. Semper et e tectis strix violenta canat, Tibul. lib. 1. Eleg. Strix nocturna

sonans, et vespertilio stridunt, Author Philomelae. Lamias puerorum esse terriculamenta vel ex Apuleio satis constat. sunt qui striges putant, quae infantium in cunis sanguinem sugunt, Gyraldus. Sed de lamiis abunde scriptum nobis est in Quadrupedum vivip. historia.

C. Titinius poeta fabulas togatas scripsit. ex huius sententia Q. Serenus puero qui sit a strige fascinatus, allium praecepit annecti, quod eo praesidio et amuleto servetur. his carminibus: Praeterea si forte premit strix atra puellos, Virosa immulgens exertis ubera labris, Allia praecepit Titini sententia necti, (nostri codices non recte habent, Vecti, tanquam nomen proprium, ut Gyraldus monet:) Qui veteri claras expressit more togatas. Si utrunque oculum viventis hyaenae extraxeris, et alligaveris utrique brachio in purpureo panno, abiges omnem timorem nocturnum, et strix quae necat infantes et partubus insidiatur, et omnis daemon fugiet, Kiranides.

Striges dicuntur inauspicatae aves quae syrnia Graece nuncupantur, a quibus nomen inditum maleficis mulieribus, quas (ut ait Festus) volaticas etiam dicebant. Itaque solent (inquit) eas avertere iis verbis: [GR], (codex noster impressus, [GR] per [GR]. habet, non probo.) Haec ideo apposui, quod erant in Festo depravatissima: nec ante diem hunc quisquam ea verba legit, nedum ut intelligere potuerit, literis mutilatis et male consequentibus. Est autem sensus, Uti syrnia noctivaga, strigesque detestabiles inauspicati nominis, et velocis soffocationis alites abigantur, Hermolaus. Ego tres aves diversas, omnes inauspicatas, in verbis istis Graecis nominari dixerim, cum suis singulas epithetis: nempe syrnia [GR], (sic enim potius legerim quam [GR],) et strigem perniciosam abominabilem avem, et pnica (vel pniga) [GR], id est velocem vel celerem. Et forte pnix avi quaedam credita fuerit, quae noctu [GR], id est suffocare dormientes conaretur: quemadmodum et incubus, pnigalion Graecis vel ephialtes dictus, (item [GR] vel [GR],) eiusdem meleficii monstrum sive spectrum nocturnum vulgo creditur, nostri vocant [GO]: alii [GO]. Angli mare, id est equam. Nisi quis syrnium tantum et strigem pro avibus accipiat, [GR] vero pro incubo spectro. Medicis pnix hysterica, suffocationem ex utero significat.

[GR] pro strige apud Vuottonum reperio, ex Festo nimirum, qui [GR] nominat in accusativo. [GR], (legendum videtur [GR]:) [GR], Hesych. et Varinus. De nycticorace plura diximus suo loco. Noctua etiam a nonnullis [GR] dicitur, quasi [GR] nimirum. Strix avis Graece [GR] dicitur, si recte nescio quis hoc vocabulum Ambr. Calepini dictionario adiecit: quod ego apud authorem nullum reperio, ut neque simile aliud praeter [GR] apud Festum. A strige ave nocturna striges appellamus mulieres puellos fascinantes suo contactu, et lactis munerumque oblatione, Calepinus. Striges non a stringendi infantium corporibus, ut quidam falso existimant, (atqui Festus eas a stringendo dictas ait,) sed a stridore nomen habent, Perottus.

Striges aves sunt nocturnae, sic etiam vulgo appellatae, Volaterranus. Italicum vulgus strigas vel magas vocat vetulas, quae transformentur in feles et alias formas animalium diversas, et sanguinem infantium sugant, Fr. Alunnus. Scoppa Italus Grammaticus strigem interpretatur la iannara, fattureia, la strea, stria. Et alibi lamiam quoque la ianara, strea, la magara. Nomen quidem strea videtur accedere ad Germanicum [GO], quo incubum significamus. Gryphes et striges an extent Ang. Decembrius quaerit parte 68. sed certi nihil adfert. Strix a vulgo ama (amma, Albertus per m. duplex. sic autem Germanice vocatur nutrix quae lactat infantem,) vocatur eo quod pullos amat. et (vel) sic dicitur, quod sola inter aves pullis, sed pueris et infantibus noctu lac instillare ex vulgi opinione tradunt.

Strygis, [GR], frumenti genus apud Hippocratem, quod tritico levius est, et ventrem magis solvit: sunt qui dubitent an pro trago accipiant. Grammatici quidam recentiores, striges interpretantur olera vilia apud Plautum, cuius haec in Pseudolo verba sunt: Et homines coenas sibi coquunt: quum condiunt, Non condimentis condiunt, sed strigibus. Sed quaerendum an hic etiam striges genus illud frumenti indicetur, quod strygis Hippocrati dicitur, vilius nimirum caeteris. In columna striata pars eminula dicitur stria, pars cava strix, Vitruvius lib. 10. Striae in columnis partes, et (ut ita dicam) femora sunt quae prominent, exochas Graeci vocant: sicut ipsa cava, hoc est canaliculi strigles (striges forte) ab eodem Vitruvio dicuntur lib. 4. Circa striglium (strigum) inquit cava et angulos striatum. item lib. 7. canaliculus earum qui striglix (forte strix) appellatur: Haec ita citat Hermolaus in glossematis suis in Plinium. Hinc nimirum strigiles dicuntur canaliculi e ligno aut ferro dentati, quibus pellis animalium perstringitur et abstergitur. Striga est ordo rerum inter se continuate collocatarum, ut ait Festus, quod una sint constrictae. Similia et Germanis vocabula sunt, [GO]: hoc est ductus rectus, oblungus, latitudinis nullius vel modicae plerunque. Strigola animalium corpora dicimus (praesertim in pecore et equo) male habita et gracilia. haec enim striis et rugis deformantur. Sunt qui strigosum dictum putent, quasi a strige exhaustum, Perottus.

115 - de Strige